et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam Gen. 2:22
cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch Gen. 4:17
aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare Gen. 8:20
de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale Gen. 10:11
apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui aedificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei Gen. 12:7
et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen eius Gen. 12:8
veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum Gen. 22:9
itaque aedificavit ibi altare et invocato nomine Domini extendit tabernaculum praecepitque servis suis ut foderent puteum Gen. 26:25
et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos Ex. 1:21
scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israhel Ex. 24:4
quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est Ex. 32:5
cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga aedificavit Balaam septem aras et inpositis supra vitulo atque ariete Num. 23:14
duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt quis est homo qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam Dt. 20:5
tunc aedificavit Iosue altare Domino Deo Israhel in monte Hebal Josu. 8:30
iuxta praeceptum Domini urbem quam postulavit Thamnathseraa in monte Ephraim et aedificavit civitatem habitavitque in ea Josu. 19:50
qui dimissus abiit in terram Etthim et aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam quae ita appellatur usque in praesentem diem Judg. 1:26
aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud Domini pax usque in praesentem diem cum adhuc esset in Ephra quae est familiae Ezri Judg. 6:24
revertebaturque in Ramatha ibi enim erat domus eius et ibi iudicabat Israhelem aedificavit etiam ibi altare Domino 1 Ki. 7:17
aedificavit autem Saul altare Domini tuncque primum coepit aedificare altare Domini 1 Ki. 14:35
habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem David et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus 2 Ki. 5:9
et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terrae et cohibita est plaga ab Israhel 2 Ki. 24:25
et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi et fecit latera in circuitu 3 Ki. 6:5
et aedificavit domum et consummavit eam texit quoque domum laquearibus cedrinis 3 Ki. 6:9
et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis et operuit domum lignis cedrinis 3 Ki. 6:10
igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam 3 Ki. 6:14
et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis a pavimento domus usque ad summitatem parietum et usque ad laquearia operuit lignis intrinsecus et texit pavimentum domus tabulis abiegnis 3 Ki. 6:15
et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum et uno ordine lignorum cedri 3 Ki. 6:36
domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit 3 Ki. 7:1
aedificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum altitudinis et quattuor deambulacra inter columnas cedrinas ligna quippe cedrina exciderat in columnas 3 Ki. 7:2
aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem 3 Ki. 9:17
filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam quam aedificaverat ei tunc aedificavit Mello 3 Ki. 9:24
tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon 3 Ki. 11:7
et haec causa rebellionis adversus eum quia Salomon aedificavit Mello et coaequavit voraginem civitatis David patris sui 3 Ki. 11:27
aedificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et habitavit ibi et egressus inde aedificavit Phanuhel 3 Ki. 12:25
ascendit quoque Baasa rex Israhel in Iudam et aedificavit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae 3 Ki. 15:17
emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti et aedificavit eam et vocavit nomen civitatis quam extruxerat nomine Somer domini montis Samariae 3 Ki. 16:24
in diebus eius aedificavit Ahiel de Bethel Hiericho in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas eius iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun 3 Ki. 16:34
et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris 3 Ki. 18:32
reliqua vero sermonum Ahab et universa quae fecit et domus eburneae quam aedificavit cunctarumque urbium quas extruxit nonne scripta sunt haec in libro verborum dierum regum Israhel 3 Ki. 22:39
ipse aedificavit Ahilam et restituit eam Iudae postquam dormivit rex cum patribus suis 4 Ki. 14:22
verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam 4 Ki. 15:35
conversusque est et aedificavit excelsa quae dissipaverat Ezechias pater eius et erexit aras Baal et fecit lucos sicut fecerat Ahab rex Israhel et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam 4 Ki. 21:3
Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem 1 Par. 6:10
filia autem eius fuit Sara quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara 1 Par. 7:24
porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius 1 Par. 8:12
fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum 1 Par. 15:1
et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti 1 Par. 21:26
expletis autem viginti annis postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam 2 Par. 8:1
civitates quas dederat Hiram Salomoni aedificavit et habitare ibi fecit filios Israhel 2 Par. 8:2
et aedificavit Palmyram in deserto et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath 2 Par. 8:4
Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt Salomonis cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum omnia quae voluit Salomon atque disposuit aedificavit in Hierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suae 2 Par. 8:6
habitavit autem Roboam in Hierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda 2 Par. 11:5
aedificavit quoque urbes munitas in Iuda quia quietus erat et nulla temporibus eius bella surrexerant pacem Domino largiente 2 Par. 14:6
crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas 2 Par. 17:12
ipse aedificavit Ahilath et restituit eam dicioni Iudae postquam dormivit rex cum patribus suis 2 Par. 26:2
denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et murum Iabniae murumque Azoti aedificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthim 2 Par. 26:6
ipse aedificavit portam domus Domini Excelsam et in muro Ophel multa construxit 2 Par. 27:3
urbes quoque aedificavit in montibus Iuda et in saltibus castella et turres 2 Par. 27:4
aedificavit quoque agens industrie omnem murum qui fuerat dissipatus et extruxit turres desuper et forinsecus alterum murum instauravitque Mello in civitate David et fecit universi generis armaturam et clypeos 2 Par. 32:5
aedificavit quoque altaria in domo Domini de qua dixerat Dominus in Hierusalem erit nomen meum in aeternum 2 Par. 33:4
aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini 2 Par. 33:5
post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gion in convalle ab introitu portae Piscium per circuitum usque ad Ophel et exaltavit illum vehementer constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iuda munitis 2 Par. 33:14
oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus loca etiam in quibus aedificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret paenitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai 2 Par. 33:19
Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israhel sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario templi quod aedificavit Salomon filius David rex Israhel nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israhel 2 Par. 35:3
et iuxta eum aedificaverunt viri Hiericho et iuxta eum aedificavit Zecchur filius Amri 2 Esd. 3:2
portam autem Piscium aedificaverunt filii Asanaa ipsi texerunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et iuxta eos aedificavit Marimuth filius Uriae filii Accus 2 Esd. 3:3
et iuxta eos aedificavit Mosollam filius Barachiae filii Mesezebel et iuxta eos aedificavit Sadoc filius Baana 2 Esd. 3:4
et iuxta eos aedificavit Meletias Gabaonites et Iadon Meronathites viri de Gabaon et Maspha pro duce qui erat in regione trans Flumen 2 Esd. 3:7
et iuxta eum aedificavit Ezihel filius Araia aurifex et iuxta eum aedificavit Anania filius pigmentarii et dimiserunt Hierusalem usque ad murum plateae latioris 2 Esd. 3:8
et iuxta eum aedificavit Rafaia filius Ahur princeps vici Hierusalem 2 Esd. 3:9
et iuxta eos aedificavit Ieiada filius Aromath contra domum suam et iuxta eum aedificavit Attus filius Asebeniae 2 Esd. 3:10
mediam partem vici aedificavit Melchias filius Erem et Asub filius Phaethmoab et turrem Furnorum 2 Esd. 3:11
iuxta eum aedificavit Sellum filius Alloes princeps mediae partis vici Hierusalem ipse et filiae eius 2 Esd. 3:12
et portam Vallis aedificavit Anun et habitatores Zanoe ipsi aedificaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii 2 Esd. 3:13
et portam Sterquilinii aedificavit Melchias filius Rechab princeps vici Bethaccharem ipse aedificavit eam et statuit valvas eius et seras et vectes 2 Esd. 3:14
et portam Fontis aedificavit Sellum filius Choloozai princeps pagi Maspha ipse aedificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras et vectes et muros piscinae Siloae in hortum regis et usque ad gradus qui descendunt de civitate David 2 Esd. 3:15
post eum aedificavit Neemias filius Azboc princeps dimidiae partis vici Bethsur usque contra sepulchra David et usque ad piscinam quae grandi opere constructa est et usque ad domum Fortium 2 Esd. 3:16
post eum aedificaverunt Levitae Reum filius Benni post eum aedificavit Asebias princeps dimidiae partis vici Ceilae in vico suo 2 Esd. 3:17
et aedificavit iuxta eum Azer filius Iosue princeps Maspha mensuram secundam contra ascensum firmissimi anguli 2 Esd. 3:19
post eum in monte aedificavit Baruch filius Zacchai mensuram secundam ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni 2 Esd. 3:20
post eum aedificavit Meremuth filius Uriae filii Accus mensuram secundam a porta domus Eliasib donec extenderetur domus Eliasib 2 Esd. 3:21
post eum aedificavit Beniamin et Asub contra domum suam et post eum aedificavit Azarias filius Maasiae filii Ananiae contra domum suam 2 Esd. 3:23
post eum aedificavit Bennui filius Enadda mensuram secundam a domo Azariae usque ad flexuram et usque ad angulum 2 Esd. 3:24
post eos aedificavit Seddo filius Emmer contra domum suam et post eum aedificavit Semeia filius Secheniae custos portae orientalis 2 Esd. 3:29
post eum aedificavit Anania filius Selemiae et Anon filius Selo sextus mensuram secundam post eum aedificavit Mosollam filius Barachiae contra gazofilacium suum 2 Esd. 3:30
post eum aedificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinneorum et scruta vendentium contra portam Iudicialem et usque ad cenaculum Anguli 2 Esd. 3:31
Arfaxat itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes imperio suo et ipse aedificavit civitatem potentissimam quam appellavit Igbathanis Jud. 1:1
quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam Job 20:19
aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum Job 27:18
et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum Ps. 78:69
quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua Ps. 102:16
sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem Pr. 9:1
sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus Pr. 14:1
Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum Sir. 48:19
et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam electam et aedificavit turrem in medio eius et torcular extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas Isa. 5:2
BETH aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore Lam. 3:5
et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius Osee 8:14
et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum Zach. 9:3
die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras 1 Ma. 1:57
et Simon aedificavit Adiada in Sephela et munivit eam et inposuit portas et seras 1 Ma. 12:38
et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum aedificium altum visu lapide polito retro et ante 1 Ma. 13:27
et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus 1 Ma. 13:33
tunc vulneratus est Iudas frater Iohannis Iohannes autem insecutus est eos donec venit Caedronam quam aedificavit1 Ma. 16:9
et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam quae vocatur Doch cum dolo quam aedificavit et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros 1 Ma. 16:15
omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram Mt. 7:24
et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam Mt. 7:26
aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est Mt. 21:33
et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est Mk. 12:1
diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis Lk. 7:5
et dixit Levitis sacris servis Israhel, ut sanctificarent se Domino in positione Domini sanctam arcam in domo, quam aedificavit Salomon filius David rex. 3 Esd. 1:3
et factum est post annos tres, et aedificavit Salomon civitatem et obtulit oblationes. tunc fuit quando peperit sterilis filium. 4 Esd. 10:46