Haller's Concordance: IANUAE
- levate portae capita vestra et elevamini ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae Ps. 24:7
- levate portae capita vestra et erigite ianuae sempiternae et ingrediatur rex gloriae Ps. 24:9
- et sicut alicui qui regem offendit circumseptae sunt ianuae aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur Bar. 6:17
- pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode Acts 12:13
- commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausae sunt ianuae Acts 21:30