Haller's Concordance: IMPLEBITUR
- dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea Ex. 15:9
- vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra Num. 14:21
- quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum Ps. 63:5
- et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen Ps. 72:19
- qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra Ps. 104:13
- tunc implebitur risu os nostrum et lingua nostra laude tunc dicent in gentibus magnificavit Dominus facere cum istis Ps. 126:2
- suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo Pr. 20:17
- avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas Eccl. 5:10
- vir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a domo illius plaga Sir. 23:12
- vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum laudabunt Sir. 37:27
- dices ergo ad eos sermonem istum haec dicit Dominus Deus Israhel omnis laguncula implebitur vino et dicent ad te numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino Jer. 13:12
- omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas Lk. 3:5