Haller's Concordance: IMPLERE
- et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis huius Dt. 32:46
- qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant Job 5:12
- Respondentes ergo Chaldaei coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldaeo. Dan. 2:10
- respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum Mt. 3:15
- et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat Lk. 15:16