Haller's Concordance: IMPLEBUNTUR
- quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi generis et in universa terra in qua fuerint Ex. 8:21
- ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient Job 20:11
- et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt Pr. 3:10
- argentum eorum foris proicietur et aurum eorum in sterquilinium erit argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini animam suam non saturabunt et ventres eorum non implebuntur quia scandalum iniquitatis eorum factum est Ezec. 7:19
- et inrigabo terram pedore sanguinis tui super montes et valles implebuntur ex te Ezec. 32:6
- et implebuntur areae frumento et redundabunt torcularia vino et oleo Joel 2:24
- quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri Mt. 26:54
- et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo Lk. 1:20