Haller's Concordance: IMPIETATIS
- si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus Lev. 19:7
- si fuerit causa inter aliquos et interpellaverint iudices quem iustum esse perspexerint illi iustitiae palmam dabunt quem impium condemnabunt impietatis Dt. 25:1
- quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis Ps. 84:10
- quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas Ps. 125:3
- comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt Pr. 4:17
- non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte Pr. 10:2
- ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis Sir. 49:3
- nonne hoc est magis ieiunium quod elegi dissolve conligationes impietatis solve fasciculos deprimentes dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus disrumpe Isa. 58:6
- iniquitas surrexit in virga impietatis non ex eis et non ex populo neque ex sonitu eorum et non erit requies in eis Ezec. 7:11
- quod si dixerit Idumea destructi sumus sed revertentes aedificabimus quae deserta sunt haec dicit Dominus exercituum isti aedificabunt et ego destruam et vocabuntur Termini impietatis et Populus cui iratus est Dominus usque in aeternum Mal. 1:4
- facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii Jude 1:15
- quoniam granum seminis mali seminatum est in corde Adam ab initio, et quantum impietatis generavit usque nunc et generabit usque cum veniat area. 4 Esd. 4:30
- aestima autem apud te, granum mali seminis quantum fructum impietatis generaverit. 4 Esd. 4:31