Haller's Concordance: IGNORAT
- qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua Gen. 39:8
- dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc ignorat 3 Ki. 1:11
- tu quia pius es miserere nostri aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te Jud. 7:20
- et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat Job 12:3
- quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit Job 12:9
- haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum Job 18:21
- veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum Ps. 35:8
- tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea Ps. 39:6
- quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum Pr. 23:7
- vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei Pr. 28:22
- novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam Pr. 29:7
- quia ignorat praeterita et ventura nullo scire potest nuntio Eccl. 8:7
- stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare Eccl. 10:14
- viam pacis nescierunt et non est iudicium in gressibus eorum semitae eorum incurvatae sunt eis omnis qui calcat in ea ignorat pacem Isa. 59:8
- veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat Mt. 24:50
- si quis autem ignorat ignorabitur 1 Cor. 14:38