Haller's Concordance: IMPLEVERUNT
- veneruntque ad aream Atad quae sita est trans Iordanem ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies Gen. 50:10
- filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram Ex. 1:7
- praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam Num. 32:12
- coeperunt autem prima die mensis primi mundare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini expiaveruntque templum diebus octo et in die sextadecima mensis eiusdem quod coeperant impleverunt 2 Par. 29:17
- et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam Jer. 16:18
- et in corde maris sita finitimi tui qui te aedificaverunt impleverunt decorem tuum Ezec. 27:4
- et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur Lk. 5:7
- dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum Jn. 2:7
- collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt Jn. 6:13
- qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt Acts 13:27