Haller's Concordance: IGNOMINIA
- et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero eius interfecerunt eum gladio 2 Par. 32:21
- quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea Ps. 38:7
- tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me Ps. 44:15
- imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine Ps. 83:16
- adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna Ps. 89:45
- gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia Pr. 3:35
- egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur Pr. 13:18
- in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis Pr. 14:28
- impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium Pr. 18:3
- coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae ignominia domus Domini tui Isa. 22:18
- revelabitur ignominia tua et videbitur obprobrium tuum ultionem capiam et non resistet mihi homo Isa. 47:3
- dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri Jer. 3:25
- et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax Jer. 6:14
- unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam et apparuit ignominia tua Jer. 13:26
- confusi sumus quoniam audivimus obprobrium operuit ignominia facies nostras quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini Jer. 51:51
- haec dicit Dominus Deus quia effusum est aes tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis Ezec. 16:36
- et dabo te in manus eorum et destruent lupanar tuum et demolientur prostibulum tuum et denudabunt te vestimentis tuis et auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia Ezec. 16:39
- et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam revelabitur ignominia fornicationum tuarum scelus tuum et fornicationes tuae Ezec. 23:29
- et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimet Mic. 1:11
- repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam Hab. 2:16
- secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum 1 Ma. 1:42
- nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi 1 Cor. 11:14