Haller's Concordance: IMMOLAVERUNT
- immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum Dt. 32:17
- et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli 1 Ki. 1:25
- Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam quae erat iuxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem viri autem bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino 1 Ki. 6:15
- et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israhel nimis 1 Ki. 11:15
- immolaverunt Domino in die illa de manubiis et praeda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem milia 2 Par. 15:11
- mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes sanguinem et fuderunt illud super altare mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem 2 Par. 29:22
- et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum altari pro piaculo universi Israhelis pro omni quippe Israhel praeceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato 2 Par. 29:24
- immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini 2 Par. 30:15
- et immolaverunt in die illa victimas magnas et laetati sunt Deus enim laetificaverat eos laetitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est laetitia Hierusalem procul 2 Esd. 12:43
- et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus Ps. 106:37
- et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus Ps. 106:38
- et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi inritationem oblationis suae et posuerunt ibi odorem suavitatis suae et libaverunt libationes suas Ezec. 20:28
- et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota Jonas 1:16
- et immolaverunt phase universis filiis captivitatis et fratribus suis sacerdotibus et sibimet ipsis. 3 Esd. 7:12