Haller's Concordance: IMMOLANTES
- recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti Ex. 32:8
- et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intellegentiam bonam super Domino et comederunt septem diebus sollemnitatis immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum Deum patrum suorum 2 Par. 30:22
- qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum immolantes parvulos in torrentibus subter inminentes petras Isa. 57:5
- exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum aeternum immolantes daemoniis et non Deo Bar. 4:7
- si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri Osee 12:11
- et erit omnis lebes in Hierusalem et in Iuda sanctificatus Domino exercituum et venient omnes immolantes et sument ex eis et coquent in eis et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo Zach. 14:21