Haller's Concordance: IMBER
- concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina Dt. 32:2
- in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus Pr. 16:15
- iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit Cant. 2:11
- et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti Isa. 55:10
- quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum et serotinus imber non fuit frons mulieris meretricis facta est tibi noluisti erubescere Jer. 3:3
- dic ad eos qui liniunt absque temperatura quod casurus sit erit enim imber inundans et dabo lapides praegrandes desuper inruentes et ventum procellae dissipantem Ezec. 13:11
- propterea haec dicit Dominus Deus et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea et imber inundans in furore meo erit et lapides grandes in ira in consummationem Ezec. 13:13
- Benedicite omnis imber, et ros Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:41
- vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae Osee 6:3
- et erit qui non ascenderit de familiis terrae ad Hierusalem ut adoret regem Dominum exercituum non erit super eos imber Zach. 14:17