Haller's Concordance: IMMOLAVIT
- immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius Lev. 8:15
- immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum Lev. 8:19
- statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo Lev. 9:8
- immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum Lev. 9:12
- immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu Lev. 9:18
- venit ergo dies et immolavit Helcana deditque Fenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes 1 Ki. 1:4
- quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus Abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et bibentibus coram eo et dicentibus vivat rex Adonias 3 Ki. 1:25
- mactavitque Salomon hostias pacificas quas immolavit Domino boum viginti duo milia ovium centum viginti milia et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israhel 3 Ki. 8:63
- cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus est illud ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum 4 Ki. 16:12
- protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusei immolavit ibi victimas 1 Par. 21:28
- immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit dii regum Syriae auxiliantur eis quos ego placabo hostiis et aderunt mihi cum e contrario ipsi fuerint ruina eius et universo Israhel 2 Par. 28:23
- porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas et pacifica et laudem praecepitque Iudae ut serviret Domino Deo Israhel 2 Par. 33:16
- fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit 2 Par. 33:22
- immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam Pr. 9:2
- et egit Iosias pascha in Hierosolymis Domino suo et immolavit phase quartadecima luna primi mensis, 3 Esd. 1:1