redde mihi laetitiam Iesu tui et spiritu potenti confirma me Ps. 51:12
venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro Ps. 95:1
quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in IesuPs. 149:4
oratio Iesu filii Sirach confitebor tibi Domine rex et conlaudabo te Deum salvatorem meum Sir. 51:1
ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Iesu meo Hab. 3:18
et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathihel ducis Iuda et spiritum Iesu filii Iosedech sacerdotis magni et spiritum reliquorum de omni populo et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui Agg. 1:14
et nunc confortare Zorobabel dicit Dominus et confortare Iesu fili Iosedech sacerdos magne et confortare omnis popule terrae dicit Dominus exercituum et facite quoniam ego vobiscum sum dicit Dominus exercituum Agg. 2:4
audi Iesu sacerdos magne tu et amici tui qui habitant coram te quia viri portendentes sunt ecce enim ego adducam servum meum orientem Zach. 3:8
quia ecce lapis quem dedi coram Iesu super lapidem unum septem oculi sunt ecce ego celabo sculpturam eius ait Dominus exercituum et auferam iniquitatem terrae illius in die una Zach. 3:9
et sumes argentum et aurum et facies coronas et pones in capite Iesu filii Iosedech sacerdotis magni Zach. 6:11
Macchabeus autem invocato magno mundi principe qui sine arietibus et machinis temporibus Iesu praecipitavit Hiericho inruit ferociter muris 2 Ma. 12:15
liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham Mt. 1:1
et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum Mt. 8:34
et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius Mt. 9:10
et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David Mt. 9:27
in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam IesuMt. 14:1
et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt IesuMt. 14:12
et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio Mt. 21:27
et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius Mt. 26:51
Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras Mt. 26:69
exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno Mt. 26:71
et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare Mt. 26:75
dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus Mt. 27:22
cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat IesuMt. 27:57
hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus Mt. 27:58
dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei Mk. 1:24
et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum Mk. 2:15
et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas Mk. 5:7
cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius Mk. 5:27
et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum IesuMk. 9:4
et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum Mk. 9:5
qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei Mk. 10:47
et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam Mk. 11:33
et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras Mk. 14:67
venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus IesuMk. 15:43
factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum Lk. 3:21
qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi Lk. 3:29
dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei Lk. 4:34
quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine Lk. 5:8
ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent IesuLk. 6:11
et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius Lk. 7:3
is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas Lk. 8:28
et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius Lk. 8:41
et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri Lk. 17:13
et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei Lk. 18:38
adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum Lk. 22:47
Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri Lk. 23:8
hic accessit ad Pilatum et petiit corpus IesuLk. 23:52
et ingressae non invenerunt corpus Domini IesuLk. 24:3
quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo Lk. 24:19
et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi Jn. 2:1
et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent Jn. 2:3
Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti Jn. 12:3
venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt IesuJn. 12:22
erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus Jn. 13:23
itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est Jn. 13:25
sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis Jn. 18:15
haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontifici Jn. 18:22
ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus Jn. 18:32
stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene Jn. 19:25
post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus IesuJn. 19:38
acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire Jn. 19:40
et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus IesuJn. 20:12
hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Iesu Domine hic autem quid Jn. 21:21
hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius Acts 1:14
Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus Acts 2:38
Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula Acts 3:6
dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis Acts 4:2
notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus Acts 4:10
videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant Acts 4:13
et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine IesuActs 4:18
in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui IesuActs 4:30
et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis Acts 4:33
consenserunt autem illi et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos Acts 5:40
et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati Acts 5:41
quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David Acts 7:45
et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum Acts 7:59
cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres Acts 8:12
nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini IesuActs 8:16
Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine IesuActs 9:27
et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus Acts 10:48
sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi Acts 15:11
hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi Acts 15:26
cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus IesuActs 16:7
hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora Acts 16:18
at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua Acts 16:31
hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma Iohannis Acts 18:25
his auditis baptizati sunt in nomine Domini IesuActs 19:5
temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat Acts 19:13
hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini IesuActs 19:17
sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei Acts 20:24
omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere Acts 20:35
tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini IesuActs 21:13
quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere Acts 25:19
et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere Acts 26:9
cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam Acts 28:23
praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione Acts 28:31
Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei Rom. 1:1
qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri Rom. 1:4
in quibus estis et vos vocati Iesu Christi Rom. 1:6
omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo Rom. 1:7
iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio Rom. 3:22
iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo IesuRom. 3:24
in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est IesuRom. 3:26
sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit Rom. 5:15
an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus Rom. 6:3
ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo IesuRom. 6:11
stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro Rom. 6:23
nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant Rom. 8:1
lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis Rom. 8:2
neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro Rom. 8:39
scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est Rom. 14:14
ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi Rom. 15:6
ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto Rom. 15:16
habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum Rom. 15:17
salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo IesuRom. 16:3
Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum Rom. 16:20
ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti Rom. 16:25
Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater 1 Cor. 1:1
ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro 1 Cor. 1:2
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 1 Cor. 1:3
gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu1 Cor. 1:4
ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi 1 Cor. 1:7
qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi 1 Cor. 1:8
fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri 1 Cor. 1:9
obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia 1 Cor. 1:10
ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio 1 Cor. 1:30
nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui 1 Cor. 4:15
in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu1 Cor. 5:4
tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu1 Cor. 5:5
et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri 1 Cor. 6:11
ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto 1 Cor. 12:3
cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro 1 Cor. 15:31
caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen 1 Cor. 16:24
Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaia 2 Cor. 1:1
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 2 Cor. 1:2
benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater misericordiarum et Deus totius consolationis 2 Cor. 1:3
sicut et cognovistis nos ex parte quia gloria vestra sumus sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi 2 Cor. 1:14
Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco 2 Cor. 2:14
quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu2 Cor. 4:6
semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur 2 Cor. 4:10
semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali 2 Cor. 4:11
scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum 2 Cor. 4:14
scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis 2 Cor. 8:9
Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior 2 Cor. 11:31
gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen 2 Cor. 13:14
gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo Gal. 1:3
neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi Gal. 1:12
sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent Gal. 2:4
scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro Gal. 2:16
ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem Gal. 3:14
sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus Gal. 3:22
omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo IesuGal. 3:26
non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo IesuGal. 3:28
nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur Gal. 5:6
mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo Gal. 6:14
in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura Gal. 6:15
de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto Gal. 6:17
gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen Gal. 6:18
Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo IesuEph. 1:1
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo Eph. 1:2
benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo Eph. 1:3
propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos Eph. 1:15
ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius Eph. 1:17
et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo IesuEph. 2:6
ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo IesuEph. 2:7
ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus Eph. 2:10
nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi Eph. 2:13
superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo IesuEph. 2:20
huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus Eph. 3:1
esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium Eph. 3:6
secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro Eph. 3:11
huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi Eph. 3:14
ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen Eph. 3:21
si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in IesuEph. 4:21
gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri Eph. 5:20
pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo Eph. 6:23
Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis Phil. 1:1
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo Phil. 1:2
confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi IesuPhil. 1:6
testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi IesuPhil. 1:8
scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi Phil. 1:19
ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos Phil. 1:26
hoc enim sentite in vobis quod et in Christo IesuPhil. 2:5
ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum Phil. 2:10
spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt Phil. 2:19
omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi IesuPhil. 2:21
nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes Phil. 3:3
verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam Phil. 3:8
non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo IesuPhil. 3:12
ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo IesuPhil. 3:14
et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo IesuPhil. 4:7
Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo IesuPhil. 4:19
salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres Phil. 4:21
gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen Phil. 4:23
Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater Col. 1:1
his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro Col. 1:2
gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes Col. 1:3
audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes Col. 1:4
sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi IesuCol. 1:7
quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo IesuCol. 1:28
ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi IesuCol. 2:2
omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum Col. 3:17
salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei Col. 4:12
Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Iesu Christo gratia vobis et pax 1 Th. 1:1
memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum 1 Th. 1:3
vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis 1 Th. 2:14
ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen 1 Th. 3:13
de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis 1 Th. 4:1
in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis 1 Th. 5:18
ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur 1 Th. 5:23
gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen 1 Th. 5:28
Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 2 Th. 1:1
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 2 Th. 1:2
et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius 2 Th. 1:7
in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu2 Th. 1:8
ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi 2 Th. 1:12
rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum 2 Th. 2:1
ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi 2 Th. 2:14
denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis 2 Th. 3:6
his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent 2 Th. 3:12
gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen 2 Th. 3:18
Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae 1 Tim. 1:1
Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro 1 Tim. 1:2
gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio 1 Tim. 1:12
superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu1 Tim. 1:14
qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu1 Tim. 3:13
haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es 1 Tim. 4:6
testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando 1 Tim. 5:21
si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae 1 Tim. 6:3
praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem 1 Tim. 6:13
ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi 1 Tim. 6:14
Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu2 Tim. 1:1
Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro 2 Tim. 1:2
qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia 2 Tim. 1:9
manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium 2 Tim. 1:10
formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu2 Tim. 1:13
tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu2 Tim. 2:1
ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti 2 Tim. 2:10
et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur 2 Tim. 3:12
et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu2 Tim. 3:15
testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius 2 Tim. 4:1
Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est Tit. 1:1
Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro Tit. 1:4
expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi Tit. 2:13
Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro Ph'm 1:1
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo Ph'm 1:3
audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos Ph'm 1:5
ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo IesuPh'm 1:6
propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet Ph'm 1:8
propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi Ph'm 1:9
salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo IesuPh'm 1:23
gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen Ph'm 1:25
in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel Heb. 10:10
Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem Jas. 1:1
fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae Jas. 2:1
Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae 1 Pet. 1:1
secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur 1 Pet. 1:2
benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis 1 Pet. 1:3
ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi 1 Pet. 1:7
propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi 1 Pet. 1:13
quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi 1 Pet. 3:21
Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit 1 Pet. 5:10
Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi 2 Pet. 1:1
haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione 2 Pet. 1:8
sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi 2 Pet. 1:11
non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis 2 Pet. 1:16
si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus 2 Pet. 2:20
crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen 2 Pet. 3:18
quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo 1 Jn. 1:3
si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato 1 Jn. 1:7
et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis 1 Jn. 3:23
sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate 2 Jn. 1:3
Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis Jude 1:1
vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi Jude 1:17
apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni Apoc. 1:1
qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit Apoc. 1:2
et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo Apoc. 1:5
ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium IesuApoc. 1:9
et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium IesuApoc. 12:17
hic patientia sanctorum est qui custodiunt mandata Dei et fidem IesuApoc. 14:12
et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna Apoc. 17:6
et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae Apoc. 19:10
et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est illis et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt caracterem in frontibus aut in manibus suis et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis Apoc. 20:4
dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine IesuApoc. 22:20
gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus Apoc. 22:21
et reliquam partem Iudaeae unusquisque in suam civitatem. qui venerunt cum Zorobabel et Iesu Neemia Sareo Reselimeo Emmanio Mardocheo Beelsuro Mepsato Thorolio Roebo Mauna de principibus eorum. 3 Esd. 5:8
filii Femo centum quadraginta duo, in filiis Iesu et Ioab duo milia trecenti duo, 3 Esd. 5:11
filii Levitae: filii Iesu in Caduhel et Banus et Serebias et Edias septuaginta quattuor. omnis numerus a duodecim annis triginta milia quadringenti sexaginta duo. 3 Esd. 5:26
et cum ipso erat Eleazar filius Finees, et erant cum ipsis Iosabdus filius Iesu et Moedias Banni filius Levitae. ad numerum et ad pondus universa 3 Esd. 8:64
ex filiis Iesu filii Iosedech et fratribus eius Maseas et Eliezerus et Ioribus et Ioadeus. 3 Esd. 9:19
gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo. Lao. 1:2