Haller's Concordance: IGNOMINIAM
- videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat Ex. 32:25
- turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius Lev. 18:15
- turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est Lev. 18:17
- qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos Lev. 20:11
- qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam Lev. 20:17
- turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suae nudavit portabunt ambo iniquitatem suam Lev. 20:19
- qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur Lev. 20:20
- tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam Ps. 69:19
- turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur Pr. 6:33
- natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur Pr. 17:21
- sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti et transmigrationem Aethiopiae iuvenum et senum nudam et disculciatam discopertis natibus ignominiam Aegypti Isa. 20:4
- Dominus exercituum cogitavit hoc ut detraheret superbiam omnis gloriae et ad ignominiam deduceret universos inclitos terrae Isa. 23:9
- et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam Isa. 30:3
- et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam dicentes pax pax cum non esset pax Jer. 8:11
- et dabo vos in obprobrium sempiternum et in ignominiam aeternam quae numquam oblivione delebitur Jer. 23:40
- audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram quia fortis inpegit in fortem ambo pariter conciderunt Jer. 46:12
- HETH peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta est omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt ignominiam eius ipsa autem gemens et conversa retrorsum Lam. 1:8
- et transivi per te et vidi te et ecce tempus tuum tempus amantium et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam et iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum ait Dominus Deus et facta es mihi Ezec. 16:8
- ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commixta es et omnes quos dilexisti cum universis quos oderas et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis et videbunt omnem turpitudinem tuam Ezec. 16:37
- ergo et tu porta confusionem tuam quae vicisti sorores tuas peccatis tuis sceleratius agens ab eis iustificatae sunt enim a te ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam quae iustificasti sorores tuas Ezec. 16:52
- ut portes ignominiam tuam et confundaris in omnibus quae fecisti consolans eas Ezec. 16:54
- scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti ait Dominus Deus Ezec. 16:58
- ipsi discoperuerunt ignominiam eius filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio et factae sunt famosae mulieres et iudicia perpetrarunt in ea Ezec. 23:10
- denudavit quoque fornicationes suas et discoperuit ignominiam suam et recessit anima mea ab ea sicut recesserat anima mea a sorore eius Ezec. 23:18
- ibi Aelam et omnis multitudo eius per gyrum sepulchri sui omnes hii interfecti ruentesque gladio qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam qui posuerunt terrorem suum in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum Ezec. 32:24
- in medio interfectorum posuerunt cubile eius in universis populis eius in circuitu eius sepulchrum illius omnes hii incircumcisi interfectique gladio dederant enim terrorem in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum in medio interfectorum positi sunt Ezec. 32:25
- idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum quae operiebant ignominiam eius Osee 2:9
- secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo Osee 4:7
- separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius Osee 4:18
- ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et revelabo pudenda tua in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam Nah. 3:5