Haller's Concordance: IMPIOS
- qui dicit regi apostata qui vocat duces impios Job 34:18
- quasi impios percussit eos in loco videntium Job 34:26
- sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit Job 36:6
- et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea Job 38:13
- respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo Job 40:12
- mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem Ps. 101:8
- et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios Ps. 106:18
- quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua Ps. 119:119
- sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret Ps. 145:20
- suscipiens mansuetos Dominus humilians impios usque ad terram Ps. 147:6
- et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius Pr. 2:18
- verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit Pr. 12:7
- dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem Pr. 20:26
- excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum Pr. 21:12
- ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios Pr. 24:19
- princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios Pr. 29:12
- vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum sed et hoc vanitas est Eccl. 8:10
- condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti Wis. 4:16
- non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare Wis. 12:9
- quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem Wis. 16:18
- et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios Sir. 16:4
- bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea vindicans in exterminium impios Sir. 39:36
- et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo Isa. 13:11
- et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius Isa. 53:9
- pervenit sonitus usque ad extrema terrae quia iudicium Domino cum gentibus iudicatur ipse cum omni carne impios tradidit gladio dicit Dominus Jer. 25:31
- et eligam de vobis transgressores et impios et de terra incolatus eorum educam eos et terram Israhel non ingredientur et scietis quia ego Dominus Ezec. 20:38
- et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum Mal. 4:3
- et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israhel 1 Ma. 3:8
- et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos regionis 1 Ma. 9:25
- et cessavit gladius ex Israhel et habitavit Ionathas in Machemas et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminavit impios ex Israhel 1 Ma. 9:73
- per omnia benedictus Deus qui tradidit impios 2 Ma. 1:17
- facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii Jude 1:15
- tu enim quia dixisti non esse multos iustos sed paucos, impios vero multiplicari, audi ad haec. 4 Esd. 7:51
- et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra mihi adhuc servo tuo, si in die iudicii iusti impios excusare poterint vel deprecari pro eis Altissimum, 4 Esd. 7:102