Haller's Concordance: IMBREM
- det Dominus imbrem terrae tuae pulverem et de caelo descendat super te cinis donec conteraris Dt. 28:24
- expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum Job 29:23
- si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit Eccl. 11:3
- pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor Sir. 43:20
- et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinae et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem Isa. 5:6
- et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem et deducam imbrem in tempore suo pluviae benedictionis erunt Ezec. 34:26
- sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti Joel 1:20
- et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro quia dedit vobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum in principio Joel 2:23
- ego quoque prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses superessent usque ad messem et plui super civitatem unam et super civitatem alteram non plui pars una conpluta est et pars super quam non plui aruit Amos 4:7
- vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus Acts 28:2
- terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo Heb. 6:7