Haller's Concordance: IMPLETI
- et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est Gen. 9:29
- cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem Babylonis et super gentem illam dicit Dominus iniquitatem eorum et super terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines sempiternas Jer. 25:12
- et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam Lk. 1:23
- factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret Lk. 2:6
- et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino Lk. 2:22
- ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant Jn. 6:12
- cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi Acts 3:10