Haller's Concordance: IMPETUM
- et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes Lev. 25:19
- et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre non possent Num. 22:3
- cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia Amalechitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni 1 Ki. 30:1
- quod cum vidisset Ezechias venisse scilicet Sennacherib et totum belli impetum verti contra Hierusalem 2 Par. 32:2
- et erit cum exierit sol accipiat unusquisque arma sua et exite cum impetu non ut descendatis deorsum sed quasi impetum facientes Jud. 14:2
- ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit Pr. 27:4
- cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos ducebat viam Wis. 18:23
- sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit Sir. 22:22
- impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios Sir. 46:7
- et ait Iudas viris qui secum erant ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis 1 Ma. 4:8
- et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathae filii Saul et armigeri eius 1 Ma. 4:30
- et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt 1 Ma. 6:33
- et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius deverterunt ab eis 1 Ma. 6:47
- hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum 2 Ma. 10:16
- exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum Acts 7:57
- et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli Acts 19:29
- extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum Heb. 11:34
- et ecce ut vidit impetum multitudinis venientis, non levavit manum suam neque frameam tenebat neque aliquod vas bellicosum, nisi solummodo vidi, 4 Esd. 13:9
- et concidit super multitudinis impetum quod paratum erat pugnare, et succendit omnes, ut subito nihil videretur de innumerabili multitudine nisi solummodo pulvis cineris et fumi odor. et vidi et extiti. 4 Esd. 13:11
- et quoniam non tenebat frameam neque vas bellicosum, corrumpit enim impetum eius multitudinis quae venerat ad expugnare eum, haec interpretatio: 4 Esd. 13:28