Haller's Concordance: ABOMINABILIS
- non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec Dt. 22:5
- non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam Dt. 24:4
- et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola quae fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israhel 3 Ki. 21:26
- quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem Job 15:16
- abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis Job 33:20
- et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum Pr. 17:15