et Iesum Iosedec qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria sempiterna Sir. 49:14
in anno secundo Darii regis in mense sexto in die una mensis factum est verbum Domini in manu Aggei prophetae ad Zorobabel filium Salathihel ducem Iuda et ad Iesum filium Iosedech sacerdotem magnum dicens Agg. 1:1
loquere ad Zorobabel filium Salathihel ducem Iuda et ad Iesum filium Iosedech sacerdotem magnum et ad reliquos populi dicens Agg. 2:2
et ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Domini et Satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei Zach. 3:1
et contestabatur angelus Domini Iesum dicens Zach. 3:6
pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum Mt. 1:21
et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius IesumMt. 1:25
at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad IesumMt. 14:29
respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum Mt. 17:4
levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum IesumMt. 17:8
tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum Mt. 17:19
in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum Mt. 18:1
et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent Mt. 26:4
prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha Mt. 26:17
et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum Mt. 26:49
dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum Mt. 26:50
at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant Mt. 26:57
principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent Mt. 26:59
mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent Mt. 27:1
congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus Mt. 27:17
princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent Mt. 27:20
tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur Mt. 27:26
tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem Mt. 27:27
centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste Mt. 27:54
erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei Mt. 27:55
respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis Mt. 28:5
videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum Mk. 5:6
et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt Mk. 5:15
et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant Mk. 6:30
et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum Mk. 9:8
et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo Mk. 11:7
et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores Mk. 14:53
summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant Mk. 14:55
et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his Mk. 14:60
et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato Mk. 15:1
Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur Mk. 15:15
qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum Mk. 16:6
ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius IesumLk. 1:31
et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo Lk. 2:27
et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare Lk. 5:12
et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante IesumLk. 5:19
at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes Lk. 7:4
is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas Lk. 8:28
exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt Lk. 8:35
et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret Lk. 9:33
ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus Lk. 10:29
et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat Lk. 19:3
et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt IesumLk. 19:35
iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere IesumLk. 23:20
dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum Lk. 23:25
et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post IesumLk. 23:26
et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum Lk. 23:42
quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est Jn. 1:17
altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi Jn. 1:29
et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei Jn. 1:36
et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt IesumJn. 1:37
et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus Jn. 1:42
invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth Jn. 1:45
propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato Jn. 5:16
cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt Jn. 6:19
cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes IesumJn. 6:24
dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus Jn. 11:21
quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum Jn. 11:56
cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis Jn. 12:9
quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in IesumJn. 12:11
hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre Jn. 12:21
haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum Jn. 17:3
responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis Jn. 18:5
iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum Nazarenum Jn. 18:7
cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum Jn. 18:12
sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis Jn. 18:15
pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius Jn. 18:19
adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha Jn. 18:28
introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum Jn. 18:33
tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit Jn. 19:1
et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit ei Jn. 19:9
Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha Jn. 19:13
tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt Jn. 19:16
ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem IesumJn. 19:18
ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura Jn. 19:33
venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum Jn. 19:39
ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt IesumJn. 19:42
haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est Jn. 20:14
viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt IesumActs 1:16
viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis Acts 2:22
hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus Acts 2:32
certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis Acts 2:36
Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti Acts 3:13
et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum Christum Acts 3:20
convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel Acts 4:27
Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno Acts 5:30
omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum IesumActs 5:42
cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei Acts 7:55
aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi IesumActs 8:35
et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei Acts 9:20
verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus Acts 10:36
Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo Acts 10:38
si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum Acts 11:17
erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum IesumActs 11:20
huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem IesumActs 13:23
quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te Acts 13:33
quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt regem alium dicentes esse IesumActs 17:7
quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis Acts 17:18
cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum IesumActs 18:5
vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum IesumActs 18:28
dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in IesumActs 19:4
temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat Acts 19:13
respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estis Acts 19:15
testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum Acts 20:21
post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum Acts 24:24
primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo Rom. 1:8
in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum Rom. 2:16
sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis Rom. 4:24
iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum Rom. 5:1
non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus Rom. 5:11
si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum Rom. 5:17
ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum Rom. 5:21
gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum igitur ego ipse mente servio legi Dei carne autem legi peccati Rom. 7:25
quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis Rom. 8:11
quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris Rom. 10:9
sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis Rom. 13:14
Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum Rom. 15:5
dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum Rom. 15:8
obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum Rom. 15:30
solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen Rom. 16:27
non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum 1 Cor. 2:2
non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino 1 Cor. 9:1
Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum 1 Cor. 15:57
si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha 1 Cor. 16:22
non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum2 Cor. 4:5
semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali 2 Cor. 4:11
scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum 2 Cor. 4:14
Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis Gal. 1:1
et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum IesumGal. 4:14
qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae Eph. 1:5
gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione Eph. 6:24
repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei Phil. 1:11
nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum Phil. 3:20
sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate Col. 2:6
et expectare Filium eius de caelis quem suscitavit ex mortuis Iesum qui eripuit nos ab ira ventura 1 Th. 1:10
qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur 1 Th. 2:15
quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius 1 Th. 2:19
scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum1 Th. 4:2
si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo 1 Th. 4:14
quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum 1 Th. 5:9
memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum 2 Tim. 2:8
quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum Tit. 3:6
eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem Heb. 2:9
unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae IesumHeb. 3:1
habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem Heb. 4:14
aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit Heb. 12:2
et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel Heb. 12:24
Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum IesumHeb. 13:20
aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen Heb. 13:21
et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum 1 Pet. 2:5
si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen 1 Pet. 4:11
filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum 1 Jn. 2:1
in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse ex Deo est 1 Jn. 4:2
et omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam venit et nunc iam in mundo est 1 Jn. 4:3
quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus 2 Jn. 1:7
subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes Jude 1:4
soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula amen Jude 1:25
et accedentes ad Zorobabel et Iesum et praepositos pagorum, dixerunt eis: aedificabimus una vobiscum; 3 Esd. 5:68
Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae. Lao. 1:1