Haller's Concordance: IMAGO
- stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi Job 4:16
- candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius Wis. 7:26
- ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio Wis. 13:16
- solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum quae superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebris Wis. 17:20
- et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio Mt. 22:20
- at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris Mk. 12:16
- vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est 1 Cor. 11:7
- in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei 2 Cor. 4:4
- qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae Col. 1:15
- et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae ut et loquatur imago bestiae et faciat quicumque non adoraverint imaginem bestiae occidantur Apoc. 13:15