Haller's Concordance: IMMOLARI
- cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri praesertim cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus Ex. 10:26
- et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes Lev. 14:5
- immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est Lev. 14:13
- animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit Lev. 27:9
- animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis voverit adducetur ante sacerdotem Lev. 27:11
- et iussit aedificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora communia 1 Ma. 1:50
- sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit 1 Ma. 2:25