Haller's Concordance: IAZER
- misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores Num. 21:32
- filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus Num. 32:1
- Atharoth et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon Num. 32:3
- Etrothsophan et Iazer Iecbaa Num. 32:35
- terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra Rabba Josu. 13:25
- et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis Josu. 21:39
- et per Iazer transierunt in Galaad et in terram inferiorem Hodsi et venerunt in Dan silvestria circumeuntesque iuxta Sidonem 2 Ki. 24:6
- Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad 1 Par. 26:31
- quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella eius usque ad Iazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines eius relictae sunt transierunt mare Isa. 16:8
- super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama inebriabo te lacrima mea Esebon et Eleale quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium inruit Isa. 16:9
- de planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuae transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam praedo inruit Jer. 48:32
- et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudaeam 1 Ma. 5:8