Haller's Concordance: IDOLO
- de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus Lev. 18:21
- haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eum Lev. 20:2
- nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam ne fias anathema sicut et illud est quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia anathema est Dt. 7:26
- tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon 3 Ki. 11:7
- excelsa quoque quae erant in Hierusalem ad dexteram partem montis Offensionis quae aedificaverat Salomon rex Israhel Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab et Melchom abominationi filiorum Ammon polluit rex 4 Ki. 23:13
- quid proderit libatio idolo nec enim manducat nec odorabitur Sir. 30:19
- qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo haec omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est Isa. 66:3
- et rex Cyrus protulit vasa sacra Domini, quae transtulit Nabuchodonosor ex Hierusalem et consecravit ea in suo idolo. 3 Esd. 2:10