Haller's Concordance: AEGYPTUS
- elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor Gen. 13:10
- cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia Gen. 47:15
- quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies iste quippe mos erat cadaverum conditorum flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus Gen. 50:3
- dixerunt autem servi Pharaonis ad eum usquequo patiemur hoc scandalum dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo nonne vides quod perierit Aegyptus Ex. 10:7
- surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus Ex. 12:30
- quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Aegyptus et Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt 1 Ki. 6:6
- laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos Ps. 105:38
- in die illa erit Aegyptus quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum quam ipse movebit super eam Isa. 19:16
- Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur ideo clamavi super hoc superbia tantum est quiesce Isa. 30:7
- Aegyptus homo et non deus et equi eorum caro et non spiritus et Dominus inclinabit manum suam et corruet auxiliator et cadet cui praestatur auxilium simulque omnes consumentur Isa. 31:3
- Aegyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus eius et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem et habitatores eius Jer. 46:8
- vitula eligans atque formonsa Aegyptus stimulator ab aquilone veniet ei Jer. 46:20
- ecce enim profecti sunt a vastitate Aegyptus congregavit eos Memphis sepeliet eos desiderabile argenti eorum urtica hereditabit lappa in tabernaculis eorum Osee 9:6
- Aegyptus in desolatione erit et Idumea in desertum perditionis pro eo quod inique egerint in filios Iuda et effuderint sanguinem innocentem in terra sua Joel 3:19
- Aethiopia fortitudo et Aegyptus et non est finis Africa et Lybies fuerunt in auxilio tuo Nah. 3:9
- et corpora eorum in plateis civitatis magnae quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus ubi et Dominus eorum crucifixus est Apoc. 11:8
- lugeat Aegyptus et fundamenta eius a plaga verberati et mastigati quam inducet Dominus. 4 Esd. 15:12