Haller's Concordance: IMPLEATUR
- quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur Gen. 41:32
- ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et impleatur piaculo Lev. 19:29
- qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus Lev. 25:29
- nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae 2 Par. 1:9
- donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo Job 8:21
- utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum Job 20:23
- impleatur os meum laude tua tota die magnitudine tua Ps. 71:8
- Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. Dan. 9:24
- et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea Lk. 14:23
- dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei Lk. 22:16
- non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum Jn. 13:18
- haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur Jn. 15:11
- sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis Jn. 15:25
- cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur Jn. 17:12
- dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt Jn. 19:24
- facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo Jn. 19:36
- Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis 2 Tim. 4:17
- et mensura mensuravit tempora et numero numeravit tempora, et non commovet nec excitabit usque dum impleatur praedicta mensura. 4 Esd. 4:37