Haller's Concordance: IDOLI
- et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna Ps. 139:24
- quomodo invenit manus mea regna idoli sic et simulacra eorum de Hierusalem et de Samaria Isa. 10:10
- plastae idoli omnes nihil sunt et amantissima eorum non proderunt eis ipsi sunt testes eorum quia non vident neque intellegunt ut confundantur Isa. 44:9
- et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos Osee 10:8
- et conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de campo Idoli et tenentem sceptrum de domo Voluptatis et transferetur populus Syriae Cyrenen dicit Dominus Amos 1:5
- et demolientur excelsa idoli et sanctificationes Israhel desolabuntur et consurgam super domum Hieroboam in gladio Amos 7:9
- et nunc audi verbum Domini tu dicis non prophetabis super Israhel et non stillabis super domum idoli Amos 7:16
- sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur 1 Cor. 8:7