Haller's Concordance: IBO
- et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo Gen. 37:30
- quae dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi victoria non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara surrexit itaque Debbora et perrexit cum Barac in Cedes Judg. 4:9
- quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam Ps. 139:7
- ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo portas aereas conteram et vectes ferreos confringam Isa. 45:2
- ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum ruperunt vincula Jer. 5:5
- Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismahel filium Nathaniae nullo sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Iudaei qui congregati sunt ad te et peribunt reliquiae Iuda Jer. 40:15
- surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te Lk. 15:18