Haller's Concordance: IMPLETE
- benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram Gen. 9:1
- vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam Gen. 9:7
- facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore Lev. 25:18
- aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete Num. 32:24
- custodite ergo verba pacti huius et implete ea ut intellegatis universa quae facitis Dt. 29:9
- et ait implete quattuor hydrias aqua et fundite super holocaustum et super ligna rursumque dixit etiam secundo hoc facite qui cum fecissent et secundo ait etiam tertio id ipsum facite feceruntque et tertio 3 Ki. 18:34
- acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens eius ut perdat eam quoniam ultio Domini est ultio templi sui Jer. 51:11
- et dixit ad eos contaminate domum et implete atria interfectis egredimini et egressi sunt et percutiebant eos qui erant in civitate Ezec. 9:7
- et vos implete mensuram patrum vestrorum Mt. 23:32
- dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum Jn. 2:7
- implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes Phil. 2:2