Haller's Concordance: IANUAS
- scribes ea super postes et ianuas domus tuae Dt. 11:20
- anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas Dt. 14:28
- direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis clusit ianuas templi Dei et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem 2 Par. 28:24
- factum est itaque cum quievissent portae Hierusalem die sabbati dixi et cluserunt ianuas et praecepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret onus in die sabbati 2 Esd. 13:19
- qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens Sir. 14:24
- haec dicit Dominus christo meo Cyro cuius adprehendi dexteram ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo ianuas et portae non cludentur Isa. 45:1
- et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant 1 Ma. 1:58
- et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastoforia et inposuerunt eis ianuas 1 Ma. 4:57
- et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras ianuas incenderant id est Callistenen cum in quodam domicilio refugisset incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis reddita 2 Ma. 8:33
- angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit Acts 5:19
- dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus invenimus Acts 5:23
- sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare Acts 14:13
- expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos Acts 16:27
- et ostiarii per singulas ianuas, ita ut non praevaricaret unusquisque suum vicem; fratres enim ipsorum Levitae paraverunt illis. 3 Esd. 1:16
- et scripsit omnibus Iudaeis qui ascendebant a regno in Iudaeam pro libertate, omnem potentem et magistratum et praefectum non supervenire ad ianuas ipsorum, 3 Esd. 4:49
- et steterunt sacerdotes et Levitae amicti stolis per tribus super opera Domini Dei Israhel secundum librum Moysi, et ostiarii per singulas ianuas. 3 Esd. 7:9