Haller's Concordance: IMPLEANTUR
- ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis eius Lev. 12:4
- antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet Job 15:32
- ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena Pr. 5:10
- quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt Lk. 21:22
- et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum Lk. 21:24
- et datae sunt illis singulae stolae albae et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur conservi eorum et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et illi Apoc. 6:11
- ignem et grandinem et rompheas volantes et aquas multas, ut etiam impleantur omnes campi et omnes rivi a plenitudine aquarum illarum. 4 Esd. 15:41