Haller's Concordance: IANUAM
- Cumque secundo quaererentur virgines et congregarentur, Mardochaeus manebat ad ianuam regis: Esther 2:19
- Eo igitur tempore, quo Mardochaeus ad regis ianuam morabatur, irati sunt Bagathan, et Thares duo eunuchi regis, qui ianitores erant, et in primo palatii limine praesidebant: volueruntque insurgere in regem, et occidere eum. Esther 2:21
- Reversusque est Mardochaeus ad ianuam palatii: et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite: Esther 6:12
- turbis autem inruere domum eius et ianuam disrumpere atque ignem admovere cupientibus cum iam conprehenderetur gladio se petit 2 Ma. 14:41
- exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno Mt. 26:71
- et erat omnis civitas congregata ad ianuam Mk. 1:33
- et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum Mk. 2:2
- et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum Mk. 11:4
- et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus Lk. 16:20
- et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam Acts 10:17
- et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam Acts 12:14
- nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit Jas. 5:9
- ecce sto ad ostium et pulso si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum Apoc. 3:20
- instante autem septimo mense cumque essent filii Israhel unusquisque in suis rebus, convenerunt unianimes in atrium quod erat ante ianuam orientalem. 3 Esd. 5:47