Haller's Concordance: IMPIO
- et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio Gen. 18:23
- absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium Gen. 18:25
- non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium Ex. 23:1
- cui occurrit Hieu filius Anani videns et ait ad eum impio praebes auxilium et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris et idcirco iram quidem Domini merebaris 2 Par. 19:2
- surge Domine praeveni faciem eius incurva eum salva animam meam ab impio qui est gladius tuus Ps. 17:13
- impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo Ps. 50:16
- ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus Ps. 94:13
- mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit Pr. 11:7
- qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus Pr. 24:24
- fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio Pr. 25:26
- non sit bonum impio nec prolongentur dies eius sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Dei Eccl. 8:13
- sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa aeque eveniant iusto et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et ille qui verum deierat Eccl. 9:2
- benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare ne in ipsis potentior te sit Sir. 12:6
- cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere Sir. 37:13
- de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio Sir. 41:10
- vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei Isa. 3:11
- misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini Isa. 26:10
- si autem tu adnuntiaveris impio et ille non fuerit conversus ab impietate sua et via sua impia ipse quidem in iniquitate sua morietur tu autem animam tuam liberasti Ezec. 3:19
- sin autem dixero impio morte morieris et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam Ezec. 33:14
- mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se Hab. 1:13
- alii vero si quid eis supererat vendebant simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos priusquam in comminus veniret vendiderat 2 Ma. 8:14