Haller's Concordance: IMPIETAS
- sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur impietas manus ergo mea non sit in te 1 Ki. 24:13
- ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas Job 34:10
- homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua Job 35:8
- iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat Pr. 13:6
- non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium Eccl. 8:8
- similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius Wis. 14:9
- succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi Isa. 9:18
- anima quae peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum Ezec. 18:20
- tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit Ezec. 33:12
- et dixit haec est impietas et proiecit eam in medio amphorae et misit massam plumbeam in os eius Zach. 5:8