Haller's Concordance: IGNORARE
- nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus Rom. 1:13
- nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret Rom. 11:25
- nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt 1 Cor. 10:1
- de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres 1 Cor. 12:1
- non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quae facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut taederet nos etiam vivere 2 Cor. 1:8
- nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent 1 Th. 4:13