Haller's Concordance: IGNORO
- qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt Dt. 33:9
- iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae 1 Ki. 20:30
- et ait David quid mihi et vobis filii Sarviae cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israhel an ignoro hodie me factum regem super Israhel 2 Ki. 19:22
- salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi 2 Ki. 22:44
- cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet te et interficiet me servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua 3 Ki. 18:12
- quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi Tob. 5:2
- tria sunt difficilia mihi et quartum penitus ignoro Pr. 30:18
- quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum Eccl. 2:19
- Et dixit ad eos rex: Vidi somnium: et mente confusus ignoro quid viderim. Dan. 2:3
- quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro Phil. 1:22
- quoniam quod pertransivit scio, quid autem futuri sit ignoro. 4 Esd. 4:46