Haller's Concordance: IAIR
- Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair Num. 32:41
- Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Iair usque in praesentem diem Dt. 3:14
- huic successit Iair Galaadites qui iudicavit Israhel per viginti et duos annos Judg. 10:3
- habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum et principes triginta civitatum quae ex nomine eius appellatae sunt Avothiair id est oppida Iair usque in praesentem diem in terra Galaad Judg. 10:4
- mortuusque est Iair ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon Judg. 10:5
- sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad 1 Par. 2:22
- cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad 1 Par. 2:23
- Erat vir Iudaeus in Susan civitate, vocabulo Mardochaeus filius Iair, filii Semei, filii Cis, de stirpe Iemini, Esther 2:5