Haller's Concordance: IERUNT
- quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique maiores natu terrae Aegypti Gen. 50:7
- ierunt ligna ut unguerent super se regem dixeruntque olivae impera nobis Judg. 9:8
- et dixit Saul ad puerum suum optimus sermo tuus veni eamus et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei 1 Ki. 9:10
- et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius et secuta est nuntios David et facta est illi uxor 1 Ki. 25:42
- porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Hierusalem vocati euntes simplici corde et causam penitus ignorantes 2 Ki. 15:11
- dixit autem ei Helias sede hic quia Dominus misit me ad Iordanem qui ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te ierunt igitur ambo pariter 4 Ki. 2:6
- ierunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus 4 Ki. 7:11
- factum est ergo cum conpletum esset holocaustum praecepit Hieu militibus et ducibus suis ingredimini et percutite eos nullus evadat percusseruntque eos ore gladii et proiecerunt milites et duces et ierunt in civitatem templi Baal 4 Ki. 10:25
- ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicham et Achobor et Saphan et Asaia ad Oldam propheten uxorem Sellum filii Thecue filii Araas custodis vestium quae habitabat in Hierusalem in secunda locutique sunt ad eam 4 Ki. 22:14
- igitur David et maiores natu Israhel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia 1 Par. 15:25
- ascendere autem feci principes Iuda super murum et statui duos choros laudantium magnos et ierunt ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii 2 Esd. 12:31
- qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinant et filius ac pater eius ierunt ad puellam ut violarent nomen sanctum meum Amos 2:7