igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo Gen. 19:24
tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul Gen. 22:6
si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit Ex. 22:6
quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque est hic vitulus Ex. 32:24
non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati Ex. 35:3
et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita Lev. 1:7
arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis praeceptum non erat Lev. 10:1
locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt Lev. 16:1
ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur Lev. 16:13
mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo Num. 3:4
tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum Num. 6:18
praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat turibula quae iacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt Num. 16:37
quorum Nadab et Abiu mortui sunt cum obtulissent ignem alienum coram Domino Num. 26:61
et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur Num. 31:23
qui praecessit vos in via et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis Dt. 1:33
de caelo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio ignis Dt. 4:36
ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo ut adnuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et ait Dt. 5:5
nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria ne sit maleficus Dt. 18:10
ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar Dt. 18:16
accedensque Abimelech iuxta turrem pugnabat fortiter et adpropinquans ostio ignem subponere nitebatur Judg. 9:52
signum autem dederant filii Israhel his quos in insidiis conlocaverant ut postquam urbem cepissent ignem accenderent et ascendente in altum fumo captam urbem demonstrarent Judg. 20:38
dentur nobis duo boves et illi eligant bovem unum et in frusta caedentes ponant super ligna ignem autem non subponant et ego faciam bovem alterum et inponam super ligna ignemque non subponam 3 Ki. 18:23
invocate nomina deorum vestrorum et ego invocabo nomen Domini et deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus respondens omnis populus ait optima propositio 3 Ki. 18:24
et post commotionem ignis non in igne Dominus et post ignem sibilus aurae tenuis 3 Ki. 19:12
sed ambulavit in via regum Israhel insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quae dissipavit Dominus coram filiis Israhel 4 Ki. 16:3
et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et inritarent eum 4 Ki. 17:17
et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos 4 Ki. 19:18
et transduxit filium suum per ignem et ariolatus est et observavit auguria et fecit pythones et aruspices multiplicavit ut faceret malum coram Domino et inritaret eum 4 Ki. 21:6
contaminavit quoque Thafeth quod est in convalle filii Ennom ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch 4 Ki. 23:10
sed et omnes filii Israhel videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 2 Par. 7:3
transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum 2 Par. 33:6
et assaverunt phase super ignem iuxta quod lege praeceptum est pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universae plebi 2 Par. 35:13
dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum Jud. 16:21
ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit Job 23:10
inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium Ps. 66:12
miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui Ps. 74:7
qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem Ps. 104:4
dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum Ps. 105:32
expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte Ps. 105:39
numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant Pr. 6:27
sicut carbones ad prunam et ligna ad ignem sic homo iracundus suscitat rixas Pr. 26:21
haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli Wis. 10:6
sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt Wis. 13:2
negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati Wis. 16:16
ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis Sir. 3:33
adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam Sir. 15:17
ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae Sir. 22:30
et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignemSir. 23:23
certamen festinatum incendit ignem et lis festinans effundit sanguinem et lingua testificans adducit mortem Sir. 28:13
devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignemSir. 43:23
verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae Sir. 48:3
ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis de manu mea factum est hoc vobis in doloribus dormietis Isa. 50:11
haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos Jer. 5:14
filii colligunt ligna et patres succendunt ignem et mulieres conspergunt adipem ut faciant placentas Reginae caeli et libent diis alienis et me ad iracundiam provocent Jer. 7:18
et relinqueris sola ab hereditate tua quam dedi tibi et servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras quoniam ignem succendisti in furore meo usque in aeternum ardebit Jer. 17:4
si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati succendam ignem in portis eius et devorabit domos Hierusalem et non extinguetur Jer. 17:27
et visitabo super vos iuxta fructum studiorum vestrorum dicit Dominus et succendam ignem in saltu eius et devorabit omnia in circuitu eius Jer. 21:14
et sanctificabo super te interficientem virum et arma eius et succident electam cedrum tuam et praecipitabunt in ignemJer. 22:7
et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et conburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Aegypti sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace Jer. 43:12
et succendam ignem in muro Damasci et devorabit moenia Benadad Jer. 49:27
et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus eius et devorabit omnia in circuitu eius Jer. 50:32
MEM de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me expandit rete pedibus meis convertit me retrorsum posuit me desolatam tota die maerore confectam Lam. 1:13
GIMEL confregit in ira furoris omne cornu Israhel avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Iacob quasi ignem flammae devorantis in gyro Lam. 2:3
DELETH tetendit arcum suum quasi inimicus firmavit dexteram suam quasi hostis et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiae Sion effudit quasi ignem indignationem suam Lam. 2:4
CAPH conplevit Dominus furorem suum effudit iram indignationis suae et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta eius Lam. 4:11
cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis dicens sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubin ingressus ille stetit iuxta rotam Ezec. 10:6
et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est Ezec. 10:7
et in oblatione donorum vestrorum cum transducitis filios vestros per ignem vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie et ego respondebo vobis domus Israhel vivo ego dicit Dominus Deus quia non respondebo vobis Ezec. 20:31
et dices saltui meridiano audi verbum Domini haec dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te omne lignum viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma succensionis et conburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem Ezec. 20:47
congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem ad conflandum sic congregabo in furore meo et in ira mea et requiescam et conflabo vos Ezec. 22:20
multo labore sudatum est et non exibit de ea nimia rubigo eius neque per ignemEzec. 24:12
in multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuae polluisti sanctificationem tuam producam ergo ignem de medio tui qui comedat te et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te Ezec. 28:18
et scient quoniam ego Dominus cum dedero ignem in Aegyptum et adtriti fuerint omnes auxiliatores eius Ezec. 30:8
et disperdam terram Fatures et dabo ignem in Tafnis et faciam iudicia in Alexandriam Ezec. 30:14
et dabo ignem in Aegypto quasi parturiens dolebit Pelusium et Alexandria erit dissipata et in Memphis angustiae cotidianae Ezec. 30:16
et iudicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et lapidibus inmensis ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum eius et super populos multos qui sunt cum eo Ezec. 38:22
et emittam ignem in Magog et in his qui habitant in insulis confidenter et scient quia ego Dominus Ezec. 39:6
et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius Osee 8:14
et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et ignem et vaporem fumi Joel 2:30
et mittam ignem in domum Azahel et devorabit domos Benadad Amos 1:4
et mittam ignem in murum Gazae et devorabit aedes eius Amos 1:7
et emittam ignem in murum Tyri et devorabit aedes eius Amos 1:10
mittam ignem in Theman et devorabit aedes Bosrae Amos 1:12
et succendam ignem in muro Rabbae et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die commotionis Amos 1:14
et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth et morietur in sonitu Moab in clangore tubae Amos 2:2
et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes Hierusalem Amos 2:5
haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce vocabat iudicium ad ignem Dominus Deus et devoravit abyssum multam et comedit simul partem Amos 7:4
et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus Zach. 13:9
nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus 2 Ma. 1:19
cum praeterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam 2 Ma. 1:20
ut vero manifestata essent haec renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia 2 Ma. 1:33
invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae quod iussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandavit transmigratis 2 Ma. 2:1
et cum iam per omnia inutilis factus esset iussit ignem admoveri et adhuc spirantem torreri in sartaginem in qua cum diu cruciaretur ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter 2 Ma. 7:5
super haec autem superbia repletus ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens adcelerare negotium contigit illum impetu euntem de curru cadere et gravi corporis conlisione membra vexare 2 Ma. 9:7
turbis autem inruere domum eius et ianuam disrumpere atque ignem admovere cupientibus cum iam conprehenderetur gladio se petit 2 Ma. 14:41
iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur Mt. 3:10
omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur Mt. 7:19
Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam Mt. 17:15
si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum Mt. 18:8
tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius Mt. 25:41
et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri Mk. 9:22
et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem Mk. 9:43
Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignemMk. 14:54
iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur Lk. 3:9
ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur Lk. 12:49
qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit Lk. 17:29
si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent Jn. 15:6
et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi Acts 2:19
cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius Acts 28:3
et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est Acts 28:5
si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem1 Cor. 3:15
non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam Heb. 12:18
ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi 1 Pet. 1:7
et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum Apoc. 13:13
et alius angelus de altari qui habet potestatem supra ignem et clamavit voce magna qui habebat falcem acutam dicens mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae quoniam maturae sunt uvae eius Apoc. 14:18
non ignem vobis pro blasphemiis dedi, sed mittens lignum in aqua dulce feci flumen. 4 Esd. 1:23
et ubicumque exiebat vox de ore eius, ardescebant omnes qui audiebant voces eius. sicut liquescit cera quando senserit ignem. 4 Esd. 13:4
et quoniam vidisti de ore eius exire ut spiritum et ignem et tempestatem, 4 Esd. 13:27
ignem et grandinem et rompheas volantes et aquas multas, ut etiam impleantur omnes campi et omnes rivi a plenitudine aquarum illarum. 4 Esd. 15:41
numquid recutiet aliquis leonem esurientem in silva aut numquid extinguet ignem, cum stramen incensum fuerit? 4 Esd. 16:6