Haller's Concordance: IMPLEBIT
- non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit Num. 23:19
- si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit Num. 30:2
- numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum Job 15:2
- iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa Ps. 110:6
- de quo non implebit manum suam messor et sinum suum manipulos faciens Ps. 129:7
- omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius Sir. 1:21
- mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit Sir. 26:2
- et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi hortus inriguus et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae Isa. 58:11