Haller's Concordance: IMPLEAT
- et quicquid ex vinea nascitur non comedat vinum et siceram non bibat nullo vescatur inmundo et quod ei praecepi impleat atque custodiat Judg. 13:14
- et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte 1 Ki. 1:23
- ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino 1 Par. 29:5
- Si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam. Esther 5:8
- det tibi secundum cor tuum et omnem voluntatem tuam impleat Ps. 20:4
- impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae Ps. 20:6
- non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam Pr. 6:30
- non erit ibi amplius infans dierum et senex qui non impleat dies suos quoniam puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit Isa. 65:20
- Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu Phil. 4:19
- in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute 2 Th. 1:11