dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam Gen. 20:6
ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis Ex. 6:6
et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Aegypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Aegypto Ex. 14:11
ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto Lev. 6:17
ideo offerre debent sacerdoti filii Israhel hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino Lev. 17:5
sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt Lev. 21:6
quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos Dt. 32:30
putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo sed habet sororem quae iunior et pulchrior illa est sit tibi pro ea uxor Judg. 15:2
dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores et non ideo ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam misit David servos suos ad te 2 Ki. 10:3
foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israhel et recedat a me 3 Ki. 15:19
servi vero regis Syriae dixerunt ei dii montium sunt dii eorum ideo superaverunt nos sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos 3 Ki. 20:23
et locutus est ei haec dicit Dominus quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israhel a quo possis interrogare sermonem ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris 4 Ki. 1:16
hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob Tob. 2:12
et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum Tob. 4:22
et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam Tob. 7:14
quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens praeter eum Tob. 13:4
et ideo non est qui adiuvet cum prosternamur ante oculos eorum in siti et perditione magna Jud. 7:14
et ideo humiliemus illi animas nostras et in spiritu constituti humiliato servientes illi Jud. 8:16
cui etiam Dominus contulit splendorem quoniam omnis ista conpositio non ex libidine sed ex virtute pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit ut inconparabili decore omnium oculis appareret Jud. 10:4
quae respondit filia sum Hebraeorum ideo ego fugi a facie eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depraedationem pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro Jud. 10:12
quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo quod castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in aeternum Jud. 15:11
ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam Job 32:10
quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi Job 33:10
ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas Job 34:10
ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes Job 37:24
quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meam Job 42:3
ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris Ps. 46:2
ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae Ps. 66:19
ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi Ps. 73:6
ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel Ps. 78:21
fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te Cant. 1:3
ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos Wis. 5:17
vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit Wis. 7:25
inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum Wis. 10:19
supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est Wis. 14:14
vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo Sir. 2:15
ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis Sir. 18:11
ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum Sir. 31:11
nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum viderit Sir. 31:15
ideo dimissum est reliquum terrae cum factum est diluvium Sir. 44:18
ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere illum quasi terrae cumulum Sir. 44:22
ideo statuit ad illum testamentum pacis principem sanctorum et gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in aeternum Sir. 45:30
ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Isa. 5:25
concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae Isa. 26:18
ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius et intellectus prudentium eius abscondetur Isa. 29:14
Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur ideo clamavi super hoc superbia tantum est quiesce Isa. 30:7
et dixistis nequaquam sed ad equos fugiemus ideo fugietis et super veloces ascendemus ideo veloces erunt qui persequentur vos Isa. 30:16
propterea expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo exaltabitur parcens vobis quia Deus iudicii Dominus beati omnes qui expectant eum Isa. 30:18
Dominus Deus auxiliator meus ideo non sum confusus ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar Isa. 50:7
ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit Isa. 53:12
sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo ideo magnificati sunt et ditati Jer. 5:27
ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis Jer. 6:18
ideo haec dicit Dominus Deus ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum super viros et super iumenta et super lignum regionis et super fruges terrae et succendetur et non extinguetur Jer. 7:20
ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Interfectionis et sepelient in Thofeth eo quod non sit locus Jer. 7:32
facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva dedit contra me vocem ideo odivi eam Jer. 12:8
ideo haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophetae illi Jer. 14:15
ideo haec dicit Dominus interrogate gentes quis audivit talia horribilia quae fecit nimis virgo Israhel Jer. 18:13
iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum numquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus Jer. 22:16
ideo haec dicit Dominus Deus Israhel ad pastores qui pascunt populum meum vos dispersistis gregem meum eiecistis eos et non visitastis eos ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum ait Dominus Jer. 23:2
longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua dilexi te ideo adtraxi te miserans Jer. 31:3
ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi et somnus meus dulcis mihi Jer. 31:26
ideo haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego pono faciem meam in vobis in malum et disperdam omnem Iudam Jer. 44:11
ideo audite verbum Domini omnis Iuda qui habitatis in terra Aegypti ecce ego iuravi in nomine meo magno ait Dominus quia nequaquam ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri iudaei dicentis vivit Dominus Deus in omni terra Aegypti Jer. 44:26
ideo super Moab heiulabo et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantes Jer. 48:31
ideo ecce dies veniunt dicit Dominus et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum proelii et erit in tumulum dissipata filiaeque eius igni succendentur et possidebit Israhel possessores suos dicit Dominus Jer. 49:2
ideo cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri proelii conticescent in die illa ait Dominus exercituum Jer. 49:26
calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino eius biberunt gentes et ideo commotae sunt Jer. 51:7
ZAI hoc recolens in corde meo ideo sperabo Lam. 3:21
propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri Lam. 5:17
ideo haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et ipse ego faciam in medio tui iudicia in oculis gentium Ezec. 5:8
ideo patres comedent filios in medio tui et filii comedent patres suos et faciam in te iudicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum Ezec. 5:10
ideo dic ad eos haec dicit Dominus Deus quiescere faciam proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israhel et loquere ad eos quod adpropinquaverint dies et sermo omnis visionis Ezec. 12:23
propterea haec dicit Dominus Deus quia locuti estis vana et vidistis mendacium ideo ecce ego ad vos ait Dominus Deus Ezec. 13:8
super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt Osee 4:13
ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est Amos 5:13
ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum Mt. 6:25
et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri Mt. 12:27
ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur Mt. 12:31
ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt Mt. 13:13
ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera Mt. 13:52
et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo Mt. 14:2
ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis Mt. 18:23
ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius Mt. 21:43
ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem Mt. 23:34
et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei Mk. 12:24
quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum Lk. 4:43
si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt Lk. 11:19
dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini Lk. 12:22
et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire Lk. 14:20
ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum Rom. 4:16
ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam Rom. 13:5
ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes Rom. 13:6
ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo 1 Cor. 4:17
ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos 1 Cor. 11:10
ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi 1 Cor. 11:30
ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto 1 Cor. 12:3
si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore 1 Cor. 12:15
et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore 1 Cor. 12:16
et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur 1 Cor. 14:13
quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostram 2 Cor. 1:20
ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis 2 Cor. 2:9
ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus 2 Cor. 4:1
et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi 2 Cor. 5:9
ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis 2 Cor. 7:13
ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem 2 Cor. 13:10
ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali Col. 1:9
ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis 1 Th. 2:13
ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem 1 Th. 3:7
ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio 2 Th. 2:11
sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam 1 Tim. 1:16
ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti 2 Tim. 2:10
forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere Ph'm 1:15
et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis Heb. 9:15
alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati Heb. 10:2
ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi Heb. 10:5
nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem Heb. 11:16
ipsi de mundo sunt ideo de mundo loquuntur et mundus eos audit 1 Jn. 4:5
ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius et qui sedet in throno habitabit super illos Apoc. 7:15
ideo in una die venient plagae eius mors et luctus et fames et igni conburetur quia fortis est Deus qui iudicavit illam Apoc. 18:8
ideo autem interrogavimus eos, ut notum faceremus tibi homines et praepositos, et nominum scripturam praepositorum postulavimus illos. 3 Esd. 6:12
ideo incipiam orare coram te pro me et pro eis, quoniam video lapsos nostros qui inhabitamus terram, 4 Esd. 8:17
ideo audi meam vocem et intellege sermonum meorum, et loquar coram te. 4 Esd. 8:19