Haller's Concordance: AEGYPTIUM
- in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis Ex. 2:11
- cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo Ex. 2:12
- qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud Ex. 2:14
- non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eius Dt. 23:7
- et invenerunt virum aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam 1 Ki. 30:11
- ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua 2 Ki. 23:21
- Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa 1 Par. 2:34
- et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua 1 Par. 11:23
- numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium Acts 7:28