Haller's Concordance: IDEM
- peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae Num. 9:14
- et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi quia ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia omnia quae tu vides domui Israhel Ezec. 40:4
- cumque summus sacerdos exoraret idem iuvenes eisdem vestibus amicti adstantes Heliodoro dixerunt Oniae sacerdoti gratias age nam propter eum tibi Dominus vitam donavit 2 Ma. 3:33
- non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum Rom. 10:12
- divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus 1 Cor. 12:4
- et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus 1 Cor. 12:5
- et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus 1 Cor. 12:6
- haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult 1 Cor. 12:11
- de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum 2 Cor. 13:11
- implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes Phil. 2:2
- verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula Phil. 3:16
- et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient Heb. 1:12