Haller's Concordance: IBIT
- ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea Lev. 14:35
- iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos Ps. 85:13
- ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius Ps. 97:3
- excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes Eccl. 12:5
- custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam Wis. 1:11
- omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso Sir. 14:20
- et audivi vocem Domini dicentis quem mittam et quis ibit nobis et dixi ecce ego sum mitte me Isa. 6:8
- et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel Isa. 8:8
- contabuerunt et contrita sunt simul non potuerunt salvare portantem et anima eorum in captivitatem ibit Isa. 46:2
- in diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israhel et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris Jer. 3:18
- quis enim miserebitur tui Hierusalem aut quis contristabitur pro te aut quis ibit ad rogandum pro pace tua Jer. 15:5
- pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in transmigrationem sacerdotes eius et principes eius simul Jer. 48:7
- et ibit Melchom in captivitatem ipse et principes eius simul dicit Dominus Amos 1:15
- ante faciem eius ibit mors et egredietur diabolus ante pedes eius Hab. 3:5
- et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes Lk. 11:5
- bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non est Apoc. 17:8