Haller's Concordance: ILLAS
- cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas Gen. 15:17
- quod cum audisset Heliab frater eius maior loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres proelium descendisti 1 Ki. 17:28
- expectemus humiles consolationem eius et exquiret sanguinem nostrum de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quaecumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus noster Jud. 8:20
- filiae tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas Sir. 7:26
- lingua tertia mulieres viritas eiecit et privavit illas laboribus suis Sir. 28:19
- vocatae sunt et dixerunt adsumus et luxerunt ei cum iucunditate qui fecit illas Bar. 3:35
- quod perierat requiram et quod abiectum erat reducam et quod confractum fuerat alligabo et quod infirmum erat consolidabo et quod pingue et forte custodiam et pascam illas in iudicio Ezec. 34:16
- et egredietur Dominus et proeliabitur contra gentes illas sicut proeliatus est in die certaminis Zach. 14:3
- conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros Lk. 23:28
- et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti Lk. 24:4
- cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis Lk. 24:5
- et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor Jn. 10:16
- cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam Acts 20:2
- etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae Phil. 4:3
- viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas Col. 3:19
- et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli confringentur Apoc. 2:27
- et multi dementes facti sunt propter suas uxores, et servi facti sunt propter illas. 3 Esd. 4:26