Haller's Concordance: IBIS
- tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona Gen. 15:15
- cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron Num. 27:13
- Responderuntque ei Zales uxor eius, et ceteri amici: Iube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi ut appendatur super eam Mardochaeus, et sic ibis cum rege laetus ad convivium. Placuit ei consilium, et iussit excelsam parari crucem. Esther 5:14
- et possidebunt illam onocrotalus et ericius et ibis et corvus habitabunt in ea et extendetur super eam mensura ut redigatur ad nihilum et perpendiculum in desolationem Isa. 34:11
- et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris Jer. 1:7
- tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis Acts 25:12
- ibis autem in campum florum, ubi domus non est aedificata, et manduca solummodo de floribus campi, et carnem non gustabis et vinum non bibes sed solummodo flores, 4 Esd. 9:24