Haller's Concordance: IN
- in principio creavit Deus caelum et terram Gen. 1:1
- dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis Gen. 1:6
- dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita Gen. 1:9
- et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita Gen. 1:11
- dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento caeli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos Gen. 1:14
- ut luceant in firmamento caeli et inluminent terram et factum est ita Gen. 1:15
- et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent super terram Gen. 1:17
- creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum Gen. 1:21
- dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita Gen. 1:24
- et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum Gen. 1:25
- et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra Gen. 1:26
- dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam Gen. 1:29
- et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita Gen. 1:30
- et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret Gen. 2:3
- istae generationes caeli et terrae quando creatae sunt in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram Gen. 2:4
- et omne virgultum agri antequam oreretur in terra omnemque herbam regionis priusquam germinaret non enim pluerat Dominus Deus super terram et homo non erat qui operaretur terram Gen. 2:5
- formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae et factus est homo in animam viventem Gen. 2:7
- plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat Gen. 2:8
- produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali Gen. 2:9
- et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita Gen. 2:10
- tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum Gen. 2:15
- de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas in quocumque enim die comederis ex eo morte morieris Gen. 2:17
- inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam cumque obdormisset tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea Gen. 2:21
- et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam Gen. 2:22
- quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una Gen. 2:24
- cui respondit mulier de fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur Gen. 3:2
- de fructu vero ligni quod est in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur Gen. 3:3
- scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum Gen. 3:5
- et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi Gen. 3:8
- qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me Gen. 3:10
- mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui Gen. 3:16
- ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno ex quo praeceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae Gen. 3:17
- in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris Gen. 3:19
- et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum Gen. 3:22
- nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius Gen. 4:7
- dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum Gen. 4:8
- ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me Gen. 4:14
- egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden Gen. 4:16
- genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum Gen. 4:20
- Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma Gen. 4:22
- dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum Gen. 4:23
- hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum Gen. 5:1
- masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt Gen. 5:2
- vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus Gen. 5:29
- dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum Gen. 6:3
- gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi Gen. 6:4
- videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore Gen. 6:5
- paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus Gen. 6:6
- hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit Gen. 6:9
- fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus Gen. 6:14
- fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea Gen. 6:16
- ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur Gen. 6:17
- et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini Gen. 6:19
- de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere Gen. 6:20
- tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum Gen. 6:21
- dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac Gen. 7:1
- et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii Gen. 7:7
- duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe Gen. 7:9
- in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam Gen. 7:13
- ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres Gen. 7:14
- ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitae Gen. 7:15
- factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra Gen. 7:17
- vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas Gen. 7:18
- et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt Gen. 7:22
- et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca Gen. 7:23
- recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae Gen. 8:1
- quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam Gen. 8:9
- at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram Gen. 8:11
- cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam Gen. 8:17
- odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci Gen. 8:21
- et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt Gen. 9:2
- et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia Gen. 9:3
- et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae Gen. 9:10
- dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas Gen. 9:12
- arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram Gen. 9:13
- cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus Gen. 9:14
- eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram Gen. 9:16
- bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo Gen. 9:21
- dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius Gen. 9:27
- ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis Gen. 10:5
- porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra Gen. 10:8
- fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar Gen. 10:10
- hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis Gen. 10:20
- natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan Gen. 10:25
- isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis Gen. 10:31
- hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium Gen. 10:32
- cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo Gen. 11:2
- et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras Gen. 11:4
- atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem Gen. 11:8
- mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum Gen. 11:28
- tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi Gen. 11:31
- et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum et mortuus est in Haran Gen. 11:32
- dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi Gen. 12:1
- faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus Gen. 12:2
- benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universae cognationes terrae Gen. 12:3
- tulitque Sarai uxorem suam et Loth filium fratris sui universamque substantiam quam possederant et animas quas fecerant in Haran et egressi sunt ut irent in terram Chanaan cumque venissent in eam Gen. 12:5
- pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra Gen. 12:6
- facta est autem fames in terra descenditque Abram in Aegyptum ut peregrinaretur ibi praevaluerat enim fames in terra Gen. 12:10
- et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est mulier in domum Pharaonis Gen. 12:15
- quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade Gen. 12:19
- erat autem dives valde in possessione argenti et auri Gen. 13:2
- reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai Gen. 13:3
- in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini Gen. 13:4
- unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra Gen. 13:7
- elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor Gen. 13:10
- Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis Gen. 13:12
- dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem Gen. 13:14
- omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum Gen. 13:15
- surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam Gen. 13:17
- movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino Gen. 13:18
- factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex Gentium Gen. 14:1
- omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis Gen. 14:3
- igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in Savecariathaim Gen. 14:5
- et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudine Gen. 14:6
- reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar Gen. 14:7
- et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle Silvestri Gen. 14:8
- necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in Sodomis Gen. 14:12
- et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum Abram Gen. 14:13
- egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis Gen. 14:17
- et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus Gen. 14:20
- dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis Gen. 15:13
- tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona Gen. 15:15
- in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten Gen. 15:18
- tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem Gen. 16:3
- dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te Gen. 16:5
- cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit Gen. 16:6
- cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur Gen. 16:7
- cecidit Abram pronus in faciem Gen. 17:3
- faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur Gen. 17:6
- et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te Gen. 17:7
- daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum Gen. 17:8
- dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis Gen. 17:9
- et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vos Gen. 17:11
- infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra Gen. 17:12
- eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum Gen. 17:13
- et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo Gen. 17:16
- cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet Gen. 17:17
- et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum Gen. 17:19
- super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam Gen. 17:20
- pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero Gen. 17:21
- tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus Gen. 17:23
- apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei Gen. 18:1
- cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra Gen. 18:2
- et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum Gen. 18:3
- festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes Gen. 18:6
- cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est Gen. 18:9
- cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae Gen. 18:18
- si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo Gen. 18:24
- dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos Gen. 18:26
- abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum Gen. 18:33
- veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra Gen. 19:1
- et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus Gen. 19:2
- cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis Gen. 19:15
- et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas Gen. 19:17
- quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar Gen. 19:19
- est civitas haec iuxta ad quam possum fugere parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea Gen. 19:20
- dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subvertam urbem pro qua locutus es Gen. 19:21
- sol egressus est super terram et Loth ingressus est in Segor Gen. 19:23
- respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis Gen. 19:26
- cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat Gen. 19:29
- ascenditque Loth de Segor et mansit in monte duae quoque filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius Gen. 19:30
- dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae Gen. 19:31
- peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem Gen. 19:37
- profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris Gen. 20:1
- nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc Gen. 20:5
- dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam Gen. 20:6
- statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde Gen. 20:8
- vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis Gen. 20:9
- respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam Gen. 20:11
- postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim Gen. 20:13
- Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam Gen. 20:16
- concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus Gen. 21:2
- crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius Gen. 21:8
- cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen Gen. 21:12
- sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est Gen. 21:13
- surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee Gen. 21:14
- cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant Gen. 21:15
- exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est Gen. 21:17
- surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum Gen. 21:18
- et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius Gen. 21:20
- habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti Gen. 21:21
- eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis Gen. 21:22
- iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena Gen. 21:23
- at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum Gen. 21:30
- surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni Gen. 21:33
- ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi Gen. 22:2
- igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus Gen. 22:3
- tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul Gen. 22:6
- veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum Gen. 22:9
- appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit Gen. 22:14
- benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum Gen. 22:17
- et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae Gen. 22:18
- et mortua est in civitate Arbee quae est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam Gen. 23:2
- audi nos domine princeps Dei es apud nos in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum nullusque prohibere te poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum Gen. 23:6
- ut det mihi speluncam duplicem quam habet in extrema parte agri sui pecunia digna tradat mihi eam coram vobis in possessionem sepulchri Gen. 23:9
- habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth responditque ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius dicens Gen. 23:10
- nequaquam ita fiat domine mi sed magis ausculta quod loquor agrum trado tibi et speluncam quae in eo est praesentibus filiis populi mei sepeli mortuum tuum Gen. 23:11
- et locutus est ad Ephron circumstante plebe quaeso ut audias me dabo pecuniam pro agro suscipe eam et sic sepeliam mortuum meum in eo Gen. 23:13
- confirmatusque est ager quondam Ephronis in quo erat spelunca duplex respiciens Mambre tam ipse quam spelunca et omnes arbores eius in cunctis terminis per circuitum Gen. 23:17
- Abrahae in possessionem videntibus filiis Heth et cunctis qui intrabant portam civitatis illius Gen. 23:18
- atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre haec est Hebron in terra Chanaan Gen. 23:19
- et confirmatus est ager et antrum quod erat in eo Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth Gen. 23:20
- erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat ei Gen. 24:1
- respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es Gen. 24:5
- necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula Gen. 24:15
- effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit Gen. 24:20
- dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum Gen. 24:23
- dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei Gen. 24:27
- cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat Gen. 24:28
- cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem aquae Gen. 24:30
- et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquere Gen. 24:33
- et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi omnia quae habuerat Gen. 24:36
- et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra habito Gen. 24:37
- Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei Gen. 24:40
- veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo Gen. 24:42
- dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere Gen. 24:45
- interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus Gen. 24:47
- quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum Gen. 24:52
- inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum Gen. 24:60
- eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi Gen. 24:62
- et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul Gen. 24:63
- et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se Gen. 24:65
- qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret Gen. 24:67
- et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum Gen. 25:8
- et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre Gen. 25:9
- et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam Gen. 25:13
- sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum Gen. 25:22
- qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet Gen. 25:23
- iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt Gen. 25:24
- qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob Gen. 25:25
- quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis Gen. 25:27
- orta autem fame super terram post eam sterilitatem quae acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara Gen. 26:1
- apparuitque ei Dominus et ait ne descendas in Aegyptum sed quiesce in terra quam dixero tibi Gen. 26:2
- et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo Gen. 26:3
- et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae Gen. 26:4
- mansit itaque Isaac in Geraris Gen. 26:6
- seruit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum benedixitque ei Dominus Gen. 26:12
- in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde Gen. 26:16
- foderunt in torrente et reppererunt aquam vivam Gen. 26:19
- ascendit autem ex illo loco in Bersabee Gen. 26:23
- ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham Gen. 26:24
- surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum Gen. 26:31
- ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac adnuntiantes ei de puteo quem foderant atque dicentes invenimus aquam Gen. 26:32
- unde appellavit eum Abundantiam et nomen urbi inpositum est Bersabee usque in praesentem diem Gen. 26:33
- quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret Gen. 27:5
- ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi Gen. 27:13
- motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terrae et in rore caeli desuper Gen. 27:39
- oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Iacob fratrem meum Gen. 27:41
- nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran Gen. 27:43
- et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die Gen. 27:45
- sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui Gen. 28:2
- Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet ut sis in turbas populorum Gen. 28:3
- cumque dimisisset eum Isaac profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri fratrem Rebeccae matris suae Gen. 28:5
- videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Mesopotamiam Syriae ut inde uxorem duceret et quod post benedictionem praecepisset ei dicens non accipies coniugem de filiabus Chanaan Gen. 28:6
- quodque oboediens Iacob parentibus isset in Syriam Gen. 28:7
- cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum tulit de lapidibus qui iacebant et subponens capiti suo dormivit in eodem loco Gen. 28:11
- viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam Gen. 28:12
- et Dominum innixum scalae dicentem sibi ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac terram in qua dormis tibi dabo et semini tuo Gen. 28:13
- eritque germen tuum quasi pulvis terrae dilataberis ad occidentem et orientem septentrionem et meridiem et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae Gen. 28:14
- et ero custos tuus quocumque perrexeris et reducam te in terram hanc nec dimittam nisi conplevero universa quae dixi Gen. 28:15
- cumque evigilasset Iacob de somno ait vere Dominus est in loco isto et ego nesciebam Gen. 28:16
- surgens ergo mane tulit lapidem quem subposuerat capiti suo et erexit in titulum fundens oleum desuper Gen. 28:18
- vovit etiam votum dicens si fuerit Deus mecum et custodierit me in via per quam ambulo et dederit mihi panem ad vescendum et vestem ad induendum Gen. 28:20
- reversusque fuero prospere ad domum patris mei erit mihi Dominus in Deum Gen. 28:21
- et lapis iste quem erexi in titulum vocabitur Domus Dei cunctorumque quae dederis mihi decimas offeram tibi Gen. 28:22
- et vidit puteum in agro tresque greges ovium accubantes iuxta eum nam ex illo adaquabantur pecora et os eius grandi lapide claudebatur Gen. 29:2
- qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae cucurrit obviam conplexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam auditis autem causis itineris Gen. 29:13
- respondit Laban non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias Gen. 29:26
- deditque illi Balam in coniugium quae Gen. 30:4
- egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui Gen. 30:14
- redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa Gen. 30:16
- nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam Gen. 30:25
- ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te Gen. 30:27
- at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua Gen. 30:29
- gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea Gen. 30:32
- respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent Gen. 30:33
- et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum Gen. 30:35
- tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius Gen. 30:37
- posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent Gen. 30:38
- factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa Gen. 30:39
- igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent Gen. 30:41
- maxime dicente sibi Domino revertere in terram patrum tuorum et ad generationem tuam eroque tecum Gen. 31:3
- misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges Gen. 31:4
- postquam enim conceptus ovium tempus advenerat levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas varios et maculosos et diversorum colorum Gen. 31:10
- dixitque angelus Dei ad me in somnis Iacob et ego respondi adsum Gen. 31:11
- ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae Gen. 31:13
- responderunt Rahel et Lia numquid habemus residui quicquam in facultatibus et hereditate domus patris nostri Gen. 31:14
- tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan Gen. 31:18
- qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad Gen. 31:23
- viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Iacob Gen. 31:24
- iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium Gen. 31:25
- sic per viginti annos in domo tua servivi tibi quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis inmutasti quoque mercedem meam decem vicibus Gen. 31:41
- tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum Gen. 31:45
- testis erit tumulus inquam iste et lapis sint in testimonio si aut ego transiero illum pergens ad te aut tu praeterieris malum mihi cogitans Gen. 31:52
- immolatisque victimis in monte vocavit fratres suos ut ederent panem qui cum comedissent manserunt ibi Gen. 31:54
- Laban vero de nocte consurgens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversus in locum suum Gen. 31:55
- misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom Gen. 32:3
- praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem Gen. 32:4
- habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo Gen. 32:5
- reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris Gen. 32:6
- timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas Gen. 32:7
- dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi Gen. 32:9
- minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior Gen. 32:10
- praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris Gen. 32:21
- interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco Gen. 32:29
- quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit Gen. 32:32
- et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos Gen. 33:2
- et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius Gen. 33:3
- dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius Gen. 33:10
- dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges Gen. 33:13
- praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir Gen. 33:14
- respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei Gen. 33:15
- reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir Gen. 33:16
- et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula Gen. 33:17
- transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum Gen. 33:18
- emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis Gen. 33:19
- quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent Gen. 34:5
- ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset Gen. 34:7
- et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam Gen. 34:10
- responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis Gen. 34:13
- sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus Gen. 34:15
- nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui Gen. 34:19
- viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus Gen. 34:21
- et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum Gen. 34:23
- quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri Gen. 34:27
- oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant Gen. 34:28
- Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra Gen. 35:2
- surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei Gen. 35:3
- dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem Gen. 35:4
- venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo Gen. 35:6
- ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum Gen. 35:14
- egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel Gen. 35:16
- mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem Gen. 35:19
- erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem Gen. 35:20
- cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim Gen. 35:22
- filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae Gen. 35:26
- venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac Gen. 35:27
- Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan Gen. 36:5
- tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob Gen. 36:6
- habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom Gen. 36:8
- hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir Gen. 36:9
- dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae Gen. 36:16
- hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau Gen. 36:17
- Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom Gen. 36:21
- et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui Gen. 36:24
- dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir Gen. 36:30
- reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii Gen. 36:31
- hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith Gen. 36:35
- cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor Gen. 36:38
- haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Ietheth Gen. 36:40
- dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum Gen. 36:43
- habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus Gen. 37:1
- Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam Gen. 37:3
- putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum Gen. 37:7
- cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem Gen. 37:12
- dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente Gen. 37:13
- praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem Gen. 37:14
- invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret Gen. 37:15
- dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain Gen. 37:17
- venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua Gen. 37:20
- non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo Gen. 37:22
- miseruntque in cisternam quae non habebat aquam Gen. 37:24
- et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Aegyptum Gen. 37:25
- et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Aegyptum Gen. 37:28
- tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt Gen. 37:31
- congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu Gen. 37:35
- Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae Gen. 37:36
- fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est Gen. 38:7
- ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur Gen. 38:9
- quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui Gen. 38:11
- evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas Gen. 38:12
- nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves Gen. 38:13
- quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum Gen. 38:14
- interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix Gen. 38:21
- instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens Gen. 38:27
- postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara Gen. 38:30
- igitur Ioseph ductus est in Aegyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir aegyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat Gen. 39:1
- fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui Gen. 39:2
- qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius Gen. 39:3
- benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam Gen. 39:5
- post multos itaque dies iecit domina oculos suos in Ioseph et ait dormi mecum Gen. 39:7
- qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua Gen. 39:8
- nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum Gen. 39:9
- et illa adprehensa lacinia vestimenti eius diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras Gen. 39:12
- cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam Gen. 39:13
- in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum Gen. 39:16
- tradiditque Ioseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus Gen. 39:20
- fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris Gen. 39:21
- qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat Gen. 39:22
- misit eos in carcerem principis militum in quo erat vinctus et Ioseph Gen. 40:3
- at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur Gen. 40:4
- in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere Gen. 40:10
- calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni Gen. 40:11
- post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem iuxta officium tuum sicut facere ante consueveras Gen. 40:13
- quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum Gen. 40:15
- et in uno canistro quod erat excelsius portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria avesque comedere ex eo Gen. 40:17
- post quos auferet Pharao caput tuum ac suspendet te in cruce et lacerabunt volucres carnes tuas Gen. 40:19
- restituitque alterum in locum suum ut porrigeret regi poculum Gen. 40:21
- alterum suspendit in patibulo ut coniectoris veritas probaretur Gen. 40:22
- de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus Gen. 41:2
- aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus Gen. 41:3
- rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae Gen. 41:5
- iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum Gen. 41:10
- audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce Gen. 41:13
- et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant Gen. 41:18
- et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim Gen. 41:19
- vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae Gen. 41:22
- ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti Gen. 41:29
- qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus Gen. 41:35
- tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit Gen. 41:42
- dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti Gen. 41:44
- triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti Gen. 41:46
- venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti Gen. 41:47
- omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est Gen. 41:48
- nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae Gen. 41:52
- igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto Gen. 41:53
- coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis Gen. 41:54
- crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames Gen. 41:56
- omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent Gen. 41:57
- audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis Gen. 42:1
- audivi quod triticum venundetur in Aegypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia Gen. 42:2
- descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Aegypto Gen. 42:3
- Beniamin domi retento ab Iacob qui dixerat fratribus eius ne forte in itinere quicquam patiatur mali Gen. 42:4
- ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan Gen. 42:5
- et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super Gen. 42:13
- mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quae dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis Gen. 42:16
- si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domos vestras Gen. 42:19
- et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio Gen. 42:21
- e quibus unus Ruben ait numquid non dixi vobis nolite peccare in puerum et non audistis me en sanguis eius exquiritur Gen. 42:22
- tollens Symeon et ligans illis praesentibus iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita Gen. 42:25
- at illi portantes frumenta in asinis profecti sunt Gen. 42:26
- apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio contemplatus pecuniam in ore sacculi Gen. 42:27
- dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus Gen. 42:28
- veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes Gen. 42:29
- duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan Gen. 42:32
- fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam Gen. 42:34
- his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus Gen. 42:35
- dixit pater Iacob absque liberis me esse fecistis Ioseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me haec mala omnia reciderunt Gen. 42:36
- cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam Gen. 42:37
- at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos Gen. 42:38
- dixit eis Israhel in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem Gen. 43:6
- ego suscipio puerum de manu mea require illum nisi reduxero et tradidero eum tibi ero peccati in te reus omni tempore Gen. 43:9
- igitur Israhel pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinae et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum Gen. 43:11
- pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate ne forte errore factum sit Gen. 43:12
- tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum et steterunt coram Ioseph Gen. 43:15
- ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros Gen. 43:18
- quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem Gen. 43:19
- quibus emptis cum venissemus ad diversorium aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum quam nunc eodem pondere reportamus Gen. 43:21
- sed et aliud adtulimus argentum ut emamus quae necessaria sunt non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsuppiis nostris Gen. 43:22
- at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon Gen. 43:23
- igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram Gen. 43:26
- praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci Gen. 44:1
- scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita Gen. 44:2
- scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis Gen. 44:5
- pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum Gen. 44:8
- itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli Gen. 44:11
- quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin Gen. 44:12
- at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum Gen. 44:13
- primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt Gen. 44:14
- quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia Gen. 44:15
- accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem Gen. 44:18
- et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum Gen. 44:20
- si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos Gen. 44:29
- ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore Gen. 44:32
- manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis Gen. 44:33
- ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto Gen. 45:4
- nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum Gen. 45:5
- biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti Gen. 45:6
- non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti Gen. 45:8
- et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides Gen. 45:10
- nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me Gen. 45:13
- cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius Gen. 45:14
- auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius Gen. 45:16
- dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan Gen. 45:17
- fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere Gen. 45:21
- tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes Gen. 45:23
- dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via Gen. 45:24
- qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob Gen. 45:25
- et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis Gen. 45:26
- ait illi Deus ego sum Fortissimus Deus patris tui noli timere et descende in Aegyptum quia in gentem magnam faciam te ibi Gen. 46:3
- surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem Gen. 46:5
- et omnia quae possederat in terra Chanaan venitque in Aegyptum cum omni semine suo Gen. 46:6
- haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben Gen. 46:8
- filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul Gen. 46:12
- hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres Gen. 46:15
- natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim Gen. 46:20
- cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex Gen. 46:26
- filii autem Ioseph qui nati sunt ei in terra Aegypti animae duae omnis anima domus Iacob quae ingressa est Aegyptum fuere septuaginta Gen. 46:27
- misit autem Iudam ante se ad Ioseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen Gen. 46:28
- et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me Gen. 46:31
- respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri haec autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium Gen. 46:34
- ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen Gen. 47:1
- ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen Gen. 47:4
- terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum Gen. 47:6
- Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat Pharao Gen. 47:11
- in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan Gen. 47:13
- e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis Gen. 47:14
- cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem Gen. 47:19
- ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris Gen. 47:24
- qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi Gen. 47:25
- ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione fuit Gen. 47:26
- habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis Gen. 47:27
- et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum Gen. 47:28
- cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Aegypto Gen. 47:29
- sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussisti Gen. 47:30
- dictumque est seni ecce filius tuus Ioseph venit ad te qui confortatus sedit in lectulo Gen. 48:2
- et ingresso ad se ait Deus omnipotens apparuit mihi in Luza quae est in terra Chanaan benedixitque mihi Gen. 48:3
- et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam Gen. 48:4
- duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihi Gen. 48:5
- reliquos autem quos genueris post eos tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis Gen. 48:6
- mihi enim quando veniebam de Mesopotamiam mortua est Rahel in terra Chanaan in ipso itinere eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam iuxta viam Ephratae quae alio nomine appellatur Bethleem Gen. 48:7
- respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis Gen. 48:9
- cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris adoravit pronus in terram Gen. 48:12
- et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum Gen. 48:13
- benedixitque Ioseph filio suo et ait Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in praesentem diem Gen. 48:15
- angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram Gen. 48:16
- qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes Gen. 48:19
- benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen Gen. 48:20
- do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo Gen. 48:22
- Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio Gen. 49:3
- in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum Gen. 49:6
- maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel Gen. 49:7
- Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui Gen. 49:8
- Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem Gen. 49:13
- fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro Gen. 49:17
- sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel Gen. 49:24
- benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos Gen. 49:26
- omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis Gen. 49:28
- et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei Gen. 49:29
- contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri Gen. 49:30
- et expleto planctus tempore locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis Gen. 50:4
- eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar Gen. 50:5
- domus Ioseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quae dereliquerant in terra Gessen Gen. 50:8
- habuit quoque in comitatu currus et equites et facta est turba non modica Gen. 50:9
- et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt in spelunca duplici quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre Gen. 50:13
- reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patre Gen. 50:14
- ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph Gen. 50:17
- veneruntque ad eum fratres sui et proni in terram dixerunt servi tui sumus Gen. 50:18
- vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis et salvos faceret multos populos Gen. 50:20
- et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis Gen. 50:22
- et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph Gen. 50:23
- mortuus est expletis centum decem vitae suae annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto Gen. 50:26
- erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat Ex. 1:5
- atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur Ex. 1:14
- praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate Ex. 1:22
- cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis Ex. 2:3
- ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam Ex. 2:5
- aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est Ex. 2:6
- quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum Ex. 2:10
- in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis Ex. 2:11
- audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum Ex. 2:15
- quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena Ex. 2:22
- apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi et videbat quod rubus arderet et non conbureretur Ex. 3:2
- at ille ne adpropies inquit huc solve calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas terra sancta est Ex. 3:5
- cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus Ex. 3:7
- et sciens dolorem eius descendi ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quae fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei Ex. 3:8
- dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in aeternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione Ex. 3:15
- vade congrega seniores Israhel et dices ad eos Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob dicens visitans visitavi vos et omnia quae acciderunt vobis in Aegypto Ex. 3:16
- et dixi ut educam vos de adflictione Aegypti in terram Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Iebusei ad terram fluentem lacte et melle Ex. 3:17
- extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis quae facturus sum in medio eorum post haec dimittet vos Ex. 3:20
- dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga Ex. 4:2
- ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses Ex. 4:3
- dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam Ex. 4:4
- dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis Ex. 4:6
- retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae Ex. 4:7
- quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem Ex. 4:9
- perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris Ex. 4:12
- iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde Ex. 4:14
- loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis Ex. 4:15
- ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent Ex. 4:16
- virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa Ex. 4:17
- abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace Ex. 4:18
- dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam Ex. 4:19
- tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua Ex. 4:20
- dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum Ex. 4:21
- cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum Ex. 4:24
- dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum Ex. 4:27
- post haec ingressi sunt Moses et Aaron et dixerunt Pharaoni haec dicit Dominus Deus Israhel dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto Ex. 5:1
- dixerunt Deus Hebraeorum vocavit nos ut eamus viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro ne forte accidat nobis pestis aut gladius Ex. 5:3
- praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi dicens Ex. 5:6
- videbantque se praepositi filiorum Israhel in malo eo quod diceretur eis non minuetur quicquam de lateribus per singulos dies Ex. 5:19
- dixit Dominus ad Mosen nunc videbis quae facturus sum Pharaoni per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua Ex. 6:1
- qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente et nomen meum Adonai non indicavi eis Ex. 6:3
- pepigique cum eis foedus ut darem illis terram Chanaan terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae Ex. 6:4
- ideo dic filiis Israhel ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis Ex. 6:6
- et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus scietisque quod ego sim Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum Ex. 6:7
- et induxerim in terram super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham Isaac et Iacob daboque illam vobis possidendam ego Dominus Ex. 6:8
- in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti Ex. 6:28
- sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti Ex. 7:3
- cum dixerit vobis Pharao ostendite signa dices ad Aaron tolle virgam tuam et proice eam coram Pharao ac vertatur in colubrum Ex. 7:9
- ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem fecerunt sicut praeceperat Dominus tulitque Aaron virgam coram Pharao et servis eius quae versa est in colubrum Ex. 7:10
- proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in dracones sed devoravit virga Aaron virgas eorum Ex. 7:12
- vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas et stabis in occursum eius super ripam fluminis et virgam quae conversa est in draconem tolles in manu tua Ex. 7:15
- dicesque ad eum Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te dicens dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad praesens audire noluisti Ex. 7:16
- haec igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam virga quae in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem Ex. 7:17
- pisces quoque qui sunt in fluvio morientur et conputrescent aquae et adfligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis Ex. 7:18
- dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Aegypti tam in ligneis vasis quam in saxeis Ex. 7:19
- feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis eius quae versa est in sanguinem Ex. 7:20
- et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis et fuit sanguis in tota terra Aegypti Ex. 7:21
- et ebulliet fluvius ranas quae ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum Ex. 8:3
- dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant Ex. 8:9
- et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum in flumine remanebunt Ex. 8:11
- congregaveruntque eas in inmensos aggeres et conputruit terra Ex. 8:14
- dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam tuam et percute pulverem terrae et sint scinifes in universa terra Aegypti Ex. 8:16
- feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque pulverem terrae et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti Ex. 8:17
- feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis Ex. 8:18
- quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi generis et in universa terra in qua fuerint Ex. 8:21
- faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est ut non sint ibi muscae et scias quoniam ego Dominus in medio terrae Ex. 8:22
- fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis Ex. 8:24
- vocavit Pharao Mosen et Aaron et ait eis ite sacrificate Deo vestro in terra Ex. 8:25
- via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut praeceperit nobis Ex. 8:27
- dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me Ex. 8:28
- constituitque Dominus tempus dicens cras faciet Dominus verbum istud in terra Ex. 9:5
- et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in caelum coram Pharao Ex. 9:8
- sitque pulvis super omnem terram Aegypti erunt enim in hominibus et in iumentis vulnera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti Ex. 9:9
- tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in caelum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et in iumentis Ex. 9:10
- nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quae in illis erant et in omni terra Aegypti Ex. 9:11
- quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra Ex. 9:14
- idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra Ex. 9:16
- en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est usque in praesens tempus Ex. 9:18
- mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia quae habes in agro homines enim et iumenta et universa quae inventa fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea grando morientur Ex. 9:19
- qui timuit verbum Domini de servis Pharao fecit confugere servos suos et iumenta in domos Ex. 9:20
- qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et iumenta in agris Ex. 9:21
- et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti Ex. 9:22
- extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti Ex. 9:23
- et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est Ex. 9:24
- et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum cunctam herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit Ex. 9:25
- tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel grando non cecidit Ex. 9:26
- et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao ego enim induravi cor eius et servorum illius ut faciam signa mea haec in eo Ex. 10:1
- et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego Dominus Ex. 10:2
- sin autem resistis et non vis dimittere eum ecce ego inducam cras lucustam in fines tuos Ex. 10:4
- quae operiat superficiem terrae nec quicquam eius appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini conrodet enim omnia ligna quae germinant in agris Ex. 10:5
- et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem avertitque se et egressus est a Pharaone Ex. 10:6
- quae ascenderunt super universam terram Aegypti et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles quales ante illud tempus non fuerant nec postea futurae sunt Ex. 10:14
- operueruntque universam superficiem terrae vastantes omnia devorata est igitur herba terrae et quicquid pomorum in arboribus fuit quae grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto Ex. 10:15
- quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos Ex. 10:16
- qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam lucustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti Ex. 10:19
- dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant Ex. 10:21
- extendit Moses manum in caelum et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus Ex. 10:22
- nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat ubicumque autem habitabant filii Israhel lux erat Ex. 10:23
- cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri praesertim cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus Ex. 10:26
- dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharao et omni populo Ex. 11:3
- et ait haec dicit Dominus media nocte egrediar in Aegyptum Ex. 11:4
- et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam et omnia primogenita iumentorum Ex. 11:5
- eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est Ex. 11:6
- et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti Ex. 11:9
- dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Aegypti Ex. 12:1
- mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni Ex. 12:2
- et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum Ex. 12:7
- sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini Ex. 12:11
- et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus Ex. 12:12
- erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti Ex. 12:13
- habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno Ex. 12:14
- septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israhel a primo die usque ad diem septimum Ex. 12:15
- dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent Ex. 12:16
- et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo Ex. 12:17
- septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de advenis quam de indigenis terrae Ex. 12:19
- omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma Ex. 12:20
- fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane Ex. 12:22
- transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere Ex. 12:23
- custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum Ex. 12:24
- dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit Ex. 12:27
- factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum Ex. 12:29
- surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus Ex. 12:30
- tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos Ex. 12:34
- profectique sunt filii Israhel de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis Ex. 12:37
- habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in Aegypto fuit quadringentorum triginta annorum Ex. 12:40
- nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in generationibus suis Ex. 12:42
- in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis Ex. 12:46
- quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo Ex. 12:48
- et in eadem die eduxit Dominus filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas Ex. 12:51
- sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israhel tam de hominibus quam de iumentis mea sunt enim omnia Ex. 13:2
- et ait Moses ad populum mementote diei huius in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem Ex. 13:3
- cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et Hetthei et Amorrei et Evei et Iebusei quam iuravit patribus tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense isto Ex. 13:5
- septem diebus vesceris azymis et in die septimo erit sollemnitas Domini Ex. 13:6
- azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis Ex. 13:7
- narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit Dominus mihi quando egressus sum de Aegypto Ex. 13:8
- et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto Ex. 13:9
- custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies Ex. 13:10
- cumque introduxerit te in terram Chananei sicut iuravit tibi et patribus tuis et dederit eam tibi Ex. 13:11
- separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis Domino Ex. 13:12
- cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto de domo servitutis Ex. 13:14
- nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo Ex. 13:15
- erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos Dominus de Aegypto Ex. 13:16
- igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam terrae Philisthim quae vicina est reputans ne forte paeniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Aegyptum Ex. 13:17
- profectique de Soccoth castrametati sunt in Etham in extremis finibus solitudinis Ex. 13:20
- Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris utroque tempore Ex. 13:21
- loquere filiis Israhel reversi castrametentur e regione Phiahiroth quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon in conspectu eius castra ponetis super mare Ex. 14:2
- dicturusque est Pharao super filiis Israhel coartati sunt in terra conclusit eos desertum Ex. 14:3
- et indurabo cor eius ac persequetur vos et glorificabor in Pharao et in omni exercitu eius scientque Aegyptii quia ego sum Dominus feceruntque ita Ex. 14:4
- tulitque sescentos currus electos quicquid in Aegypto curruum fuit et duces totius exercitus Ex. 14:7
- induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti et persecutus est filios Israhel at illi egressi erant in manu excelsa Ex. 14:8
- cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium reppererunt eos in castris super mare omnis equitatus et currus Pharaonis et universus exercitus erant in Ahiroth contra Beelsephon Ex. 14:9
- et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Aegypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Aegypto Ex. 14:11
- nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes recede a nobis ut serviamus Aegyptiis multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine Ex. 14:12
- et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quae facturus est hodie Aegyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum Ex. 14:13
- tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et divide illud ut gradiantur filii Israhel in medio mari per siccum Ex. 14:16
- ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos et glorificabor in Pharaone et in omni exercitu eius in curribus et in equitibus illius Ex. 14:17
- et scient Aegyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone et in curribus atque in equitibus eius Ex. 14:18
- cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua Ex. 14:21
- et subvertit rotas curruum ferebanturque in profundum dixerunt ergo Aegyptii fugiamus Israhelem Dominus enim pugnat pro eis contra nos Ex. 14:25
- cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibus Ex. 14:27
- liberavitque Dominus in die illo Israhel de manu Aegyptiorum Ex. 14:30
- tunc cecinit Moses et filii Israhel carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem deiecit in mare Ex. 15:1
- fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum Ex. 15:2
- currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare electi principes eius submersi sunt in mari Rubro Ex. 15:4
- abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis Ex. 15:5
- dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua Domine percussit inimicum Ex. 15:6
- et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quae devoravit eos ut stipulam Ex. 15:7
- et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mari Ex. 15:8
- flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus Ex. 15:10
- quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia Ex. 15:11
- dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum Ex. 15:13
- inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti Ex. 15:16
- introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium Domine quod firmaverunt manus tuae Ex. 15:17
- Dominus regnabit in aeternum et ultra Ex. 15:18
- ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus eius in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israhel ambulaverunt per siccum in medio eius Ex. 15:19
- sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris Ex. 15:20
- quibus praecinebat dicens cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem eius deiecit in mare Ex. 15:21
- tulit autem Moses Israhel de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam Ex. 15:22
- et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent amarae unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est amaritudinem Ex. 15:23
- at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas in dulcedinem versae sunt ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi temptavit eum Ex. 15:25
- dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius cunctum languorem quem posui in Aegypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus Ex. 15:26
- venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae et castrametati sunt iuxta aquas Ex. 15:27
- profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israhel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti Ex. 16:1
- et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra Mosen et contra Aaron in solitudine Ex. 16:2
- dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame Ex. 16:3
- dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non Ex. 16:4
- et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum Ex. 16:8
- cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube Ex. 16:10
- cumque operuisset superficiem terrae apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinae super terram Ex. 16:14
- hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis Ex. 16:16
- dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in mane Ex. 16:19
- in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi Ex. 16:22
- qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quae coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane Ex. 16:23
- feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo Ex. 16:24
- dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro Ex. 16:25
- sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur Ex. 16:26
- dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Aegypti Ex. 16:32
- dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras Ex. 16:33
- sicut praecepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum Ex. 16:34
- filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terrae Chanaan Ex. 16:35
- igitur profecta omnis multitudo filiorum Israhel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo Ex. 17:1
- ait Dominus ad Mosen antecede populum et sume tecum de senibus Israhel et virgam qua percussisti fluvium tolle in manu tua et vade Ex. 17:5
- et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israhel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus in nobis an non Ex. 17:7
- venit autem Amalech et pugnabat contra Israhel in Raphidim Ex. 17:8
- dixitque Moses ad Iosue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea Ex. 17:9
- manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis Ex. 17:12
- fugavitque Iosue Amalech et populum eius in ore gladii Ex. 17:13
- dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue delebo enim memoriam Amalech sub caelo Ex. 17:14
- quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione in generationem Ex. 17:16
- et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra aliena Ex. 18:3
- venit ergo Iethro cognatus Mosi et filii eius et uxor ad Mosen in desertum ubi erat castrametatus iuxta montem Dei Ex. 18:5
- qui egressus in occursum cognati sui adoravit et osculatus est eum salutaveruntque se mutuo verbis pacificis cumque intrasset tabernaculum Ex. 18:7
- narravit Moses cognato suo cuncta quae fecerat Deus Pharaoni et Aegyptiis propter Israhel universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus Ex. 18:8
- quod cum vidisset cognatus eius omnia scilicet quae agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam Ex. 18:14
- sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eum Ex. 18:19
- provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos Ex. 18:21
- qui iudicent populum omni tempore quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent leviusque tibi sit partito in alios onere Ex. 18:22
- dimisitque cognatum qui reversus abiit in terram suam Ex. 18:27
- mense tertio egressionis Israhel de terra Aegypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai Ex. 19:1
- nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israhel fixit tentoria e regione montis Ex. 19:2
- si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra Ex. 19:5
- ait ei Dominus iam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum Ex. 19:9
- et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai Ex. 19:11
- constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morietur Ex. 19:12
- manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet cum coeperit clangere bucina tunc ascendant in montem Ex. 19:13
- ait ad eos estote parati in diem tertium ne adpropinquetis uxoribus vestris Ex. 19:15
- iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinae vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris Ex. 19:16
- cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum steterunt ad radices montis Ex. 19:17
- totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilis Ex. 19:18
- et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei Ex. 19:19
- descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Mosen in cacumen eius quo cum ascendisset Ex. 19:20
- dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum Ex. 19:23
- non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra Ex. 20:4
- non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me Ex. 20:5
- et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea Ex. 20:6
- non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra Ex. 20:7
- sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum Ex. 20:11
- et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis Ex. 20:20
- stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus Ex. 20:21
- altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi Ex. 20:24
- si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis Ex. 21:2
- offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum Ex. 21:6
- si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt Ex. 21:7
- qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat Ex. 21:13
- si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo Ex. 21:18
- si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat Ex. 21:19
- qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit Ex. 21:20
- si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam Ex. 21:33
- si laeserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni aestimatione restituet Ex. 22:5
- si egressus ignis invenerit spinas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris reddet damnum qui ignem succenderit Ex. 22:6
- si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint si invenitur fur duplum reddet Ex. 22:7
- si latet dominus domus adplicabitur ad deos et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui Ex. 22:8
- ad perpetrandam fraudem tam in bove quam in asino et ove ac vestimento et quicquid damnum inferre potest ad deos utriusque causa perveniet et si illi iudicaverint duplum restituet proximo suo Ex. 22:9
- iusiurandum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui suscipietque dominus iuramentum et ille reddere non cogetur Ex. 22:11
- advenam non contristabis neque adfliges eum advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti Ex. 22:21
- ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis eius nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum Ex. 22:27
- non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies Ex. 23:2
- pauperis quoque non misereberis in negotio Ex. 23:3
- non declinabis in iudicio pauperis Ex. 23:6
- peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti Ex. 23:9
- anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo Ex. 23:11
- sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus Ex. 23:15
- et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro Ex. 23:16
- ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo Ex. 23:17
- primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae Ex. 23:19
- ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi Ex. 23:20
- observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo Ex. 23:21
- non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo Ex. 23:26
- terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam Ex. 23:27
- non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae Ex. 23:29
- non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum Ex. 23:33
- tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare Ex. 24:6
- ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his Ex. 24:8
- dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi ut doceas eos Ex. 24:12
- surrexerunt Moses et Iosue minister eius ascendensque Moses in montem Dei Ex. 24:13
- erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israhel Ex. 24:17
- ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus Ex. 24:18
- oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris Ex. 25:6
- facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum Ex. 25:8
- iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud Ex. 25:9
- et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero Ex. 25:12
- inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis Ex. 25:14
- qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis Ex. 25:15
- ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi Ex. 25:16
- cherub unus sit in latere uno et alter in altero Ex. 25:19
- utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca Ex. 25:20
- in qua pones testimonium quod dabo tibi Ex. 25:21
- facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem Ex. 25:23
- quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes Ex. 25:26
- parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo Ex. 25:29
- et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper Ex. 25:30
- tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili Ex. 25:33
- in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia Ex. 25:34
- inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est Ex. 25:40
- ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari Ex. 26:4
- quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari Ex. 26:5
- e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices Ex. 26:9
- facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur Ex. 26:10
- quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi Ex. 26:12
- et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens Ex. 26:13
- quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem Ex. 26:16
- in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur Ex. 26:17
- quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum Ex. 26:18
- in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt Ex. 26:20
- et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi Ex. 26:23
- eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur Ex. 26:24
- facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi Ex. 26:26
- et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam Ex. 26:27
- et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est Ex. 26:30
- pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum Ex. 26:34
- mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis Ex. 26:35
- facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii Ex. 26:36
- facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine Ex. 27:1
- faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis Ex. 27:3
- craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei Ex. 27:4
- non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est Ex. 27:8
- facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine Ex. 27:9
- similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea Ex. 27:11
- in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem Ex. 27:12
- in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt Ex. 27:13
- in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem Ex. 27:14
- et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem Ex. 27:15
- in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem Ex. 27:16
- in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas Ex. 27:18
- cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies Ex. 27:19
- in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel Ex. 27:21
- faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem Ex. 28:2
- et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi Ex. 28:3
- duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum ut in unum redeant Ex. 28:7
- sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israhel Ex. 28:9
- sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero iuxta ordinem nativitatis eorum Ex. 28:10
- et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem Ex. 28:12
- quadrangulum erit et duplex mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine Ex. 28:16
- ponesque in eo quattuor ordines lapidum in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus Ex. 28:17
- in secundo carbunculus sapphyrus et iaspis Ex. 28:18
- in tertio ligyrius achates et amethistus Ex. 28:19
- in quarto chrysolitus onychinus et berillus inclusi auro erunt per ordines suos Ex. 28:20
- facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo Ex. 28:22
- et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate Ex. 28:23
- catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eius Ex. 28:24
- et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superumeralis quod rationale respicit Ex. 28:25
- facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis et in oris quae e regione sunt superumeralis et posteriora eius aspiciunt Ex. 28:26
- nec non et alios duos anulos aureos qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum quod respicit contra faciem iuncturae inferioris ut aptari possit cum superumerali Ex. 28:27
- portabitque Aaron nomina filiorum Israhel in rationali iudicii super pectus suum quando ingreditur sanctuarium memoriale coram Domino in aeternum Ex. 28:29
- pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem quae erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in conspectu Domini semper Ex. 28:30
- in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis sicut fieri solet in extremis vestium partibus ne facile rumpatur Ex. 28:32
- deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto mixtis in medio tintinabulis Ex. 28:33
- et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur Ex. 28:35
- facies et lamminam de auro purissimo in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino Ex. 28:36
- inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte eius ut placatus eis sit Dominus Ex. 28:38
- porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem Ex. 28:40
- et utentur eis Aaron et filii eius quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum Ex. 28:43
- sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatos Ex. 29:1
- et posita in canistro offeres vitulum autem et duos arietes Ex. 29:3
- et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super tiaram Ex. 29:6
- Aaron scilicet et liberos eius et inpones eis mitras eruntque sacerdotes mei in religione perpetua postquam initiaveris manus eorum Ex. 29:9
- et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii Ex. 29:11
- ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius Ex. 29:17
- et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimae Dei Ex. 29:18
- tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini Ex. 29:23
- suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio eius est Ex. 29:25
- sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam Ex. 29:26
- quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino Ex. 29:28
- vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum Ex. 29:29
- septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario Ex. 29:30
- arietem autem consecrationum tolles et coques carnes eius in loco sancto Ex. 29:31
- quibus vescetur Aaron et filii eius panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent Ex. 29:32
- et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem Ex. 29:36
- hoc est quod facies in altari agnos anniculos duos per singulos dies iugiter Ex. 29:38
- decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno Ex. 29:40
- alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus in odorem suavitatis Ex. 29:41
- sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te Ex. 29:42
- ibique praecipiam filiis Israhel et sanctificabitur altare in gloria mea Ex. 29:43
- et habitabo in medio filiorum Israhel eroque eis Deus Ex. 29:45
- facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim Ex. 30:1
- habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent Ex. 30:2
- et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur Ex. 30:4
- et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras Ex. 30:8
- et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino Ex. 30:10
- quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti Ex. 30:12
- qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium Ex. 30:14
- susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum Ex. 30:16
- lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes Ex. 30:19
- quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino Ex. 30:20
- cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin Ex. 30:24
- filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras Ex. 30:31
- cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama Ex. 30:36
- talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino Ex. 30:37
- et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere Ex. 31:3
- dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi Ex. 31:6
- vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris Ex. 31:10
- oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient Ex. 31:11
- loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos Ex. 31:13
- custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui Ex. 31:14
- sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur Ex. 31:15
- custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum Ex. 31:16
- inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit Ex. 31:17
- dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei Ex. 31:18
- dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam Ex. 32:10
- Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta Ex. 32:11
- ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui Ex. 32:12
- et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis Ex. 32:16
- audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen ululatus pugnae auditur in castris Ex. 32:17
- arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israhel Ex. 32:20
- quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque est hic vitulus Ex. 32:24
- et stans in porta castrorum ait si quis est Domini iungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi Ex. 32:26
- fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi tria milia hominum Ex. 32:28
- et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio Ex. 32:29
- tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum Ex. 32:34
- locutusque est Dominus ad Mosen vade ascende de loco isto tu et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti in terram quam iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam Ex. 33:1
- et intres in terram fluentem lacte et melle non enim ascendam tecum quia populus durae cervicis est ne forte disperdam te in via Ex. 33:3
- dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israhel populus durae cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te iam nunc depone ornatum tuum ut sciam quid faciam tibi Ex. 33:5
- cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium Ex. 33:8
- loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo Ex. 33:11
- si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc Ex. 33:13
- in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram Ex. 33:16
- respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit Ex. 33:19
- cumque transibit gloria mea ponam te in foramine petrae et protegam dextera mea donec transeam Ex. 33:22
- esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai stabisque mecum super verticem montis Ex. 34:2
- excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei praeceperat Dominus portans secum tabulas Ex. 34:4
- qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem Ex. 34:7
- festinusque Moses curvatus est pronus in terram et adorans Ex. 34:8
- ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim durae cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas Ex. 34:9
- respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis signa faciam quae numquam sunt visa super terram nec in ullis gentibus ut cernat populus in cuius es medio opus Domini terribile quod facturus sum Ex. 34:10
- cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius iungas amicitias quae tibi sint in ruinam Ex. 34:12
- nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis ne postquam ipsae fuerint fornicatae fornicari faciant et filios tuos in deos suos Ex. 34:16
- sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris azymis sicut praecepi tibi in tempore mensis novorum mense enim verni temporis egressus es de Aegypto Ex. 34:18
- primogenitum asini redimes ove sin autem nec pretium pro eo dederis occidetur primogenitum filiorum tuorum redimes nec apparebis in conspectu meo vacuus Ex. 34:20
- sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem quando redeunte anni tempore cuncta conduntur Ex. 34:22
- tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israhel Ex. 34:23
- cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terrae tuae ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno Ex. 34:24
- primitias frugum terrae tuae offeres in domum Domini Dei tui non coques hedum in lacte matris suae Ex. 34:26
- fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis decem Ex. 34:28
- venerunt ad eum etiam omnes filii Israhel quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai Ex. 34:32
- sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur Ex. 35:2
- non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati Ex. 35:3
- cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli Ex. 35:18
- vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi Ex. 35:20
- obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat Ex. 35:22
- viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est Ex. 35:23
- argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus Ex. 35:25
- ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest Ex. 35:33
- dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan Ex. 35:34
- fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus Ex. 36:1
- iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis Ex. 36:6
- quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum Ex. 36:9
- fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter Ex. 36:11
- unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga Ex. 36:15
- fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur Ex. 36:17
- binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi Ex. 36:22
- cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur Ex. 36:24
- quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos Ex. 36:29
- fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii Ex. 36:37
- fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris Ex. 37:1
- conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero Ex. 37:3
- et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam Ex. 37:5
- fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine Ex. 37:6
- cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii Ex. 37:8
- fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem Ex. 37:10
- fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae Ex. 37:13
- contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari Ex. 37:14
- et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba Ex. 37:16
- sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera Ex. 37:18
- tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri Ex. 37:19
- in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia Ex. 37:20
- fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua Ex. 37:25
- fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari Ex. 37:27
- fecit et altare holocausti de lignis setthim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine Ex. 38:1
- et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetas forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula Ex. 38:3
- craticulamque eius in modum retis fecit aeneam et subter eam in altaris medio arulam Ex. 38:4
- induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum Ex. 38:7
- fecit et labrum aeneum cum base sua de speculis mulierum quae excubabant in ostio tabernaculi Ex. 38:8
- et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum Ex. 38:9
- in ea vero plaga quae occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columnae decem cum basibus suis aeneae et capita columnarum celata argentea Ex. 38:12
- et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi facit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnae tres et bases totidem Ex. 38:15
- et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria Ex. 38:18
- haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii quae numerata sunt iuxta praeceptum Mosi in caerimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis Ex. 38:21
- omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii Ex. 38:24
- ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa quae ad usum eius pertinent Ex. 38:30
- et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum Ex. 38:31
- de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi Ex. 39:1
- opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine Ex. 39:3
- duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum Ex. 39:4
- posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi Ex. 39:7
- et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus Ex. 39:10
- in secundo carbunculus sapphyrus iaspis Ex. 39:11
- in tertio ligyrius achates amethistus Ex. 39:12
- in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos Ex. 39:13
- fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo Ex. 39:15
- et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis Ex. 39:16
- e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant Ex. 39:17
- et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem Ex. 39:21
- et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum Ex. 39:23
- fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini Ex. 39:29
- et tentorium in introitu tabernaculi Ex. 39:38
- tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri Ex. 39:40
- vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius Ex. 39:41
- et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum Ex. 40:3
- et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones Ex. 40:5
- indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum Ex. 40:13
- igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum Ex. 40:17
- posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper Ex. 40:20
- cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem Ex. 40:21
- posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum Ex. 40:22
- posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi Ex. 40:24
- posuit et tentorium in introitu tabernaculi Ex. 40:28
- et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat Ex. 40:29
- erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt Ex. 40:33
- si pendebat desuper manebant in eodem loco Ex. 40:37
- nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas Ex. 40:38
- ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens Lev. 1:4
- detractaque pelle hostiae artus in frusta concident Lev. 1:6
- et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita Lev. 1:7
- intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino Lev. 1:9
- intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino Lev. 1:13
- vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent Lev. 1:16
- ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino Lev. 2:2
- cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita Lev. 2:4
- qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino Lev. 2:9
- omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini Lev. 2:11
- primitias tantum eorum offeretis et munera super altare vero non ponentur in odorem suavitatis Lev. 2:12
- quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres sal Lev. 2:13
- sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem farris et sic offeres primitias tuas Domino Lev. 2:14
- de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus Lev. 2:16
- ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris Lev. 3:2
- et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est Lev. 3:3
- adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino Lev. 3:5
- ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum Lev. 3:8
- et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini Lev. 3:11
- ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum Lev. 3:13
- tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia Lev. 3:14
- adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit Lev. 3:16
- iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis Lev. 3:17
- hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii Lev. 4:5
- cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii Lev. 4:6
- ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi Lev. 4:7
- et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur Lev. 4:12
- et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini Lev. 4:15
- inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii Lev. 4:16
- ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii Lev. 4:18
- ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est Lev. 4:24
- tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius Lev. 4:25
- adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei Lev. 4:26
- ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti Lev. 4:29
- tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius Lev. 4:30
- omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei Lev. 4:31
- ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae Lev. 4:33
- omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi Lev. 4:35
- sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum Lev. 5:7
- quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est Lev. 5:11
- tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto pugillum hauriens cremabit super altare in monumentum eius qui obtulit Lev. 5:12
- rogans pro illo et expians reliquam vero partem ipse habebit in munere Lev. 5:13
- anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis iuxta pondus sanctuarii Lev. 5:15
- quia per errorem deliquit in Dominum Lev. 5:19
- sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines Lev. 6:3
- praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit Lev. 6:9
- spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet Lev. 6:11
- ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum Lev. 6:12
- ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari Lev. 6:13
- tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino Lev. 6:15
- reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi Lev. 6:16
- ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto Lev. 6:17
- mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur Lev. 6:18
- haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere Lev. 6:20
- quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino Lev. 6:21
- sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari Lev. 6:22
- loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est Lev. 6:25
- sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi Lev. 6:26
- quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto Lev. 6:27
- vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua Lev. 6:28
- hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni Lev. 6:30
- omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est Lev. 7:6
- et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur Lev. 7:9
- si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est Lev. 7:16
- adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios Lev. 7:24
- si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo Lev. 7:25
- sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus Lev. 7:26
- armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis Lev. 7:32
- qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua Lev. 7:33
- haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur Lev. 7:35
- et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis Lev. 7:36
- quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai Lev. 7:38
- quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas Lev. 8:8
- cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut praeceperat ei Dominus Lev. 8:9
- obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum inposuissent Aaron et filii eius manus suas Lev. 8:18
- ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni Lev. 8:20
- obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas Lev. 8:22
- rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini Lev. 8:28
- tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus Lev. 8:29
- adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum Lev. 8:30
- cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit mihi dicens Aaron et filii eius comedent eos Lev. 8:31
- die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum est Lev. 8:35
- tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino Lev. 9:2
- et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum Lev. 9:3
- bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis Lev. 9:4
- cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius Lev. 9:9
- ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit igni Lev. 9:13
- addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et adolens ea super altare absque caerimoniis holocausti matutini Lev. 9:17
- immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu Lev. 9:18
- posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in altari Lev. 9:20
- et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum ruentes in facies suas Lev. 9:24
- dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron Lev. 10:3
- vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia praeceptum est sempiternum in generationes vestras Lev. 10:9
- comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini sicut praeceptum est mihi Lev. 10:13
- pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israhel Lev. 10:14
- eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua sicut praecepit Dominus Lev. 10:15
- cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quae sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini Lev. 10:17
- praesertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut praeceptum est mihi Lev. 10:18
- respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Domino in caerimoniis mente lugubri Lev. 10:19
- omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis Lev. 11:3
- haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus et stagnis comedetis Lev. 11:9
- quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in aquis moventur et vivunt abominabile vobis Lev. 11:10
- cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt Lev. 11:12
- et omne corvini generis in similitudinem suam Lev. 11:15
- comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum Lev. 11:22
- hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum Lev. 11:29
- et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur Lev. 11:32
- vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit polluetur et idcirco frangendum est Lev. 11:33
- omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum Lev. 11:41
- ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram Lev. 11:44
- ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum Lev. 11:45
- ista est lex animantium et volucrum et omnis animae viventis quae movetur in aqua et reptat in terra Lev. 11:46
- ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis eius Lev. 12:4
- sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae Lev. 12:5
- cumque expleti fuerint dies purificationis eius pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti Lev. 12:6
- quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures vel duos pullos columbae unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur Lev. 12:8
- homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius Lev. 13:2
- qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur Lev. 13:3
- sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus Lev. 13:4
- et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis Lev. 13:5
- et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit Lev. 13:6
- plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem Lev. 13:9
- et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit Lev. 13:10
- sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit Lev. 13:12
- considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit Lev. 13:13
- quando vero caro vivens in eo apparuerit Lev. 13:14
- quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit Lev. 13:16
- caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum Lev. 13:18
- et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem Lev. 13:19
- qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere Lev. 13:20
- sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit Lev. 13:23
- considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est Lev. 13:25
- et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum Lev. 13:27
- sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae Lev. 13:28
- vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos Lev. 13:29
- si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit Lev. 13:34
- sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute Lev. 13:35
- non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est Lev. 13:36
- vir et mulier in cuius cute candor apparuerit Lev. 13:38
- intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum Lev. 13:39
- sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus Lev. 13:42
- et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio Lev. 13:43
- in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est Lev. 13:48
- et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa Lev. 13:51
- praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis Lev. 13:54
- et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra Lev. 13:55
- quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi Lev. 13:57
- et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes Lev. 14:5
- alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati Lev. 14:6
- quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet Lev. 14:7
- die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium Lev. 14:10
- cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii Lev. 14:11
- immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est Lev. 14:13
- et de olei sextario mittet in manum suam sinistram Lev. 14:15
- tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum Lev. 14:16
- quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto Lev. 14:17
- et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur Lev. 14:20
- quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium Lev. 14:21
- duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum Lev. 14:22
- olei vero partem mittet in manum suam sinistram Lev. 14:26
- in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies contra Dominum Lev. 14:27
- tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto Lev. 14:28
- reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum Lev. 14:29
- unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis Lev. 14:31
- hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui Lev. 14:32
- cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus Lev. 14:34
- ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea Lev. 14:35
- at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram Lev. 14:36
- et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua Lev. 14:37
- iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo Lev. 14:40
- domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo Lev. 14:41
- quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo Lev. 14:45
- et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua Lev. 14:47
- quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate Lev. 14:48
- et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum Lev. 14:49
- et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas Lev. 14:50
- tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies Lev. 14:51
- purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo Lev. 14:52
- cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur Lev. 14:53
- cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis Lev. 14:56
- omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque sederit Lev. 15:4
- si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus Lev. 15:13
- die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti Lev. 15:14
- qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui Lev. 15:15
- et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur Lev. 15:21
- si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur Lev. 15:24
- mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo Lev. 15:25
- omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit Lev. 15:26
- qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius Lev. 15:30
- docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos Lev. 15:31
- et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum Lev. 16:2
- nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum Lev. 16:3
- suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum Lev. 16:5
- duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii Lev. 16:7
- cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem Lev. 16:10
- adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta Lev. 16:12
- et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum Lev. 16:16
- nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur Lev. 16:17
- et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum Lev. 16:21
- cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto Lev. 16:22
- revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi Lev. 16:23
- lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo Lev. 16:24
- ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra Lev. 16:26
- vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum Lev. 16:27
- et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra Lev. 16:28
- in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini Lev. 16:30
- eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi Lev. 16:34
- homo quilibet de domo Israhel si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra Lev. 17:3
- ideo offerre debent sacerdoti filii Israhel hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino Lev. 17:5
- fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino Lev. 17:6
- quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animae piaculo sit Lev. 17:11
- anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israhel sanguinem universae carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit Lev. 17:14
- iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis Lev. 18:3
- facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester Lev. 18:4
- custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus Lev. 18:5
- sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente Lev. 18:18
- ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum Lev. 18:24
- custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester Lev. 18:30
- eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis Lev. 19:6
- neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester Lev. 19:10
- non peierabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus Lev. 19:12
- non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus Lev. 19:16
- ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum Lev. 19:17
- quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis Lev. 19:23
- neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam Lev. 19:27
- si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei Lev. 19:33
- sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego Dominus Deus vester Lev. 19:34
- nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in pondere in mensura Lev. 19:35
- haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eum Lev. 20:2
- qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri Lev. 20:14
- qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam Lev. 20:17
- qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui Lev. 20:18
- nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eos Lev. 20:23
- vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis Lev. 20:24
- separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse polluta Lev. 20:25
- vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos Lev. 20:27
- dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum Lev. 21:1
- nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque Lev. 21:2
- sed nec in principe populi sui contaminabitur Lev. 21:4
- non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient incisuras Lev. 21:5
- sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et violaverit nomen patris sui flammis exuretur Lev. 21:9
- pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus caput suum non discoperiet vestimenta non scindet Lev. 21:10
- si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus Lev. 21:20
- vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario Lev. 21:22
- dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino ego sum Dominus Lev. 22:3
- morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur in eis ego sum Dominus Lev. 22:8
- custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos Lev. 22:9
- qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium Lev. 22:14
- loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini Lev. 22:18
- homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in eo Lev. 22:21
- omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra vestra hoc omnino ne faciatis Lev. 22:24
- eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane alterius diei ego Dominus Lev. 22:30
- ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos Lev. 22:32
- et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego Dominus Lev. 22:33
- sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris Lev. 23:3
- dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo Lev. 23:7
- sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo Lev. 23:8
- atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini Lev. 23:12
- et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin Lev. 23:13
- panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris Lev. 23:14
- numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas Lev. 23:15
- ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini Lev. 23:17
- offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino Lev. 23:18
- cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius Lev. 23:20
- et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris Lev. 23:21
- omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino Lev. 23:25
- decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino Lev. 23:27
- omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester Lev. 23:28
- nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris Lev. 23:31
- et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo Lev. 23:36
- hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei Lev. 23:37
- celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis Lev. 23:41
- et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis Lev. 23:42
- ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester Lev. 23:43
- extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris Lev. 24:3
- super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini Lev. 24:4
- et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini Lev. 24:7
- eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure perpetuo Lev. 24:9
- ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in castris cum viro israhelite Lev. 24:10
- miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet Dominus Lev. 24:12
- locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens Lev. 25:1
- sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te Lev. 25:6
- et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra Lev. 25:9
- quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis Lev. 25:11
- facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore Lev. 25:18
- terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis Lev. 25:23
- quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum Lev. 25:28
- si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo Lev. 25:30
- sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum Lev. 25:31
- aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi Lev. 25:32
- si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel Lev. 25:33
- servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt Lev. 25:44
- et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos Lev. 25:45
- et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam Lev. 25:46
- quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo Lev. 25:53
- ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester Lev. 26:1
- si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus suis Lev. 26:3
- adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra Lev. 26:5
- dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros Lev. 26:6
- persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio Lev. 26:8
- ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea Lev. 26:11
- ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur Lev. 26:16
- consumetur in cassum labor vester non proferet terra germen nec arbores poma praebebunt Lev. 26:20
- si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra Lev. 26:21
- emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque fiant viae vestrae Lev. 26:22
- inducamque super vos gladium ultorem foederis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus Lev. 26:25
- postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus et comedetis et non saturabimini Lev. 26:26
- et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra Lev. 26:28
- in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum Lev. 26:31
- vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae Lev. 26:33
- in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis solitudinis suae eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea Lev. 26:35
- et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente Lev. 26:36
- quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur Lev. 26:39
- donec confiteantur iniquitates suas et maiorum suorum quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi Lev. 26:40
- ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc orabunt pro impietatibus suis Lev. 26:41
- quae cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint Lev. 26:43
- et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum Lev. 26:44
- et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de terra Aegypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus Lev. 26:45
- haec sunt praecepta atque iudicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israhel in monte Sinai per manum Mosi Lev. 26:46
- in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae Lev. 27:24
- haec sunt praecepta quae mandavit Dominus Mosi ad filios Israhel in monte Sinai Lev. 27:34
- locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai in tabernaculo foederis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Aegypto dicens Num. 1:1
- eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis Num. 1:4
- sicut praeceperat Dominus Mosi numeratique sunt in deserto Sinai Num. 1:19
- Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis Num. 1:47
- sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa eius et quicquid ad caerimonias pertinet ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum tabernaculi metabuntur Num. 1:50
- porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israhel et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii Num. 1:53
- in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon Num. 2:7
- universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur Num. 2:9
- in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur Num. 2:10
- in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel Num. 2:14
- omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur Num. 2:16
- in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis Num. 2:22
- omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur Num. 2:24
- omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur Num. 2:31
- haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai Num. 3:1
- mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo Num. 3:4
- adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent Num. 3:6
- et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius Num. 3:8
- ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei Num. 3:12
- meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus Num. 3:13
- locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens Num. 3:14
- et habebunt excubias in tabernaculo foederis Num. 3:25
- ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius Num. 3:26
- et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem Num. 3:31
- princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur Num. 3:35
- castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur Num. 3:38
- omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia Num. 3:39
- in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel Num. 3:46
- a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis Num. 4:3
- mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt Num. 4:7
- omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes Num. 4:12
- ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent vectes Num. 4:14
- cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis Num. 4:15
- super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quae in sanctuario sunt Num. 4:16
- alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur Num. 4:20
- a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis Num. 4:23
- ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu foederis tabernaculi Num. 4:25
- cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quae ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii Num. 4:26
- hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis Num. 4:28
- hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis Num. 4:33
- a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis Num. 4:39
- confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint Num. 5:7
- et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit Num. 5:10
- dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro Num. 5:13
- adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam Num. 5:17
- cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit Num. 5:18
- adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi Num. 5:19
- his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur Num. 5:21
- ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen Num. 5:22
- scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit Num. 5:23
- quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo Num. 5:27
- maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt Num. 5:30
- sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima Num. 6:9
- in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii Num. 6:10
- facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illo Num. 6:11
- et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam Num. 6:14
- quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum Num. 6:16
- et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius Num. 6:19
- susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum Num. 6:20
- factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius Num. 7:1
- munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi Num. 7:3
- suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui Num. 7:5
- filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris Num. 7:9
- igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare Num. 7:10
- dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris Num. 7:11
- fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium Num. 7:13
- bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum Num. 7:15
- et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab Num. 7:17
- acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium Num. 7:19
- bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum Num. 7:21
- et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar Num. 7:23
- obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium Num. 7:25
- bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum Num. 7:27
- et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon Num. 7:29
- obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium Num. 7:31
- bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum Num. 7:33
- et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur Num. 7:35
- obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium Num. 7:37
- bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum Num. 7:39
- et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai Num. 7:41
- obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium Num. 7:43
- bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum Num. 7:45
- et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel Num. 7:47
- obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium Num. 7:49
- bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum Num. 7:51
- et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud Num. 7:53
- obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium Num. 7:55
- bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum Num. 7:57
- et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur Num. 7:59
- obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium Num. 7:61
- bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum Num. 7:63
- et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis Num. 7:65
- obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium Num. 7:67
- bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum Num. 7:69
- et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai Num. 7:71
- obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium Num. 7:73
- bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum Num. 7:75
- et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran Num. 7:77
- obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium Num. 7:79
- bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum Num. 7:81
- et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan Num. 7:83
- haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim Num. 7:84
- ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii Num. 7:85
- boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato Num. 7:87
- hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est Num. 7:88
- et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut serviant in ministerio eius Num. 8:11
- Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis Num. 8:12
- statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino Num. 8:13
- et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israhel Num. 8:15
- pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israhel accepi eos Num. 8:16
- mea sunt omnia primogenita filiorum Israhel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Aegypti sanctificavi eos mihi Num. 8:17
- tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israhel in tabernaculo foederis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium Num. 8:19
- purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis Num. 8:21
- ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est Num. 8:22
- haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis Num. 8:24
- eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut custodiant quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis Num. 8:26
- locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens Num. 9:1
- faciant filii Israhel phase in tempore suo Num. 9:2
- qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel Num. 9:5
- ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron Num. 9:6
- dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israhel Num. 9:7
- loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino Num. 9:10
- si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit Num. 9:13
- cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israhel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur Num. 9:17
- ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco Num. 9:18
- et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israhel in excubiis Domini et non proficiscebantur Num. 9:19
- si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra Num. 9:22
- per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Mosi Num. 9:23
- in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione Num. 10:6
- filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris Num. 10:8
- si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester Num. 10:10
- profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan Num. 10:12
- moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi Num. 10:13
- in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar Num. 10:15
- in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon Num. 10:16
- in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai Num. 10:19
- porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel Num. 10:20
- moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud Num. 10:22
- in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur Num. 10:23
- et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis Num. 10:24
- novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai Num. 10:25
- in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran Num. 10:26
- et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan Num. 10:27
- cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum Num. 10:30
- et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster Num. 10:31
- interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem Num. 11:1
- recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia Num. 11:5
- circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati Num. 11:8
- numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum Num. 11:12
- sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis Num. 11:15
- populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Aegypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis Num. 11:18
- sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Aegypto Num. 11:20
- numquid ovium et boum multitudo caedetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient Num. 11:22
- descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt Num. 11:25
- remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum Num. 11:26
- cumque prophetarent in castris cucurrit puer et nuntiavit Mosi dicens Heldad et Medad prophetant in castris Num. 11:27
- reversusque est Moses et maiores natu Israhel in castra Num. 11:30
- ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram Num. 11:31
- adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis Num. 11:33
- Concupiscentiae venerunt in Aseroth et manserunt ibi Num. 11:35
- erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra Num. 12:3
- descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent Num. 12:5
- dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum Num. 12:6
- at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est Num. 12:7
- cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur Num. 12:14
- profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan Num. 12:16
- ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est Num. 13:22
- pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt Num. 13:23
- venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae Num. 13:26
- et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest Num. 13:27
- Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis Num. 13:29
- utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Aegyptum Num. 14:3
- dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum Num. 14:4
- quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israhel Num. 14:5
- si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem Num. 14:8
- et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis Num. 14:11
- et habitatores terrae huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem Num. 14:14
- non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine Num. 14:16
- Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem Num. 14:18
- attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae Num. 14:22
- servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam Num. 14:24
- quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri Num. 14:25
- in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me Num. 14:29
- vestra cadavera iacebunt in solitudine Num. 14:32
- filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto Num. 14:33
- quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur Num. 14:35
- mortui sunt atque percussi in conspectu Domini Num. 14:37
- quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum Num. 14:41
- at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris Num. 14:44
- descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma Num. 14:45
- et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus Num. 15:3
- et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos Num. 15:5
- et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino Num. 15:7
- et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino Num. 15:10
- cum veneritis in terram quam dabo vobis Num. 15:18
- oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato Num. 15:24
- factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati Num. 15:32
- qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent Num. 15:34
- loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas Num. 15:38
- cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini Num. 16:3
- quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciem Num. 16:4
- num parum vobis est quod separavit vos Deus Israhel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei Num. 16:9
- numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri Num. 16:13
- re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus Num. 16:14
- qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet Num. 16:22
- dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum Num. 16:26
- cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia Num. 16:27
- et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis et non ex proprio ea corde protulerim Num. 16:28
- sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quae ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum Num. 16:30
- descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis Num. 16:33
- praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat turibula quae iacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt Num. 16:37
- in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii Israhel Num. 16:38
- tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in lamminas adfigens altari Num. 16:39
- recedite de medio huius multitudinis etiam nunc delebo eos cumque iacerent in terra Num. 16:45
- fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core Num. 16:49
- nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit Num. 17:3
- ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad te Num. 17:4
- quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii Num. 17:7
- sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt Num. 17:8
- dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur Num. 17:10
- sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptro patris tui sume tecum praestoque sint et ministrent tibi tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii Num. 18:2
- sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi et in omnibus caerimoniis eius alienigena non miscebitur vobis Num. 18:4
- excubate in custodia sanctuarii et in ministerio altaris ne oriatur indignatio super filios Israhel Num. 18:5
- ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israhel et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis tabernaculi eius Num. 18:6
- haec ergo accipies de his quae sanctificantur et oblata sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum Num. 18:9
- in sanctuario comedes illud mares tantum edent ex eo quia consecratum est tibi Num. 18:10
- primitias autem quas voverint et obtulerint filii Israhel tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo qui mundus est in domo tua vescetur eis Num. 18:11
- universa frugum initia quas gignit humus et Domino deportantur cedent in usus tuos qui mundus est in domo tua vescetur eis Num. 18:13
- primogenitum autem bovis et ovis et caprae non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino Num. 18:17
- carnes vero in usum tuum cedent sicut pectusculum consecratum et armus dexter tua erunt Num. 18:18
- dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israhel Num. 18:20
- filiis autem Levi dedi omnes decimas Israhelis in possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo foederis Num. 18:21
- solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt Num. 18:23
- decimarum oblatione contenti quas in usus eorum et necessaria separavi Num. 18:24
- ut reputetur vobis in oblationem primitivorum tam de areis quam de torcularibus Num. 18:27
- omnia quae offertis ex decimis et in donaria Domini separatis optima et electa erunt Num. 18:29
- et comedetis eas in omnibus locis vestris tam vos quam familiae vestrae quia pretium est pro ministerio quo servitis in tabernaculo testimonii Num. 18:31
- ista est religio victimae quam constituit Dominus praecipe filiis Israhel ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae in qua nulla sit macula nec portaverit iugum Num. 19:2
- tradetisque eam Eleazaro sacerdoti qui eductam extra castra immolabit in conspectu omnium Num. 19:3
- et tinguens digitum in sanguine eius asperget contra fores tabernaculi septem vicibus Num. 19:4
- lignum quoque cedrinum et hysopum coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam quae vaccam vorat Num. 19:6
- et tunc demum lotis vestibus et corpore suo ingredietur in castra commaculatusque erit usque ad vesperam Num. 19:7
- colliget autem vir mundus cineres vaccae et effundet eos extra castra in loco purissimo ut sint multitudini filiorum Israhel in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca conbusta est Num. 19:9
- ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo omnes qui ingrediuntur tentorium illius et universa vasa quae ibi sunt polluta erunt septem diebus Num. 19:14
- si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem diebus Num. 19:16
- tollent de cineribus conbustionis atque peccati et mittent aquas vivas super eos in vas Num. 19:17
- in quibus cum homo mundus tinxerit hysopum asperget eo omne tentorium et cunctam supellectilem et homines huiuscemodi contagione pollutos Num. 19:18
- veneruntque filii Israhel et omnis multitudo in desertum Sin mense primo et mansit populus in Cades mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco Num. 20:1
- et versi in seditionem dixerunt utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino Num. 20:3
- cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem ut et nos et nostra iumenta moriantur Num. 20:4
- quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum Num. 20:5
- ingressusque Moses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum foederis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eos Num. 20:6
- tulit igitur Moses virgam quae erat in conspectu Domini sicut praeceperat ei Num. 20:9
- dixitque Dominus ad Mosen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israhel non introducetis hos populos in terram quam dabo eis Num. 20:12
- haec est aqua Contradictionis ubi iurgati sunt filii Israhel contra Dominum et sanctificatus est in eis Num. 20:13
- quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum et habitaverimus ibi multo tempore adflixerintque nos Aegyptii et patres nostros Num. 20:15
- et quomodo clamaverimus ad Dominum et exaudierit nos miseritque angelum qui eduxerit nos de Aegypto ecce in urbe Cades quae est in extremis finibus tuis positi Num. 20:16
- dixeruntque filii Israhel per tritam gradiemur viam et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod iustum est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter transeamus Num. 20:19
- cumque castra movissent de Cades venerunt in montem Or qui est in finibus terrae Edom Num. 20:22
- tolle Aaron et filium eius cum eo et duces eos in montem Or Num. 20:25
- fecit Moses ut praeceperat Dominus et ascenderunt in montem Or coram omni multitudine Num. 20:27
- cumque Aaron spoliasset vestibus suis induit eis Eleazarum filium eius illo mortuo in montis supercilio descendit cum Eleazaro Num. 20:28
- at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius Num. 21:2
- locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo Num. 21:5
- quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum Num. 21:6
- profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth Num. 21:10
- unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam Num. 21:11
- quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos Num. 21:13
- unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon Num. 21:14
- scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum Num. 21:15
- puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana Num. 21:18
- de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth Num. 21:19
- de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum Num. 21:20
- obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos Num. 21:22
- qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum Num. 21:23
- a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum Num. 21:24
- tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius Num. 21:25
- idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon Num. 21:27
- vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon Num. 21:29
- iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba Num. 21:30
- habitavit itaque Israhel in terra Amorrei Num. 21:31
- verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai Num. 21:33
- dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon Num. 21:34
- profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est Num. 22:1
- dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab Num. 22:4
- veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris Num. 22:6
- perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac Num. 22:7
- qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum Num. 22:13
- et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum Num. 22:22
- cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere Num. 22:23
- stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur Num. 22:24
- dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam Num. 22:30
- protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram Num. 22:31
- quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon Num. 22:36
- cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo Num. 22:38
- perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat Num. 22:39
- Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait revertere ad Balac et haec loqueris Num. 23:5
- dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei Num. 23:13
- cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga aedificavit Balaam septem aras et inpositis supra vitulo atque ariete Num. 23:14
- cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius ait revertere ad Balac et haec loqueris ei Num. 23:16
- non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in illo Num. 23:21
- non est augurium in Iacob nec divinatio in Israhel temporibus suis dicetur Iacob et Israheli quid operatus sit Deus Num. 23:23
- et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei Num. 24:2
- fluet aqua de situla eius et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum illius Num. 24:7
- accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur Num. 24:9
- vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum Num. 24:21
- venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt Num. 24:24
- surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit Num. 24:25
- morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab Num. 25:1
- ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel Num. 25:4
- ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel Num. 25:8
- Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo Num. 25:11
- quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor Num. 25:18
- locuti sunt itaque Moses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Iordanem contra Hierichum ad eos qui erant Num. 26:3
- huius filii Namuhel et Dathan et Abiram isti sunt Dathan et Abiram principes populi qui surrexerunt contra Mosen et Aaron in seditione Core quando adversum Dominum rebellaverunt Num. 26:9
- filii Iuda Her et Onan qui ambo mortui sunt in terra Chanaan Num. 26:19
- isti sunt filii Ioseph per familias suas filii Beniamin in cognationibus suis Bale a quo familia Baleitarum Azbel a quo familia Azbelitarum Ahiram a quo familia Ahiramitarum Num. 26:38
- istis dividetur terra iuxta numerum vocabulorum in possessiones suas Num. 26:53
- qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi quae nata est ei in Aegypto haec genuit viro suo Amram filios Aaron et Mosen et Mariam sororem eorum Num. 26:59
- hic est numerus filiorum Israhel qui descripti sunt a Mosen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Iordanem contra Hiericho Num. 26:63
- inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai Num. 26:64
- praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius Iepphonne et Iosue filius Nun Num. 26:65
- pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri Num. 27:3
- iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant Num. 27:6
- dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel Num. 27:12
- quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin Num. 27:14
- dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum Num. 27:18
- haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum Num. 28:3
- holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini Num. 28:6
- et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini Num. 28:7
- die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba Num. 28:9
- quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno Num. 28:10
- in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos Num. 28:11
- et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes Num. 28:12
- et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino Num. 28:13
- hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis Num. 28:15
- quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea Num. 28:18
- ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum Num. 28:24
- dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo Num. 28:25
- dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea Num. 28:26
- offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem Num. 28:27
- atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas Num. 28:28
- mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum Num. 29:1
- offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem Num. 29:2
- et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem Num. 29:3
- et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi Num. 29:5
- praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino Num. 29:6
- decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea Num. 29:7
- offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem Num. 29:8
- et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem Num. 29:9
- et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum Num. 29:11
- quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus Num. 29:12
- offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos Num. 29:13
- et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus Num. 29:14
- in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim Num. 29:17
- offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem Num. 29:36
- haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis Num. 29:39
- mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit Num. 30:3
- uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento Num. 30:10
- si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat Num. 30:13
- quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit Num. 30:14
- istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo Num. 30:16
- et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho Num. 31:12
- egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra Num. 31:13
- nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus Num. 31:16
- ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate Num. 31:17
- et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur Num. 31:20
- et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus Num. 31:28
- ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini Num. 31:30
- dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta Num. 31:36
- e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque Num. 31:37
- de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae Num. 31:40
- ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant Num. 31:42
- tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus Num. 31:47
- ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum Num. 31:50
- susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus Num. 31:51
- unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat Num. 31:53
- et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino Num. 31:54
- filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus Num. 32:1
- terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui habemus iumenta plurima Num. 32:4
- precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem Num. 32:5
- cur subvertitis mentes filiorum Israhel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus Num. 32:7
- iratusque Dominus adversum Israhel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quae fecerat malum in conspectu eius Num. 32:13
- qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium Num. 32:15
- nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias Num. 32:17
- non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suam Num. 32:18
- nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga Num. 32:19
- sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos Num. 32:23
- parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad Num. 32:26
- si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem Num. 32:29
- sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca Num. 32:30
- ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem Num. 32:32
- porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius Num. 32:39
- dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea Num. 32:40
- hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron Num. 33:1
- profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis Num. 33:3
- et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem Num. 33:4
- castrametati sunt in Soccoth Num. 33:5
- et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis Num. 33:6
- profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara Num. 33:8
- profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt Num. 33:9
- castrametati sunt in deserto Sin Num. 33:11
- unde egressi venerunt in Dephca Num. 33:12
- profectique de Dephca castrametati sunt in Alus Num. 33:13
- profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai Num. 33:15
- profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth Num. 33:17
- et de Aseroth venerunt in Rethma Num. 33:18
- profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares Num. 33:19
- unde egressi venerunt in Lebna Num. 33:20
- et de Lebna castrametati sunt in Ressa Num. 33:21
- egressi de Ressa venerunt in Ceelatha Num. 33:22
- unde profecti castrametati sunt in monte Sepher Num. 33:23
- egressi de monte Sepher venerunt in Arada Num. 33:24
- inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth Num. 33:25
- profectique de Maceloth venerunt in Thaath Num. 33:26
- de Thaath castrametati sunt in Thare Num. 33:27
- unde egressi fixerunt tentoria in Methca Num. 33:28
- et de Methca castrametati sunt in Esmona Num. 33:29
- profectique de Esmona venerunt in Moseroth Num. 33:30
- et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan Num. 33:31
- egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad Num. 33:32
- unde profecti castrametati sunt in Hietebatha Num. 33:33
- et de Hietebatha venerunt in Ebrona Num. 33:34
- egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber Num. 33:35
- inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades Num. 33:36
- egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom Num. 33:37
- audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel Num. 33:40
- et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona Num. 33:41
- unde egressi venerunt in Phinon Num. 33:42
- profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth Num. 33:43
- et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum Num. 33:44
- profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad Num. 33:45
- unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim Num. 33:46
- ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum Num. 33:49
- mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem Num. 33:53
- sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae Num. 33:55
- praecipe filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram Chanaan et in possessionem vobis sorte ceciderit his finibus terminabitur Num. 34:2
- qui circumibunt australem plagam per ascensum Scorpionis ita ut transeant Senna et perveniant in meridiem usque ad Cadesbarne unde egredientur confinia ad villam nomine Addar et tendent usque Asemona Num. 34:4
- a quo venies in Emath usque ad terminos Sedada Num. 34:8
- ibuntque confinia usque Zephrona et villam Henan hii erunt termini in parte aquilonis Num. 34:9
- et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem inde pervenient contra orientem ad mare Chenereth Num. 34:11
- et tendent usque Iordanem et ad ultimum Salsissimo cludentur mari hanc habebitis terram per fines suos in circuitu Num. 34:12
- haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho Num. 35:1
- urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis Num. 35:3
- contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana Num. 35:5
- de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida Num. 35:6
- loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan Num. 35:10
- decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint Num. 35:11
- in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur Num. 35:12
- tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan Num. 35:14
- si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias Num. 35:20
- liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur Num. 35:25
- debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam Num. 35:28
- haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris Num. 35:29
- exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt Num. 35:32
- ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua Num. 36:7
- et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis Num. 36:8
- de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum Num. 36:12
- haec sunt mandata atque iudicia quae praecepit Dominus per manum Mosi ad filios Israhel in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho Num. 36:13
- haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimum Dt. 1:1
- postquam percussit Seon regem Amorreorum qui habitavit in Esebon et Og regem Basan qui mansit in Aseroth et in Edrai Dt. 1:4
- trans Iordanem in terra Moab coepitque Moses explanare legem et dicere Dt. 1:5
- Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistis Dt. 1:6
- dixique vobis illo in tempore Dt. 1:9
- date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis principes Dt. 1:13
- profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in Cadesbarne Dt. 1:19
- qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et considerata terra Dt. 1:24
- murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret Dt. 1:27
- quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes maxima multitudo est et nobis in statura procerior urbes magnae et ad caelum usque munitae filios Enacim vidimus ibi Dt. 1:28
- Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit sicut fecit in Aegypto videntibus cunctis Dt. 1:30
- et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum Dt. 1:31
- qui praecessit vos in via et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis Dt. 1:33
- nec miranda indignatio in populum cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit nec tu ingredieris illuc Dt. 1:37
- vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri Dt. 1:40
- et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus atque pugnabimus sicut praecepit Dominus Deus noster cumque instructi armis pergeretis in montem Dt. 1:41
- locutus sum et non audistis sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem Dt. 1:43
- itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque Horma Dt. 1:44
- sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore Dt. 1:46
- profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo tempore Dt. 2:1
- et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos Dt. 2:4
- videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir Dt. 2:5
- Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit Dt. 2:7
- cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab Dt. 2:8
- dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem Dt. 2:9
- in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in terra possessionis suae quam dedit ei Dominus Dt. 2:12
- et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem Dt. 2:19
- terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim Dt. 2:20
- sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in praesens Dt. 2:22
- Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis Dt. 2:23
- surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversum eum proelium Dt. 2:24
- hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneantur Dt. 2:25
- sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis Dt. 2:29
- noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides Dt. 2:30
- egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iesa Dt. 2:32
- cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam Dt. 2:34
- absque iumentis quae in partem venere praedantium et spoliis urbium quas cepimus Dt. 2:35
- ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis Dt. 2:36
- itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai Dt. 3:1
- dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon Dt. 3:2
- tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum eius percussimusque eos usque ad internicionem Dt. 3:3
- vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes omnem regionem Argob regni Og in Basan Dt. 3:4
- tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon Dt. 3:8
- omnes civitates quae sitae sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai civitates regni Og in Basan Dt. 3:10
- solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus Dt. 3:11
- terramque possedimus in tempore illo ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad Dt. 3:12
- Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Iair usque in praesentem diem Dt. 3:14
- praecepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti praecedite fratres vestros filios Israhel omnes viri robusti Dt. 3:18
- absque uxoribus et parvulis ac iumentis novi enim quod plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas tradidi vobis Dt. 3:19
- donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Iordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis Dt. 3:20
- Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens oculi tui viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad quae transiturus es Dt. 3:21
- precatusque sum Dominum in tempore illo dicens Dt. 3:23
- Domine Deus tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuae Dt. 3:24
- mansimusque in valle contra fanum Phogor Dt. 3:29
- vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi usque in praesentem diem Dt. 4:4
- scitis quod docuerim vos praecepta atque iustitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis Dt. 4:5
- diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceantque filios suos Dt. 4:10
- et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad caelum erantque in eo tenebrae nubes et caligo Dt. 4:11
- et ostendit vobis pactum suum quod praecepit ut faceretis et decem verba quae scripsit in duabus tabulis lapideis Dt. 4:13
- mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos caerimonias et iudicia quae facere deberetis in terra quam possessuri estis Dt. 4:14
- custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis Dt. 4:15
- atque reptilium quae moventur in terra sive piscium qui sub terra morantur in aquis Dt. 4:18
- ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et omnia astra caeli et errore deceptus adores ea et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt Dt. 4:19
- vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti ut haberet populum hereditarium sicut est in praesenti die Dt. 4:20
- ecce morior in hac humo non transibo Iordanem vos transibitis et possidebitis terram egregiam Dt. 4:22
- si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis Dt. 4:25
- testes invoco hodie caelum et terram cito perituros vos esse de terra quam transito Iordane possessuri estis non habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus Dt. 4:26
- atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus Dt. 4:27
- quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo iuravit patribus tuis Dt. 4:31
- si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones iuxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto videntibus oculis tuis Dt. 4:34
- de caelo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio ignis Dt. 4:36
- quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos eduxitque te praecedens in virtute sua magna ex Aegypto Dt. 4:37
- ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem sicut cernis in praesenti die Dt. 4:38
- scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum et non sit alius Dt. 4:39
- Bosor in solitudine quae sita est in terra campestri de tribu Ruben et Ramoth in Galaad quae est in tribu Gad et Golam in Basan quae est in tribu Manasse Dt. 4:43
- trans Iordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses filii quoque Israhel egressi ex Aegypto Dt. 4:46
- vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israhel caerimonias atque iudicia quae ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conplete Dt. 5:1
- Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb Dt. 5:2
- facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis Dt. 5:4
- ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo ut adnuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et ait Dt. 5:5
- non habebis deos alienos in conspectu meo Dt. 5:7
- non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra Dt. 5:8
- non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus Deus aemulator reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me Dt. 5:9
- et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea Dt. 5:10
- septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu Dt. 5:14
- memento quod et ipse servieris in Aegypto et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati Dt. 5:15
- honora patrem tuum et matrem sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi Dt. 5:16
- haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi Dt. 5:22
- quis det talem eos habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum Dt. 5:29
- vade et dic eis revertimini in tentoria vestra Dt. 5:30
- tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et caerimonias atque iudicia quae docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem Dt. 5:31
- sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra possessionis vestrae Dt. 5:33
- haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam Dt. 6:1
- eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo Dt. 6:6
- et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens Dt. 6:7
- et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos Dt. 6:8
- scribesque ea in limine et ostiis domus tuae Dt. 6:9
- cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti Dt. 6:10
- non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro sunt Dt. 6:14
- quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae Dt. 6:15
- non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis Dt. 6:16
- et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis Dt. 6:18
- dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti Dt. 6:21
- fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro Dt. 6:22
- cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris et deleverit gentes multas coram te Hettheum et Gergeseum et Amorreum Chananeum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum septem gentes multo maioris numeri quam tu es et robustiores te Dt. 7:1
- sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum quod iuravit patribus vestris eduxitque vos in manu forti et redemit de domo servitutis de manu Pharaonis regis Aegypti Dt. 7:8
- et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt praecepta eius in mille generationes Dt. 7:9
- benedictus eris inter omnes populos non erit apud te sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis Dt. 7:14
- devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in ruinam tui Dt. 7:16
- si dixeris in corde tuo plures sunt gentes istae quam ego quomodo potero delere eas Dt. 7:17
- insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere potuerint Dt. 7:20
- non timebis eos quia Dominus Deus tuus in medio tui est Deus magnus et terribilis Dt. 7:21
- ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes non poteris delere eas pariter ne forte multiplicentur contra te bestiae terrae Dt. 7:22
- dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et interficiet illos donec penitus deleantur Dt. 7:23
- tradet reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum sub caelo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos Dt. 7:24
- nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam ne fias anathema sicut et illud est quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia anathema est Dt. 7:26
- et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quae in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non Dt. 8:2
- adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini Dt. 8:3
- ut recogites in corde tuo quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te Dt. 8:5
- ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum Dt. 8:6
- Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi Dt. 8:7
- terram frumenti hordei vinearum in qua ficus et mala granata et oliveta nascuntur terram olei ac mellis Dt. 8:8
- ne postquam comederis et satiatus domos pulchras aedificaveris et habitaveris in eis Dt. 8:12
- et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullae omnino aquae qui eduxit rivos de petra durissima Dt. 8:15
- et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tui Dt. 8:16
- ne diceres in corde tuo fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt Dt. 8:17
- sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri Dt. 8:20
- ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter iustitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas istae deletae sint nationes Dt. 9:4
- scito igitur quod non propter iustitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem cum durissimae cervicis sis populus Dt. 9:6
- memento et ne obliviscaris quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine ex eo die quo es egressus ex Aegypto usque ad locum istum semper adversum Dominum contendisti Dt. 9:7
- nam et in Horeb provocasti eum et iratus delere te voluit Dt. 9:8
- quando ascendi in montem ut acciperem tabulas lapideas tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus panem non comedens et aquam non bibens Dt. 9:9
- deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei et continentes omnia verba quae vobis in monte locutus est de medio ignis quando contio populi congregata est Dt. 9:10
- proieci tabulas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro Dt. 9:17
- peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem qui de monte descendit Dt. 9:21
- in Incendio quoque et in Temptatione et in sepulchris Concupiscentiae provocastis Dominum Dt. 9:22
- et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Aegypto in manu forti Dt. 9:26
- ne forte dicant habitatores terrae de qua eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudine Dt. 9:28
- qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento Dt. 9:29
- in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam Dt. 10:1
- et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca Dt. 10:2
- feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus Dt. 10:3
- scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi Dt. 10:4
- reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit Dominus Dt. 10:5
- filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius Eleazar Dt. 10:6
- inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium Dt. 10:7
- eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem Dt. 10:8
- ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit Dt. 10:10
- et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua Dt. 10:12
- en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli terra et omnia quae in ea sunt Dt. 10:14
- et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti Dt. 10:19
- Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis iurabisque in nomine illius Dt. 10:20
- in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli Dt. 10:22
- signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi et universae terrae eius Dt. 11:3
- omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus quomodo operuerint eos aquae Rubri maris cum vos persequerentur et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem Dt. 11:4
- vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum Dt. 11:5
- et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis Dt. 11:6
- multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem Dt. 11:9
- terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem aquae ducuntur inriguae Dt. 11:10
- quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem eius Dt. 11:12
- si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra Dt. 11:13
- ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos conlocate Dt. 11:18
- docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris Dt. 11:19
- ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu caelum inminet terrae Dt. 11:21
- si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adherentes ei Dt. 11:22
- en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem Dt. 11:26
- cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal Dt. 11:29
- qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul Dt. 11:30
- videte ergo ut impleatis caerimonias atque iudicia quae ego hodie ponam in conspectu vestro Dt. 11:32
- haec sunt praecepta atque iudicia quae facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris Dt. 12:1
- subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes quas possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum Dt. 12:2
- sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo venietis Dt. 12:5
- et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria primogenita boum et ovium Dt. 12:6
- et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis ad quae miseritis manum vos et domus vestrae in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester Dt. 12:7
- neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis Dt. 12:9
- transibitis Iordanem et habitabitis in terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis Dt. 12:10
- in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen eius in eo illuc omnia quae praecipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid praecipuum est in muneribus quae vovistis Domino Dt. 12:11
- ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac filiae vestrae famuli et famulae atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos Dt. 12:12
- cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris Dt. 12:13
- sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum offeres hostias et facies quaecumque praecipio tibi Dt. 12:14
- sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit occide et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes Dt. 12:15
- non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui primogenita armentorum et pecorum et omnia quae voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum tuarum Dt. 12:17
- sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem elegerit Dominus Deus tuus tu et filius tuus ac filia servus et famula atque Levites qui manet in urbibus tuis et laetaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quae extenderis manum tuam Dt. 12:18
- cave ne derelinquas Leviten omni tempore quo versaris in terra Dt. 12:19
- locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen eius ibi si procul fuerit occides de armentis et pecoribus quae habueris sicut praecepi tibi et comedes in oppidis tuis ut tibi placet Dt. 12:21
- sicut comeditur caprea et cervus ita vesceris eis et mundus et inmundus in commune vescentur Dt. 12:22
- ut sit tibi bene et filiis tuis post te cum feceris quod placet in conspectu Domini Dt. 12:25
- et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus autem ipse vesceris Dt. 12:27
- observa et audi omnia quae ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui Dt. 12:28
- quando disperderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earum Dt. 12:29
- si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium vidisse se dicat et praedixerit signum atque portentum Dt. 13:1
- non audies verba prophetae illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra Dt. 13:3
- si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae aut filius tuus vel filia sive uxor quae est in sinu tuo aut amicus quem diligis ut animam tuam clam dicens eamus et serviamus diis alienis quos ignoras tu et patres tui Dt. 13:6
- cunctarum in circuitu gentium quae iuxta vel procul sunt ab initio usque ad finem terrae Dt. 13:7
- si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos Dt. 13:12
- statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam omniaque quae in illa sunt usque ad pecora Dt. 13:15
- quicquid etiam supellectilis fuerit congregabis in medium platearum eius et cum ipsa civitate succendes ita ut universa consumas Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non aedificabitur amplius Dt. 13:16
- et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut iuravit patribus tuis Dt. 13:17
- quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia praecepta eius quae ego praecipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui Dt. 13:18
- quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram Dt. 14:2
- omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis Dt. 14:6
- haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite Dt. 14:9
- onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem Dt. 14:18
- quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae Dt. 14:21
- decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos Dt. 14:22
- et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore Dt. 14:23
- vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus Dt. 14:25
- et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua Dt. 14:27
- venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris Dt. 14:29
- et omnino indigens et mendicus non erit inter vos ut benedicat tibi Dominus in terra quam traditurus est tibi in possessionem Dt. 15:4
- si unus de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi ad paupertatem venerit non obdurabis cor tuum nec contrahes manum Dt. 15:7
- cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum Dt. 15:9
- sed dabis ei nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore et in cunctis ad quae manum miseris Dt. 15:10
- non deerunt pauperes in terra habitationis tuae idcirco ego praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi qui tecum versatur in terra Dt. 15:11
- cum tibi venditus fuerit frater tuus hebraeus aut hebraea et sex annis servierit tibi in septimo anno dimittes eum liberum Dt. 15:12
- memento quod et ipse servieris in terra Aegypti et liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc praecipiam tibi Dt. 15:15
- adsumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae et serviet tibi usque in aeternum ancillae quoque similiter facies Dt. 15:17
- non avertes ab eis oculos tuos quando dimiseris eos liberos quoniam iuxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quae agis Dt. 15:18
- de primogenitis quae nascuntur in armentis et ovibus tuis quicquid sexus est masculini sanctificabis Domino Deo tuo non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium Dt. 15:19
- in conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus tu et domus tua Dt. 15:20
- sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme vel debile non immolabitur Domino Deo tuo Dt. 15:21
- hoc solum observabis ut sanguinem eorum non comedas sed effundas in terram quasi aquam Dt. 15:23
- observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut facias phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte Dt. 16:1
- immolabisque phase Domino Deo tuo de ovibus et de bubus in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi Dt. 16:2
- non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes absque fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus es de Aegypto ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae Dt. 16:3
- non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus eius quod immolatum est vesperi in die primo mane Dt. 16:4
- non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum quas Dominus Deus tuus daturus est tibi Dt. 16:5
- sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando egressus es de Aegypto Dt. 16:6
- et coques et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus maneque consurgens vades in tabernacula tua Dt. 16:7
- sex diebus comedes azyma et in die septimo quia collecta est Domini Dei tui non facies opus Dt. 16:8
- septem ebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris Dt. 16:9
- et epulaberis coram Domino Deo tuo tu et filius tuus et filia tua et servus tuus et ancilla et Levites qui est intra portas tuas et advena ac pupillus et vidua qui morantur vobiscum in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi Dt. 16:11
- et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto custodiesque ac facies quae praecepta sunt Dt. 16:12
- et epulaberis in festivitate tua tu et filius tuus et filia et servus tuus et ancilla Levites quoque et advena et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt Dt. 16:14
- septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum erisque in laetitia Dt. 16:15
- tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum non apparebit ante Dominum vacuus Dt. 16:16
- iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut iudicent populum iusto iudicio Dt. 16:18
- nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum Dt. 16:19
- non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem in quo est macula aut quippiam vitii quia abominatio est Domini Dei tui Dt. 17:1
- cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illius Dt. 17:2
- et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in Israhel Dt. 17:4
- in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium Dt. 17:6
- cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes Dt. 17:14
- cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini Dt. 17:16
- postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticae tribus Dt. 17:18
- nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii eius super Israhel Dt. 17:20
- ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini ipse et filii eius in sempiternum Dt. 18:5
- si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israhel in qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit Dominus Dt. 18:6
- ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres eius Levitae qui stabunt eo tempore coram Domino Dt. 18:7
- partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur Dt. 18:8
- nec inveniatur in te qui lustret filium suum aut filiam ducens per ignem aut qui ariolos sciscitetur et observet somnia atque auguria ne sit maleficus Dt. 18:10
- omnia enim haec abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo Dt. 18:12
- ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb quando contio congregata est atque dixisti ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo ne moriar Dt. 18:16
- prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi Dt. 18:18
- qui autem verba eius quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam Dt. 18:19
- propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo quae ego non praecepi illi ut diceret aut ex nomine alienorum deorum interficietur Dt. 18:20
- hoc habebis signum quod in nomine Domini propheta ille praedixerit et non evenerit hoc Dominus non locutus est sed per tumorem animi sui propheta confinxit et idcirco non timebis eum Dt. 18:22
- cum disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi traditurus est terram et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in aedibus Dt. 19:1
- tres civitates separabis tibi in medio terrae quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem Dt. 19:2
- sternens diligenter viam et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est quo possit evadere Dt. 19:3
- sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna caedenda et in succisione lignorum securis fugerit manu ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet Dt. 19:5
- si tamen custodieris mandata eius et feceris quae hodie praecipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius omni tempore addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis Dt. 19:9
- ut non effundatur sanguis innoxius in medio terrae quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam nec sis sanguinis reus Dt. 19:10
- mittent seniores civitatis illius et arripient eum de loco effugii tradentque in manu proximi cuius sanguis effusus est et morietur Dt. 19:12
- non adsumes et transferes terminos proximi tui quos fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam Dt. 19:14
- non stabit testis unus contra aliquem quicquid illud peccati et facinoris fuerit sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum Dt. 19:15
- stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus illis Dt. 19:17
- quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo Dt. 20:4
- duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt quis est homo qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam Dt. 20:5
- quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo eius fungatur officio Dt. 20:6
- quis est homo qui despondit uxorem et non accepit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo accipiat eam Dt. 20:7
- his dictis addent reliqua et loquentur ad populum quis est homo formidolosus et corde pavido vadat et revertatur in domum suam ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut ipse timore perterritus est Dt. 20:8
- si receperit et aperuerit tibi portas cunctus populus qui in ea est salvabitur et serviet tibi sub tributo Dt. 20:11
- cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua percuties omne quod in ea generis masculini est in ore gladii Dt. 20:13
- absque mulieribus et infantibus iumentis et ceteris quae in civitate sunt omnem praedam exercitui divides et comedes de spoliis hostium tuorum quae Dominus Deus tuus dederit tibi Dt. 20:14
- sic facies cunctis civitatibus quae a te procul valde sunt et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es Dt. 20:15
- sed interficies in ore gladii Hettheum videlicet et Amorreum et Chananeum Ferezeum et Eveum et Iebuseum sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus Dt. 20:17
- ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrum Dt. 20:18
- si qua autem ligna non sunt pomifera sed agrestia et in ceteros apta usus succide et extrue machinas donec capias civitatem quae contra te dimicat Dt. 20:20
- quando inventum fuerit in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi hominis cadaver occisi et ignoratur caedis reus Dt. 21:1
- et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quae numquam arata est nec sementem recepit et caedent in ea cervices vitulae Dt. 21:4
- accedentque sacerdotes filii Levi quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei et benedicant in nomine eius et ad verbum eorum omne negotium et quicquid mundum vel inmundum est iudicetur Dt. 21:5
- et maiores natu civitatis illius ad interfectum lavabuntque manus suas super vitulam quae in valle percussa est Dt. 21:6
- propitius esto populo tuo Israhel quem redemisti Domine et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel et auferetur ab eis reatus sanguinis Dt. 21:8
- si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris Dt. 21:10
- et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem Dt. 21:11
- introduces in domum tuam quae radet caesariem et circumcidet ungues Dt. 21:12
- et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua Dt. 21:13
- quando peccaverit homo quod morte plectendum est et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo Dt. 21:22
- non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem Dt. 21:23
- etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat Dt. 22:2
- si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via non despicies sed sublevabis cum eo Dt. 22:4
- si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non tenebis eam cum filiis Dt. 22:6
- cum aedificaveris domum novam facies murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio et in praeceps ruente Dt. 22:8
- non arabis in bove simul et asino Dt. 22:10
- funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii tui quo operieris Dt. 22:12
- tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt Dt. 22:15
- quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa virginitas Dt. 22:20
- eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in Israhel ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui Dt. 22:21
- si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa Dt. 22:23
- educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui Dt. 22:24
- sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus Dt. 22:25
- sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam Dt. 22:27
- non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem Dt. 23:2
- Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum Dt. 23:3
- quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi Dt. 23:4
- et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te Dt. 23:5
- non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum Dt. 23:6
- non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eius Dt. 23:7
- quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re mala Dt. 23:9
- et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra Dt. 23:11
- gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies Dt. 23:13
- quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te Dt. 23:14
- habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum Dt. 23:16
- non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum Dt. 23:18
- sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam Dt. 23:20
- cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum Dt. 23:21
- si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes Dt. 23:25
- si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua Dt. 24:1
- non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam Dt. 24:4
- observa diligenter ne incurras in plagam leprae sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes levitici generis iuxta id quod praecepi eis et imple sollicite Dt. 24:8
- mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via cum egrederemini de Aegypto Dt. 24:9
- sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo Dt. 24:13
- non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est Dt. 24:14
- sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum Dt. 24:15
- memento quod servieris in Aegypto et eruerit te Dominus Deus tuus inde idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem Dt. 24:18
- quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum Dt. 24:19
- si fruges colliges olivarum quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advenae pupillo ac viduae Dt. 24:20
- si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes racemos sed cedent in usus advenae pupilli ac viduae Dt. 24:21
- memento quod et tu servieris in Aegypto et idcirco praecipiam tibi ut facias hanc rem Dt. 24:22
- non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas Dt. 25:4
- sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel nec me in coniugium sumere Dt. 25:7
- accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non aedificat domum fratris sui Dt. 25:9
- et vocabitur nomen illius in Israhel domus Disculciati Dt. 25:10
- non habebis in sacculo diversa pondera maius et minus Dt. 25:13
- nec erit in domo tua modius maior et minor Dt. 25:14
- memento quae fecerit tibi Amalech in via quando egrediebaris ex Aegypto Dt. 25:17
- cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi pollicitus est delebis nomen eius sub caelo cave ne obliviscaris Dt. 25:19
- cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in illa Dt. 26:1
- tolles de cunctis frugibus primitias et pones in cartallo pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur nomen eius Dt. 26:2
- accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram pro qua iuravit patribus nostris ut daret eam nobis Dt. 26:3
- et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitae multitudinis Dt. 26:5
- et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento in ingenti pavore in signis atque portentis Dt. 26:8
- et idcirco nunc offero primitias frugum terrae quam dedit Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui adorato Domino Deo tuo Dt. 26:10
- et epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae tu et Levites et advena qui tecum est Dt. 26:11
- loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitae et advenae pupillo et viduae sicut iussisti mihi non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii Dt. 26:13
- non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri oboedivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut praecepisti mihi Dt. 26:14
- Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias caerimonias illius et mandata atque iudicia et oboedias eius imperio Dt. 26:17
- et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est Dt. 26:19
- cumque transieritis Iordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos Dt. 27:2
- ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut iuravit patribus tuis Dt. 27:3
- quando ergo transieritis Iordanem erige lapides quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal et levigabis calce Dt. 27:4
- praecepitque Moses populo in die illo dicens Dt. 27:11
- et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim Dt. 27:13
- maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen Dt. 27:15
- maledictus qui errare facit caecum in itinere et dicet omnis populus amen Dt. 27:18
- maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen Dt. 27:26
- sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque custodias omnia mandata eius quae ego praecipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra Dt. 28:1
- benedictus tu in civitate et benedictus in agro Dt. 28:3
- dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua Dt. 28:7
- emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra quam acceperis Dt. 28:8
- suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius Dt. 28:9
- aperiet Dominus thesaurum suum optimum caelum ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo benedicet cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies Dt. 28:12
- constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie et custodieris et feceris Dt. 28:13
- maledictus eris in civitate maledictus in agro Dt. 28:16
- mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me Dt. 28:20
- sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae et non sit qui abigat Dt. 28:26
- et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te Dt. 28:29
- uxorem accipias et alius dormiat cum ea domum aedifices et non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam Dt. 28:30
- bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuae dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet Dt. 28:31
- filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua Dt. 28:32
- percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum Dt. 28:35
- ducet Dominus te et regem tuum quem constitueris super te in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi Dt. 28:36
- et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis ad quos te introduxerit Dominus Dt. 28:37
- sementem multam iacies in terram et modicum congregabis quia lucustae omnia devorabunt Dt. 28:38
- olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et peribunt Dt. 28:40
- filios generabis et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem Dt. 28:41
- advena qui tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior Dt. 28:43
- ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in caput et tu eris in caudam Dt. 28:44
- et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum Dt. 28:46
- eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia propter rerum omnium abundantiam Dt. 28:47
- servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat Dt. 28:48
- adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu cuius linguam intellegere non possis Dt. 28:49
- et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus Dt. 28:52
- et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus Dt. 28:53
- homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quae cubat in sinu suo Dt. 28:54
- ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas Dt. 28:55
- tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filiae carnibus Dt. 28:56
- et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas Dt. 28:57
- nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius quae scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum Dt. 28:58
- et convertet in te omnes adflictiones Aegypti quas timuisti et adherebunt tibi Dt. 28:60
- insuper et universos languores et plagas quae non sunt scriptae in volumine legis huius inducet Dominus super te donec te conterat Dt. 28:61
- disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus Dt. 28:64
- in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam maerore consumptam Dt. 28:65
- reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam de qua dixi tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat Dt. 28:68
- haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Mosi ut feriret cum filiis Israhel in terra Moab praeter illud foedus quod cum eis pepigit in Horeb Dt. 29:1
- vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eos vos vidistis universa quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius Dt. 29:2
- et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures quae possint audire usque in praesentem diem Dt. 29:4
- liberi et uxores vestrae et advena qui tecum moratur in castris exceptis lignorum caesoribus et his qui conportant aquas Dt. 29:11
- ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iureiurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum Dt. 29:12
- ut suscitet te sibi in populum et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob Dt. 29:13
- vos enim nostis ut habitaverimus in terra Aegypti et quomodo transierimus per medium nationum quas transeuntes Dt. 29:16
- cumque audierit verba iuramenti huius benedicat sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et adsumat ebria sitientem Dt. 29:19
- et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor eius fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia maledicta quae scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen eius sub caelo Dt. 29:20
- et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israhel iuxta maledictiones quae in libro legis huius ac foederis continentur Dt. 29:21
- sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae Adamae et Seboim quas subvertit Dominus in ira et furore suo Dt. 29:23
- idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quae in hoc volumine scripta sunt Dt. 29:27
- et eiecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur Dt. 29:28
- abscondita Domino Deo nostro quae manifesta sunt nobis et filiis nostris usque in aeternum ut faciamus universa legis huius Dt. 29:29
- cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus paenitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus Dt. 30:1
- reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis sicut ego hodie praecipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua Dt. 30:2
- reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante dispersit Dt. 30:3
- et adsumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi maioris numeri esse te faciet quam fuerunt patres tui Dt. 30:5
- circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et possis vivere Dt. 30:6
- et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum in ubertate terrae tuae et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis Dt. 30:9
- si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris praecepta eius et caerimonias quae in hac lege conscriptae sunt et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua Dt. 30:10
- nec in caelo situm ut possis dicere quis nostrum ad caelum valet conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque opere conpleamus Dt. 30:12
- sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illum Dt. 30:14
- considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum et e contrario mortem et malum Dt. 30:15
- ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et caerimonias atque iudicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam Dt. 30:16
- praedico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris in terra ad quam Iordane transmisso ingredieris possidendam Dt. 30:18
- et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi adhereas ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua iuravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Iacob ut daret eam illis Dt. 30:20
- Dominus ergo Deus tuus transibit ante te ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo et possidebis eas et Iosue iste transibit ante te sicut locutus est Dominus Dt. 31:3
- vocavitque Moses Iosue et dixit ei coram omni Israhel confortare et esto robustus tu enim introduces populum istum in terram quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus et tu eam sorte divides Dt. 31:7
- praecepitque eis dicens post septem annos anno remissionis in sollemnitate tabernaculorum Dt. 31:10
- convenientibus cunctis ex Israhel ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus leges verba legis huius coram omni Israhel audientibus eis Dt. 31:11
- et in unum omni populo congregato tam viris quam mulieribus parvulis et advenis qui sunt intra portas tuas ut audientes discant et timeant Dominum Deum vestrum et custodiant impleantque omnes sermones legis huius Dt. 31:12
- filii quoque eorum qui nunc ignorant audire possint et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra ad quam vos Iordane transito pergitis obtinendam Dt. 31:13
- et ait Dominus ad Mosen ecce prope sunt dies mortis tuae voca Iosue et state in tabernaculo testimonii ut praecipiam ei abierunt ergo Moses et Iosue et steterunt in tabernaculo testimonii Dt. 31:14
- apparuitque Dominus ibi in columna nubis quae stetit in introitu tabernaculi Dt. 31:15
- dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet foedus quod pepigi cum eo Dt. 31:16
- et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me haec mala Dt. 31:17
- ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala quae fecit quia secutus est deos alienos Dt. 31:18
- introducam enim eum in terram pro qua iuravi patribus eius lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassique fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis et detrahent mihi et irritum facient pactum meum Dt. 31:20
- postquam invenerint eum mala multa et adflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes eius quae facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sum Dt. 31:21
- praecepitque Iosue filio Nun et ait confortare et esto robustus tu enim introduces filios Israhel in terram quam pollicitus sum et ego ero tecum Dt. 31:23
- postquam ergo scripsit Moses verba legis huius in volumine atque conplevit Dt. 31:24
- tollite librum istum et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonio Dt. 31:26
- novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam praecepi vobis et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut inritetis eum per opera manuum vestrarum Dt. 31:29
- concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina Dt. 32:2
- peccaverunt ei non filii eius in sordibus generatio prava atque perversa Dt. 32:5
- invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastae solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui Dt. 32:10
- sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis Dt. 32:11
- provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt Dt. 32:16
- ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos Dt. 32:21
- ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet Dt. 32:22
- congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis Dt. 32:23
- consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium Dt. 32:24
- nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis Dt. 32:34
- mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora Dt. 32:35
- iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint Dt. 32:36
- et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam Dt. 32:37
- de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant Dt. 32:38
- levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum Dt. 32:40
- laudate gentes populum eius quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terrae populi sui Dt. 32:43
- venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun Dt. 32:44
- et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis huius Dt. 32:46
- quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingredimini possidendam Dt. 32:47
- locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens Dt. 32:48
- ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte Dt. 32:49
- quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis Dt. 32:50
- quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israhel Dt. 32:51
- e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israhel Dt. 32:52
- et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex Dt. 33:2
- dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius Dt. 33:3
- vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero Dt. 33:6
- Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis Dt. 33:8
- iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum Dt. 33:10
- et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet Dt. 33:12
- et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos Dt. 33:16
- quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse Dt. 33:17
- et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis Dt. 33:18
- et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticem Dt. 33:20
- et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum Israhel Dt. 33:21
- Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum Dt. 33:24
- habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore Dt. 33:28
- beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis Dt. 33:29
- ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan Dt. 34:1
- mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino Dt. 34:5
- et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem Dt. 34:6
- fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen Dt. 34:8
- et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem Dt. 34:10
- in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius Dt. 34:11
- Moses servus meus mortuus est surge et transi Iordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israhel Josu. 1:2
- non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam Josu. 1:8
- ecce praecipio tibi confortare et esto robustus noli metuere et noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris Josu. 1:9
- uxores vestrae et filii ac iumenta manebunt in terra quam tradidit vobis Moses trans Iordanem vos autem transite armati ante fratres vestros omnes fortes manu et pugnate pro eis Josu. 1:14
- donec det requiem Dominus fratribus vestris sicut et vobis dedit et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis et sic revertemini in terram possessionis vestrae et habitabitis in ea quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum Josu. 1:15
- sicut oboedivimus in cunctis Mosi ita oboediemus et tibi tantum sit Dominus Deus tecum sicut fuit cum Mose Josu. 1:17
- cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter exierunt nescio quo abierunt persequimini cito et conprehendetis eos Josu. 2:5
- ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae operuitque eos lini stipula quae ibi erat Josu. 2:6
- novi quod tradiderit Dominus vobis terram etenim inruit in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terrae Josu. 2:9
- et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum Josu. 2:11
- qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem si tamen non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram faciemus in te misericordiam et veritatem Josu. 2:14
- si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam Josu. 2:18
- qui ostium domus tuae egressus fuerit sanguis ipsius erit in caput eius et nos erimus alieni cunctorum autem sanguis qui tecum fuerint in domo redundabit in caput nostrum si eos aliquis tetigerit Josu. 2:19
- quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in medium erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos Josu. 2:20
- et illa respondit sicut locuti estis ita fiat dimittensque eos ut pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra Josu. 2:21
- atque dixerunt tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius Josu. 2:24
- tu autem praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis et dic eis cum ingressi fueritis partem aquae Iordanis state in ea Josu. 3:8
- et rursum in hoc inquit scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est et disperdat in conspectu vestro Chananeum Hettheum Eveum et Ferezeum Gergeseum quoque et Amorreum et Iebuseum Josu. 3:10
- et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Iordanis aquae quae inferiores sunt decurrent atque deficient quae autem desuper veniunt in una mole consistent Josu. 3:13
- ingressisque eis Iordanem et pedibus eorum tinctis in parte aquae cum Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleret Josu. 3:15
- steterunt aquae descendentes in uno loco et instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan quae autem inferiores erant in mare Solitudinis quod nunc vocatur Mortuum descenderunt usquequo omnino deficerent Josu. 3:16
- populus autem incedebat contra Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam foederis Domini stabant super siccam humum in medio Iordanis accincti omnisque populus per arentem alveum transiebat Josu. 3:17
- et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria Josu. 4:3
- et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris iuxta numerum filiorum Israhel Josu. 4:5
- respondebitis eis defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israhel usque in aeternum Josu. 4:7
- fecerunt ergo filii Israhel sicut eis praecepit Iosue portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat iuxta numerum filiorum Israhel usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos Josu. 4:8
- alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis et sunt ibi usque in praesentem diem Josu. 4:9
- sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis medio donec omnia conplerentur quae Iosue ut loqueretur ad populum praeceperat Dominus et dixerat ei Moses festinavitque populus et transiit Josu. 4:10
- in illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israhel ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret Josu. 4:14
- cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini et siccam humum calcare coepissent reversae sunt aquae in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant Josu. 4:18
- populus autem ascendit de Iordane decimo mensis primi die et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho Josu. 4:19
- duodecim quoque lapides quos de Iordanis alveo sumpserant posuit Iosue in Galgalis Josu. 4:20
- siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro donec transiretis sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus Josu. 4:23
- postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israhel donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israhel Josu. 5:1
- fecit quod iusserat Dominus et circumcidit filios Israhel in colle Praeputiorum Josu. 5:3
- haec autem causa est secundae circumcisionis omnis populus qui egressus est ex Aegypto generis masculini universi bellatores viri mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus Josu. 5:4
- qui omnes circumcisi erant populus autem qui natus est in deserto Josu. 5:5
- horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt ab Iosue quia sicut nati fuerant in praeputio erant nec eos in via aliquis circumciderat Josu. 5:7
- postquam autem omnes circumcisi sunt manserunt in eodem castrorum loco donec sanarentur Josu. 5:8
- dixitque Dominus ad Iosue hodie abstuli obprobrium Aegypti a vobis vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem Josu. 5:9
- manseruntque filii Israhel in Galgalis et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho Josu. 5:10
- cum autem esset Iosue in agro urbis Hiericho levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium perrexitque ad eum et ait noster es an adversariorum Josu. 5:13
- qui respondit nequaquam sed sum princeps exercitus Domini et nunc venio cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait quid dominus meus loquitur ad servum suum Josu. 5:14
- solve inquit calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas sanctus est fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum Josu. 5:15
- dixitque Dominus ad Iosue ecce dedi in manus tuas Hiericho et regem eius omnesque fortes viros Josu. 6:2
- septimo autem die sacerdotes tollant septem bucinas quarum usus est in iobeleo et praecedant arcam foederis septiesque circuibitis civitatem et sacerdotes clangent bucinis Josu. 6:4
- cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis ingredienturque singuli per locum contra quem steterint Josu. 6:5
- praeceperat autem Iosue populo dicens non clamabitis nec audietur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egredietur donec veniat dies in quo dicam vobis clamate et vociferamini Josu. 6:10
- circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi Josu. 6:11
- et septem ex eis septem bucinas quarum in iobeleis usus est praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat Josu. 6:13
- circumieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra sic fecerunt sex diebus Josu. 6:14
- sitque civitas haec anathema et omnia quae in ea sunt Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim nuntios quos direximus Josu. 6:17
- quicquid autem auri et argenti fuerit et vasorum aeneorum ac ferri Domino consecretur repositum in thesauris eius Josu. 6:19
- igitur omni vociferante populo et clangentibus tubis postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit muri ilico corruerunt et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque civitatem Josu. 6:20
- et interfecerunt omnia quae erant in ea a viro usque ad mulierem ab infante usque ad senem boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt Josu. 6:21
- urbem autem et omnia quae in ea sunt succenderunt absque argento et auro et vasis aeneis ac ferro quae in aerarium Domini consecrarunt Josu. 6:24
- Raab vero meretricem et domum patris eius atque omnia quae habebat fecit Iosue vivere et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est Iosue dicens Josu. 6:25
- maledictus vir coram Domino qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Hiericho in primogenito suo fundamenta illius iaciat et in novissimo liberorum ponat portas eius Josu. 6:26
- fuit ergo Dominus cum Iosue et nomen eius in omni terra vulgatum est Josu. 6:27
- Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum tam ipse quam omnes senes Israhel miseruntque pulverem super capita sua Josu. 7:6
- et dixit Iosue heu Domine Deus quid voluisti transducere populum istum Iordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et perderes utinam ut coepimus mansissemus trans Iordanem Josu. 7:7
- dixitque Dominus ad Iosue surge cur iaces pronus in terra Josu. 7:10
- surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in crastinum haec enim dicit Dominus Deus Israhel anathema in medio tui est Israhel non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere Josu. 7:13
- et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus conburetur igni cum omni substantia sua quoniam praevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israhel Josu. 7:15
- cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda Josu. 7:18
- vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui Josu. 7:21
- misit ergo Iosue ministros qui currentes ad tabernaculum illius reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul Josu. 7:22
- ubi dixit Iosue quia turbasti nos exturbet te Dominus in die hac lapidavitque eum omnis Israhel et cuncta quae illius erant igne consumpta sunt Josu. 7:25
- congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui permanet usque in praesentem diem et aversus est furor Domini ab eis vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie Josu. 7:26
- dixit autem Dominus ad Iosue ne timeas neque formides tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Ahi ecce tradidi in manu tua regem eius et populum urbemque et terram Josu. 8:1
- surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut ascenderent in Ahi et electa triginta milia virorum fortium misit nocte Josu. 8:3
- nobis ergo fugientibus et illis sequentibus consurgetis de insidiis et vastabitis civitatem tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras Josu. 8:7
- dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Ahi ad occidentalem plagam urbis Ahi Iosue autem nocte illa in medio mansit populi Josu. 8:9
- surgensque diluculo recensuit socios et ascendit cum senioribus in fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorum Josu. 8:10
- quinque milia autem viros elegerat et posuerat in insidiis inter Bethaven et Ahi ex occidentali parte eiusdem civitatis Josu. 8:12
- omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis adtingerent abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio Josu. 8:13
- et ne unus quidem in urbe Ahi et Bethel remansisset qui non persequeretur Israhel sicut eruperant aperta oppida relinquentes Josu. 8:17
- dixit Dominus ad Iosue leva clypeum qui in manu tua est contra urbem Ahi quoniam tibi tradam eam Josu. 8:18
- igitur omnibus interfectis qui Israhelem ad deserta tendentem fuerant persecuti et in eodem loco gladio corruentibus reversi filii Israhel percusserunt civitatem Josu. 8:24
- erant autem qui in eo die conciderant a viro usque ad mulierem duodecim milia hominum omnes urbis Ahi Josu. 8:25
- Iosue vero non contraxit manum quam in sublime porrexerat tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Ahi Josu. 8:26
- regem quoque eius suspendit in patibulo usque ad vesperum et solis occasum praecepitque et deposuerunt cadaver eius de cruce proieceruntque in ipso introitu civitatis congesto super eum magno acervo lapidum qui permanet usque in praesentem diem Josu. 8:29
- tunc aedificavit Iosue altare Domino Deo Israhel in monte Hebal Josu. 8:30
- sicut praeceperat Moses famulus Domini filiis Israhel et scriptum est in volumine legis Mosi altare de lapidibus inpolitis quos ferrum non tetigit et obtulit super eo holocausta Domino immolavitque pacificas victimas Josu. 8:31
- omnis autem populus et maiores natu ducesque ac iudices stabant ex utraque parte arcae in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini ut advena ita et indigena media eorum pars iuxta montem Garizim et media iuxta montem Hebal sicut praeceperat Moses famulus Domini et primum quidem benedixit populo Israhel Josu. 8:33
- post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis et cuncta quae scripta erant in legis volumine Josu. 8:34
- quibus auditis cuncti reges trans Iordanem qui versabantur in montanis et in campestribus in maritimis ac litore maris Magni hii quoque qui habitabant iuxta Libanum Hettheus et Amorreus et Chananeus Ferezeus et Eveus et Iebuseus Josu. 9:1
- at hii qui habitabant in Gabaon audientes cuncta quae fecerat Iosue Hiericho et Ahi Josu. 9:3
- calciamentaque perantiqua quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant induti veteribus vestimentis panes quoque quos portabant ob viaticum duri erant et in frusta comminuti Josu. 9:5
- perrexeruntque ad Iosue qui tunc morabatur in castris Galgalae et dixerunt ei atque omni simul Israheli de terra longinqua venimus pacem vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israhel ad eos atque dixerunt Josu. 9:6
- ne forsitan in terra quae nobis sorte debetur habitetis et non possimus foedus inire vobiscum Josu. 9:7
- responderunt de terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui audivimus enim famam potentiae eius cuncta quae fecit in Aegypto Josu. 9:9
- et duobus Amorreorum regibus trans Iordanem Seon regi Esebon et Og regi Basan qui erat in Astharoth Josu. 9:10
- dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae nostrae tollite in manibus cibaria ob longissimam viam et occurrite eis ac dicite servi vestri sumus foedus inite nobiscum Josu. 9:11
- utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et soluti vestes et calciamenta quibus induimur et quae habemus in pedibus ob longitudinem largioris viae trita sunt et paene consumpta Josu. 9:13
- post dies autem tres initi foederis audierunt quod in vicino habitarent et inter eos futuri essent Josu. 9:16
- moveruntque castra filii Israhel et venerunt in civitates eorum die tertio quarum haec vocabula sunt Gabaon et Caphira et Beroth et Cariathiarim Josu. 9:17
- et non percusserunt eos eo quod iurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israhel murmuravit itaque omne vulgus contra principes Josu. 9:18
- qui responderunt eis iuravimus illis in nomine Domini Dei Israhel et idcirco non possumus eos contingere Josu. 9:19
- sed sic vivant ut in usus universae multitudinis ligna caedant aquasque conportent quibus haec loquentibus Josu. 9:21
- vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis cur nos decipere fraude voluistis ut diceretis procul valde habitamus a vobis cum in medio nostri sitis Josu. 9:22
- itaque sub maledictione eritis et non deficiet de stirpe vestra ligna caedens aquasque conportans in domum Dei mei Josu. 9:23
- nunc autem in manu tua sumus quod tibi bonum et rectum videtur fac nobis Josu. 9:25
- decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini caedentes ligna et aquas conportantes usque in praesens tempus in loco quem Dominus elegisset Josu. 9:27
- habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Iosue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque praesidium convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis Josu. 10:6
- dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos in manus enim tuas tradidi illos nullus tibi ex eis resistere poterit Josu. 10:8
- et conturbavit eos Dominus a facie Israhel contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda Josu. 10:10
- cumque fugerent filios Israhel et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israhel Josu. 10:11
- tunc locutus est Iosue Domino in die qua tradidit Amorreum in conspectu filiorum Israhel dixitque coram eis sol contra Gabaon ne movearis et luna contra vallem Ahialon Josu. 10:12
- steteruntque sol et luna donec ulcisceretur se gens de inimicis suis nonne scriptum est hoc in libro Iustorum stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius diei Josu. 10:13
- reversusque est Iosue cum omni Israhel in castra Galgalae Josu. 10:15
- fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda Josu. 10:16
- nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca Maceda Josu. 10:17
- vos autem nolite stare sed persequimini hostes et extremos quosque fugientium caedite ne dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia quos tradidit Dominus Deus in manus vestras Josu. 10:19
- reversusque est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ubi tunc erant castra sani et integro numero nullusque contra filios Israhel muttire ausus est Josu. 10:21
- praecepitque Iosue dicens aperite os speluncae et producite ad me quinque reges qui in ea latitant Josu. 10:22
- cumque occumberet sol praecepit sociis ut deponerent eos de patibulis qui depositos proiecerunt in speluncam in qua latuerant et posuerunt super os eius saxa ingentia quae permanent usque in praesens Josu. 10:27
- eodem die Macedam quoque cepit Iosue et percussit in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores eius non dimisit in ea saltim parvas reliquias fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Hiericho Josu. 10:28
- transivit cum omni Israhel de Maceda in Lebna et pugnabat contra eam Josu. 10:29
- quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israhel percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Hiericho Josu. 10:30
- de Lebna transivit in Lachis et exercitu per gyrum disposito obpugnabat eam Josu. 10:31
- tradiditque Dominus Lachis in manu Israhel et cepit eam die altero atque percussit in ore gladii omnemque animam quae fuerat in ea sicut fecerat Lebna Josu. 10:32
- transivitque de Lachis in Eglon et circumdedit Josu. 10:34
- atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas quae erant in ea iuxta omnia quae fecerat Lachis Josu. 10:35
- ascendit quoque cum omni Israhele de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam Josu. 10:36
- cepitque et percussit in ore gladii regem quoque eius et omnia oppida regionis illius universasque animas quae in ea fuerant commoratae non reliquit in ea ullas reliquias sicut fecerat Eglon sic fecit et Hebron cuncta quae in ea repperit consumens gladio Josu. 10:37
- inde reversus in Dabir cepit eam atque vastavit Josu. 10:38
- regem quoque eius et omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii non dimisit in ea ullas reliquias sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum sic fecit Dabir et regi illius Josu. 10:39
- percussit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem et Asedoth cum regibus suis non dimisit in ea ullas reliquias sed omne quod spirare poterat interfecit sicut praeceperat ei Dominus Deus Israhel Josu. 10:40
- reversusque est cum omni Israhele ad locum castrorum in Galgala Josu. 10:43
- ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Cheneroth in campestribus quoque et in regionibus Dor iuxta mare Josu. 11:2
- Chananeumque ab oriente et occidente et Amorreum atque Hettheum ac Ferezeum et Iebuseum in montanis Eveum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Masphe Josu. 11:3
- egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis sicut harena quae est in litore maris equi quoque et currus inmensae multitudinis Josu. 11:4
- conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom ut pugnarent contra Israhel Josu. 11:5
- dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israhel equos eorum subnervabis et currus igne conbures Josu. 11:6
- tradiditque illos Dominus in manu Israhel qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Maserefoth campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem ita percussit omnes ut nullas dimitteret ex eis reliquias Josu. 11:8
- percussitque omnes animas quae ibidem morabantur non dimisit in ea ullas reliquias sed usque ad internicionem universa vastavit ipsamque urbem permisit incendio Josu. 11:11
- absque urbibus quae erant in collibus et in tumulis sitae ceteras succendit Israhel unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit Josu. 11:13
- non fuit civitas quae se non traderet filiis Israhel praeter Eveum qui habitabat in Gabaon omnes bellando cepit Josu. 11:19
- in tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iuda et Israhel urbesque eorum delevit Josu. 11:21
- non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israhel absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus solis relicti sunt Josu. 11:22
- cepit ergo Iosue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israhel secundum partes et tribus suas quievitque terra a proeliis Josu. 11:23
- Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon et mediae partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Iaboc qui est terminus filiorum Ammon Josu. 12:2
- terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa Basan usque ad terminos Josu. 12:4
- Moses famulus Domini et filii Israhel percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiae tribui Manasse Josu. 12:6
- hii sunt reges terrae quos percussit Iosue et filii Israhel trans Iordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cuius pars ascendit in Seir tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israhel singulis partes suas Josu. 12:7
- tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus Chananeus et Ferezeus Eveus et Iebuseus Josu. 12:8
- a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas Josu. 13:3
- omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israhel veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut praecepi tibi Josu. 13:6
- et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse Josu. 13:7
- ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon Josu. 13:9
- et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon Josu. 13:10
- omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit Josu. 13:12
- nolueruntque disperdere filii Israhel Gesuri et Machathi et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem Josu. 13:13
- fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem quae ducit Medaba Josu. 13:16
- et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon Josu. 13:17
- Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis Josu. 13:19
- omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae Josu. 13:21
- in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam Josu. 13:27
- cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppida Josu. 13:30
- et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suas Josu. 13:31
- hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam Josu. 13:32
- hoc est quod possederunt filii Israhel in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum per tribus Israhel Josu. 14:1
- sorte omnia dividentes sicut praeceperat Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiae tribui Josu. 14:2
- sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitae aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua Josu. 14:4
- accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala locutusque est ad eum Chaleb filius Iepphonne Cenezeus nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne Josu. 14:6
- iuravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum quia secutus es Dominum Deum meum Josu. 14:9
- concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in praesentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israhel per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum Josu. 14:10
- sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum Josu. 14:11
- da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnae atque munitae si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi Josu. 14:12
- benedixitque ei Iosue et tradidit Hebron in possessionem Josu. 14:13
- atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Iepphonne Cenezeo usque in praesentem diem quia secutus est Dominum Deum Israhel Josu. 14:14
- egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa Josu. 15:3
- atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae Josu. 15:4
- ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben Josu. 15:6
- ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem Josu. 15:8
- pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum Josu. 15:9
- et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna Josu. 15:10
- et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur Josu. 15:11
- hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis Josu. 15:12
- Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron Josu. 15:13
- quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit Josu. 15:18
- in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena Josu. 15:33
- et in monte Samir et Iether et Soccho Josu. 15:48
- in deserto Betharaba Meddin et Schacha Josu. 15:61
- Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem Josu. 15:63
- egrediunturque confinia in mare Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe Josu. 16:6
- descenditque de Ianoe in Atharoth et Noaratha et pervenit in Hiericho et egreditur ad Iordanem Josu. 16:7
- de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas Josu. 16:8
- urbesque quae separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et villae earum Josu. 16:9
- et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat in Gazer habitavitque Chananeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius Josu. 16:10
- veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes Dominus praecepit per manum Mosi ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum Josu. 17:4
- filiae enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum eius terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant Josu. 17:6
- etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taffuae quae est iuxta terminos Manasse filiorum Ephraim Josu. 17:8
- descenditque terminus vallis Harundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim quae in medio sunt urbium Manasse terminus Manasse ab aquilone torrentis et exitus eius pergit ad mare Josu. 17:9
- ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse et utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu Aser ab aquilone et in tribu Isachar ab oriente Josu. 17:10
- fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser Bethsan et viculi eius et Ieblaam cum villulis suis et habitatores Dor cum oppidis suis habitatores quoque Hendor cum villulis suis similiterque habitatores Thanach cum villulis suis et habitatores Mageddo cum viculis suis et tertia pars urbis Nofeth Josu. 17:11
- nec potuerunt filii Manasse has subvertere civitates sed coepit Chananeus habitare in terra ista Josu. 17:12
- ad quos Iosue ait si populus multus es ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Ferezei et Rafaim quia angusta est tibi possessio montis Ephraim Josu. 17:15
- cui responderunt filii Ioseph non poterimus ad montana conscendere cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant in terra campestri in qua sitae sunt Bethsan cum viculis suis et Iezrahel mediam possidens vallem Josu. 17:16
- congregatique sunt omnes filii Israhel in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta Josu. 18:1
- dividite vobis terram in septem partes Iudas sit in terminis suis ab australi plaga et domus Ioseph ab aquilone Josu. 18:5
- mediam inter hos terram in septem partes describite et huc venietis ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem Josu. 18:6
- cumque surrexissent viri ut pergerent ad describendam terram praecepit eis Iosue dicens circuite terram et describite eam ac revertimini ad me ut hic coram Domino Deo in Silo mittam vobis sortem Josu. 18:8
- itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine reversique sunt ad Iosue in castra Silo Josu. 18:9
- qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israhel in septem partes Josu. 18:10
- fuitque terminus eorum contra aquilonem ab Iordane pergens iuxta latus Hiericho septentrionalis plagae et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven Josu. 18:12
- atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem ipsa est Bethel descenditque in Atharothaddar in montem qui est ad meridiem Bethoron inferioris Josu. 18:13
- et inclinatur circumiens contra mare a meridie montis qui respicit Bethoron contra africum suntque exitus eius in Cariathbaal quae vocatur et Cariathiarim urbem filiorum Iuda haec est plaga contra mare et occidentem Josu. 18:14
- descenditque in partem montis qui respicit vallem filiorum Ennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Rafaim descenditque Gehennom id est vallis Ennom iuxta latus Iebusei ad austrum et pervenit ad fontem Rogel Josu. 18:16
- et pertransit usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus Adommim descenditque ad Abenboen id est lapidem Boen filii Ruben et pertransit ex latere aquilonis ad campestria descenditque in planitiem Josu. 18:18
- et praetergreditur contra aquilonem Bethagla suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis ad australem plagam Josu. 18:19
- qui est terminus illius ab oriente haec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu et familias singulas Josu. 18:20
- eorum in medio possessionis filiorum Iuda Bersabee et Sabee et Molada Josu. 19:2
- in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum Josu. 19:9
- ascenditque de mari et Medala ac pervenit in Debbaseth usque ad torrentem qui est contra Iecennam Josu. 19:11
- et revertitur de Sarith contra orientem in fines Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iafie Josu. 19:12
- et inde pertransit ad orientalem plagam Getthefer Etthacasin et egreditur in Remmon Ampthar et Noa Josu. 19:13
- ac revertitur contra orientem Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Iepthahel contra aquilonem in Bethemech et Neihel egrediturque ad levam Chabul Josu. 19:27
- revertiturque in Orma usque ad civitatem munitissimam Tyrum et usque Osa eruntque exitus eius in mare de funiculo Acziba Josu. 19:29
- et coepit terminus de Heleb et Helon in Sananim et Adami quae est Neceb et Iebnahel usque Lecum et egressus eorum usque ad Iordanem Josu. 19:33
- revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor atque inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem et in Aser contra occidentem et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis Josu. 19:34
- et ipso fine concluditur ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam et percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen eius Lesemdan ex nomine Dan patris sui Josu. 19:47
- cumque conplesset terram sorte dividere singulis per tribus suas dederunt filii Israhel possessionem Iosue filio Nun in medio sui Josu. 19:49
- iuxta praeceptum Domini urbem quam postulavit Thamnathseraa in monte Ephraim et aedificavit civitatem habitavitque in ea Josu. 19:50
- hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israhel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram Josu. 19:51
- cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus non tradent in manus eius quia ignorans percussit proximum eius nec ante biduum triduumve eius probatur inimicus Josu. 20:5
- et habitabit in civitate illa donec stet ante iudicium causam reddens facti sui et moriatur sacerdos magnus qui fuerit in illo tempore tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat Josu. 20:6
- decreveruntque Cedes in Galilea montis Nepthali et Sychem in monte Ephraim et Cariatharbe ipsa est Hebron in monte Iuda Josu. 20:7
- et trans Iordanem contra orientalem plagam Hiericho statuerunt Bosor quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu Manasse Josu. 20:8
- hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israhel et advenis qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam Josu. 20:9
- locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta Josu. 21:2
- egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim Josu. 21:4
- porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim Josu. 21:6
- Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum Josu. 21:11
- de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer Josu. 21:21
- filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas Josu. 21:27
- de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres Josu. 21:32
- [de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine Josu. 21:36
- et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim Josu. 21:38
- itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo Josu. 21:41
- deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea Josu. 21:43
- dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt Josu. 21:44
- dixitque ad eos fecistis omnia quae vobis praecepit Moses famulus Domini mihi quoque in omnibus oboedistis Josu. 22:2
- nec reliquistis fratres vestros longo tempore usque in praesentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri Josu. 22:3
- quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem ac pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moses famulus Domini trans Iordanem Josu. 22:4
- ita dumtaxat ut custodiatis adtente et opere conpleatis mandatum et legem quam praecepit vobis Moses servus Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra Josu. 22:5
- benedixitque eis Iosue et dimisit eos qui reversi sunt in tabernacula sua Josu. 22:6
- tribui autem Manasse mediae possessionem Moses dederat in Basan et idcirco mediae quae superfuit dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis Josu. 22:7
- dixit ad eos in multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras cum argento et auro aere ac ferro et veste multiplici dividite praedam hostium cum fratribus vestris Josu. 22:8
- reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israhel de Silo quae sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suae quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Mosi Josu. 22:9
- cumque venissent ad tumulos Iordanis in terra Chanaan aedificaverunt iuxta Iordanem altare infinitae magnitudinis Josu. 22:10
- quod cum audissent filii Israhel et ad eos certi nuntii detulissent aedificasse filios Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse altare in terra Chanaan super Iordanis tumulos contra filios Israhel Josu. 22:11
- convenerunt omnes in Silo ut ascenderent et dimicarent contra eos Josu. 22:12
- et interim miserunt ad illos in terram Galaad Finees filium Eleazar sacerdotem Josu. 22:13
- qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse in terram Galaad dixeruntque ad eos Josu. 22:15
- an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor et usque in praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet multique de populo corruerunt Josu. 22:17
- et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum Israhel eius ira desaeviet Josu. 22:18
- quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestrae transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis aedificato altari praeter altare Domini Dei vestri Josu. 22:19
- nonne Achan filius Zare praeteriit mandatum Domini et super omnem populum Israhel ira eius incubuit et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo Josu. 22:20
- fortissimus Deus Dominus fortissimus Deus Dominus ipse novit et Israhel simul intelleget si praevaricationis animo hoc altare construximus non custodiat nos sed puniat in praesenti Josu. 22:22
- terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et filii Gad Iordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini putavimus itaque melius Josu. 22:25
- et diximus extruamus nobis altare non in holocausta neque ad victimas offerendas Josu. 22:26
- sed in testimonium inter nos et vos et subolem nostram vestramque progeniem ut serviamus Domino et iuris nostri sit offerre holocausta et victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris non est vobis pars in Domino Josu. 22:27
- quod si voluerint dicere respondebunt eis ecce altare Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in testimonium vestrum ac nostrum Josu. 22:28
- evoluto autem multo tempore postquam pacem Dominus dederat Israheli subiectis in gyro nationibus universis et Iosue iam longevo et persenilis aetatis Josu. 23:1
- tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Mosi et non declinetis ab eis nec ad dextram nec ad sinistram Josu. 23:6
- ne postquam intraveritis ad gentes quae inter vos futurae sunt iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos Josu. 23:7
- sed adhereatis Domino Deo vestro quod fecistis usque in diem hanc Josu. 23:8
- et tunc auferet Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas et nullus vobis resistere poterit Josu. 23:9
- iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis Josu. 23:13
- en ego hodie ingrediar viam universae terrae et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis quae se Dominus praestaturum nobis esse pollicitus est unum non praeterierit in cassum Josu. 23:14
- eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri quod pepigit vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis eos cito atque velociter consurget in vos furor Domini et auferemini de terra hac optima quam tradidit vobis Josu. 23:16
- congregavitque Iosue omnes tribus Israhel in Sychem et vocavit maiores natu ac principes et iudices et magistros steteruntque in conspectu Domini Josu. 24:1
- tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus et adduxi eum in terram Chanaan multiplicavique semen eius Josu. 24:3
- et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum Iacob vero et filii eius descenderunt in Aegyptum Josu. 24:4
- clamaverunt autem ad Dominum filii Israhel qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto fecerim et habitastis in solitudine multo tempore Josu. 24:7
- et introduxi vos ad terram Amorrei qui habitabat trans Iordanem cumque pugnarent contra vos tradidi eos in manus vestras et possedistis terram eorum atque interfecistis illos Josu. 24:8
- transistisque Iordanem et venistis ad Hiericho pugnaveruntque contra vos viri civitatis eius Amorreus et Ferezeus et Chananeus et Hettheus et Gergeseus et Eveus et Iebuseus et tradidi illos in manus vestras Josu. 24:11
- misique ante vos crabrones et eieci eos de locis suis duos reges Amorreorum non in gladio et arcu tuo Josu. 24:12
- dedique vobis terram in qua non laborastis et urbes quas non aedificastis ut habitaretis in eis vineas et oliveta quae non plantastis Josu. 24:13
- nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto ac servite Domino Josu. 24:14
- sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino Josu. 24:15
- Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti de domo servitutis fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus et in cunctis populis per quos transivimus Josu. 24:17
- percussit igitur Iosue in die illo foedus et proposuit populo praecepta atque iudicia in Sychem Josu. 24:25
- scripsitque omnia verba haec in volumine legis Dei et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quae erat in sanctuario Domini Josu. 24:26
- et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quae locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro Josu. 24:27
- dimisitque populum singulos in possessionem suam Josu. 24:28
- sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare quae sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas Josu. 24:30
- servivitque Israhel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum qui longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverant omnia opera Domini quae fecerat in Israhel Josu. 24:31
- ossa quoque Ioseph quae tulerant filii Israhel de Aegypto sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Iacob a filiis Emmor patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum Ioseph Josu. 24:32
- Eleazar quoque filius Aaron mortuus est et sepelierunt eum in Gaab Finees filii eius quae data est ei in monte Ephraim Josu. 24:33
- dixitque Dominus Iudas ascendet ecce tradidi terram in manus eius Judg. 1:2
- et ait Iudas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua et abiit cum eo Symeon Judg. 1:3
- ascenditque Iudas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum in manus eorum et percusserunt in Bezec decem milia virorum Judg. 1:4
- inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananeum et Ferezeum Judg. 1:5
- dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est Judg. 1:7
- obpugnantes ergo filii Iuda Hierusalem ceperunt eam et percusserunt in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatem Judg. 1:8
- et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui habitabat in montanis et ad meridiem et in campestribus Judg. 1:9
- pergensque Iudas contra Chananeum qui habitabat in Hebron cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe percussit Sisai et Ahiman et Tholmai Judg. 1:10
- quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum quae cum suspirasset sedens asino dixit ei Chaleb quid habes Judg. 1:14
- filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eo Judg. 1:16
- abiit autem Iudas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema Judg. 1:17
- Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in praesentem diem Judg. 1:21
- domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eis Judg. 1:22
- qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt Judg. 1:25
- qui dimissus abiit in terram Etthim et aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam quae ita appellatur usque in praesentem diem Judg. 1:26
- Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in Gazer sed habitavit cum eo Judg. 1:29
- Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed habitavit Chananeus in medio eius factusque est ei tributarius Judg. 1:30
- habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terrae nec interfecit eum Judg. 1:32
- artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent Judg. 1:34
- habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in Ahilon et Salabim et adgravata est manus domus Ioseph factusque est ei tributarius Judg. 1:35
- ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et ait eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum Judg. 2:1
- quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis hostes et dii eorum sint vobis in ruinam Judg. 2:3
- dimisit ergo Iosue populum et abierunt filii Israhel unusquisque in possessionem suam ut obtinerent eam Judg. 2:6
- et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas Judg. 2:9
- feceruntque filii Israhel malum in conspectu Domini et servierunt Baalim Judg. 2:11
- ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos de terra Aegypti et secuti sunt deos alienos deos quoque populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum Judg. 2:12
- iratusque Dominus contra Israhel tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis Judg. 2:14
- cumque Dominus iudices suscitaret in diebus eorum flectebatur misericordia et audiebat adflictorum gemitus et liberabat eos de caede vastantium Judg. 2:18
- iratusque est furor Domini in Israhel et ait quia irritum fecit gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum et vocem meam audire contempsit Judg. 2:20
- ut in ipsis experiar Israhel utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum an non Judg. 2:22
- dimisit ergo Dominus omnes has nationes et cito subvertere noluit nec tradidit in manibus Iosue Judg. 2:23
- hae sunt gentes quas Dominus dereliquit ut erudiret in eis Israhelem et omnes qui non noverant bella Chananeorum Judg. 3:1
- quinque satrapas Philisthinorum omnemque Chananeum et Sidonium atque Eveum qui habitabat in monte Libano de monte Baalhermon usque ad introitum Emath Judg. 3:3
- dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israhelem utrum audiret mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per manum Mosi an non Judg. 3:4
- itaque filii Israhel habitaverunt in medio Chananei et Hetthei et Amorrei et Ferezei et Evei et Iebusei Judg. 3:5
- feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui servientes Baalim et Astharoth Judg. 3:7
- iratusque Dominus contra Israhel tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiae servieruntque ei octo annis Judg. 3:8
- fuitque in eo spiritus Domini et iudicavit Israhel egressusque est ad pugnam et tradidit Dominus in manu eius Chusanrasathaim regem Syriae et oppressit eum Judg. 3:10
- addiderunt autem filii Israhel facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu eius Judg. 3:12
- qui fecit sibi gladium ancipitem habentem in medio capulum longitudinis palmae manus et accinctus est eo subter sagum in dextro femore Judg. 3:16
- ingressus est Ahoth ad eum sedebat autem in aestivo cenaculo solus dixitque verbum Dei habeo ad te qui statim surrexit de throno Judg. 3:20
- extenditque Ahoth manum sinistram et tulit sicam de dextro femore suo infixitque eam in ventre eius Judg. 3:21
- tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in corpore statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt Judg. 3:22
- per posticam egressus est servique regis ingressi viderunt clausas fores cenaculi atque dixerunt forsitan purgat alvum in aestivo cubiculo Judg. 3:24
- expectantesque diu donec erubescerent et videntes quod nullus aperiret tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum iacentem in terra mortuum Judg. 3:25
- Ahoth autem dum illi turbarentur effugit et pertransiit locum Idolorum unde reversus fuerat venitque in Seirath Judg. 3:26
- et statim insonuit bucina in monte Ephraim descenderuntque cum eo filii Israhel ipso in fronte gradiente Judg. 3:27
- qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis quae transmittunt in Moab et non dimiserunt transire quemquam Judg. 3:28
- sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem milia omnes robustos et fortes viros nullus eorum evadere potuit Judg. 3:29
- addideruntque filii Israhel facere malum in conspectu Domini post mortem Ahoth Judg. 4:1
- et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan qui regnavit in Asor habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram ipse autem habitabat in Aroseth gentium Judg. 4:2
- erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth quae iudicabat populum in illo tempore Judg. 4:4
- et sedebat sub palma quae nomine illius vocabatur inter Rama et Bethel in monte Ephraim ascendebantque ad eam filii Israhel in omne iudicium Judg. 4:5
- quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nepthalim dixitque ad eum praecepit tibi Dominus Deus Israhel vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nepthalim et de filiis Zabulon Judg. 4:6
- ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eos in manu tua Judg. 4:7
- quae dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi victoria non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara surrexit itaque Debbora et perrexit cum Barac in Cedes Judg. 4:9
- qui accitis Zabulon et Nepthalim ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Debboram in comitatu suo Judg. 4:10
- nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoem in montem Thabor Judg. 4:12
- dixitque Debbora ad Barac surge haec est enim dies in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas en ipse ductor est tuus descendit itaque Barac de monte Thabor et decem milia pugnatorum cum eo Judg. 4:14
- perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret Judg. 4:15
- egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum intra ad me domine mi intra ne timeas qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea pallio Judg. 4:18
- tulit itaque Iahel uxor Aber clavum tabernaculi adsumens pariter malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit supra tempus capitis eius clavum percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram qui soporem morti socians defecit et mortuus est Judg. 4:21
- et ecce Barac sequens Sisaram veniebat egressaque Iahel in occursum eius dixit ei veni et ostendam tibi virum quem quaeris qui cum intrasset ad eam vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius Judg. 4:22
- humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israhel Judg. 4:23
- cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem in die illo dicentes Judg. 5:1
- in diebus Samgar filii Anath in diebus Iahel quieverunt semitae et qui ingrediebantur per eas ambulaverunt per calles devios Judg. 5:6
- cessaverunt fortes in Israhel et quieverunt donec surgeret Debbora surgeret mater in Israhel Judg. 5:7
- nova bella elegit Dominus et portas hostium ipse subvertit clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israhel Judg. 5:8
- qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in iudicio et ambulatis in via loquimini Judg. 5:10
- ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus ibi narrentur iustitiae Domini et clementia in fortes Israhel tunc descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum Judg. 5:11
- salvatae sunt reliquiae populi Dominus in fortibus dimicavit Judg. 5:13
- ex Ephraim delevit eos in Amalech et post eum ex Beniamin in populos tuos o Amalech de Machir principes descenderunt et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum Judg. 5:14
- duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui quasi in praeceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est Judg. 5:15
- Galaad trans Iordanem quiescebat et Dan vacabat navibus Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur Judg. 5:17
- Zabulon vero et Nepthalim obtulerunt animas suas morti in regione Merome Judg. 5:18
- venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo et tamen nihil tulere praedantes Judg. 5:19
- de caelo dimicatum est contra eos stellae manentes in ordine et cursu suo adversum Sisaram pugnaverunt Judg. 5:20
- maledicite terrae Meroz dixit angelus Domini maledicite habitatoribus eius quia non venerunt ad auxilium Domini in adiutorium fortissimorum eius Judg. 5:23
- benedicta inter mulieres Iahel uxor Aber Cinei benedicatur in tabernaculo suo Judg. 5:24
- aquam petenti lac dedit et in fiala principum obtulit butyrum Judg. 5:25
- sinistram manum misit ad clavum et dexteram ad fabrorum malleos percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide perforans Judg. 5:26
- forsitan nunc dividit spolia et pulcherrima feminarum eligitur ei vestes diversorum colorum Sisarae traduntur in praedam et supellex varia ad ornanda colla congeritur Judg. 5:30
- sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent quievitque terra per quadraginta annos Judg. 5:31
- fecerunt autem filii Israhel malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manu Madian septem annis Judg. 6:1
- et oppressi sunt valde ab eis feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum loca Judg. 6:2
- et apud eos figentes tentoria sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israhel non oves non boves non asinos Judg. 6:4
- humiliatusque est Israhel valde in conspectu Madian Judg. 6:6
- et dixi ego Dominus Deus vester ne timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam Judg. 6:10
- venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quae erat in Ephra et pertinebat ad Ioas patrem familiae Ezri cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret Madian Judg. 6:11
- dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos haec omnia ubi sunt mirabilia eius quae narraverunt patres nostri atque dixerunt de Aegypto eduxit nos Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian Judg. 6:13
- respexitque ad eum Dominus et ait vade in hac fortitudine tua et liberabis Israhel de manu Madian scito quod miserim te Judg. 6:14
- qui respondens ait obsecro Domine mi in quo liberabo Israhel ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei Judg. 6:15
- ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinae modio azymos panes carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei Judg. 6:19
- extendit angelus Domini summitatem virgae quam tenebat in manu et tetigit carnes et azymos panes ascenditque ignis de petra et carnes azymosque consumpsit angelus autem Domini evanuit ex oculis eius Judg. 6:21
- aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud Domini pax usque in praesentem diem cum adhuc esset in Ephra quae est familiae Ezri Judg. 6:24
- et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae huius super quam sacrificium ante posuisti tollesque taurum secundum et offeres holocaustum super lignorum struem quae de nemore succideris Judg. 6:26
- igitur omnis Madian et Amalech et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrahel Judg. 6:33
- misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei Judg. 6:35
- ponam vellus hoc lanae in area si ros in solo vellere fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israhel Judg. 6:37
- dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum quaerens in vellere oro ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens Judg. 6:39
- fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra Judg. 6:40
- igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi Judg. 7:1
- dixitque Dominus ad Gedeon multus tecum est populus nec tradetur Madian in manus eius ne glorietur contra me Israhel et dicat meis viribus liberatus sum Judg. 7:2
- cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon qui lingua lambuerint aquas sicut solent canes lambere separabis eos seorsum qui autem curvatis genibus biberint in altera parte erunt Judg. 7:5
- et ait Dominus ad Gedeon in trecentis viris qui lambuerunt aquas liberabo vos et tradam Madian in manu tua omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum Judg. 7:7
- sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua et ipse cum trecentis viris se certamini dedit castra autem Madian erant subter in valle Judg. 7:8
- eadem nocte dixit Dominus ad eum surge et descende in castra quia tradidi eos in manu tua Judg. 7:9
- et cum audieris quid loquantur tunc confortabuntur manus tuae et securior ad hostium castra descendes descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum ubi erant armatorum vigiliae Judg. 7:11
- Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut lucustarum multitudo cameli quoque innumerabiles erant sicut harena quae iacet in litoribus maris Judg. 7:12
- cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo suo et in hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere cumque pervenisset ad tabernaculum percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit Judg. 7:13
- respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israhelitae tradidit Deus in manu eius Madian et omnia castra eius Judg. 7:14
- cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius adoravit et reversus ad castra Israhel ait surgite tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian Judg. 7:15
- divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in manibus eorum lagoenasque vacuas ac lampadas in medio lagoenarum Judg. 7:16
- quando personaverit tuba in manu mea vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate Domino et Gedeoni Judg. 7:18
- ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo in parte castrorum incipientibus vigiliis noctis mediae et custodibus suscitatis coeperunt bucinis clangere et conplodere inter se lagoenas Judg. 7:19
- cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et hydrias confregissent tenuerunt sinistris manibus lampadas et dextris sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et Gedeonis Judg. 7:20
- stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium omnia itaque castra turbata sunt et vociferantes ululantesque fugerunt Judg. 7:21
- et nihilominus insistebant trecenti viri bucinis personantes inmisitque Dominus gladium in omnibus castris et mutua se caede truncabant Judg. 7:22
- fugientes usque Bethseta et crepidinem Abelmeula in Tebbath conclamantes autem viri Israhel de Nepthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian Judg. 7:23
- misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem clamavitque omnis Ephraim et praeoccupavit aquas atque Iordanem usque Bethbera Judg. 7:24
- adprehensosque duos viros Madian Oreb et Zeb interfecit Oreb in petra Oreb Zeb vero in torculari Zeb et persecuti sunt Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Iordanis Judg. 7:25
- in manus vestras tradidit Dominus principes Madian Oreb et Zeb quid tale facere potui quale vos fecistis quod cum locutus esset requievit spiritus eorum quo tumebant contra eum Judg. 8:3
- responderunt principes Soccoth forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes Judg. 8:6
- quibus ille ait cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti Judg. 8:7
- et inde conscendens venit in Phanuhel locutusque est ad viros eius loci similia cui et illi responderunt sicut responderant viri Soccoth Judg. 8:8
- dixit itaque et eis cum reversus fuero victor in pace destruam turrem hanc Judg. 8:9
- ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobee et Iecbaa percussit castra hostium qui securi erant et nihil adversi suspicabantur Judg. 8:11
- venitque ad Soccoth et dixit eis en Zebee et Salmana super quibus exprobrastis mihi dicentes forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt et idcirco postulas ut demus viris qui lassi sunt et defecerunt panes Judg. 8:15
- dixitque ad Zebee et Salmana quales fuerunt viri quos occidistis in Thabor qui responderunt similes tui et unus ex eis quasi filius regis Judg. 8:18
- dixeruntque Zebee et Salmana tu surge et inrue in nos quia iuxta aetatem robur est hominis surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent Judg. 8:21
- quibus ille ait non dominabor vestri nec dominabitur in vos filius meus sed dominabitur Dominus Judg. 8:23
- qui responderunt libentissime dabimus expandentesque super terram pallium proiecerunt in eo inaures de praeda Judg. 8:25
- fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra fornicatusque est omnis Israhel in eo et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam Judg. 8:27
- abiit itaque Hierobbaal filius Ioas et habitavit in domo sua Judg. 8:29
- concubina autem illius quam habebat in Sychem genuit ei filium nomine Abimelech Judg. 8:31
- mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et sepultus in sepulchro Ioas patris sui in Ephra de familia Ezri Judg. 8:32
- postquam autem mortuus est Gedeon aversi sunt filii Israhel et fornicati cum Baalim percusseruntque cum Baal foedus ut esset eis in deum Judg. 8:33
- abiit autem Abimelech filius Hierobbaal in Sychem ad fratres matris suae et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus patris matris suae dicens Judg. 9:1
- et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Hierobbaal septuaginta viros super lapidem unum remansitque Ioatham filius Hierobbaal minimus et absconditus est Judg. 9:5
- congregati sunt autem omnes viri Sychem et universae familiae urbis Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech iuxta quercum quae stabat in Sychem Judg. 9:6
- quod cum nuntiatum esset Ioatham ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me viri Sychem ita audiat vos Deus Judg. 9:7
- si ergo recte et absque vitio egistis cum Hierobbaal et domo eius hodie laetamini in Abimelech et ille laetetur in vobis Judg. 9:19
- quae cum dixisset fugit et abiit in Bera habitavitque ibi metu Abimelech fratris sui Judg. 9:21
- et scelus interfectionis septuaginta filiorum Hierobbaal et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum et in ceteros Sycimarum principes qui eum adiuverant Judg. 9:24
- posueruntque insidias adversum eum in montium summitate et dum illius praestolantur adventum exercebant latrocinia agentes praedas de praetereuntibus nuntiatumque est Abimelech Judg. 9:25
- venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis et transivit in Sycimam ad cuius adventum erecti habitatores Sychem Judg. 9:26
- egressi sunt in agros vastantes vineas uvasque calcantes et factis cantantium choris ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech Judg. 9:27
- et misit clam ad Abimelech nuntios dicens ecce Gaal filius Obed venit in Sycimam cum fratribus suis et obpugnat adversum te civitatem Judg. 9:31
- surge itaque nocte cum populo qui tecum est et latita in agro Judg. 9:32
- surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et tetendit insidias iuxta Sycimam in quattuor locis Judg. 9:34
- egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu portae civitatis surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco Judg. 9:35
- qui persecutus est eum fugientem et in urbem conpulit cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis Judg. 9:40
- et Abimelech sedit in Ruma Zebul autem Gaal et socios eius expulit de urbe nec in ea passus est commorari Judg. 9:41
- sequenti ergo die egressus est populus in campum quod cum nuntiatum esset Abimelech Judg. 9:42
- tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens insidias in agris vidensque quod egrederetur populus de civitate surrexit et inruit in eos Judg. 9:43
- porro Abimelech omni illo die obpugnabat urbem quam cepit interfectis habitatoribus eius ipsaque destructa ita ut sal in ea dispergeret Judg. 9:45
- quod cum audissent qui habitabant in turre Sycimorum ingressi sunt fanum dei sui Berith ubi foedus cum eo pepigerant et ex eo locus nomen acceperat qui erat valde munitus Judg. 9:46
- ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et arrepta securi praecidit arboris ramum inpositumque ferens umero dixit ad socios quod me vidistis facere cito facite Judg. 9:48
- erat autem turris excelsa in media civitate ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes principes civitatis clausa firmissime ianua et super turris tectum stantes per propugnacula Judg. 9:51
- illoque mortuo omnes qui cum eo erant de Israhel reversi sunt in sedes suas Judg. 9:55
- post Abimelech surrexit dux in Israhel Thola filius Phoa patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis Ephraim Judg. 10:1
- et iudicavit Israhel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Sanir Judg. 10:2
- habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum et principes triginta civitatum quae ex nomine eius appellatae sunt Avothiair id est oppida Iair usque in praesentem diem in terra Galaad Judg. 10:4
- mortuusque est Iair ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon Judg. 10:5
- filii autem Israhel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum Judg. 10:6
- contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon Judg. 10:7
- adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Iordanem in terra Amorrei quae est in Galaad Judg. 10:8
- in tantum ut filii Ammon Iordane transmisso vastarent Iudam et Beniamin et Ephraim adflictusque est Israhel nimis Judg. 10:9
- ite et invocate deos quos elegistis ipsi vos liberent in tempore angustiae Judg. 10:14
- itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria contra quos congregati filii Israhel in Maspha castrametati sunt Judg. 10:17
- habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios qui postquam creverant eiecerunt Iepthae dicentes heres in domo patris nostri esse non poteris quia de altera matre generatus es Judg. 11:2
- quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi principem sequebantur Judg. 11:3
- in illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israhel Judg. 11:4
- quibus acriter instantibus perrexerunt maiores natu de Galaad ut tollerent in auxilium sui Iepthae de terra Tob Judg. 11:5
- dixeruntque principes Galaad ad Iepthae ob hanc igitur causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad Judg. 11:8
- Iepthae quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas ego ero princeps vester Judg. 11:9
- abiit itaque Iepthae cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui locutusque est Iepthae omnes sermones suos coram Domino in Maspha Judg. 11:11
- sed quando de Aegypto conscenderunt ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades Judg. 11:16
- misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam per terram tuam qui noluit adquiescere precibus eius misit quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum praebere contempsit mansit itaque in Cades Judg. 11:17
- misit itaque Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum qui habitabat in Esebon et dixerunt ei dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium Judg. 11:19
- qui et ipse Israhel verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Iassa et fortiter resistebat Judg. 11:20
- tradiditque eum Dominus in manu Israhel cum omni exercitu suo qui percussit eum et possedit omnem terram Amorrei habitatoris regionis illius Judg. 11:21
- nonne ea quae possedit Chamos deus tuus tibi iure debentur quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem Judg. 11:24
- quando habitavit in Esebon et viculis eius et in Aroer et villis illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis Judg. 11:26
- igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta iudicet Dominus arbiter huius diei inter Israhel et inter filios Ammon Judg. 11:27
- votum vovit Domino dicens si tradideris filios Ammon in manus meas Judg. 11:30
- transivitque Iepthae ad filios Ammon ut pugnaret contra eos quos tradidit Dominus in manus eius Judg. 11:32
- percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel quae est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israhel Judg. 11:33
- revertenti autem Iepthae in Maspha domum suam occurrit unigenita filia cum tympanis et choris non enim habebat alios liberos Judg. 11:34
- cui ille respondit vade et dimisit eam duobus mensibus cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis flebat virginitatem suam in montibus Judg. 11:38
- expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum et fecit ei sicut voverat quae ignorabat virum exinde mos increbuit in Israhel et consuetudo servata est Judg. 11:39
- ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israhel et plangant filiam Iepthae Galaaditae diebus quattuor Judg. 11:40
- ecce autem in Ephraim orta seditio est nam transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Iepthae quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum igitur incendimus domum tuam Judg. 12:1
- quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas quid commerui ut adversum me consurgatis in proelium Judg. 12:3
- vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad pugnabat contra Ephraim percusseruntque viri Galaad Ephraim quia dixerat fugitivus est Galaad de Ephraim et habitat in medio Ephraim et Manasse Judg. 12:4
- interrogabant eum dic ergo sebboleth quod interpretatur spica qui respondebat tebboleth eadem littera spicam exprimere non valens statimque adprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia Judg. 12:6
- iudicavitque Iepthae Galaadites Israhel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua Galaad Judg. 12:7
- qui habuit triginta filios et totidem filias quas emittens foras maritis dedit et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores introducens in domum suam qui septem annis iudicavit Israhel Judg. 12:9
- mortuusque est ac sepultus in Bethleem Judg. 12:10
- mortuusque est ac sepultus in Zabulon Judg. 12:12
- post hunc iudicavit in Israhel Abdon filius Hellel Farathonites Judg. 12:13
- qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum et iudicavit in Israhel octo annis Judg. 12:14
- mortuusque est ac sepultus in Farathon terrae Ephraim in monte Amalech Judg. 12:15
- rursumque filii Israhel fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis Judg. 13:1
- exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori eius sedenti in agro Manue autem maritus eius non erat cum ea quae cum vidisset angelum Judg. 13:9
- cumque ascenderet flamma altaris in caelum angelus Domini in flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et uxor eius proni ceciderunt in terram Judg. 13:20
- coepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol Judg. 13:25
- descendit igitur Samson in Thamnatha vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthim Judg. 14:1
- ascendit et nuntiavit patri suo et matri dicens vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum quam quaeso ut mihi accipiatis uxorem Judg. 14:2
- cui dixerunt pater et mater sua numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere uxorem de Philisthim qui incircumcisi sunt dixitque Samson ad patrem suum hanc mihi accipe quia placuit oculis meis Judg. 14:3
- descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha cumque venissent ad vineas oppidi apparuit catulus leonis saevus rugiens et occurrit ei Judg. 14:5
- inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare Judg. 14:6
- et post aliquot dies revertens ut acciperet eam declinavit ut videret cadaver leonis et ecce examen apium in ore leonis erat ac favus mellis Judg. 14:8
- quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem qui et ipsi comederunt nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis adsumpserat Judg. 14:9
- et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum quid dulcius melle et quid leone fortius qui ait ad eos si non arassetis in vitula mea non invenissetis propositionem meam Judg. 14:18
- inruit itaque in eo spiritus Domini descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant iratusque nimis ascendit in domum patris sui Judg. 14:19
- cui respondit Samson ab hac die non erit culpa in me contra Philistheos faciam enim vobis mala Judg. 15:3
- perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum iunxit ad caudas et faces ligavit in medio Judg. 15:4
- quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent quae statim perrexerunt in segetes Philisthinorum quibus succensis et conportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret Judg. 15:5
- percussitque eos ingenti plaga ita ut stupentes suram femori inponerent et descendens habitavit in spelunca petrae Aetham Judg. 15:8
- igitur ascendentes Philisthim in terra Iuda castrametati sunt et in loco qui postea vocatus est Lehi id est Maxilla eorum est fusus exercitus Judg. 15:9
- dixeruntque ad eos de tribu Iuda cur ascendistis adversum nos qui responderunt ut ligemus Samson venimus et reddamus ei quae in nos operatus est Judg. 15:10
- ligare inquiunt te venimus et tradere in manus Philisthinorum iurate respondit mihi quod non me occidatis Judg. 15:12
- qui cum venisset ad locum Maxillae et Philisthim vociferantes occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem ignis lina consumi ita vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta Judg. 15:14
- inventamque maxillam id est mandibulam asini quae iacebat arripiens interfecit in ea mille viros Judg. 15:15
- et ait in maxilla asini in mandibula pulli asinarum delevi eos et percussi mille viros Judg. 15:16
- sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum Judg. 15:18
- aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et egressae sunt ex eo aquae quibus haustis refocilavit spiritum et vires recepit idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis de maxilla usque in praesentem diem Judg. 15:19
- iudicavitque Israhel in diebus Philisthim viginti annis Judg. 15:20
- abiit quoque in Gazam et vidit ibi meretricem mulierem ingressusque est ad eam Judg. 16:1
- quod cum audissent Philisthim et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson circumdederunt eum positis in porta civitatis custodibus et ibi tota nocte cum silentio praestolantes ut facto mane exeuntem occiderent Judg. 16:2
- post haec amavit mulierem quae habitabat in valle Sorech et vocabatur Dalila Judg. 16:4
- veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem et quomodo eum superare valeamus et vinctum adfligere quod si feceris dabimus tibi singuli mille centum argenteos Judg. 16:5
- locuta est ergo Dalila ad Samson dic mihi obsecro in quo sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere nequeas Judg. 16:6
- latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei expectantibus clamavitque ad eum Philisthim super te Samson qui rupit vincula quomodo si rumpat quis filum de stuppae tortum putamine cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo eius Judg. 16:9
- cui ille respondit si ligatus fuero novis funibus qui numquam fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum similis Judg. 16:11
- quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit Philisthim super te Samson in cubiculo insidiis praeparatis qui ita rupit vincula quasi fila telarum Judg. 16:12
- dixitque ad eum Dalila quomodo dicis quod ames me cum animus tuus non sit mecum per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo Judg. 16:15
- at illa dormire eum fecit super genua sua et in sinu suo reclinare caput vocavitque tonsorem et rasit septem crines eius et coepit abicere eum et a se repellere statim enim ab eo fortitudo discessit Judg. 16:19
- dixitque Philisthim super te Samson qui de somno consurgens dixit in animo suo egrediar sicut ante feci et me excutiam nesciens quod Dominus recessisset ab eo Judg. 16:20
- quem cum adprehendissent Philisthim statim eruerunt oculos eius et duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt Judg. 16:21
- et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras Judg. 16:23
- quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat tradidit deus noster in manus nostras adversarium qui delevit terram nostram et occidit plurimos Judg. 16:24
- descendentes autem fratres eius et universa cognatio tulerunt corpus eius et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris Manue iudicavitque Israhel viginti annis Judg. 16:31
- reddidit igitur matri suae quae tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario ut faceret ex eis sculptile atque conflatile quod fuit in domo Micha Judg. 17:4
- qui aediculam quoque in ea Deo separavit et fecit ephod ac therafin id est vestem sacerdotalem et idola implevitque unius filiorum suorum manum et factus est ei sacerdos Judg. 17:5
- in diebus illis non erat rex in Israhel sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat Judg. 17:6
- egressusque de civitate Bethleem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum repperisset cumque venisset in monte Ephraim iter faciens et declinasset parumper in domum Micha Judg. 17:8
- in diebus illis non erat rex in Israhel et tribus Dan quaerebat possessionem sibi ut habitaret in ea usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat Judg. 18:1
- miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et diligenter inspicerent dixeruntque eis ite et considerate terram qui cum pergentes venissent in montem Ephraim et intrassent domum Micha requieverunt ibi Judg. 18:2
- euntes itaque quinque viri venerunt Lais videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore iuxta Sidoniorum consuetudinem securum et quietum nullo eis penitus resistente magnarumque opum et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum Judg. 18:7
- reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol et quid egissent sciscitantibus responderunt Judg. 18:8
- intrabimus ad securos in regionem latissimam tradetque nobis Dominus locum in quo nullius rei est penuria eorum quae gignuntur in terra Judg. 18:10
- ascendentesque manserunt in Cariathiarim Iudae qui locus ex eo tempore castrorum Dan nomen accepit et est post tergum Cariathiarim Judg. 18:12
- inde transierunt in montem Ephraim cumque venissent ad domum Micha Judg. 18:13
- dixerunt quinque viri qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais ceteris fratribus suis nostis quod in domibus istis sit ephod et therafin et sculptile atque conflatile videte quid vobis placeat Judg. 18:14
- et cum paululum declinassent ingressi sunt domum adulescentis Levitae qui erat in domo Micha salutaveruntque eum verbis pacificis Judg. 18:15
- cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israhel Judg. 18:19
- iamque a domo Michae essent procul viri qui habitabant in aedibus Michae conclamantes secuti sunt Judg. 18:22
- et sic coepto itinere perrexerunt videns autem Micha quod fortiores se essent reversus est in domum suam Judg. 18:26
- sescenti autem viri tulerunt sacerdotem et quae supra diximus veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt Judg. 18:27
- nullo penitus ferente praesidium eo quod procul habitarent a Sidone et cum nullo hominum haberent quicquam societatis ac negotii erat autem civitas sita in regione Roob quam rursum extruentes habitaverunt in ea Judg. 18:28
- posueruntque sibi sculptile et Ionathan filium Gersan filii Mosi ac filios eius sacerdotes in tribu Dan usque ad diem captivitatis suae Judg. 18:30
- mansitque apud eos idolum Michae omni tempore quo fuit domus Dei in Silo in diebus illis non erat rex in Israhel Judg. 18:31
- fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim qui accepit uxorem de Bethleem Iuda Judg. 19:1
- quae reliquit eum et reversa est in domum patris sui Bethleem mansitque apud eum quattuor mensibus Judg. 19:2
- secutusque est eam vir suus volens ei reconciliari atque blandiri et secum reducere habens in comitatu puerum et duos asinos quae suscepit eum et introduxit in domum patris sui quod cum audisset socer eius eumque vidisset occurrit ei laetus Judg. 19:3
- et amplexatus est hominem mansitque gener in domo soceri tribus diebus comedens cum eo et bibens familiariter Judg. 19:4
- surrexitque adulescens ut pergeret cum uxore sua et puero cui rursum locutus est socer considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperum mane apud me etiam hodie et duc laetum diem et cras proficisceris ut vadas in domum tuam Judg. 19:9
- iamque aderant iuxta Iebus et dies mutabatur in noctem dixitque puer ad dominum suum veni obsecro declinemus ad urbem Iebuseorum et maneamus in ea Judg. 19:11
- et cum illuc pervenero manebimus in ea aut certe in urbe Rama Judg. 19:13
- transierunt igitur Iebus et coeptum carpebant iter occubuitque eis sol iuxta Gabaa quae est in tribu Beniamin Judg. 19:14
- deverteruntque ad eam ut manerent ibi quo cum intrassent sedebant in platea civitatis et nullus eos recipere volebat hospitio Judg. 19:15
- et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa homines autem regionis illius erant filii Iemini Judg. 19:16
- elevatisque oculis vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis et dixit ad eum unde venis et quo vadis Judg. 19:17
- qui respondit ei profecti sumus de Bethleem Iuda et pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde ieramus Bethleem et nunc vadimus ad domum Dei nullusque nos sub tectum suum vult recipere Judg. 19:18
- habentes paleas et faenum in asinorum pabulum et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus et pueri qui mecum est nulla re indigemus nisi hospitio Judg. 19:19
- cui respondit senex pax tecum sit ego praebebo omnia quae necessaria sunt tantum quaeso ne in platea maneas Judg. 19:20
- introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis praebuit ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium Judg. 19:21
- habeo filiam virginem et hic homo habet concubinam educam eas ad vos ut humilietis eas et vestram libidinem conpleatis tantum obsecro ne scelus hoc contra naturam operemini in virum Judg. 19:24
- mane facto surrexit homo et aperuit ostium ut coeptam expleret viam et ecce concubina eius iacebat ante ostium sparsis in limine manibus Judg. 19:27
- cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut ambulemus qua nihil respondente intellegens quod erat tulit eam et inposuit asino reversusque est in domum suam Judg. 19:28
- quam cum esset ingressus arripuit gladium et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens misit in omnes terminos Israhel Judg. 19:29
- quod cum vidissent singuli conclamabant numquam res talis facta est in Israhel ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Aegypto usque in praesens tempus ferte sententiam et in commune decernite quid facto opus sit Judg. 19:30
- egressi sunt itaque omnes filii Israhel et pariter congregati quasi vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha Judg. 20:1
- omnesque anguli populorum et cunctae tribus Israhel in ecclesiam populi Dei convenerunt quadringenta milia peditum pugnatorum Judg. 20:2
- nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israhel in Maspha interrogatusque Levita maritus mulieris interfectae quomodo tantum scelus perpetratum esset Judg. 20:3
- respondit veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque deverti Judg. 20:4
- et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam volentes me occidere et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes denique mortua est Judg. 20:5
- quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis vestrae quia numquam tantum nefas et tam grande piaculum factum est in Israhel Judg. 20:6
- stansque omnis populus quasi unius hominis sermone respondit non recedemus in tabernacula nostra nec suam quisquam intrabit domum Judg. 20:8
- sed hoc contra Gabaa in commune faciemus Judg. 20:9
- et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin qui dicerent cur tantum nefas in vobis reppertum est Judg. 20:12
- sed ex cunctis urbibus quae suae sortis erant convenerunt in Gabaa ut illis ferrent auxilium et contra universum Israhel populum dimicarent Judg. 20:14
- qui septingenti erant viri fortissimi ita sinistra ut dextra proeliantes et sic fundis ad certum iacientes lapides ut capillum quoque possent percutere et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur Judg. 20:16
- qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin quibus respondit Dominus Iudas sit dux vester Judg. 20:18
- rursum filii Israhel et fortitudine et numero confidentes in eodem loco in quo prius certaverant aciem direxerunt Judg. 20:22
- eruperunt filii Beniamin de portis Gabaa et occurrentes eis tanta in illos caede baccati sunt ut decem et octo milia virorum educentium gladium prosternerent Judg. 20:25
- quam ob rem omnes filii Israhel venerunt in domum Dei et sedentes flebant coram Domino ieiunaveruntque illo die usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas Judg. 20:26
- et Finees filius Eleazari filii Aaron praepositus domus consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere quibus ait Dominus ascendite cras enim tradam eos in manus vestras Judg. 20:28
- sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent ex eis sicut primo et secundo die et caederent per duas semitas terga vertentes quarum una ferebat in Bethel altera in Gabaa atque prosternerent triginta circiter viros Judg. 20:31
- omnes itaque filii Israhel surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidiae quoque quae circa urbem erant paulatim se aperire coeperunt Judg. 20:33
- percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israhel et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros omnes bellatores et educentes gladium Judg. 20:35
- qui cum repente de latibulis surrexissent et Beniamin terga caedentibus daret ingressi sunt civitatem et percusserunt eam in ore gladii Judg. 20:37
- signum autem dederant filii Israhel his quos in insidiis conlocaverant ut postquam urbem cepissent ignem accenderent et ascendente in altum fumo captam urbem demonstrarent Judg. 20:38
- quod cum cernerent filii Israhel in ipso certamine positi putaverunt enim filii Beniamin eos fugere et instantius sequebantur caesis de exercitu eorum triginta viris Judg. 20:39
- et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere Beniamin quoque retro aspiciens captam cerneret civitatem et flammas in sublime ferri Judg. 20:40
- qui prius simulaverant fugam versa facie fortius resistebant quod cum vidissent filii Beniamin in fugam versi sunt Judg. 20:41
- fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt decem et octo milia virorum omnes robustissimi pugnatores Judg. 20:44
- quod cum vidissent qui remanserant de Beniamin fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram cuius vocabulum est Remmon in illa quoque fuga palantes et in diversa tendentes occiderunt quinque milia viros et cum ultra tenderent persecuti sunt eos et interfecerunt etiam alios duo milia Judg. 20:45
- et sic factum est ut omnes qui ceciderant de Beniamin in diversis locis essent viginti quinque milia pugnatores ad bella promptissimi Judg. 20:46
- remanserunt itaque de omni numero Beniamin qui evadere potuerant et fugere in solitudinem sescenti viri sederuntque in petra Remmon mensibus quattuor Judg. 20:47
- iuraverunt quoque filii Israhel in Maspha et dixerunt nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem Judg. 21:1
- veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu eius sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu coeperunt flere dicentes Judg. 21:2
- quare Domine Deus Israhel factum est hoc malum in populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis Judg. 21:3
- quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israhel grandi enim se iuramento constrinxerant cum essent in Maspha interfici eos qui defuissent Judg. 21:5
- unde uxores accipient omnes enim in commune iuravimus non daturos nos his filias nostras Judg. 21:7
- idcirco dixerunt quis est de universis tribubus Israhel qui non ascendit ad Dominum in Maspha et ecce inventi sunt habitatores Iabisgalaad in illo exercitu non fuisse Judg. 21:8
- eo quoque tempore cum essent in Silo nullus ex eis ibi reppertus est Judg. 21:9
- miserunt itaque decem milia viros robustissimos et praeceperunt eis ite et percutite habitatores Iabisgalaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorum Judg. 21:10
- inventaeque sunt de Iabisgalaad quadringentae virgines quae nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan Judg. 21:12
- miseruntque nuntios ad filios Beniamin qui erant in petra Remmon et praeceperunt eis ut eos in pace susciperent Judg. 21:13
- veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datae sunt eis uxores de filiabus Iabisgalaad alias autem non reppererunt quas simili modo traderent Judg. 21:14
- dixeruntque maiores natu quid faciemus reliquis qui non acceperunt uxores omnes in Beniamin feminae conciderunt Judg. 21:16
- ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria quae sita est ad septentrionem urbis Bethel et ad orientalem plagam viae quae de Bethel tendit ad Sycimam et ad meridiem oppidi Lebona Judg. 21:19
- praeceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt ite et latete in vineis Judg. 21:20
- cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere exite repente de vineis et rapite eas singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin Judg. 21:21
- feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his quae ducebant choros uxores singulas abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes et habitantes in eis Judg. 21:23
- filii quoque Israhel reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua in diebus illis Judg. 21:24
- non erat rex in Israhel sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat Judg. 21:25
- in diebus unius iudicis quando iudices praeerant facta est fames in terra abiitque homo de Bethleem Iuda ut peregrinaretur in regione moabitide cum uxore sua ac duobus liberis Ruth 1:1
- et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione moabitide audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et dedisset eis escas Ruth 1:6
- egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque nuru et iam in via posita revertendi in terram Iuda Ruth 1:7
- dixit ad eas ite in domum matris vestrae faciat Dominus vobiscum misericordiam sicut fecistis cum mortuis et mecum Ruth 1:8
- det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortiturae estis et osculata est eas quae elevata voce flere coeperunt Ruth 1:9
- quibus illa respondit revertimini filiae mi cur venitis mecum num ultra habeo filios in utero meo ut viros ex me sperare possitis Ruth 1:11
- quae te morientem terra susceperit in ea moriar ibique locum accipiam sepulturae haec mihi faciat Deus et haec addat si non sola mors me et te separaverit Ruth 1:17
- profectaeque sunt simul et venerunt in Bethleem quibus urbem ingressis velox apud cunctos fama percrebuit dicebantque mulieres haec est illa Noemi Ruth 1:19
- venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra peregrinationis suae ac reversa est in Bethleem quando primum hordea metebantur Ruth 1:22
- dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam si iubes vadam in agrum et colligam spicas quae metentium fugerint manus ubicumque clementis in me patris familias repperero gratiam cui illa respondit vade filia mi Ruth 2:2
- et rogavit ut spicas colligeret remanentes sequens messorum vestigia et de mane usque nunc stat in agro et ne ad momentum quidem domum reversa est Ruth 2:7
- et ait Booz ad Ruth audi filia ne vadas ad colligendum in alterum agrum nec recedas ab hoc loco sed iungere puellis meis Ruth 2:8
- quae cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad eum unde mihi hoc ut invenirem gratiam ante oculos tuos et nosse me dignareris peregrinam mulierem Ruth 2:10
- cui ille respondit nuntiata sunt mihi omnia quae feceris socrui tuae post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes tuos et terram in qua nata es et veneris ad populum quem ante nesciebas Ruth 2:11
- dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit veni huc et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit itaque ad messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque et saturata est et tulit reliquias Ruth 2:14
- collegit ergo in agro usque ad vesperam et quae collegerat virga caedens et excutiens invenit hordei quasi oephi mensuram id est tres modios Ruth 2:17
- quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui suae insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui quo saturata fuerat Ruth 2:18
- cui dixit socrus melius est filia mi ut cum puellis eius exeas ad metendum ne in alieno agro quispiam resistat tibi Ruth 2:22
- iuncta est itaque puellis Booz et tamdiu cum eis messuit donec hordea et triticum in horreis conderentur Ruth 2:23
- Booz iste cuius puellis in agro iuncta es propinquus est noster et hac nocte aream hordei ventilat Ruth 3:2
- lava igitur et unguere et induere cultioribus vestimentis ac descende in aream non te videat homo donec esum potumque finierit Ruth 3:3
- quando autem ierit ad dormiendum nota locum in quo dormiat veniesque et discoperies pallium quo operitur a parte pedum et proicies te et ibi iacebis ipse autem dicet tibi quid agere debeas Ruth 3:4
- descenditque in aream et fecit omnia quae sibi imperaverat socrus Ruth 3:6
- cui dixit Booz quando emeris agrum de manu mulieris Ruth quoque Moabitidem quae uxor defuncti fuit debes accipere ut suscites nomen propinqui tui in hereditate sua Ruth 4:5
- hic autem erat mos antiquitus in Israhel inter propinquos et si quando alter alteri suo iure cedebat ut esset firma concessio solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo hoc erat testimonium cessionis in Israhel Ruth 4:7
- et Ruth Moabitidem uxorem Maalon in coniugium sumpserim ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua ne vocabulum eius de familia sua ac fratribus et populo deleatur vos inquam huius rei testes estis Ruth 4:10
- respondit omnis populus qui erat in porta et maiores natu nos testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quae ingreditur domum tuam sicut Rachel et Liam quae aedificaverunt domum Israhel ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem Ruth 4:11
- dixeruntque mulieres ad Noemi benedictus Dominus qui non est passus ut deficeret successor familiae tuae et vocaretur nomen eius in Israhel Ruth 4:14
- susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et nutricis ac gerulae officio fungebatur Ruth 4:16
- et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini 1 Ki. 1:3
- adfligebat quoque eam aemula eius et vehementer angebat in tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius 1 Ki. 1:6
- surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini 1 Ki. 1:9
- porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius movebantur et vox penitus non audiebatur aestimavit igitur eam Heli temulentam 1 Ki. 1:13
- respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini 1 Ki. 1:15
- ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens 1 Ki. 1:16
- tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israhel det tibi petitionem quam rogasti eum 1 Ki. 1:17
- et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque eius non sunt amplius in diversa mutati 1 Ki. 1:18
- et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana Annam uxorem suam et recordatus est eius Dominus 1 Ki. 1:19
- et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus 1 Ki. 1:24
- exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in Domino dilatatum est os meum super inimicos meos quia laetata sum in salutari tuo 1 Ki. 2:1
- pedes sanctorum suorum servabit et impii in tenebris conticescent quia non in fortitudine roborabitur vir 1 Ki. 2:9
- Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui 1 Ki. 2:10
- et abiit Helcana Ramatha in domum suam puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis 1 Ki. 2:11
- neque officium sacerdotum ad populum sed quicumque immolasset victimam veniebat puer sacerdotis dum coquerentur carnes et habebat fuscinulam tridentem in manu sua 1 Ki. 2:13
- et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israheli venientium in Silo 1 Ki. 2:14
- et benedixit Heli Helcanae et uxori eius dixitque reddat Dominus tibi semen de muliere hac pro fenore quod commodasti Domino et abierunt in locum suum 1 Ki. 2:20
- si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus si autem in Domino peccaverit vir quis orabit pro eo et non audierunt vocem patris sui quia voluit Dominus occidere eos 1 Ki. 2:25
- venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum haec dicit Dominus numquid non aperte revelatus sum domui patris tui cum essent in Aegypto in domo Pharaonis 1 Ki. 2:27
- et elegi eum ex omnibus tribubus Israhel mihi in sacerdotem ut ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israhel 1 Ki. 2:28
- quare calce abicitis victimam meam et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias omnis sacrificii Israhel populi mei 1 Ki. 2:29
- propterea ait Dominus Deus Israhel loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles 1 Ki. 2:30
- ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum et brachium domus patris tui ut non sit senex in domo tua 1 Ki. 2:31
- et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israhel et non erit senex in domo tua omnibus diebus 1 Ki. 2:32
- hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis Ofni et Finees in die uno morientur ambo 1 Ki. 2:34
- futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis dicatque dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam panis 1 Ki. 2:36
- puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta 1 Ki. 3:1
- factum est ergo in die quadam Heli iacebat in loco suo et oculi eius caligaverant nec poterat videre 1 Ki. 3:2
- lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei 1 Ki. 3:3
- et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo 1 Ki. 3:9
- et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in Israhel quod quicumque audierit tinnient ambae aures eius 1 Ki. 3:11
- in die illo suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super domum eius incipiam et conplebo 1 Ki. 3:12
- praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos 1 Ki. 3:13
- idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum 1 Ki. 3:14
- indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat 1 Ki. 3:18
- crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram 1 Ki. 3:19
- et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo iuxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli 1 Ki. 3:21
- egressus est namque Israhel obviam Philisthim in proelium et castrametatus est iuxta lapidem Adiutorii porro Philisthim venerunt in Afec 1 Ki. 4:1
- et instruxerunt aciem contra Israhel inito autem certamine terga vertit Israhel Philistheis et caesa sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum 1 Ki. 4:2
- et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum 1 Ki. 4:3
- misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca foederis Domini Ofni et Finees 1 Ki. 4:4
- cumque venisset arca foederis Domini in castra vociferatus est omnis Israhel clamore grandi et personuit terra 1 Ki. 4:5
- et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque quaenam haec est vox clamoris magni in castris Hebraeorum et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra 1 Ki. 4:6
- timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et ingemuerunt 1 Ki. 4:7
- vae nobis non enim fuit tanta exultatio heri et nudius tertius vae nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum hii sunt dii qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto 1 Ki. 4:8
- pugnaverunt ergo Philisthim et caesus est Israhel et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis et ceciderunt de Israhel triginta milia peditum 1 Ki. 4:10
- currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput 1 Ki. 4:12
- respondens autem qui nuntiabat fugit inquit Israhel coram Philisthim et ruina magna facta est in populo insuper et duo filii tui mortui sunt Ofni et Finees et arca Dei capta est 1 Ki. 4:17
- nurus autem eius uxor Finees praegnans erat vicinaque partui et audito nuntio quod capta esset arca Dei et mortuus socer suus et vir suus incurvavit se et peperit inruerant enim in eam dolores subiti 1 Ki. 4:19
- in ipso autem momento mortis eius dixerunt ei quae stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti quae non respondit eis neque animadvertit 1 Ki. 4:20
- Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a lapide Adiutorii in Azotum 1 Ki. 5:1
- tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon 1 Ki. 5:2
- cumque surrexissent diluculo Azotii altera die ecce Dagon iacebat pronus in terram ante arcam Domini et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo 1 Ki. 5:3
- rursumque mane die alio consurgentes invenerunt Dagon iacentem super faciem suam in terram coram arca Domini caput autem Dagon et duae palmae manuum eius abscisae erant super limen 1 Ki. 5:4
- porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes qui ingrediuntur templum eius super limen Dagon in Azoto usque in hodiernum diem 1 Ki. 5:5
- adgravata autem est manus Domini super Azotios et demolitus est eos et percussit in secretiori parte natium Azotum et fines eius 1 Ki. 5:6
- miserunt ergo arcam Dei in Accaron cumque venisset arca Dei in Accaron exclamaverunt Accaronitae dicentes adduxerunt ad nos arcam Dei Israhel ut interficiat nos et populum nostrum 1 Ki. 5:10
- miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum qui dixerunt dimittite arcam Dei Israhel et revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo nostro 1 Ki. 5:11
- fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus et gravissima valde manus Dei viri quoque qui mortui non fuerant percutiebantur in secretiori parte natium et ascendebat ululatus uniuscuiusque civitatis in caelum 1 Ki. 5:12
- fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus 1 Ki. 6:1
- et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes quid faciemus de arca Dei indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum qui dixerunt 1 Ki. 6:2
- nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas quibus non est inpositum iugum iungite in plaustro et recludite vitulos earum domi 1 Ki. 6:7
- tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa aurea quae exsolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad latus eius et dimittite eam ut vadat 1 Ki. 6:8
- ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram sed et satrapae Philisthinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames 1 Ki. 6:12
- porro Bethsamitae metebant triticum in valle et elevantes oculos viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent 1 Ki. 6:13
- et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamitae et stetit ibi erat autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri vaccasque inposuerunt super ea holocaustum Domino 1 Ki. 6:14
- Levitae autem deposuerunt arcam Dei et capsellam quae erat iuxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem viri autem bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino 1 Ki. 6:15
- et quinque satrapae Philisthinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa 1 Ki. 6:16
- et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque provinciarum ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini quae erat usque in illa die in agro Iosue Bethsamitis 1 Ki. 6:18
- et dixerunt viri bethsamitae quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti huius et ad quem ascendet a nobis 1 Ki. 6:20
- venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini 1 Ki. 7:1
- et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe iam annus vicesimus et requievit omnis domus Israhel post Dominum 1 Ki. 7:2
- ait autem Samuhel ad universam domum Israhel dicens si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthim 1 Ki. 7:3
- dixit autem Samuhel congregate universum Israhel in Masphat ut orem pro vobis Dominum 1 Ki. 7:5
- et convenerunt in Masphat hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi peccavimus Domino iudicavitque Samuhel filios Israhel in Masphat 1 Ki. 7:6
- et audierunt Philisthim quod congregati essent filii Israhel in Masphat et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israhel quod cum audissent filii Israhel timuerunt a facie Philisthinorum 1 Ki. 7:7
- factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire proelium contra Israhel intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et caesi sunt a filiis Israhel 1 Ki. 7:10
- et humiliati sunt Philisthim nec adposuerunt ultra ut venirent in terminos Israhel facta est itaque manus Domini super Philistheos cunctis diebus Samuhel 1 Ki. 7:13
- et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgal et Masphat et iudicabat Israhelem in supradictis locis 1 Ki. 7:16
- revertebaturque in Ramatha ibi enim erat domus eius et ibi iudicabat Israhelem aedificavit etiam ibi altare Domino 1 Ki. 7:17
- fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee 1 Ki. 8:2
- et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium 1 Ki. 8:3
- congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in Ramatha 1 Ki. 8:4
- dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent nationes 1 Ki. 8:5
- displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum 1 Ki. 8:6
- dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos 1 Ki. 8:7
- et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum 1 Ki. 8:11
- servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo 1 Ki. 8:16
- et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa 1 Ki. 8:18
- et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini 1 Ki. 8:21
- dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in civitatem suam 1 Ki. 8:22
- cum autem venissent in terram Suph dixit Saul ad puerum suum qui erat cum eo veni et revertamur ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis 1 Ki. 9:5
- qui ait ei ecce est vir Dei in civitate hac vir nobilis omne quod loquitur absque ambiguitate venit nunc ergo eamus illuc si forte indicet nobis de via nostra propter quam venimus 1 Ki. 9:6
- dixitque Saul ad puerum suum ecce ibimus quid feremus ad virum panis defecit in sitarciis nostris et sportulam non habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud 1 Ki. 9:7
- rursum puer respondit Sauli et ait ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti demus homini Dei ut indicet nobis viam nostram 1 Ki. 9:8
- olim in Israhel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns 1 Ki. 9:9
- et dixit Saul ad puerum suum optimus sermo tuus veni eamus et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei 1 Ki. 9:10
- quae respondentes dixerunt illis hic est ecce ante te festina nunc hodie enim venit in civitate quia sacrificium est hodie populo in excelso 1 Ki. 9:12
- et ascenderunt in civitatem cumque illi ambularent in medio urbis apparuit Samuhel egrediens obviam eis ut ascenderet in excelsum 1 Ki. 9:14
- accessit autem Saul ad Samuhelem in medio portae et ait indica oro mihi ubi est domus videntis 1 Ki. 9:18
- et respondit Samuhel Sauli dicens ego sum videns ascende ante me in excelsum ut comedatis mecum hodie et dimittam te mane et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi 1 Ki. 9:19
- adsumens itaque Samuhel Saulem et puerum eius introduxit eos in triclinium et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati erant enim quasi triginta viri 1 Ki. 9:22
- levavit autem cocus armum et posuit ante Saul dixitque Samuhel ecce quod remansit pone ante te et comede quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi et comedit Saul cum Samuhel in die illa 1 Ki. 9:24
- et descenderunt de excelso in oppidum et locutus est cum Saul in solario 1 Ki. 9:25
- cumque mane surrexissent et iam dilucesceret vocavit Samuhel Saul in solarium dicens surge ut dimittam te et surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuhel 1 Ki. 9:26
- cumque descenderent in extrema parte civitatis Samuhel dixit ad Saul dic puero ut antecedat nos et transeat tu autem subsiste paulisper ut indicem tibi verbum Domini 1 Ki. 9:27
- tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem 1 Ki. 10:1
- cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventae sunt asinae ad quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de filio meo 1 Ki. 10:2
- cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel unus portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans lagoenam vini 1 Ki. 10:3
- post haec venies in collem Domini ubi est statio Philisthinorum et cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes 1 Ki. 10:5
- et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium 1 Ki. 10:6
- et descendes ante me in Galgala ego quippe descendam ad te ut offeras oblationem et immoles victimas pacificas septem diebus expectabis donec veniam ad te et ostendam tibi quae facias 1 Ki. 10:8
- itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele inmutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia signa haec in die illa 1 Ki. 10:9
- veneruntque ad praedictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum 1 Ki. 10:10
- videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius quod esset cum prophetis et prophetaret dixerunt ad invicem quaenam res accidit filio Cis num et Saul in prophetis 1 Ki. 10:11
- responditque alius ad alterum dicens et quis pater eorum propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas 1 Ki. 10:12
- et convocavit Samuhel populum ad Dominum in Maspha 1 Ki. 10:17
- cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum 1 Ki. 10:23
- et ait Samuhel ad omnem populum certe videtis quem elegit Dominus quoniam non sit similis ei in omni populo et clamavit cunctus populus et ait vivat rex 1 Ki. 10:24
- locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suam 1 Ki. 10:25
- sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda 1 Ki. 10:26
- et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc feriam vobiscum foedus ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos obprobrium in universo Israhel 1 Ki. 11:2
- et dixerunt ad eum seniores Iabes concede nobis septem dies ut mittamus nuntios in universos terminos Israhel et si non fuerit qui defendat nos egrediemur ad te 1 Ki. 11:3
- venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis et locuti sunt verba audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit 1 Ki. 11:4
- et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba haec et iratus est furor eius nimis 1 Ki. 11:6
- et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in omnes terminos Israhel per manum nuntiorum dicens quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus eius invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus 1 Ki. 11:7
- et recensuit eos in Bezec fueruntque filiorum Israhel trecenta milia virorum autem Iuda triginta milia 1 Ki. 11:8
- et dixerunt nuntiis qui venerant sic dicetis viris qui sunt in Iabesgalaad cras erit vobis salus cum incaluerit sol venerunt ergo nuntii et adnuntiaverunt viris Iabes qui laetati sunt 1 Ki. 11:9
- et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter 1 Ki. 11:11
- et ait Saul non occidetur quisquam in die hac quia hodie fecit Dominus salutem in Israhel 1 Ki. 11:13
- dixit autem Samuhel ad populum venite et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum 1 Ki. 11:14
- et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino et laetatus est ibi Saul et cuncti viri Israhel nimis 1 Ki. 11:15
- dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis christus eius in die hac quia non inveneritis in manu mea quippiam et dixerunt testis 1 Ki. 12:5
- quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et conlocavit eos in loco hoc 1 Ki. 12:8
- qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos 1 Ki. 12:9
- videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobis 1 Ki. 12:12
- sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro 1 Ki. 12:16
- numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem 1 Ki. 12:17
- et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illa 1 Ki. 12:18
- dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro 1 Ki. 12:20
- absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam 1 Ki. 12:23
- igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit 1 Ki. 12:24
- quod si perseveraveritis in malitia et vos et rex vester pariter peribitis 1 Ki. 12:25
- et elegit sibi Saul tria milia de Israhel et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Ionathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua 1 Ki. 13:2
- et percussit Ionathan stationem Philisthim quae erat in Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra dicens audiant Hebraei 1 Ki. 13:3
- et universus Israhel audivit huiuscemodi famam percussit Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israhel adversum Philisthim clamavit ergo populus post Saul in Galgala 1 Ki. 13:4
- et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israhel triginta milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus sicut harena quae est in litore maris plurima et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven 1 Ki. 13:5
- quod cum vidissent viri Israhel se in arto sitos adflictus est enim populus absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternis 1 Ki. 13:6
- Hebraei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui sequebatur eum 1 Ki. 13:7
- et expectavit septem diebus iuxta placitum Samuhel et non venit Samuhel in Galgala dilapsusque est populus ab eo 1 Ki. 13:8
- locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti respondit Saul quia vidi quod dilaberetur populus a me et tu non veneras iuxta placitos dies porro Philisthim congregati fuerant in Machmas 1 Ki. 13:11
- dixi nunc descendent Philisthim ad me in Galgala et faciem Domini non placavi necessitate conpulsus obtuli holocaustum 1 Ki. 13:12
- dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi quod si non fecisses iam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israhel in sempiternum 1 Ki. 13:13
- surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros 1 Ki. 13:15
- et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus fuerat cum eis erat in Gabaa Beniamin porro Philisthim consederant in Machmas 1 Ki. 13:16
- porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israhel caverant enim Philisthim ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam 1 Ki. 13:19
- cumque venisset dies proelii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et Ionathan filio eius 1 Ki. 13:22
- egressa est autem statio Philisthim ut transcenderet in Machmas 1 Ki. 13:23
- porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quae erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum 1 Ki. 14:2
- et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus ignorabat quod isset Ionathan 1 Ki. 14:3
- erant autem inter ascensus per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum eminentes petrae ex utraque parte et quasi in modum dentium scopuli hinc inde praerupti nomen uni Boses et nomen alteri Sene 1 Ki. 14:4
- dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis 1 Ki. 14:6
- si taliter locuti fuerint ad nos manete donec veniamus ad vos stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos 1 Ki. 14:9
- si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum 1 Ki. 14:10
- apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum dixeruntque Philisthim en Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant 1 Ki. 14:11
- et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis rem et ait Ionathan ad armigerum suum ascendamus sequere me tradidit enim eos Dominus in manu Israhel 1 Ki. 14:12
- et facta est plaga prima quam percussit Ionathan et armiger eius quasi viginti virorum in media parte iugeri quam par boum in die arare consuevit 1 Ki. 14:14
- et factum est miraculum in castris per agros sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad praedandum obstipuit et conturbata est terra et accidit quasi miraculum a Deo 1 Ki. 14:15
- et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Beniamin et ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens 1 Ki. 14:16
- et ait Saul ad Ahiam adplica arcam Dei erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israhel 1 Ki. 14:18
- cumque loqueretur Saul ad sacerdotem tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum crescebatque paulatim et clarius reboabat et ait Saul ad sacerdotem contrahe manum tuam 1 Ki. 14:19
- sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthim heri et nudius tertius ascenderantque cum eis in castris reversi sunt ut essent cum Israhele qui erant cum Saul et Ionathan 1 Ki. 14:21
- omnes quoque Israhelitae qui se absconderant in monte Ephraim audientes quod fugissent Philisthim sociaverunt se cum suis in proelio 1 Ki. 14:22
- et salvavit Dominus in die illa Israhel pugna autem pervenit usque Bethaven 1 Ki. 14:23
- et vir Israhel sociatus sibi est in die illa adiuravit autem Saul populum dicens maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit universus populus panem 1 Ki. 14:24
- omneque terrae vulgus venit in saltum in quo erat mel super faciem agri 1 Ki. 14:25
- porro Ionathan non audierat cum adiuraret pater eius populum extenditque summitatem virgae quam habebat in manu et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum et inluminati sunt oculi eius 1 Ki. 14:27
- quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum quam repperit nonne maior facta fuisset plaga in Philisthim 1 Ki. 14:30
- percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque in Ahialon defatigatus est autem populus nimis 1 Ki. 14:31
- et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos et mactaverunt in terra comeditque populus cum sanguine 1 Ki. 14:32
- et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite super istud et vescimini et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem et occiderunt ibi 1 Ki. 14:34
- et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte et vastemus eos usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum dixitque populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac et ait sacerdos accedamus huc ad Deum 1 Ki. 14:36
- et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim si trades eos in manu Israhel et non respondit ei in die illa 1 Ki. 14:37
- et ait ad universum Israhel separamini vos in partem unam et ego cum Ionathan filio meo ero in parte una respondit populus ad Saul quod bonum videtur in oculis tuis fac 1 Ki. 14:40
- dixit autem Saul ad Ionathan indica mihi quid feceris et indicavit ei Ionathan et ait gustans gustavi in summitate virgae quae erat in manu mea paululum mellis et ecce ego morior 1 Ki. 14:43
- dixitque populus ad Saul ergone Ionathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israhel hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite eius in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Ionathan ut non moreretur 1 Ki. 14:45
- recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro Philisthim abierunt in loca sua 1 Ki. 14:46
- et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum eius Israhel nunc ergo audi vocem Domini 1 Ki. 15:1
- haec dicit Dominus exercituum recensui quaecumque fecit Amalech Israheli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Aegypto 1 Ki. 15:2
- cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit insidias in torrente 1 Ki. 15:5
- et adprehendit Agag regem Amalech vivum omne autem vulgus interfecit in ore gladii 1 Ki. 15:8
- cumque de nocte surrexisset Samuhel ut iret ad Saul mane nuntiatum est Samuheli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem et reversus transisset descendissetque in Galgala venit ergo Samuhel ad Saul et 1 Ki. 15:12
- dixitque Samuhel et quae est haec vox gregum quae resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio 1 Ki. 15:14
- et ait Samuhel nonne cum parvulus esses in oculis tuis caput in tribubus Israhel factus es unxitque te Dominus regem super Israhel 1 Ki. 15:17
- et misit te Dominus in via et ait vade et interfice peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum 1 Ki. 15:18
- quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini 1 Ki. 15:19
- et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et ambulavi in via per quam misit me Dominus et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci 1 Ki. 15:20
- tulit autem populus de praeda oves et boves primitias eorum quae caesa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis 1 Ki. 15:21
- porro Triumphator in Israhel non parcet et paenitudine non flectetur neque enim homo est ut agat paenitentiam 1 Ki. 15:29
- et ait Samuhel sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua et in frusta concidit Samuhel Agag coram Domino in Galgalis 1 Ki. 15:33
- abiit autem Samuhel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath 1 Ki. 15:34
- dixitque Dominus ad Samuhel usquequo tu luges Saul cum ego proiecerim eum ne regnet super Israhel imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem 1 Ki. 16:1
- et ait Samuhel quomodo vadam audiet enim Saul et interficiet me et ait Dominus vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veni 1 Ki. 16:2
- fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus 1 Ki. 16:4
- tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha 1 Ki. 16:13
- et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo 1 Ki. 16:18
- misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis 1 Ki. 16:19
- misitque Saul ad Isai dicens stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis 1 Ki. 16:22
- congregantes vero Philisthim agmina sua in proelium convenerunt in Soccho Iudae et castrametati sunt inter Soccho et Azeca in finibus Dommim 1 Ki. 17:1
- porro Saul et viri Israhel congregati venerunt in valle Terebinthi et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim 1 Ki. 17:2
- et ocreas aereas habebat in cruribus et clypeus aereus tegebat umeros eius 1 Ki. 17:6
- David autem erat filius viri ephrathei de quo supra dictum est de Bethleem Iuda cui erat nomen Isai qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros 1 Ki. 17:12
- abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium et nomina trium filiorum eius qui perrexerant ad bellum Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma 1 Ki. 17:13
- abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethleem 1 Ki. 17:15
- dixit autem Isai ad David filium suum accipe fratribus tuis oephi pulentae et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos 1 Ki. 17:17
- Saul autem et illi et omnes filii Israhel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim 1 Ki. 17:19
- surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit sicut praeceperat ei Isai et venit ad locum Magala et ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine 1 Ki. 17:20
- et dixit unus quispiam de Israhel num vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris eius faciet absque tributo in Israhel 1 Ki. 17:25
- quod cum audisset Heliab frater eius maior loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres proelium descendisti 1 Ki. 17:28
- audita sunt autem verba quae locutus est David et adnuntiata in conspectu Saul 1 Ki. 17:31
- ad quem cum fuisset adductus locutus est ei non concidat cor cuiusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philistheum 1 Ki. 17:32
- et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit et processit adversum Philistheum 1 Ki. 17:40
- et dixit Philistheus ad David numquid ego canis sum quod tu venis ad me cum baculo et maledixit Philistheus David in diis suis 1 Ki. 17:43
- dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei agminum Israhel quibus exprobrasti 1 Ki. 17:45
- hodie et dabit te Dominus in manu mea et percutiam te et auferam caput tuum a te et dabo cadaver castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae ut sciat omnis terra quia est Deus in Israhel 1 Ki. 17:46
- et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus ipsius est enim bellum et tradet vos in manus nostras 1 Ki. 17:47
- et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit et percussit Philistheum in fronte et infixus est lapis in fronte eius et cecidit in faciem suam super terram 1 Ki. 17:49
- praevaluitque David adversus Philistheum in funda et in lapide percussumque Philistheum interfecit cumque gladium non haberet in manu David 1 Ki. 17:50
- et consurgentes viri Israhel et Iuda vociferati sunt et persecuti Philistheos usque dum venirent in vallem et usque ad portas Accaron cecideruntque vulnerati de Philisthim in via Sarim usque ad Geth et usque Accaron 1 Ki. 17:52
- adsumens autem David caput Philisthei adtulit illud in Hierusalem arma vero eius posuit in tabernaculo suo 1 Ki. 17:54
- cumque regressus esset David percusso Philistheo tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthei habentem in manu 1 Ki. 17:57
- tulitque eum Saul in die illa et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui 1 Ki. 18:2
- egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul 1 Ki. 18:5
- porro cum reverteretur percusso Philistheo David egressae sunt mulieres de universis urbibus Israhel cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis in tympanis laetitiae et in sistris 1 Ki. 18:6
- iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis eius iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum 1 Ki. 18:8
- post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul et prophetabat in medio domus suae David autem psallebat manu sua sicut per singulos dies tenebatque Saul lanceam 1 Ki. 18:10
- amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi 1 Ki. 18:13
- in omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo 1 Ki. 18:14
- dixit autem Saul ad David ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et proeliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum 1 Ki. 18:17
- ait autem David ad Saul quis ego sum aut quae est vita mea aut cognatio patris mei in Israhel ut fiam gener regis 1 Ki. 18:18
- dixitque Saul dabo eam illi ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philisthinorum dixit ergo Saul ad David in duabus rebus gener meus eris hodie 1 Ki. 18:21
- et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec et ait David num parum vobis videtur generum esse regis ego autem sum vir pauper et tenuis 1 Ki. 18:23
- dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum praeputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum 1 Ki. 18:25
- cumque renuntiassent servi eius David verba quae diximus placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis 1 Ki. 18:26
- ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro ubicumque fueris et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibi 1 Ki. 19:3
- locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valde 1 Ki. 19:4
- et posuit animam suam in manu sua et percussit Philistheum et fecit Dominus salutem magnam universo Israhel vidisti et laetatus es quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David qui est absque culpa 1 Ki. 19:5
- et factus est spiritus Domini malus in Saul sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam porro David psallebat in manu sua 1 Ki. 19:9
- nisusque est Saul configere lancea David in pariete et declinavit David a facie Saul lancea autem casso vulnere perlata est in parietem et David fugit et salvatus est nocte illa 1 Ki. 19:10
- misit ergo Saul satellites suos in domum David ut custodirent eum et interficeretur mane quod cum adnuntiasset David Michol uxor sua dicens nisi salvaveris te nocte hac cras morieris 1 Ki. 19:11
- rursumque misit Saul nuntios ut viderent David dicens adferte eum ad me in lecto ut occidatur 1 Ki. 19:15
- David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuhel in Ramatha et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul et abierunt ipse et Samuhel et morati sunt in Nahioth 1 Ki. 19:18
- nuntiatum est autem Sauli a dicentibus ecce David in Nahioth in Rama 1 Ki. 19:19
- misit ergo Saul lictores ut raperent David qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuhel stantem super eos factus est etiam in illis spiritus Domini et prophetare coeperunt etiam ipsi 1 Ki. 19:20
- abiit autem etiam ipse in Ramatha et venit usque ad cisternam magnam quae est in Soccho et interrogavit et dixit in quo loco sunt Samuhel et David dictumque est ei ecce in Nahioth sunt in Rama 1 Ki. 19:22
- et abiit in Nahioth in Rama et factus est etiam super eum spiritus Dei et ambulabat ingrediens et prophetabat usque dum veniret in Nahioth in Rama 1 Ki. 19:23
- fugit autem David de Nahioth quae erat in Rama veniensque locutus est coram Ionathan quid feci quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quaerit animam meam 1 Ki. 20:1
- et iuravit rursum David et ille ait scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dicet nesciat hoc Ionathan ne forte tristetur quinimmo vivit Dominus et vivit anima tua quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur 1 Ki. 20:3
- dixit autem David ad Ionathan ecce kalendae sunt crastino et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae 1 Ki. 20:5
- si requisierit me pater tuus respondebis ei rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam quia victimae sollemnes ibi sunt universis contribulibus eius 1 Ki. 20:6
- fac ergo misericordiam in servum tuum quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me 1 Ki. 20:8
- et ait Ionathan ad David veni egrediamur in agrum cumque exissent ambo in agrum 1 Ki. 20:11
- haec faciat Dominus Ionathan et haec augeat si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo 1 Ki. 20:13
- non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra 1 Ki. 20:15
- requiretur enim sessio tua usque perendie descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet et sedebis iuxta lapidem cui est nomen Ezel 1 Ki. 20:19
- de verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me et te usque in sempiternum 1 Ki. 20:23
- absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendae et sedit rex ad comedendum panem 1 Ki. 20:24
- et non est locutus Saul quicquam in die illa cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus 1 Ki. 20:26
- et respondit Ionathan Sauli rogavit me obnixe ut iret in Bethleem 1 Ki. 20:28
- et ait dimitte me quoniam sacrificium sollemne est in civitate unus de fratribus meis accersivit me nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos ob hanc causam non venit ad mensam regis 1 Ki. 20:29
- iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosae matris tuae 1 Ki. 20:30
- surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die kalendarum secunda panem contristatus est enim super David eo quod confudisset eum pater suus 1 Ki. 20:34
- cumque inluxisset mane venit Ionathan in agrum iuxta placitum David et puer parvulus cum eo 1 Ki. 20:35
- dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei vade defer in civitatem 1 Ki. 20:40
- cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes alterutrum fleverunt pariter David autem amplius 1 Ki. 20:41
- dixit ergo Ionathan ad David vade in pace quaecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum et surrexit et abiit sed et Ionathan ingressus est civitatem 1 Ki. 20:42
- venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem et obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu solus et nullus est tecum 1 Ki. 21:1
- et ait David ad Ahimelech sacerdotem rex praecepit mihi sermonem et dixit nemo sciat rem propter quam a me missus es et cuiusmodi tibi praecepta dederim nam et pueris condixi in illum et illum locum 1 Ki. 21:2
- et respondit David sacerdoti et dixit ei equidem si de mulieribus agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius quando egrediebamur et fuerunt vasa puerorum sancta porro via haec polluta est sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis 1 Ki. 21:5
- erat autem ibi vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo Domini et nomen eius Doec Idumeus potentissimus pastorum Saul 1 Ki. 21:7
- et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic alter similis da mihi eum 1 Ki. 21:9
- surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth 1 Ki. 21:10
- posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth 1 Ki. 21:12
- et inmutavit os suum coram eis et conlabebatur inter manus eorum et inpingebat in ostia portae defluebantque salivae eius in barbam 1 Ki. 21:13
- abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius descenderunt ad eum illuc 1 Ki. 22:1
- et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo et factus est eorum princeps fueruntque cum eo quasi quadringenti viri 1 Ki. 22:2
- et profectus est David inde in Maspha quae est Moab et dixit ad regem Moab maneat oro pater meus et mater mea vobiscum donec sciam quid faciat mihi Deus 1 Ki. 22:3
- et reliquit eos ante faciem regis Moab manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in praesidio 1 Ki. 22:4
- dixitque Gad propheta ad David noli manere in praesidio proficiscere et vade in terram Iuda et profectus David venit in saltum Hareth 1 Ki. 22:5
- et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant cum eo Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod est in Rama hastam manu tenens cunctique socii eius circumstarent eum 1 Ki. 22:6
- respondens autem Doec Idumeus qui adsistebat et erat primus inter servos Saul vidi inquit filium Isai in Nobe apud Ahimelech filium Achitob 1 Ki. 22:9
- misit ergo rex ad accersiendum Ahimelech filium Achitob sacerdotem et omnem domum patris eius sacerdotum qui erant in Nobe qui venerunt universi ad regem 1 Ki. 22:11
- respondensque Ahimelech regi ait et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium tuum et gloriosus in domo tua 1 Ki. 22:14
- num hodie coepi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi in universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio vel modicum vel grande 1 Ki. 22:15
- et ait rex emissariis qui circumstabant eum convertimini et interficite sacerdotes Domini nam manus eorum cum David est scientes quod fugisset non indicaverunt mihi noluerunt autem servi regis extendere manum suam in sacerdotes Domini 1 Ki. 22:17
- et ait rex Doec convertere tu et inrue in sacerdotes conversusque Doec Idumeus inruit in sacerdotes et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo 1 Ki. 22:18
- Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii viros et mulieres parvulos et lactantes bovem et asinum et ovem in ore gladii 1 Ki. 22:19
- et ait David ad Abiathar sciebam in die illa quod cum ibi esset Doec Idumeus procul dubio adnuntiaret Saul ego sum reus omnium animarum patris tui 1 Ki. 22:22
- et dixerunt viri qui erant cum David ad eum ecce nos hic in Iudaea consistentes timemus quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum 1 Ki. 23:3
- rursum ergo David consuluit Dominum qui respondens ei ait surge et vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tua 1 Ki. 23:4
- abiit David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philistheos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores Ceilae 1 Ki. 23:5
- porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad David in Ceila ephod secum habens descenderat 1 Ki. 23:6
- nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et ait Saul tradidit eum Deus in manus meas conclususque est introgressus urbem in qua portae et serae 1 Ki. 23:7
- et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius 1 Ki. 23:8
- si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo tuo et ait Dominus descendet 1 Ki. 23:11
- dixitque David si tradent viri Ceilae me et viros qui sunt mecum in manu Saul et dixit Dominus tradent 1 Ki. 23:12
- morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte solitudinis Ziph quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus et non tradidit eum Deus in manus eius 1 Ki. 23:14
- et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam eius porro David erat in deserto Ziph in silva 1 Ki. 23:15
- et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in silva et confortavit manus eius in Deo dixitque ei 1 Ki. 23:16
- percussit igitur uterque foedus coram Domino mansitque David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam 1 Ki. 23:18
- ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle Achilae quae est ad dexteram deserti 1 Ki. 23:19
- nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis 1 Ki. 23:20
- considerate et videte omnia latibula eius in quibus absconditur et revertimini ad me ad rem certam ut vadam vobiscum quod si etiam in terra se abstruserit perscrutabor eum in cunctis milibus Iuda 1 Ki. 23:23
- at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem et viri eius erant in deserto Maon in campestribus ad dextram Iesimuth 1 Ki. 23:24
- ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum et nuntiatum est David statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon quod cum audisset Saul persecutus est David in deserto Maon 1 Ki. 23:25
- et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius ut caperent eos 1 Ki. 23:26
- reversus est ergo Saul desistens persequi David et perrexit in occursum Philisthinorum propter hoc vocaverunt locum illum petram Dividentem 1 Ki. 23:28
- ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi 1 Ki. 23:29
- cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi 1 Ki. 24:1
- et venit ad caulas quoque ovium quae se offerebant vianti eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro David et viri eius in interiori parte speluncae latebant 1 Ki. 24:3
- et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram clamydis Saul silenter 1 Ki. 24:4
- dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum quoniam christus Domini est 1 Ki. 24:6
- et confregit David viros suos sermonibus et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere 1 Ki. 24:7
- surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit 1 Ki. 24:8
- ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est 1 Ki. 24:10
- quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam 1 Ki. 24:11
- iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te manus autem mea non sit in te 1 Ki. 24:12
- sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur impietas manus ergo mea non sit in te 1 Ki. 24:13
- et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona quomodo tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me 1 Ki. 24:18
- quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me 1 Ki. 24:19
- et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israhel 1 Ki. 24:20
- iura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei 1 Ki. 24:21
- et iuravit David Sauli abiit ergo Saul in domum suam et David et viri eius ascenderunt ad tutiora loca 1 Ki. 24:22
- mortuus est autem Samuhel et congregatus est universus Israhel et planxerunt eum et sepelierunt in domo sua in Rama consurgensque David descendit in desertum Pharan 1 Ki. 25:1
- erat autem vir quispiam in solitudine Maon et possessio eius in Carmelo et homo ille magnus nimis erantque ei oves tria milia et mille caprae et accidit ut tonderetur grex eius in Carmelo 1 Ki. 25:2
- cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum 1 Ki. 25:4
- misit decem iuvenes et dixit eis ascendite in Carmelum et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice 1 Ki. 25:5
- audivi quod tonderent pastores tui qui erant nobiscum in deserto numquam eis molesti fuimus nec aliquando defuit eis quicquam de grege omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo 1 Ki. 25:7
- interroga pueros tuos et indicabunt tibi nunc ergo inveniant pueri gratiam in oculis tuis in die enim bona venimus quodcumque invenerit manus tua da servis tuis et filio tuo David 1 Ki. 25:8
- homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti nec quicquam aliquando periit omni tempore quo sumus conversati cum eis in deserto 1 Ki. 25:15
- pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges 1 Ki. 25:16
- cum ergo ascendisset asinum et descenderet ad radices montis David et viri eius descendebant in occursum eius quibus et illa occurrit 1 Ki. 25:20
- et ait David vere frustra servavi omnia quae huius erant in deserto et non periit quicquam de cunctis quae ad eum pertinebant et reddidit mihi malum pro bono 1 Ki. 25:21
- et cecidit ad pedes eius et dixit in me sit domine mi haec iniquitas loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis et audi verba famulae tuae 1 Ki. 25:24
- nunc ergo domine mi vivit Dominus et vivit anima tua qui prohibuit te ne venires in sanguine et salvavit manum tuam tibi et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt domino meo malum 1 Ki. 25:26
- aufer iniquitatem famulae tuae faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum fidelem quia proelia Domini domine mi tu proeliaris malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae 1 Ki. 25:28
- si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundae 1 Ki. 25:29
- non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo quod effuderis sanguinem innoxium aut ipse te ultus fueris et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancillae tuae 1 Ki. 25:31
- et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israhel qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum 1 Ki. 25:32
- alioquin vivit Dominus Deus Israhel qui prohibuit me malum facere tibi nisi cito venisses in occursum mihi non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem 1 Ki. 25:34
- suscepit ergo David de manu eius omnia quae adtulerat ei dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam 1 Ki. 25:35
- venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iucundum erat enim ebrius nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane 1 Ki. 25:36
- quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem 1 Ki. 25:39
- et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te sibi in uxorem 1 Ki. 25:40
- quae consurgens adoravit prona in terram et ait ecce famula tua sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini mei 1 Ki. 25:41
- et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes ecce David absconditus est in colle Achilae quae est ex adverso solitudinis 1 Ki. 26:1
- et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo tria milia virorum de electis Israhel ut quaereret David in deserto Ziph 1 Ki. 26:2
- et castrametatus est Saul in Gabaa Achilae quae erat ex adverso solitudinis in via David autem habitabat in deserto videns autem quod venisset Saul post se in desertum 1 Ki. 26:3
- et surrexit David et venit ad locum ubi erat Saul cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius Saulem dormientem in tentorio et reliquum vulgus per circuitum eius 1 Ki. 26:5
- ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego descendam tecum 1 Ki. 26:6
- venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio et hastam fixam in terra ad caput eius Abner autem et populum dormientes in circuitu eius 1 Ki. 26:7
- dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et secundo opus non erit 1 Ki. 26:8
- et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit 1 Ki. 26:9
- et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum aut dies eius venerit ut moriatur aut in proelium descendens perierit 1 Ki. 26:10
- propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in christum Domini nunc igitur tolle hastam quae est ad caput eius et scyphum aquae et abeamus 1 Ki. 26:11
- cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos 1 Ki. 26:13
- et ait David ad Abner numquid non vir tu es et quis alius similis tui in Israhel quare ergo non custodisti dominum tuum regem ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum 1 Ki. 26:15
- et ait quam ob causam dominus meus persequitur servum suum quid feci aut quod est in manu mea malum 1 Ki. 26:18
- nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis 1 Ki. 26:19
- et nunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino quia egressus est rex Israhel ut quaerat pulicem unum sicut persequitur perdix in montibus 1 Ki. 26:20
- et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis 1 Ki. 26:21
- Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in christum Domini 1 Ki. 26:23
- et sicuti magnificata est anima tua hodie in oculis meis sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia 1 Ki. 26:24
- ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum 1 Ki. 26:25
- et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israhel fugiam ergo manus eius 1 Ki. 27:1
- et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius vir et domus eius David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli 1 Ki. 27:3
- et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quaereret eum 1 Ki. 27:4
- dixit autem David ad Achis si inveni gratiam in oculis tuis detur mihi locus in una urbium regionis huius ut habitem ibi cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum 1 Ki. 27:5
- dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg propter quam causam facta est Siceleg regum Iuda usque in diem hanc 1 Ki. 27:6
- fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum quattuor mensuum 1 Ki. 27:7
- et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Aegypti 1 Ki. 27:8
- dicebat autem ei Achis in quem inruisti hodie respondebatque David contra meridiem Iudae et contra meridiem Hiramel et contra meridiem Ceni 1 Ki. 27:10
- virum et mulierem non vivificabat David nec adducebat in Geth dicens ne forte loquantur adversum nos haec fecit David et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum 1 Ki. 27:11
- factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim agmina sua ut praepararentur ad bellum contra Israhel dixitque Achis ad David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui 1 Ki. 28:1
- Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israhel et sepelierunt eum in Rama urbe sua et Saul abstulit magos et ariolos de terra 1 Ki. 28:3
- congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in Sunam congregavit autem et Saul universum Israhel et venit in Gelboe 1 Ki. 28:4
- dixitque Saul servis suis quaerite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt servi eius ad eum est mulier habens pythonem in Aendor 1 Ki. 28:7
- mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi 1 Ki. 28:8
- et iuravit ei Saul in Domino dicens vivit Dominus quia non veniet tibi quicquam mali propter hanc rem 1 Ki. 28:10
- dixitque ei qualis est forma eius quae ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit 1 Ki. 28:14
- dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam 1 Ki. 28:15
- faciet enim Dominus tibi sicut locutus est in manu mea et scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David 1 Ki. 28:17
- quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie 1 Ki. 28:18
- et dabit Dominus etiam Israhel tecum in manu Philisthim cras autem tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israhel tradet Dominus in manu Philisthim 1 Ki. 28:19
- statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat enim verba Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem tota die illa 1 Ki. 28:20
- ingressa est itaque mulier ad Saul et ait conturbatus enim erat valde dixitque ad eum ecce oboedivit ancilla tua voci tuae et posui animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos locutus es ad me 1 Ki. 28:21
- mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo et festinavit et occidit eum tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma 1 Ki. 28:24
- congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Afec sed et Israhel castrametatus est super fontem qui erat in Iezrahel 1 Ki. 29:1
- et satrapae quidem Philisthim incedebant in centuriis et milibus David autem et viri eius erant in novissimo agmine cum Achis 1 Ki. 29:2
- dixeruntque principes Philisthim quid sibi volunt Hebraei isti et ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David qui fuit servus Saul regis Israhel et est apud me multis diebus vel annis et non inveni in eo quicquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc 1 Ki. 29:3
- irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei revertatur vir et sedeat in loco suo in quo constituisti eum et non descendat nobiscum in proelium ne fiat nobis adversarius cum proeliari coeperimus quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus nostris 1 Ki. 29:4
- nonne iste est David cui cantabant in choro dicentes percussit Saul in milibus suis et David in decem milibus suis 1 Ki. 29:5
- vocavit ergo Achis David et ait ei vivit Dominus quia rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus et introitus tuus mecum est in castris et non inveni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc sed satrapis non places 1 Ki. 29:6
- revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos satraparum Philisthim 1 Ki. 29:7
- dixitque David ad Achis quid enim feci et quid invenisti in me servo tuo a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis 1 Ki. 29:8
- respondens autem Achis locutus est ad David scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei sed principes Philisthim dixerunt non ascendet nobiscum in proelium 1 Ki. 29:9
- surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim Philisthim autem ascenderunt in Iezrahel 1 Ki. 29:11
- cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia Amalechitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni 1 Ki. 30:1
- et captivas duxerant mulieres ex ea et a minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam sed secum duxerant et pergebant in itinere suo 1 Ki. 30:2
- levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas et planxerunt donec deficerent in eis lacrimae 1 Ki. 30:4
- et contristatus est David valde volebat enim eum populus lapidare quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo 1 Ki. 30:6
- et invenerunt virum aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam 1 Ki. 30:11
- dixitque ei David potes me ducere ad istum cuneum qui ait iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei et ducam te ad cuneum istum 1 Ki. 30:15
- venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant nec sequi potuerant David et residere eos iusserat in torrente Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice 1 Ki. 30:21
- dixit autem David non sic facietis fratres mei de his quae tradidit Dominus nobis et custodivit nos et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos in manu nostra 1 Ki. 30:23
- et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum et praefinitum et quasi lex in Israhel usque ad diem hanc 1 Ki. 30:25
- venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda senioribus Iuda proximis suis dicens accipite benedictionem de praeda hostium Domini 1 Ki. 30:26
- his qui erant in Bethel et qui in Ramoth ad meridiem et qui in Iether 1 Ki. 30:27
- et qui in Aroer et qui in Sefamoth et qui in Esthama 1 Ki. 30:28
- et qui in Rachal et qui in urbibus Ierameli et qui in urbibus Ceni 1 Ki. 30:29
- et qui in Arama et qui in lacu Asan et qui in Athac 1 Ki. 30:30
- et qui in Hebron et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David ipse et viri eius 1 Ki. 30:31
- Philisthim autem pugnabant adversum Israhel et fugerunt viri Israhel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe 1 Ki. 31:1
- inrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisue filios Saul 1 Ki. 31:2
- totumque pondus proelii versum est in Saul et consecuti sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis 1 Ki. 31:3
- mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in die illa pariter 1 Ki. 31:6
- facta autem die altera venerunt Philisthim ut spoliarent interfectos et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe 1 Ki. 31:8
- et praeciderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum ut adnuntiaretur in templo idolorum et in populis 1 Ki. 31:9
- et posuerunt arma eius in templo Astharoth corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan 1 Ki. 31:10
- et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in nemore Iabes et ieiunaverunt septem diebus 1 Ki. 31:13
- factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a caede Amalech et maneret in Siceleg dies duos 2 Ki. 1:1
- in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David cecidit super faciem suam et adoravit 2 Ki. 1:2
- ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites adpropinquabant ei 2 Ki. 1:6
- et locutus est mihi sta super me et interfice me quoniam tenent me angustiae et adhuc tota anima in me est 2 Ki. 1:9
- stansque super eum occidi illum sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam et tuli diadema quod erat in capite eius et armillam de brachio illius et adtuli ad te dominum meum huc 2 Ki. 1:10
- vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus est 2 Ki. 1:15
- et praecepit ut docerent filios Iuda arcum sicut scriptum est in libro Iustorum 2 Ki. 1:18
- nolite adnuntiare in Geth neque adnuntietis in conpetis Ascalonis ne forte laetentur filiae Philisthim ne exultent filiae incircumcisorum 2 Ki. 1:20
- Saul et Ionathan amabiles et decori in vita sua in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores 2 Ki. 1:23
- filiae Israhel super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro 2 Ki. 1:24
- quomodo ceciderunt fortes in proelio Ionathan in excelsis tuis occisus est 2 Ki. 1:25
- igitur post haec consuluit David Dominum dicens num ascendam in unam de civitatibus Iuda et ait Dominus ad eum ascende dixitque David quo ascendam et respondit ei in Hebron 2 Ki. 2:1
- sed et viros qui erant cum eo duxit David singulos cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron 2 Ki. 2:3
- et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iuda septem annorum et sex mensuum 2 Ki. 2:11
- egressusque Abner filius Ner et pueri Hisboseth filii Saul de Castris in Gabaon 2 Ki. 2:12
- porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon et cum in unum convenissent e regione sederunt hii ex una parte piscinae et illi ex altera 2 Ki. 2:13
- adprehensoque unusquisque capite conparis sui defixit gladium in latus contrarii et ceciderunt simul vocatumque est nomen loci illius ager Robustorum in Gabaon 2 Ki. 2:16
- et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque est Abner et viri Israhel a pueris David 2 Ki. 2:17
- erant autem ibi tres filii Sarviae Ioab et Abisai et Asahel porro Asahel cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis quae morantur in silvis 2 Ki. 2:18
- rursumque locutus est Abner ad Asahel recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum 2 Ki. 2:22
- qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asahel et mortuus erat subsistebant 2 Ki. 2:23
- persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner sol occubuit et venerunt usque ad collem Aquaeductus qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon 2 Ki. 2:24
- congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum cuneum steterunt in summitate tumuli unius 2 Ki. 2:25
- tuleruntque Asahel et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethleem et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron 2 Ki. 2:32
- nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque primogenitus eius Amnon de Ahinoem Iezrahelitide 2 Ki. 3:2
- sextus quoque Iethraam de Agla uxore David hii nati sunt David in Hebron 2 Ki. 3:5
- quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Iuda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie 2 Ki. 3:8
- nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israhel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius 2 Ki. 3:18
- locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quae placuerant Israhel et universo Beniamin 2 Ki. 3:19
- venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit David Abner et viris eius qui venerant cum eo convivium 2 Ki. 3:20
- et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israhel et ineam tecum foedus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace 2 Ki. 3:21
- statim pueri David et Ioab venerunt caesis latronibus cum praeda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in pace 2 Ki. 3:22
- et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace 2 Ki. 3:23
- cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eius 2 Ki. 3:27
- quod cum audisset David rem iam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner 2 Ki. 3:28
- igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner eo quod occidisset Asahel fratrem eorum in Gabaon in proelio 2 Ki. 3:30
- cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis populus 2 Ki. 3:32
- omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi 2 Ki. 3:36
- et cognovit omne vulgus et universus Israhel in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner 2 Ki. 3:37
- dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israhel 2 Ki. 3:38
- audivit autem filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et dissolutae sunt manus eius omnisque Israhel perturbatus est 2 Ki. 4:1
- duo autem viri principes latronum erant filio Saul nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis Beniamin siquidem et Beroth reputata est in Beniamin 2 Ki. 4:2
- et fugerunt Berothitae in Getthaim fueruntque ibi advenae usque in tempus illud 2 Ki. 4:3
- ingressi sunt autem domum adsumentes spicas tritici et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt 2 Ki. 4:6
- cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum sublatoque capite eius abierunt per viam deserti tota nocte 2 Ki. 4:7
- et adtulerunt caput Hisboseth ad David in Hebron dixeruntque ad regem ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui qui quaerebat animam tuam et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius 2 Ki. 4:8
- quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio 2 Ki. 4:10
- quanto magis nunc cum homines impii interfecerint virum innoxium in domo sua super lectulum suum non quaeram sanguinem eius de manu vestra et auferam vos de terra 2 Ki. 4:11
- praecepit itaque David pueris et interfecerunt eos praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron caput autem Hisboseth tulerunt et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron 2 Ki. 4:12
- et venerunt universae tribus Israhel ad David in Hebron dicentes ecce nos os tuum et caro tua sumus 2 Ki. 5:1
- venerunt quoque et senes de Israhel ad regem in Hebron et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino unxeruntque David in regem super Israhel 2 Ki. 5:3
- in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israhel et Iudam 2 Ki. 5:5
- et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Iebuseum habitatorem terrae dictumque est ad David ab eis non ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non ingredietur David huc 2 Ki. 5:6
- proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio caecus et claudus non intrabunt templum 2 Ki. 5:8
- habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem David et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus 2 Ki. 5:9
- et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Samua et Sobab et Nathan et Salomon 2 Ki. 5:14
- audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israhel et ascenderunt universi ut quaererent David quod cum audisset David descendit in praesidium 2 Ki. 5:17
- Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim 2 Ki. 5:18
- et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende quia tradens dabo Philisthim in manu tua 2 Ki. 5:19
- venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquae propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim 2 Ki. 5:20
- et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim 2 Ki. 5:22
- et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc inibis proelium quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam ut percutiat castra Philisthim 2 Ki. 5:24
- surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Iuda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam 2 Ki. 6:2
- et inposuerunt arcam Domini super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa Oza autem et Haio filii Abinadab minabant plaustrum novum 2 Ki. 6:3
- cumque tulissent eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa custodiens arcam Dei Haio praecedebat arcam 2 Ki. 6:4
- David autem et omnis Israhel ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis 2 Ki. 6:5
- contristatus autem est David eo quod percussisset Dominus Ozam et vocatum est nomen loci illius Percussio Oza usque in diem hanc 2 Ki. 6:8
- et extimuit David Dominum in die illa dicens quomodo ingredietur ad me arca Domini 2 Ki. 6:9
- et noluit devertere ad se arcam Domini in civitate David sed devertit eam in domo Obededom Getthei 2 Ki. 6:10
- et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthei tribus mensibus et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius 2 Ki. 6:11
- nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio 2 Ki. 6:12
- et David et omnis domus Israhel ducebant arcam testamenti Domini in iubilo et in clangore bucinae 2 Ki. 6:15
- cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo 2 Ki. 6:16
- et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulit David holocausta coram Domino et pacifica 2 Ki. 6:17
- cumque conplesset offerens holocaustum et pacifica benedixit populo in nomine Domini exercituum 2 Ki. 6:18
- et partitus est multitudini universae Israhel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulae carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam 2 Ki. 6:19
- reversusque est et David ut benediceret domui suae et egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israhel discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris 2 Ki. 6:20
- et ludam et vilior fiam plus quam factus sum et ero humilis in oculis meis et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior apparebo 2 Ki. 6:22
- factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis 2 Ki. 7:1
- dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium 2 Ki. 7:2
- dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade fac quia Dominus tecum est 2 Ki. 7:3
- factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens 2 Ki. 7:4
- neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israhel de terra Aegypti usque in diem hanc sed ambulans ambulabam in tabernaculo et in tentorio 2 Ki. 7:6
- et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti et interfeci universos inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum qui sunt in terra 2 Ki. 7:9
- ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum 2 Ki. 7:13
- ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum 2 Ki. 7:14
- et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus iugiter 2 Ki. 7:16
- sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est enim lex Adam Domine Deus 2 Ki. 7:19
- idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis tui neque est deus extra te in omnibus quae audivimus auribus nostris 2 Ki. 7:22
- quae est autem ut populus tuus Israhel gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Aegypto gentem et deum eius 2 Ki. 7:23
- et firmasti tibi populum tuum Israhel in populum sempiternum et tu Domine factus es eis in Deum 2 Ki. 7:24
- nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum tuum et super domum eius suscita in sempiternum et fac sicut locutus es 2 Ki. 7:25
- et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur Dominus exercituum Deus super Israhel et domus servi tui David erit stabilita coram Domino 2 Ki. 7:26
- incipe igitur et benedic domui servi tui ut sit in sempiternum coram te quia tu Domine Deus locutus es et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum 2 Ki. 7:29
- et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est 2 Ki. 8:6
- et tulit David arma aurea quae habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem 2 Ki. 8:7
- et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea 2 Ki. 8:10
- fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum caesis duodecim milibus 2 Ki. 8:13
- et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est 2 Ki. 8:14
- ubi inquit est et Siba ad regem ecce ait in domo est Machir filii Amihel in Lodabar 2 Ki. 9:4
- cum autem venisset Mifiboseth filius Ionathan filii Saul ad David corruit in faciem suam et adoravit dixitque David Mifiboseth qui respondit adsum servus tuus 2 Ki. 9:6
- et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea semper 2 Ki. 9:7
- porro Mifiboseth habitabat in Hierusalem quia de mensa regis iugiter vescebatur et erat claudus utroque pede 2 Ki. 9:13
- dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater eius mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon 2 Ki. 10:2
- quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David manete Hiericho donec crescat barba vestra et tunc revertimini 2 Ki. 10:5
- egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum erant in campo 2 Ki. 10:8
- et ait Ioab si praevaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium si autem filii Ammon praevaluerint adversum te auxiliabor tibi 2 Ki. 10:11
- esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo 2 Ki. 10:12
- quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem et transivit Iordanem venitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum 2 Ki. 10:17
- videntes autem universi reges qui erant in praesidio Adadezer victos se ab Israhel fecerunt pacem cum Israhel et servierunt eis timueruntque Syri auxilium praebere filiis Ammon 2 Ki. 10:19
- factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israhel et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem 2 Ki. 11:1
- dum haec agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiae viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde 2 Ki. 11:2
- et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus regius 2 Ki. 11:8
- et ait Urias ad David arca et Israhel et Iuda habitant in papilionibus et dominus meus Ioab et servi domini mei super faciem terrae manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animae tuae quod non faciam rem hanc 2 Ki. 11:11
- ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et altera 2 Ki. 11:12
- et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit 2 Ki. 11:13
- scribens in epistula ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum proelium est et derelinquite eum ut percussus intereat 2 Ki. 11:15
- igitur cum Ioab obsideret urbem posuit Uriam in loco quo sciebat viros esse fortissimos 2 Ki. 11:16
- quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro et interfecit eum in Thebes quare iuxta murum accessistis dices etiam servus tuus Urias Hettheus occubuit 2 Ki. 11:21
- et dixit nuntius ad David praevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis 2 Ki. 11:23
- misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad eum dixit ei duo viri erant in civitate una unus dives et alter pauper 2 Ki. 12:1
- pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia 2 Ki. 12:3
- ovem reddet in quadruplum eo quod fecerit verbum istud et non pepercerit 2 Ki. 12:6
- dixit autem Nathan ad David tu es ille vir haec dicit Dominus Deus Israhel ego unxi te in regem super Israhel et ego erui te de manu Saul 2 Ki. 12:7
- et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israhel et Iuda et si parva sunt ista adiciam tibi multo maiora 2 Ki. 12:8
- quare ergo contempsisti verbum Domini ut faceres malum in conspectu meo Uriam Hettheum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum Ammon 2 Ki. 12:9
- quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthei ut esset uxor tua 2 Ki. 12:10
- itaque haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius 2 Ki. 12:11
- tu enim fecisti abscondite ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israhel et in conspectu solis 2 Ki. 12:12
- surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est cumque mutasset vestem ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque ut ponerent ei panem et comedit 2 Ki. 12:20
- misitque in manu Nathan prophetae et vocavit nomen eius Amabilis Domino eo quod diligeret eum Dominus 2 Ki. 12:25
- populum quoque eius adducens serravit et circumegit super eos ferrata carpenta divisitque cultris et transduxit in typo laterum sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et reversus est David et omnis exercitus Hierusalem 2 Ki. 12:31
- accubuit itaque Amnon et quasi aegrotare coepit cumque venisset rex ad visitandum eum ait Amnon ad regem veniat obsecro Thamar soror mea ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas et cibum capiam de manu eius 2 Ki. 13:6
- misit ergo David ad Thamar domum dicens veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum 2 Ki. 13:7
- venitque Thamar in domum Amnon fratris sui ille autem iacebat quae tollens farinam commiscuit et liquefaciens in oculis eius coxit sorbitiunculas 2 Ki. 13:8
- dixit Amnon ad Thamar infer cibum in conclave ut vescar de manu tua tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave 2 Ki. 13:10
- quae respondit ei noli frater mi noli opprimere me neque enim hoc fas est in Israhel noli facere stultitiam hanc 2 Ki. 13:12
- et ego enim ferre non potero obprobrium meum et tu eris quasi unus de insipientibus in Israhel quin potius loquere ad regem et non negabit me tibi 2 Ki. 13:13
- dixit autem ei Absalom frater suus num Amnon frater tuus concubuit tecum sed nunc soror tace frater tuus est neque adfligas cor tuum pro re hac mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui 2 Ki. 13:20
- factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quae est iuxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regis 2 Ki. 13:23
- cumque adhuc pergerent in itinere fama praevenit ad David dicens percussit Absalom omnes filios regis et non remansit ex eis saltem unus 2 Ki. 13:30
- respondens autem Ionadab filius Samaa fratris David dixit ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint Amnon solus mortuus est quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem eius 2 Ki. 13:32
- Absalom autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi tribus annis 2 Ki. 13:38
- et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones huiuscemodi posuit autem Ioab verba in ore eius 2 Ki. 14:3
- et ancillae tuae erant duo filii qui rixati sunt adversum se in agro nullusque erat qui eos prohibere posset et percussit alter alterum et interfecit eum 2 Ki. 14:6
- et ait rex ad mulierem vade in domum tuam et ego iubebo pro te 2 Ki. 14:8
- dixitque mulier thecuites ad regem in me domine mi rex iniquitas et in domum patris mei rex autem et thronus eius sit innocens 2 Ki. 14:9
- omnes morimur et quasi aquae delabimur in terram quae non revertuntur nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est 2 Ki. 14:14
- et ait rex numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis respondit mulier et ait per salutem animae tuae domine mi rex nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quae locutus est dominus meus rex servus enim tuus Ioab ipse praecepit mihi et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec 2 Ki. 14:19
- cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi et dixit Ioab hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis domine mi rex fecisti enim sermonem servi tui 2 Ki. 14:22
- surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur et adduxit Absalom in Hierusalem 2 Ki. 14:23
- dixit autem rex revertatur in domum suam et faciem meam non videat reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit 2 Ki. 14:24
- porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israhel et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula 2 Ki. 14:25
- et quando tondebatur capillum semel autem in anno tondebatur quia gravabat eum caesaries ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico 2 Ki. 14:26
- surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit quare succenderunt servi tui segetem meam igni 2 Ki. 14:31
- post quattuor autem annos dixit Absalom ad regem vadam et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron 2 Ki. 15:7
- vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriae dicens si reduxerit me Dominus in Hierusalem sacrificabo Domino 2 Ki. 15:8
- dixitque ei rex vade in pace et surrexit et abiit in Hebron 2 Ki. 15:9
- misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israhel dicens statim ut audieritis clangorem bucinae dicite regnavit Absalom in Hebron 2 Ki. 15:10
- et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem surgite fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom festinate egredi ne forte veniens occupet nos et inpellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii 2 Ki. 15:14
- et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus 2 Ki. 15:21
- et dixit rex ad Sadoc reporta arcam Dei in urbem si invenero gratiam in oculis Domini reducet me et ostendet mihi eam et tabernaculum suum 2 Ki. 15:25
- et dixit rex ad Sadoc sacerdotem o videns revertere in civitatem in pace et Achimaas filius tuus et Ionathan filius Abiathar duo filii vestri sint vobiscum 2 Ki. 15:27
- ecce ego abscondar in campestribus deserti donec veniat sermo a vobis indicans mihi 2 Ki. 15:28
- nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quaeso consilium Ahitofel Domine 2 Ki. 15:31
- cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa veste et terra pleno capite 2 Ki. 15:32
- si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus dissipabis consilium Ahitofel 2 Ki. 15:34
- veniente ergo Husai amico David in civitatem Absalom quoque ingressus est Hierusalem 2 Ki. 15:37
- cumque David transisset paululum montis verticem apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum massis palatarum et utribus vini 2 Ki. 16:1
- et dixit rex Sibae quid sibi volunt haec responditque Siba asini domestici regis ut sedeant et panes et palatae ad vescendum pueris tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto 2 Ki. 16:2
- et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba regi remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus Israhel regnum patris mei 2 Ki. 16:3
- reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es 2 Ki. 16:8
- tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israhel 2 Ki. 16:22
- consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum esset cum Absalom 2 Ki. 16:23
- et reducam universum populum quomodo omnis reverti solet unum enim virum tu quaeris et omnis populus erit in pace 2 Ki. 17:3
- et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo 2 Ki. 17:8
- forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit loco et cum ceciderit unus quilibet in principio audiet quicumque audierit et dicet facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom 2 Ki. 17:9
- sed hoc mihi videtur rectum esse consilium congregetur ad te universus Israhel a Dan usque Bersabee quasi harena maris innumerabilis et tu eris in medio eorum 2 Ki. 17:11
- et inruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram et non relinquemus de viris qui cum eo sunt ne unum quidem 2 Ki. 17:12
- quod si urbem aliquam fuerit ingressus circumdabit omnis Israhel civitati illi funes et trahemus eam in torrentem ut non repperiatur nec calculus quidem ex ea 2 Ki. 17:13
- nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes ne moremini nocte hac in campestribus deserti sed absque dilatione transgredere ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est 2 Ki. 17:16
- vidit autem eos quidam puer et indicavit Absalom illi vero concito gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Baurim qui habebat puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum 2 Ki. 17:18
- cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum dixerunt ubi est Achimaas et Ionathan et respondit eis mulier transierunt gustata paululum aqua at hii qui quaerebant cum non repperissent reversi sunt Hierusalem 2 Ki. 17:20
- porro Ahitofel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum et surrexit et abiit in domum suam et in civitatem suam et disposita domo sua suspendio interiit et sepultus est in sepulchro patris sui 2 Ki. 17:23
- David autem venit in Castra et Absalom transivit Iordanem ipse et omnis vir Israhel cum eo 2 Ki. 17:24
- et castrametatus est Israhel cum Absalom in terra Galaad 2 Ki. 17:26
- cumque venisset David in Castra Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon et Machir filius Ammihel de Lodabar et Berzellai Galaadites de Rogelim 2 Ki. 17:27
- et mel et butyrum oves et pingues vitulos dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto 2 Ki. 17:29
- et dedit populi tertiam partem sub manu Ioab et tertiam in manu Abisai filii Sarviae fratris Ioab et tertiam sub manu Ethai qui erat de Geth dixitque rex ad populum egrediar et ego vobiscum 2 Ki. 18:2
- et respondit populus non exibis sive enim fugerimus non magnopere ad eos de nobis pertinebit sive media pars ceciderit e nobis non satis curabunt quia tu unus pro decem milibus conputaris melius est igitur ut sis nobis in urbe praesidio 2 Ki. 18:3
- itaque egressus est populus in campum contra Israhel et factum est proelium in saltu Ephraim 2 Ki. 18:6
- et caesus est ibi populus Israhel ab exercitu David factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium 2 Ki. 18:7
- fuit autem ibi proelium dispersum super faciem omnis terrae et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo quam hii quos voraverat gladius in die illa 2 Ki. 18:8
- qui dixit ad Ioab si adpenderes in manibus meis mille argenteos nequaquam mitterem manum meam in filium regis audientibus enim nobis praecepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens custodite mihi puerum Absalom 2 Ki. 18:12
- et ait Ioab non sicut tu vis sed adgrediar eum coram te tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom cumque adhuc palpitaret herens in quercu 2 Ki. 18:14
- et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem et conportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis omnis autem Israhel fugit in tabernacula sua 2 Ki. 18:17
- porro Absalom erexerat sibi cum adhuc viveret titulum qui est in valle Regis dixerat enim non habeo filium et hoc erit monumentum nominis mei vocavitque titulum nomine suo et appellatur manus Absalom usque ad hanc diem 2 Ki. 18:18
- ad quem Ioab dixit non eris nuntius in hac die sed nuntiabis in alia hodie nolo te nuntiare filius enim regis est mortuus 2 Ki. 18:20
- David autem sedebat inter duas portas speculator vero qui erat in fastigio portae super murum elevans oculos vidit hominem currentem solum 2 Ki. 18:24
- et exclamans indicavit regi dixitque rex si solus est bonus est nuntius in ore eius properante autem illo et accedente propius 2 Ki. 18:25
- vidit speculator hominem alterum currentem et vociferans in culmine ait apparet mihi homo currens solus dixitque rex et iste bonus est nuntius 2 Ki. 18:26
- clamans autem Achimaas dixit ad regem salve et adorans regem coram eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus tuus qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem 2 Ki. 18:28
- dixit autem rex ad Chusi estne pax puero Absalom cui respondens Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et universi qui consurgunt adversum eum in malum 2 Ki. 18:32
- et versa est victoria in die illa in luctum omni populo audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo 2 Ki. 19:2
- et declinabat populus in die illa ingredi civitatem quomodo declinare solet populus versus et fugiens de proelio 2 Ki. 19:3
- ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum 2 Ki. 19:5
- nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis tuis iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac et peius erit hoc tibi quam omnia mala quae venerunt super te ab adulescentia tua usque in praesens 2 Ki. 19:7
- surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa multitudo coram rege Israhel autem fugit in tabernacula sua 2 Ki. 19:8
- omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israhel dicens rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ipse salvavit nos de manu Philisthinorum et nunc fugit de terra propter Absalom 2 Ki. 19:9
- Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello usquequo siletis et non reducitis regem 2 Ki. 19:10
- rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens loquimini ad maiores natu Iuda dicentes cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam sermo autem omnis Israhel pervenerat ad regem in domo eius 2 Ki. 19:11
- et reversus est rex et venit usque ad Iordanem et Iuda venit in Galgala ut occurreret regi et transduceret eum Iordanem 2 Ki. 19:15
- festinavit autem Semei filius Gera filii Iemini de Baurim et descendit cum viris Iuda in occursum regis David 2 Ki. 19:16
- dixit ad eum ne reputes mihi domine mi iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem neque ponas rex in corde tuo 2 Ki. 19:19
- agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini mei regis 2 Ki. 19:20
- et ait David quid mihi et vobis filii Sarviae cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israhel an ignoro hodie me factum regem super Israhel 2 Ki. 19:22
- Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis inlotis pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in pace 2 Ki. 19:24
- responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam 2 Ki. 19:30
- erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est octogenarius et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in Castris fuit quippe vir dives nimis 2 Ki. 19:32
- dixit itaque rex ad Berzellai veni mecum ut requiescas secure mecum in Hierusalem 2 Ki. 19:33
- sed obsecro ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea iuxta sepulchrum patris mei et matris meae est autem servus tuus Chamaam ipse vadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi bonum videtur 2 Ki. 19:37
- cumque transisset universus populus et rex Iordanem osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est in locum suum 2 Ki. 19:39
- transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem populus Iuda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo Israhel 2 Ki. 19:40
- accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri vir iemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua Israhel 2 Ki. 20:1
- cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et tradidit eas in custodiam alimenta eis praebens et non est ingressus ad eas sed erant clausae usque ad diem mortis suae in viduitate viventes 2 Ki. 20:3
- dixit autem rex Amasae convoca mihi omnes viros Iuda in diem tertium et tu adesto praesens 2 Ki. 20:4
- cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Ioab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere 2 Ki. 20:8
- porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab qui percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram nec secundum vulnus adposuit Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri 2 Ki. 20:10
- Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento ne subsisterent transeuntes propter eum 2 Ki. 20:12
- porro ille transierat per omnes tribus Israhel in Abelam et in Bethmacha omnesque electi congregati fuerant ad eum 2 Ki. 20:14
- venerunt itaque et obpugnabant eum in Abela et in Bethmacha et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs omnis autem turba quae erat cum Ioab moliebatur destruere muros 2 Ki. 20:15
- rursumque illa sermo inquit dicebatur in veteri proverbio qui interrogant interrogent in Abela et sic perficiebant 2 Ki. 20:18
- nonne ego sum quae respondeo veritatem Israhel et tu quaeris subruere civitatem et evertere matrem in Israhel quare praecipitas hereditatem Domini 2 Ki. 20:19
- ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter qui abscisum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab et ille cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua Ioab autem reversus est Hierusalem ad regem 2 Ki. 20:22
- facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter et consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter Saul et domum eius et sanguinem quia occidit Gabaonitas 2 Ki. 21:1
- qui dixerunt regi virum qui adtrivit nos et oppressit inique ita delere debemus ut ne unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus Israhel 2 Ki. 21:5
- dentur nobis septem viri de filiis eius et crucifigamus eos Domino in Gabaath Saul quondam electi Domini et ait rex ego dabo 2 Ki. 21:6
- et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos in monte coram Domino et ceciderunt hii septem simul occisi in diebus messis primis incipiente messione hordei 2 Ki. 21:9
- et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius a viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthim cum interfecissent Saul in Gelboe 2 Ki. 21:12
- sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius feceruntque omnia quae praeceperat rex et repropitiatus est Deus terrae post haec 2 Ki. 21:14
- praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philistheum interfecit tunc iuraverunt viri David dicentes non egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israhel 2 Ki. 21:17
- secundum quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos tunc percussit Sobbochai de Usathi Seph de stirpe Arafa 2 Ki. 21:18
- tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites Goliath Gettheum cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium 2 Ki. 21:19
- quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus qui senos in manibus pedibusque habebat digitos id est viginti et quattuor et erat de origine Arafa 2 Ki. 21:20
- hii quattuor nati sunt de Arafa in Geth et ceciderunt in manu David et servorum eius 2 Ki. 21:22
- locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul 2 Ki. 22:1
- Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me 2 Ki. 22:3
- in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius 2 Ki. 22:7
- posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum 2 Ki. 22:12
- prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis 2 Ki. 22:13
- praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum 2 Ki. 22:19
- et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei 2 Ki. 22:20
- omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me 2 Ki. 22:23
- et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum 2 Ki. 22:25
- in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum 2 Ki. 22:30
- Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se 2 Ki. 22:31
- salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi 2 Ki. 22:44
- filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis 2 Ki. 22:46
- propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo 2 Ki. 22:50
- magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum 2 Ki. 22:51
- dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei 2 Ki. 23:3
- nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet 2 Ki. 23:5
- haec nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno 2 Ki. 23:8
- post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in proelium 2 Ki. 23:9
- cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad caesorum spolia detrahenda 2 Ki. 23:10
- et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim 2 Ki. 23:11
- stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam 2 Ki. 23:12
- necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum 2 Ki. 23:13
- et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem 2 Ki. 23:14
- desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam 2 Ki. 23:15
- Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus 2 Ki. 23:18
- et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis 2 Ki. 23:20
- ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua 2 Ki. 23:21
- et addidit furor Domini irasci contra Israhel commovitque David in eis dicentem vade numera Israhel et Iudam 2 Ki. 24:1
- dixitque Ioab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi 2 Ki. 24:3
- cumque pertransissent Iordanem venerunt in Aroer ad dextram urbis quae est in valle Gad 2 Ki. 24:5
- et per Iazer transierunt in Galaad et in terram inferiorem Hodsi et venerunt in Dan silvestria circumeuntesque iuxta Sidonem 2 Ki. 24:6
- transierunt propter moenia Tyri et omnem terram Hevei et Chananei veneruntque ad meridiem Iuda in Bersabee 2 Ki. 24:7
- et lustrata universa terra adfuerunt post novem menses et viginti dies in Hierusalem 2 Ki. 24:8
- percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis 2 Ki. 24:10
- cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem 2 Ki. 24:13
- dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut incidam in manu Domini multae enim misericordiae eius sunt quam in manu hominis 2 Ki. 24:14
- inmisitque Dominus pestilentiam in Israhel de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum 2 Ki. 24:15
- venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende constitue Domino altare in area Areuna Iebusei 2 Ki. 24:18
- et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et aedificem altare Domino et cesset interfectio quae grassatur in populo 2 Ki. 24:21
- et ait Areuna ad David accipiat et offerat dominus meus rex sicut ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum 2 Ki. 24:22
- dixerunt ergo ei servi sui quaeramus domino nostro regi adulescentulam virginem et stet coram rege et foveat eum dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem 3 Ki. 1:2
- quaesierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israhel et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem 3 Ki. 1:3
- vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex iurasti mihi ancillae tuae dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias 3 Ki. 1:13
- ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei 3 Ki. 1:15
- quae respondens ait domine mi tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo 3 Ki. 1:17
- verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israhel ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te 3 Ki. 1:20
- et nuntiaverunt regi dicentes adest Nathan propheta cumque introisset ante conspectum regis et adorasset eum pronus in terram 3 Ki. 1:23
- submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in aeternum 3 Ki. 1:31
- dixit ad eos tollite vobiscum servos domini vestri et inponite Salomonem filium meum super mulam meam et ducite eum in Gion 3 Ki. 1:33
- et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israhel et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon 3 Ki. 1:34
- descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion 3 Ki. 1:38
- unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion et ascenderunt inde laetantes et insonuit civitas haec est vox quam audistis 3 Ki. 1:45
- et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo 3 Ki. 1:47
- insuper et haec locutus est benedictus Dominus Deus Israhel qui dedit hodie sedentem in solio meo videntibus oculis meis 3 Ki. 1:48
- territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia et ivit unusquisque in viam suam 3 Ki. 1:49
- dixitque Salomon si fuerit vir bonus non cadet ne unus quidem capillus eius in terram sin autem malum inventum fuerit in eo morietur 3 Ki. 1:52
- misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et ingressus adoravit regem Salomonem dixitque ei Salomon vade in domum tuam 3 Ki. 1:53
- et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius et custodias caerimonias eius et praecepta eius et iudicia et testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quae facis et quocumque te verteris 3 Ki. 2:3
- ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israhel 3 Ki. 2:4
- tu quoque nosti quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae quae fecerit duobus principibus exercitus Israhel Abner filio Ner et Amasa filio Iether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem proelii in balteo suo qui erat circa lumbos eius et in calciamento suo quod erat in pedibus eius 3 Ki. 2:5
- sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam eruntque comedentes in mensa tua occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui 3 Ki. 2:7
- habes quoque apud te Semei filium Gera filii Iemini de Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem et iuravi ei per Dominum dicens non te interficiam gladio 3 Ki. 2:8
- dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David 3 Ki. 2:10
- dies autem quibus regnavit David super Israhel quadraginta anni sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem triginta tribus 3 Ki. 2:11
- tu inquit nosti quia meum erat regnum et me proposuerat omnis Israhel sibi in regem sed translatum est regnum et factum est fratris mei a Domino enim constitutum est ei 3 Ki. 2:15
- venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super thronum suum positus quoque est thronus matri regis quae sedit ad dexteram eius 3 Ki. 2:19
- Abiathar quoque sacerdoti dixit rex vade in Anathot ad agrum tuum es quidem vir mortis sed hodie te non interficiam quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus 3 Ki. 2:26
- eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo 3 Ki. 2:27
- venit autem nuntius ad Ioab quod Ioab declinasset post Adoniam et post Absalom non declinasset fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini et adprehendit cornu altaris 3 Ki. 2:28
- nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Ioab in tabernaculum Domini et esset iuxta altare misitque Salomon Banaiam filium Ioiadae dicens vade interfice eum 3 Ki. 2:29
- et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput seminis eius in sempiternum David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino 3 Ki. 2:33
- ascendit itaque Banaias filius Ioiadae et adgressus eum interfecit sepultusque est in domo sua in deserto 3 Ki. 2:34
- misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei aedifica tibi domum in Hierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc 3 Ki. 2:36
- dixitque Semei regi bonus sermo sicut locutus est dominus meus rex sic faciet servus tuus habitavit itaque Semei in Hierusalem diebus multis 3 Ki. 2:38
- factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth nuntiatumque est Semei quod servi eius essent in Geth 3 Ki. 2:39
- et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth 3 Ki. 2:40
- nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Hierusalem et redisset 3 Ki. 2:41
- dixitque rex ad Semei tu nosti omne malum cuius tibi conscium est cor tuum quod fecisti David patri meo reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum 3 Ki. 2:44
- et rex Salomon benedictus et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum 3 Ki. 2:45
- confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis et adfinitate coniunctus est Pharaoni regi Aegypti accepit namque filiam eius et adduxit in civitatem David donec conpleret aedificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per circuitum 3 Ki. 3:1
- et tamen populus immolabat in excelsis non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in die illo 3 Ki. 3:2
- dilexit autem Salomon Dominum ambulans in praeceptis David patris sui excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama 3 Ki. 3:3
- abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi illud quippe erat excelsum maximum mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon 3 Ki. 3:4
- et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie 3 Ki. 3:6
- et servus tuus in medio est populi quem elegisti populi infiniti qui numerari et supputari non potest prae multitudine 3 Ki. 3:8
- ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit 3 Ki. 3:12
- sed et haec quae non postulasti dedi tibi divitias scilicet et gloriam ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus 3 Ki. 3:13
- si autem ambulaveris in viis meis et custodieris praecepta mea et mandata mea sicut ambulavit pater tuus longos faciam dies tuos 3 Ki. 3:14
- quarum una ait obsecro mi domine ego et mulier haec habitabamus in domo una et peperi apud eam in cubiculo 3 Ki. 3:17
- tertia vero die postquam ego peperi peperit et haec et eramus simul nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus 3 Ki. 3:18
- et consurgens intempesta nocte silentio tulit filium meum de latere meo ancillae tuae dormientis et conlocavit in sinu suo suum autem filium qui erat mortuus posuit in sinu meo 3 Ki. 3:20
- responditque altera mulier non est ita sed filius tuus mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum contendebant coram rege 3 Ki. 3:22
- dividite inquit infantem vivum in duas partes et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri 3 Ki. 3:25
- audivit itaque omnis Israhel iudicium quod iudicasset rex et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium 3 Ki. 3:28
- habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant 3 Ki. 4:7
- et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim 3 Ki. 4:8
- Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan 3 Ki. 4:9
- Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher 3 Ki. 4:10
- Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas 3 Ki. 4:13
- Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim 3 Ki. 4:14
- Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio 3 Ki. 4:15
- Baana filius Usi in Aser et in Balod 3 Ki. 4:16
- Iosaphat filius Pharue in Isachar 3 Ki. 4:17
- Semei filius Hela in Beniamin 3 Ki. 4:18
- Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra 3 Ki. 4:19
- Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes 3 Ki. 4:20
- Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna sicut a flumine terrae Philisthim usque ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius 3 Ki. 4:21
- ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen quasi a Thapsa usque Gazam et cunctos reges illarum regionum et habebat pacem ex omni parte in circuitu 3 Ki. 4:24
- nutriebantque eos supradicti regis praefecti sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo 3 Ki. 4:27
- hordeum quoque et paleas equorum et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex iuxta constitutum sibi 3 Ki. 4:28
- dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi harenam quae est in litore maris 3 Ki. 4:29
- et erat sapientior cunctis hominibus sapientior Aethan Ezraita et Heman et Chalcal et Dorda filiis Maol et erat nominatus in universis gentibus per circuitum 3 Ki. 4:31
- et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano usque ad hysopum quae egreditur de pariete et disseruit de iumentis et volucribus et reptilibus et piscibus 3 Ki. 4:33
- praecipe igitur ut praecidant mihi cedros de Libano et servi mei sint cum servis tuis mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis scis enim quoniam non est in populo meo vir qui noverit ligna caedere sicut Sidonii 3 Ki. 5:6
- et misit Hiram ad Salomonem dicens audivi quaecumque mandasti mihi ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis 3 Ki. 5:8
- servi mei deponent ea de Libano ad mare et ego conponam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi et adplicabo ea ibi et tu tolles ea praebebisque necessaria mihi ut detur cibus domui meae 3 Ki. 5:9
- Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos 3 Ki. 5:11
- mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim ita ut duobus mensibus essent in domibus suis et Adoniram erat super huiuscemodi indictione 3 Ki. 5:14
- fuerunt itaque Salomoni septuaginta milia eorum qui onera portabant et octoginta milia latomorum in monte 3 Ki. 5:15
- praecepitque rex ut tollerent lapides grandes lapides pretiosos in fundamentum templi et quadrarent eos 3 Ki. 5:17
- factum est igitur quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israhel de terra Aegypti in anno quarto mense zio ipse est mensis secundus regis Salomonis super Israhel aedificare coepit domum Domino 3 Ki. 6:1
- domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine 3 Ki. 6:2
- fecitque in templo fenestras obliquas 3 Ki. 6:4
- et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi et fecit latera in circuitu 3 Ki. 6:5
- tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus ut non hererent muris templi 3 Ki. 6:6
- domus autem cum aedificaretur lapidibus dedolatis atque perfectis aedificata est et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur 3 Ki. 6:7
- ostium lateris medii in parte erat domus dexterae et per cocleam ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium 3 Ki. 6:8
- domus haec quam aedificas si ambulaveris in praeceptis meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum 3 Ki. 6:12
- et habitabo in medio filiorum Israhel et non derelinquam populum meum Israhel 3 Ki. 6:13
- aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum 3 Ki. 6:16
- et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur habens tornaturas suas et iuncturas fabrefactas et celaturas eminentes omnia cedrinis tabulis vestiebantur nec omnino lapis apparere poterat in pariete 3 Ki. 6:18
- oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat ut poneret ibi arcam foederis Domini 3 Ki. 6:19
- nihilque erat in templo quod non auro tegeretur sed et totum altare oraculi texit auro 3 Ki. 6:22
- et fecit in oraculo duo cherubin de lignis olivarum decem cubitorum altitudinis 3 Ki. 6:23
- decem quoque cubitorum erat cherub secundus mensura pari et opus unum erat in duobus cherubin 3 Ki. 6:25
- posuitque cherubin in medio templi interioris extendebant autem alas suas cherubin et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant 3 Ki. 6:27
- et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis celaturis et torno et fecit in eis cherubin et palmas et picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes 3 Ki. 6:29
- et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum postesque angulorum quinque 3 Ki. 6:31
- et duo ostia de lignis olivarum et scalpsit in eis picturam cherubin et palmarum species et anaglyfa valde prominentia et texit ea auro et operuit tam cherubin quam palmas et cetera auro 3 Ki. 6:32
- fecitque in introitum templi postes de lignis olivarum quadrangulatos 3 Ki. 6:33
- anno quarto fundata est domus Domini in mense zio 3 Ki. 6:37
- et in anno undecimo mense bul ipse est mensis octavus perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus aedificavitque eam annis septem 3 Ki. 6:38
- aedificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum altitudinis et quattuor deambulacra inter columnas cedrinas ligna quippe cedrina exciderat in columnas 3 Ki. 7:2
- et e regione se respicientes aequali spatio inter columnas et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia 3 Ki. 7:5
- et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis et triginta cubitorum latitudinis et alteram porticum in facie maioris porticus et columnas et epistylia super columnas 3 Ki. 7:6
- porticum quoque solii in qua tribunal est fecit et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem 3 Ki. 7:7
- et domuncula in qua sedetur ad iudicandum erat in media porticu simili opere domum quoque fecit filiae Pharaonis quam uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum 3 Ki. 7:8
- et atrium maius rotundum trium ordinum de lapidibus sectis et unius ordinis dolata cedro necnon et in atrio domus Domini interiori et in porticu domus 3 Ki. 7:12
- et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat septena versuum retiacula in capitello uno et septena retiacula in capitello altero 3 Ki. 7:17
- capitella autem quae erant super capita columnarum quasi opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum 3 Ki. 7:19
- et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper iuxta mensuram columnae contra retiacula malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi 3 Ki. 7:20
- et statuit duas columnas in porticum templi cumque statuisset columnam dexteram vocavit eam nomine Iachin similiter erexit columnam secundam et vocavit nomen eius Booz 3 Ki. 7:21
- et super capita columnarum opus in modum lilii posuit perfectumque est opus columnarum 3 Ki. 7:22
- fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium rotundum in circuitu quinque cubitorum altitudo eius et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum 3 Ki. 7:23
- et inter coronulas et plectas leones et boves et cherubin et in iuncturis similiter desuper et subter leones et boves quasi lora ex aere dependentia 3 Ki. 7:29
- os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate et quod forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum pariterque habebat unum cubitum et dimidium in angulis autem columnarum variae celaturae erant et media intercolumnia quadrata non rotunda 3 Ki. 7:31
- tales autem rotae erant quales solent in curru fieri et axes earum et radii et canti et modioli omnia fusilia 3 Ki. 7:33
- in summitate autem basis erat quaedam rotunditas dimidii cubiti ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens celaturas suas et scalpturas varias ex semet ipso 3 Ki. 7:35
- scalpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere et in angulis cherubin et leones et palmas quasi in similitudinem stantis hominis ut non celata sed adposita per circuitum viderentur 3 Ki. 7:36
- in hunc modum fecit decem bases fusura una et mensura scalpturaque consimili 3 Ki. 7:37
- fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini 3 Ki. 7:40
- et malogranata quadringenta in duobus retiaculis duos versus malogranatorum in retiaculis singulis ad operiendos funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum 3 Ki. 7:42
- et lebetas et scutras et amulas omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini de aurichalco erant 3 Ki. 7:45
- in campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Sarthan 3 Ki. 7:46
- fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream 3 Ki. 7:48
- et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et intulit quae sanctificaverat David pater suus argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini 3 Ki. 7:51
- tunc congregavit omnes maiores natu Israhel cum principibus tribuum et duces familiarum filiorum Israhel ad regem Salomonem in Hierusalem ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David id est de Sion 3 Ki. 8:1
- convenitque ad regem Salomonem universus Israhel in mense hethanim in sollemni die ipse est mensis septimus 3 Ki. 8:2
- et portaverunt arcam Domini et tabernaculum foederis et omnia vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo et ferebant ea sacerdotes et Levitae 3 Ki. 8:4
- et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum in oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas cherubin 3 Ki. 8:6
- cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum non apparebant ultra extrinsecus qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem 3 Ki. 8:8
- in arca autem non est aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit foedus Dominus cum filiis Israhel cum egrederentur de terra Aegypti 3 Ki. 8:9
- tunc ait Salomon Dominus dixit ut habitaret in nebula 3 Ki. 8:12
- aedificans aedificavi domum in habitaculum tuum firmissimum solium tuum in sempiternum 3 Ki. 8:13
- et ait benedictus Dominus Deus Israhel qui locutus est ore suo ad David patrem meum et in manibus eius perfecit dicens 3 Ki. 8:15
- et ait Dominus ad David patrem meum quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo bene fecisti hoc ipsum mente tractans 3 Ki. 8:18
- et constitui ibi locum arcae in qua foedus est Domini quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Aegypti 3 Ki. 8:21
- stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiae Israhel et expandit manus suas in caelum 3 Ki. 8:22
- et ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo desuper et super terra deorsum qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo 3 Ki. 8:23
- nunc igitur Domine Deus Israhel conserva famulo tuo David patri meo quae locutus es ei dicens non auferetur de te vir coram me qui sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint filii tui viam suam ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo 3 Ki. 8:25
- ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte et die super domum de qua dixisti erit nomen meum ibi ut exaudias orationem qua orat te servus tuus in loco isto 3 Ki. 8:29
- ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israhel quodcumque oraverint in loco isto et exaudies in loco habitaculi tui in caelo et cum exaudieris propitius eris 3 Ki. 8:30
- si peccaverit homo in proximum suum et habuerit aliquod iuramentum quo teneatur adstrictus et venerit propter iuramentum coram altari tuo in domum tuam 3 Ki. 8:31
- tu exaudies in caelo et facies et iudicabis servos tuos condemnans impium et reddens viam suam super caput eius iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suam 3 Ki. 8:32
- si fugerit populus tuus Israhel inimicos suos quia peccaturus est tibi et agentes paenitentiam et confitentes nomini tuo venerint et oraverint et deprecati te fuerint in domo hac 3 Ki. 8:33
- exaudi in caelo et dimitte peccatum populi tui Israhel et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum 3 Ki. 8:34
- si clausum fuerit caelum et non pluerit propter peccata eorum et orantes in loco isto paenitentiam egerint nomini tuo et a peccatis suis conversi fuerint propter adflictionem suam 3 Ki. 8:35
- exaudi eos in caelo et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israhel et ostende eis viam bonam per quam ambulent et da pluviam super terram tuam quam dedisti populo tuo in possessionem 3 Ki. 8:36
- fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut corruptus aer aurugo lucusta rubigo et adflixerit eum et inimicus eius portas obsidens omnis plaga universa infirmitas 3 Ki. 8:37
- cuncta devotatio et inprecatio quae acciderit omni homini de populo tuo Israhel si quis cognoverit plagam cordis sui et expanderit manus suas in domo hac 3 Ki. 8:38
- tu audies in caelo in loco habitationis tuae et repropitiaberis et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas sicut videris cor eius quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum 3 Ki. 8:39
- extentum ubique cum venerit ergo et oraverit in loco hoc 3 Ki. 8:42
- tu exaudies in caelo in firmamento habitaculi tui et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere sicut populus tuus Israhel et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi 3 Ki. 8:43
- et exaudies in caelo orationem eorum et preces eorum et facies iudicium eorum 3 Ki. 8:45
- quod si peccaverint tibi non est enim homo qui non peccet et iratus tradideris eos inimicis suis et capti ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope 3 Ki. 8:46
- et egerint paenitentiam in corde suo in loco captivitatis et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua dicentes peccavimus inique egimus impie gessimus 3 Ki. 8:47
- et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti sunt et oraverint te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et civitatis quam elegisti et templi quod aedificavi nomini tuo 3 Ki. 8:48
- exaudies in caelo in firmamento solii tui orationem eorum et preces et facies iudicium eorum 3 Ki. 8:49
- et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi et omnibus iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint ut misereantur eis 3 Ki. 8:50
- ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et populi tui Israhel et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te 3 Ki. 8:52
- tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terrae sicut locutus es per Mosen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Aegypto Domine Deus 3 Ki. 8:53
- factum est autem cum conplesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc surrexit de conspectu altaris Domini utrumque enim genu in terram fixerat et manus expanderat ad caelum 3 Ki. 8:54
- sed inclinet corda nostra ad se ut ambulemus in universis viis eius et custodiamus mandata eius et caerimonias et iudicia quaecumque mandavit patribus nostris 3 Ki. 8:58
- sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro ut ambulemus in decretis eius et custodiamus mandata eius sicut et hodie 3 Ki. 8:61
- in die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum quia altare aereum quod erat coram Domino minus erat et capere non poterat holocausta et sacrificium et adipem pacificorum 3 Ki. 8:64
- fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem et omnis Israhel cum eo multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti coram Domino Deo nostro septem diebus et septem diebus id est quattuordecim diebus 3 Ki. 8:65
- et in die octava dimisit populos qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo et Israhel populo suo 3 Ki. 8:66
- apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in Gabaon 3 Ki. 9:2
- dixitque Dominus ad eum exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam qua deprecatus es coram me sanctificavi domum hanc quam aedificasti ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus 3 Ki. 9:3
- tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus in simplicitate cordis et in aequitate et feceris omnia quae praecepi tibi et legitima mea et iudicia mea servaveris 3 Ki. 9:4
- ponam thronum regni tui super Israhel in sempiternum sicut locutus sum David patri tuo dicens non auferetur de genere tuo vir de solio Israhel 3 Ki. 9:5
- auferam Israhel de superficie terrae quam dedi eis et templum quod sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo eritque Israhel in proverbium et in fabulam cunctis populis 3 Ki. 9:7
- et domus haec erit in exemplum omnis qui transierit per eam stupebit et sibilabit et dicet quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic 3 Ki. 9:8
- Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum iuxta omne quod opus habuerat tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galileae 3 Ki. 9:11
- et ait haecine sunt civitates quas dedisti mihi frater et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc 3 Ki. 9:13
- Pharao rex Aegypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et Chananeum qui habitabat in civitate interfecit et dedit eam in dote filiae suae uxori Salomonis 3 Ki. 9:16
- et Baalath et Palmyram in terra solitudinis 3 Ki. 9:18
- et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro munivit et civitates curruum et civitates equitum et quodcumque ei placuit ut aedificaret in Hierusalem et in Libano et in omni terra potestatis suae 3 Ki. 9:19
- horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non potuerant filii Israhel exterminare fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc 3 Ki. 9:21
- filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam quam aedificaverat ei tunc aedificavit Mello 3 Ki. 9:24
- classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber quae est iuxta Ahilam in litore maris Rubri in terra Idumea 3 Ki. 9:26
- misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris cum servis Salomonis 3 Ki. 9:27
- qui cum venissent in Ophir sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem 3 Ki. 9:28
- sed et regina Saba audita fama Salomonis in nomine Domini venit temptare eum in enigmatibus 3 Ki. 10:1
- et ingressa Hierusalem multo comitatu et divitiis camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas venit ad Salomonem et locuta est ei universa quae habebat in corde suo 3 Ki. 10:2
- et cibos mensae eius et habitacula servorum et ordinem ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta quae offerebat in domo Domini non habebat ultra spiritum 3 Ki. 10:5
- dixitque ad regem verus est sermo quem audivi in terra mea 3 Ki. 10:6
- sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super thronum Israhel eo quod dilexerit Dominus Israhel in sempiternum et constituit te regem ut faceres iudicium et iustitiam 3 Ki. 10:9
- fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et domus regiae et citharas lyrasque cantoribus non sunt adlata huiuscemodi ligna thyina neque visa usque in praesentem diem 3 Ki. 10:12
- rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit et petivit ab eo exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio quae reversa est et abiit in terram suam cum servis suis 3 Ki. 10:13
- fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro sescentos auri siclos dedit in lamminas scuti unius 3 Ki. 10:16
- et trecentas peltas ex auro probato trecentae minae auri unam peltam vestiebant posuitque ea rex in domo silvae Libani 3 Ki. 10:17
- qui habebat sex gradus et summitas throni rotunda erat in parte posteriori et duae manus hinc atque inde tenentes sedile et duo leones stabant iuxta manus singulas 3 Ki. 10:19
- et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde non est factum tale opus in universis regnis 3 Ki. 10:20
- sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant aurea et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis 3 Ki. 10:21
- quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis deferens inde aurum et argentum dentes elefantorum et simias et pavos 3 Ki. 10:22
- et universa terra desiderabat vultum Salomonis ut audiret sapientiam eius quam dederat Deus in corde eius 3 Ki. 10:24
- congregavitque Salomon currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et disposuit eos per civitates munitas et cum rege in Hierusalem 3 Ki. 10:26
- fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Hierusalem quanta lapidum et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus 3 Ki. 10:27
- egrediebatur autem quadriga ex Aegypto sescentis siclis argenti et equus centum quinquaginta atque in hunc modum cuncti reges Hettheorum et Syriae equos venundabant 3 Ki. 10:29
- tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Hierusalem et Moloch idolo filiorum Ammon 3 Ki. 11:7
- atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis quae adolebant tura et immolabant diis suis 3 Ki. 11:8
- verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum de manu filii tui scindam illud 3 Ki. 11:12
- suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum de semine regio qui erat in Edom 3 Ki. 11:14
- cum enim esset David in Idumea et ascendisset Ioab princeps militiae ad sepeliendos eos qui fuerant interfecti et occidisset omne masculinum in Idumea 3 Ki. 11:15
- sex enim mensibus ibi moratus est Ioab et omnis Israhel donec interimerent omne masculinum in Idumea 3 Ki. 11:16
- cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introierunt Aegyptum ad Pharaonem regem Aegypti qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit 3 Ki. 11:18
- et invenit Adad gratiam coram Pharao valde in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Tafnes reginae 3 Ki. 11:19
- genuitque ei soror Tafnes Genebath filium et nutrivit eum Tafnes in domo Pharaonis eratque Genebath habitans apud Pharaonem cum filiis eius 3 Ki. 11:20
- cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum patribus suis et mortuum esse Ioab principem militiae dixit Pharaoni dimitte me ut vadam in terram meam 3 Ki. 11:21
- et congregavit contra eum viros et factus est princeps latronum cum interficeret eos David abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et constituerunt eum regem in Damasco 3 Ki. 11:24
- eratque adversarius Israhel cunctis diebus Salomonis et hoc est malum Adad et odium contra Israhel regnavitque in Syria 3 Ki. 11:25
- factum est igitur in tempore illo ut Hieroboam egrederetur de Hierusalem et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via opertus pallio novo erant autem duo tantum in agro 3 Ki. 11:29
- adprehendensque Ahia pallium suum novum quo opertus erat scidit in duodecim partes 3 Ki. 11:30
- eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharoth deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et iudicia sicut David pater eius 3 Ki. 11:33
- filio autem eius dabo tribum unam ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Hierusalem civitatem quam elegi ut esset nomen meum ibi 3 Ki. 11:36
- si igitur audieris omnia quae praecepero tibi et ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et praecepta mea sicut fecit David servus meus ero tecum et aedificabo tibi domum fidelem quomodo aedificavi David et tradam tibi Israhel 3 Ki. 11:38
- voluit ergo Salomon interficere Hieroboam qui surrexit et aufugit in Aegyptum ad Susac regem Aegypti et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis 3 Ki. 11:40
- reliquum autem verborum Salomonis et omnia quae fecit et sapientia eius ecce universa scripta sunt in libro verborum Salomonis 3 Ki. 11:41
- dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta anni sunt 3 Ki. 11:42
- dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui regnavitque Roboam filius eius pro eo 3 Ki. 11:43
- venit autem Roboam in Sychem illuc enim congregatus erat omnis Israhel ad constituendum eum regem 3 Ki. 12:1
- at Hieroboam filius Nabath cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis audita morte eius reversus est de Aegypto 3 Ki. 12:2
- et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae ad Hieroboam filium Nabath 3 Ki. 12:15
- videns itaque populus quod noluisset eos audire rex respondit ei dicens quae nobis pars in David vel quae hereditas in filio Isai in tabernacula tua Israhel nunc vide domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua 3 Ki. 12:16
- super filios autem Israhel quicumque habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam 3 Ki. 12:17
- misit igitur rex Roboam Aduram qui erat super tributum et lapidavit eum omnis Israhel et mortuus est porro rex Roboam festinus ascendit currum et fugit in Hierusalem 3 Ki. 12:18
- recessitque Israhel a domo David usque in praesentem diem 3 Ki. 12:19
- haec dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra fratres vestros filios Israhel revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere sicut eis praeceperat Dominus 3 Ki. 12:24
- aedificavit autem Hieroboam Sychem in monte Ephraim et habitavit ibi et egressus inde aedificavit Phanuhel 3 Ki. 12:25
- dixitque Hieroboam in corde suo nunc revertetur regnum ad domum David 3 Ki. 12:26
- si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Hierusalem et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iuda interficientque me et revertentur ad eum 3 Ki. 12:27
- posuitque unum in Bethel et alterum in Dan 3 Ki. 12:29
- et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan 3 Ki. 12:30
- et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi qui non erant de filiis Levi 3 Ki. 12:31
- constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima die mensis in similitudinem sollemnitatis quae celebratur in Iuda et ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae fecerat 3 Ki. 12:32
- et ascendit super altare quod extruxerat in Bethel quintadecima die mensis octavi quem finxerat de corde suo et fecit sollemnitatem filiis Israhel et ascendit super altare ut adoleret incensum 3 Ki. 12:33
- et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel Hieroboam stante super altare et tus iaciente 3 Ki. 13:1
- et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait altare altare haec dicit Dominus ecce filius nascetur domui David Iosias nomine et immolabit super te sacerdotes excelsorum qui nunc in te tura succendunt et ossa hominum incendet super te 3 Ki. 13:2
- deditque in die illa signum dicens hoc erit signum quod locutus est Dominus ecce altare scinditur et effunditur cinis qui in eo est 3 Ki. 13:3
- cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel extendit manum suam de altari dicens adprehendite eum et exaruit manus eius quam extenderat contra eum nec valuit retrahere eam ad se 3 Ki. 13:4
- altare quoque scissum est et effusus cinis de altari iuxta signum quod praedixerat vir Dei in sermone Domini 3 Ki. 13:5
- responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem domus tuae non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto 3 Ki. 13:8
- sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam qua venisti 3 Ki. 13:9
- abiit ergo per aliam viam et non est reversus per iter quo venerat in Bethel 3 Ki. 13:10
- prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem venit filius suus et narravit ei omnia opera quae fecerat vir Dei illa die in Bethel et verba quae locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suo 3 Ki. 13:11
- qui ait non possum reverti neque venire tecum nec comedam panem nec bibam aquam in loco isto 3 Ki. 13:16
- quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini dicens non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam qua ieris 3 Ki. 13:17
- qui ait illi et ego propheta sum similis tui et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens reduc eum tecum in domum tuam et comedat panem et bibat aquam fefellit eum 3 Ki. 13:18
- et reduxit secum comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam 3 Ki. 13:19
- et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum 3 Ki. 13:22
- qui cum abisset invenit eum leo in via et occidit et erat cadaver eius proiectum in itinere asinus autem stabat iuxta illum et leo stabat iuxta cadaver 3 Ki. 13:24
- et ecce viri transeuntes viderunt cadaver proiectum in via et leonem stantem iuxta cadaver et venerunt et divulgaverunt in civitate in qua prophetes senex ille habitabat 3 Ki. 13:25
- et ille abisset invenit cadaver eius proiectum in via et asinum et leonem stantes iuxta cadaver non comedit leo de cadavere nec laesit asinum 3 Ki. 13:28
- tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum et reversus intulit in civitatem prophetae senis ut plangerent eum 3 Ki. 13:29
- et posuit cadaver eius in sepulchro suo et planxerunt eum heu frater 3 Ki. 13:30
- cumque planxissent eum dixit ad filios suos cum mortuus fuero sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est iuxta ossa eius ponite ossa mea 3 Ki. 13:31
- profecto enim veniet sermo quem praedixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana excelsorum quae sunt in urbibus Samariae 3 Ki. 13:32
- in tempore illo aegrotavit Abia filius Hieroboam 3 Ki. 14:1
- dixitque Hieroboam uxori suae surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est Ahia propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc 3 Ki. 14:2
- tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas mellis et vade ad illum ipse indicabit tibi quid eventurum sit huic puero 3 Ki. 14:3
- fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia caligaverant oculi eius prae senectute 3 Ki. 14:4
- et scidi regnum domus David et dedi illud tibi et non fuisti sicut servus meus David qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo 3 Ki. 14:8
- idcirco ecce ego inducam mala super domum Hieroboam et percutiam de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israhel et mundabo reliquias domus Hieroboam sicut mundari solet fimus usque ad purum 3 Ki. 14:10
- qui mortui fuerint de Hieroboam in civitate comedent eos canes qui autem mortui fuerint in agro vorabunt eos aves caeli quia Dominus locutus est 3 Ki. 14:11
- tu igitur surge et vade in domum tuam et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puer 3 Ki. 14:12
- et planget eum omnis Israhel et sepeliet iste enim solus infertur de Hieroboam in sepulchrum quia inventus est super eo sermo bonus ad Dominum Deum Israhel in domo Hieroboam 3 Ki. 14:13
- constituet autem sibi Dominus regem super Israhel qui percutiat domum Hieroboam in hac die et in hoc tempore 3 Ki. 14:14
- et percutiet Dominus Israhel sicut moveri solet harundo in aqua et evellet Israhel de terra bona hac quam dedit patribus eorum et ventilabit eos trans Flumen quia fecerunt sibi lucos ut inritarent Dominum 3 Ki. 14:15
- surrexit itaque uxor Hieroboam et abiit et venit in Thersa cumque illa ingrederetur limen domus puer mortuus est 3 Ki. 14:17
- et sepelierunt eum et planxit illum omnis Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae 3 Ki. 14:18
- reliqua autem verborum Hieroboam quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel 3 Ki. 14:19
- porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare coepisset et decem et septem annis regnavit in Hierusalem civitatem quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israhel nomen autem matris eius Naama Ammanites 3 Ki. 14:21
- et fecit Iudas malum coram Domino et inritaverunt eum super omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis quae peccaverant 3 Ki. 14:22
- sed et effeminati fuerunt in terra feceruntque omnes abominationes gentium quas adtrivit Dominus ante faciem filiorum Israhel 3 Ki. 14:24
- in quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Hierusalem 3 Ki. 14:25
- pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum scutariorum et eorum qui excubabant ante ostium domus regis 3 Ki. 14:27
- cumque ingrederetur rex in domum Domini portabant ea qui praeeundi habebant officium et postea reportabant ad armamentarium scutariorum 3 Ki. 14:28
- reliqua autem sermonum Roboam et omnium quae fecit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda 3 Ki. 14:29
- dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David nomen autem matris eius Naama Ammanites et regnavit Abiam filius eius pro eo 3 Ki. 14:31
- igitur in octavodecimo anno regni Hieroboam filii Nabath regnavit Abiam super Iudam 3 Ki. 15:1
- tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia Absalom 3 Ki. 15:2
- ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quae fecerat ante eum nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius 3 Ki. 15:3
- sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium eius post eum et staret Hierusalem 3 Ki. 15:4
- eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus quae praeceperat ei cunctis diebus vitae suae excepto sermone Uriae Hetthei 3 Ki. 15:5
- reliqua autem sermonum Abiam et omnia quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda fuitque proelium inter Abiam et inter Hieroboam 3 Ki. 15:7
- et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo 3 Ki. 15:8
- in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israhel regnavit Asa rex Iuda 3 Ki. 15:9
- et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia Absalom 3 Ki. 15:10
- insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in sacris Priapi et in luco eius quem consecraverat subvertitque specum eius et confregit simulacrum turpissimum et conbusit in torrente Cedron 3 Ki. 15:13
- et intulit ea quae sanctificaverat pater suus et voverat in domum Domini argentum et aurum et vasa 3 Ki. 15:15
- ascendit quoque Baasa rex Israhel in Iudam et aedificavit Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iudae 3 Ki. 15:17
- tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae dedit illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium Tabremmon filii Ezion regem Syriae qui habitabat in Damasco dicens 3 Ki. 15:18
- adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui in civitates Israhel et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et universam Cenneroth omnem scilicet terram Nepthalim 3 Ki. 15:20
- quod cum audisset Baasa intermisit aedificare Rama et reversus est in Thersa 3 Ki. 15:21
- rex autem Asa nuntium misit in omnem Iudam nemo sit excusatus et tulerunt lapides Rama et ligna eius quibus aedificaverat Baasa et extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et Maspha 3 Ki. 15:22
- reliqua autem omnium sermonum Asa et universae fortitudines eius et cuncta quae fecit et civitates quas extruxit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes 3 Ki. 15:23
- et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Iosaphat filius eius pro eo 3 Ki. 15:24
- et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit in viis patris sui et in peccatis eius quibus peccare fecit Israhel 3 Ki. 15:26
- insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar et percussit eum in Gebbethon quae est urbs Philisthinorum siquidem Nadab et omnis Israhel obsidebant Gebbethon 3 Ki. 15:27
- interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis Iuda et regnavit pro eo 3 Ki. 15:28
- cumque regnasset percussit omnem domum Hieroboam non dimisit ne unam quidem animam de semine eius donec deleret eum iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis 3 Ki. 15:29
- reliqua autem sermonum Nadab et omnia quae operatus est nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel 3 Ki. 15:31
- anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahia super omnem Israhel in Thersa viginti quattuor annis 3 Ki. 15:33
- et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Hieroboam et in peccatis eius quibus peccare fecit Israhel 3 Ki. 15:34
- pro eo quod exaltavi te de pulvere et posui ducem super populum meum Israhel tu autem ambulasti in via Hieroboam et peccare fecisti populum meum Israhel ut me inritares in peccatis eorum 3 Ki. 16:2
- qui mortuus fuerit de Baasa in civitate comedent eum canes et qui mortuus fuerit ex eo in regione comedent eum volucres caeli 3 Ki. 16:4
- reliqua autem sermonum Baasa et quaecumque fecit et proelia eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel 3 Ki. 16:5
- dormivit ergo Baasa cum patribus suis sepultusque est in Thersa et regnavit Hela filius eius pro eo 3 Ki. 16:6
- cum autem in manu Hieu filii Anani prophetae verbum Domini factum esset contra Baasa et contra domum eius et contra omne malum quod fecerat coram Domino ad inritandum eum in operibus manuum suarum ut fieret sicut domus Hieroboam ob hanc causam occidit eum 3 Ki. 16:7
- anno vicesimo sexto Asa regis Iuda regnavit Hela filius Baasa super Israhel in Thersa duobus annis 3 Ki. 16:8
- et rebellavit contra eum servus suus Zamri dux mediae partis equitum erat autem Hela in Thersa bibens et temulentus in domo Arsa praefecti Thersa 3 Ki. 16:9
- delevitque Zamri omnem domum Baasa iuxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Hieu prophetae 3 Ki. 16:12
- propter universa peccata Baasa et peccata Hela filii eius qui peccaverunt et peccare fecerunt Israhel provocantes Dominum Deum Israhel in vanitatibus suis 3 Ki. 16:13
- reliqua autem sermonum Hela et omnia quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel 3 Ki. 16:14
- anno vicesimo et septimo Asa regis Iuda regnavit Zamri septem diebus in Thersa porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum 3 Ki. 16:15
- cumque audisset rebellasse Zamri et occidisse regem fecit sibi regem omnis Israhel Amri qui erat princeps militiae super Israhel in die illa in castris 3 Ki. 16:16
- in peccatis suis quae peccaverat faciens malum coram Domino et ambulans in via Hieroboam et in peccato eius quo fecit peccare Israhel 3 Ki. 16:19
- reliqua autem sermonum Zamri et insidiarum eius et tyrannidis nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel 3 Ki. 16:20
- tunc divisus est populus Israhel in duas partes media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth ut constitueret eum regem et media pars Amri 3 Ki. 16:21
- anno tricesimo primo Asa regis Iuda regnavit Amri super Israhel duodecim annis in Thersa regnavit sex annis 3 Ki. 16:23
- fecit autem Amri malum in conspectu Domini et operatus est nequiter super omnes qui fuerant ante eum 3 Ki. 16:25
- ambulavitque in omni via Hieroboam filii Nabath et in peccatis eius quibus peccare fecerat Israhel ut inritaret Dominum Deum Israhel in vanitatibus suis 3 Ki. 16:26
- reliqua autem sermonum Amri et proelia eius quae gessit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel 3 Ki. 16:27
- et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria regnavitque Ahab filius eius pro eo 3 Ki. 16:28
- Ahab vero filius Amri regnavit super Israhel anno tricesimo octavo Asa regis Iuda et regnavit Ahab filius Amri super Israhel in Samaria viginti et duobus annis 3 Ki. 16:29
- et fecit Ahab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum 3 Ki. 16:30
- nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabath insuper duxit uxorem Hiezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum 3 Ki. 16:31
- et posuit aram Baal in templo Baal quod aedificaverat in Samaria 3 Ki. 16:32
- et plantavit lucum et addidit Ahab in opere suo inritans Dominum Deum Israhel super omnes reges Israhel qui fuerant ante eum 3 Ki. 16:33
- in diebus eius aedificavit Ahiel de Bethel Hiericho in Abiram primitivo suo fundavit eam et in Segub novissimo suo posuit portas eius iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Iosue filii Nun 3 Ki. 16:34
- et dixit Helias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Ahab vivit Dominus Deus Israhel in cuius conspectu sto si erit annis his ros et pluvia nisi iuxta oris mei verba 3 Ki. 17:1
- recede hinc et vade contra orientem et abscondere in torrente Charith qui est contra Iordanem 3 Ki. 17:3
- abiit ergo et fecit iuxta verbum Domini cumque abisset sedit in torrente Charith qui est contra Iordanem 3 Ki. 17:5
- surge et vade in Sareptha Sidoniorum et manebis ibi praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te 3 Ki. 17:9
- surrexit et abiit Sareptham cumque venisset ad portam civitatis apparuit ei mulier vidua colligens ligna et vocavit eam dixitque da mihi paululum aquae in vase ut bibam 3 Ki. 17:10
- cumque illa pergeret ut adferret clamavit post tergum eius dicens adfer mihi obsecro et buccellam panis in manu tua 3 Ki. 17:11
- quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur 3 Ki. 17:12
- haec autem dicit Dominus Deus Israhel hydria farinae non deficiet nec lecythus olei minuetur usque ad diem in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terrae 3 Ki. 17:14
- hydria farinae non defecit et lecythus olei non est inminutus iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Heliae 3 Ki. 17:16
- factum est autem post verba haec aegrotavit filius mulieris matris familiae et erat languor fortis nimis ita ut non remaneret in eo halitus 3 Ki. 17:17
- et ait ad eam da mihi filium tuum tulitque eum de sinu illius et portavit in cenaculum ubi ipse manebat et posuit super lectulum suum 3 Ki. 17:19
- et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus clamavitque ad Dominum et ait Domine Deus meus revertatur oro anima pueri huius in viscera eius 3 Ki. 17:21
- tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi en vivit filius tuus 3 Ki. 17:23
- dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est 3 Ki. 17:24
- post dies multos verbum Domini factum est ad Heliam in anno tertio dicens vade et ostende te Ahab ut dem pluviam super faciem terrae 3 Ki. 18:1
- ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab erat autem fames vehemens in Samaria 3 Ki. 18:2
- nam cum interficeret Hiezabel prophetas Domini tulit ille centum prophetas et abscondit eos quinquagenos in speluncis et pavit eos pane et aqua 3 Ki. 18:4
- dixit ergo Ahab ad Abdiam vade in terram ad universos fontes aquarum et in cunctas valles si forte invenire possimus herbam et salvare equos et mulos et non penitus iumenta intereant 3 Ki. 18:5
- cumque esset Abdias in via Helias occurrit ei qui cum cognovisset eum cecidit super faciem suam et ait num tu es domine mi Helias 3 Ki. 18:7
- et ille quid peccavi inquit quoniam trades me servum tuum in manu Ahab ut interficiat me 3 Ki. 18:9
- cumque recessero a te spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro ingressus nuntiabo Ahab et non inveniet te et interficiet me servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua 3 Ki. 18:12
- numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Hiezabel prophetas Domini quod absconderim de prophetis Domini centum viros quinquagenos et quinquagenos in speluncis et paverim eos pane et aqua 3 Ki. 18:13
- abiit ergo Abdias in occursum Ahab et indicavit ei venitque Ahab in occursum Heliae 3 Ki. 18:16
- verumtamen nunc mitte et congrega ad me universum Israhel in monte Carmeli et prophetas Baal quadringentos quinquaginta prophetasque lucorum quadringentos qui comedunt de mensa Hiezabel 3 Ki. 18:19
- misit Ahab ad omnes filios Israhel et congregavit prophetas in monte Carmeli 3 Ki. 18:20
- accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo claudicatis in duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal sequimini illum et non respondit ei populus verbum 3 Ki. 18:21
- dentur nobis duo boves et illi eligant bovem unum et in frusta caedentes ponant super ligna ignem autem non subponant et ego faciam bovem alterum et inponam super ligna ignemque non subponam 3 Ki. 18:23
- cumque esset iam meridies inludebat eis Helias dicens clamate voce maiore deus enim est et forsitan loquitur aut in diversorio est aut in itinere aut certe dormit ut excitetur 3 Ki. 18:27
- et aedificavit lapidibus altare in nomine Domini fecitque aquaeductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris 3 Ki. 18:32
- cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides pulverem quoque et aquam quae erat in aquaeductu lambens 3 Ki. 18:38
- quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam et ait Dominus ipse est Deus Dominus ipse est Deus 3 Ki. 18:39
- ascendit Ahab ut comederet et biberet Helias autem ascendit in vertice Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua 3 Ki. 18:42
- in septima autem vice ecce nubicula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari qui ait ascende et dic Ahab iunge et descende ne occupet te pluvia 3 Ki. 18:44
- cumque se verterent huc atque illuc ecce caeli contenebrati sunt et nubes et ventus et facta est pluvia grandis ascendens itaque Ahab abiit in Hiezrahel 3 Ki. 18:45
- et manus Domini facta est super Heliam accinctisque lumbis currebat ante Ahab donec veniret in Hiezrahel 3 Ki. 18:46
- timuit ergo Helias et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas venitque in Bersabee Iuda et dimisit ibi puerum suum 3 Ki. 19:3
- et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et sederet subter unam iuniperum petivit animae suae ut moreretur et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres mei 3 Ki. 19:4
- proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi et ecce angelus tetigit eum et dixit illi surge comede 3 Ki. 19:5
- qui cum surrexisset comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb 3 Ki. 19:8
- cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi quid hic agis Helia 3 Ki. 19:9
- et ait ei egredere et sta in monte coram Domino et ecce Dominus transit et spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum non in spiritu Dominus et post spiritum commotio non in commotione Dominus 3 Ki. 19:11
- et post commotionem ignis non in igne Dominus et post ignem sibilus aurae tenuis 3 Ki. 19:12
- quod cum audisset Helias operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncae et ecce vox ad eum dicens quid agis hic Helia 3 Ki. 19:13
- et ait Dominus ad eum vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum cumque perveneris ungues Azahel regem super Syriam 3 Ki. 19:15
- et derelinquam mihi in Israhel septem milia universorum genua quae non sunt incurvata Baal et omne os quod non adoravit eum osculans manum 3 Ki. 19:18
- profectus ergo inde repperit Heliseum filium Saphat arantem duodecim iugis boum et ipse in duodecim arantibus unus erat cumque venisset Helias ad eum misit pallium suum super illum 3 Ki. 19:19
- reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt consurgensque abiit et secutus est Heliam et ministrabat ei 3 Ki. 19:21
- mittensque nuntios ad Ahab regem Israhel in civitatem 3 Ki. 20:2
- cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum et omne quod eis placuerit ponent in manibus suis et auferent 3 Ki. 20:6
- factum est autem cum audisset verbum istud bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis circumdate civitatem et circumdederunt eam 3 Ki. 20:12
- et ecce propheta unus accedens ad Ahab regem Israhel ait haec dicit Dominus certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ecce ego tradam eam in manu tua hodie ut scias quia ego sum Dominus 3 Ki. 20:13
- et egressi sunt meridie Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo et reges triginta duo cum eo qui ad auxilium eius venerant 3 Ki. 20:16
- egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte misit itaque Benadad qui nuntiaverunt ei dicentes viri egressi sunt de Samaria 3 Ki. 20:17
- et percussit unusquisque virum qui contra se venerat fugeruntque Syri et persecutus est eos Israhel fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus 3 Ki. 20:20
- servi vero regis Syriae dixerunt ei dii montium sunt dii eorum ideo superaverunt nos sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos 3 Ki. 20:23
- et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus quos ante habuisti et pugnabimus contra eos in campestribus et videbis quod obtinebimus eos credidit consilio eorum et fecit ita 3 Ki. 20:25
- igitur postquam annus transierat recensuit Benadad Syros et ascendit in Afec ut pugnaret contra Israhel 3 Ki. 20:26
- et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israhel haec dicit Dominus quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus vallium dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua et scietis quia ego Dominus 3 Ki. 20:28
- dirigebant septem diebus ex adverso hii atque illi acies septima autem die commissum est bellum percusseruntque filii Israhel de Syris centum milia peditum in die una 3 Ki. 20:29
- fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et cecidit murus super viginti septem milia hominum qui remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum 3 Ki. 20:30
- dixeruntque ei servi sui ecce audivimus quod reges domus Israhel clementes sint ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israhel forsitan salvabit animas nostras 3 Ki. 20:31
- accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus veneruntque ad regem Israhel et dixerunt servus tuus Benadad dicit vivat oro te anima mea et ille ait si adhuc vivit frater meus est 3 Ki. 20:32
- quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque dixerunt frater tuus Benadad et dixit eis ite et adducite eum egressus est ergo ad eum Benadad et levavit eum in currum suum 3 Ki. 20:33
- qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria et ego foederatus recedam a te pepigit ergo foedus et dimisit eum 3 Ki. 20:34
- tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini percute me at ille noluit percutere 3 Ki. 20:35
- abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos 3 Ki. 20:38
- reversus est igitur rex Israhel in domum suam audire contemnens et furibundus venit Samariam 3 Ki. 20:43
- post verba autem haec vinea erat Naboth Hiezrahelitae qui erat in Hiezrahel iuxta palatium Ahab regis Samariae 3 Ki. 21:1
- venit ergo Ahab in domum suam indignans et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Hiezrahelites dicens non do tibi hereditatem patrum meorum et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem 3 Ki. 21:4
- scripsit itaque litteras ex nomine Ahab et signavit eas anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth 3 Ki. 21:8
- fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates qui habitabant cum eo in urbe sicut praeceperat eis Hiezabel et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos 3 Ki. 21:11
- quod cum audisset Ahab mortuum videlicet Naboth surrexit et descendebat in vineam Naboth Hiezrahelitae ut possideret eam 3 Ki. 21:16
- surge et descende in occursum Ahab regis Israhel qui est in Samaria ecce ad vineam Naboth descendit ut possideat eam 3 Ki. 21:18
- et loqueris ad eum dicens haec dicit Dominus occidisti insuper et possedisti et post haec addes haec dicit Dominus in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth lambent tuum quoque sanguinem 3 Ki. 21:19
- et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui dixit inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini 3 Ki. 21:20
- ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et ultimum in Israhel 3 Ki. 21:21
- sed et de Hiezabel locutus est Dominus dicens canes comedent Hiezabel in agro Hiezrahel 3 Ki. 21:23
- si mortuus fuerit Ahab in civitate comedent eum canes si autem mortuus fuerit in agro comedent eum volucres caeli 3 Ki. 21:24
- igitur non fuit alter talis ut Ahab qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini concitavit enim eum Hiezabel uxor sua 3 Ki. 21:25
- et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola quae fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israhel 3 Ki. 21:26
- itaque cum audisset Ahab sermones istos scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et ambulabat dimisso capite 3 Ki. 21:27
- nonne vidisti humiliatum Ahab coram me quia igitur humiliatus est mei causa non inducam malum in diebus eius sed in diebus filii sui inferam malum domui eius 3 Ki. 21:29
- in anno autem tertio descendit Iosaphat rex Iuda ad regem Israhel 3 Ki. 22:2
- et ait ad Iosaphat veniesne mecum ad proeliandum in Ramoth Galaad 3 Ki. 22:4
- congregavit ergo rex Israhel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis 3 Ki. 22:6
- rex autem Israhel et Iosaphat rex Iuda sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum 3 Ki. 22:10
- omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes ascende in Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu regis 3 Ki. 22:12
- venit itaque ad regem et ait illi rex Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum an cessare cui ille respondit ascende et vade prospere et tradet Dominus in manu regis 3 Ki. 22:15
- dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini 3 Ki. 22:16
- et ille ait vidi cunctum Israhel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem et ait Dominus non habent dominum isti revertatur unusquisque in domum suam in pace 3 Ki. 22:17
- et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter 3 Ki. 22:20
- egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam illum cui locutus est Dominus in quo 3 Ki. 22:21
- et ille ait egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius et dixit Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita 3 Ki. 22:22
- nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est contra te malum 3 Ki. 22:23
- accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi 3 Ki. 22:24
- et ait Micheas visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris 3 Ki. 22:25
- et dicite eis haec dicit rex mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiae donec revertar in pace 3 Ki. 22:27
- dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes 3 Ki. 22:28
- ascendit itaque rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad 3 Ki. 22:29
- unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et casu percussit regem Israhel inter pulmonem et stomachum at ille dixit aurigae suo verte manum tuam et eice me de exercitu quia graviter vulneratus sum 3 Ki. 22:34
- commissum est ergo proelium in die illa et rex Israhel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vesperi fluebat autem sanguis plagae in sinum currus 3 Ki. 22:35
- et praeco personuit in universo exercitu antequam sol occumberet dicens unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam 3 Ki. 22:36
- mortuus est autem rex et perlatus est Samariam sepelieruntque regem in Samaria 3 Ki. 22:37
- et laverunt currum in piscina Samariae et linxerunt canes sanguinem eius et habenas laverunt iuxta verbum Domini quod locutus fuerat 3 Ki. 22:38
- reliqua vero sermonum Ahab et universa quae fecit et domus eburneae quam aedificavit cunctarumque urbium quas extruxit nonne scripta sunt haec in libro verborum dierum regum Israhel 3 Ki. 22:39
- triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset et viginti et quinque annos regnavit in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia Salai 3 Ki. 22:42
- et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea fecitque quod rectum est in conspectu Domini verumtamen excelsa non abstulit adhuc enim populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis 3 Ki. 22:43
- reliqua autem verborum Iosaphat et opera eius quae gessit et proelia nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda 3 Ki. 22:45
- sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris eius abstulit de terra 3 Ki. 22:46
- nec erat tunc rex constitutus in Edom 3 Ki. 22:47
- rex vero Iosaphat fecerat classes in mari quae navigarent in Ophir propter aurum et ire non potuerunt quia confractae sunt in Asiongaber 3 Ki. 22:48
- tunc ait Ohozias filius Ahab ad Iosaphat vadant servi mei cum servis tuis in navibus et noluit Iosaphat 3 Ki. 22:49
- dormivitque cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui regnavitque Ioram filius eius pro eo 3 Ki. 22:50
- Ohozias autem filius Ahab regnare coeperat super Israhel in Samaria anno septimodecimo Iosaphat regis Iuda regnavitque super Israhel duobus annis 3 Ki. 22:51
- et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suae et in via Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel 3 Ki. 22:52
- praevaricatus est autem Moab in Israhel postquam mortuus est Ahab 4 Ki. 1:1
- ceciditque Ohozias per cancellos cenaculi sui quod habebat in Samaria et aegrotavit misitque nuntios dicens ad eos ite consulite Beelzebub deum Accaron utrum vivere queam de infirmitate mea hac 4 Ki. 1:2
- angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten surge ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos numquid non est Deus in Israhel ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron 4 Ki. 1:3
- at illi responderunt ei vir occurrit nobis et dixit ad nos ite revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei haec dicit Dominus numquid quia non erat Deus in Israhel mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron idcirco de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris 4 Ki. 1:6
- misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta qui erant sub eo qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait homo Dei rex praecepit ut descendas 4 Ki. 1:9
- et locutus est ei haec dicit Dominus quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israhel a quo possis interrogare sermonem ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris 4 Ki. 1:16
- reliqua autem verborum Ohoziae quae operatus est nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 4 Ki. 1:18
- factum est autem cum levare vellet Dominus Heliam per turbinem in caelum ibant Helias et Heliseus de Galgalis 4 Ki. 2:1
- dixit autem Helias ad Heliseum sede hic quia Dominus misit me in Hiericho et ille ait vivit Dominus et vivit anima tua quia non derelinquam te cumque venissent Hierichum 4 Ki. 2:4
- accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Heliseum et dixerunt ei numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te et ait et ego novi silete 4 Ki. 2:5
- tulitque Helias pallium suum et involvit illud et percussit aquas quae divisae sunt in utramque partem et transierunt ambo per siccum 4 Ki. 2:8
- cumque transissent Helias dixit ad Heliseum postula quod vis ut faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus obsecro ut fiat duplex spiritus tuus in me 4 Ki. 2:9
- cumque pergerent et incedentes sermocinarentur ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per turbinem in caelum 4 Ki. 2:11
- Heliseus autem videbat et clamabat pater mi pater mi currus Israhel et auriga eius et non vidit eum amplius adprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes 4 Ki. 2:12
- videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho de contra dixerunt requievit spiritus Heliae super Heliseum et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram 4 Ki. 2:15
- dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possint ire et quaerere dominum tuum ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium qui ait nolite mittere 4 Ki. 2:16
- et reversi sunt ad eum at ille habitabat in Hiericho dixitque eis numquid non dixi vobis nolite ire 4 Ki. 2:18
- at ille ait adferte mihi vas novum et mittite in illud sal qui cum adtulissent 4 Ki. 2:20
- egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait haec dicit Dominus sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors neque sterilitas 4 Ki. 2:21
- qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine Domini egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros 4 Ki. 2:24
- abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam 4 Ki. 2:25
- Ioram vero filius Ahab regnavit super Israhel in Samaria anno octavodecimo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis 4 Ki. 3:1
- verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel adhesit nec recessit ab eis 4 Ki. 3:3
- egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israhel 4 Ki. 3:6
- dixitque rex Israhel eheu eheu eheu congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu Moab 4 Ki. 3:10
- dixit autem Heliseus ad regem Israhel quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuae et ait illi rex Israhel quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab 4 Ki. 3:13
- dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum in cuius conspectu sto quod si non vultum Iosaphat regis Iudae erubescerem ne adtendissem quidem te nec respexissem 4 Ki. 3:14
- parumque hoc est in conspectu Domini insuper tradet etiam Moab in manu vestra 4 Ki. 3:18
- universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper et steterunt in terminis 4 Ki. 3:21
- perrexeruntque in castra Israhel porro consurgens Israhel percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui vicerant et percusserunt Moab 4 Ki. 3:24
- arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat pro eo obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio magna in Israhel statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam 4 Ki. 3:27
- cui dixit Heliseus quid vis ut faciam tibi dic mihi quid habes in domo tua at illa respondit non habeo ancilla tua quicquam in domo mea nisi parum olei quo unguear 4 Ki. 4:2
- et ingredere et claude ostium cum intrinsecus fueris tu et filii tui et mitte inde in omnia vasa haec et cum plena fuerint tolles 4 Ki. 4:4
- faciamus ergo cenaculum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum ut cum venerit ad nos maneat ibi 4 Ki. 4:10
- facta est igitur dies quaedam et veniens devertit in cenaculum et requievit ibi 4 Ki. 4:11
- dixit ad puerum loquere ad eam ecce sedule in omnibus ministrasti nobis quid vis ut faciam tibi numquid habes negotium et vis ut loquar regi sive principi militiae quae respondit in medio populi mei habito 4 Ki. 4:13
- dixit ad eam in tempore isto et in hac eadem hora si vita comes fuerit habebis in utero filium at illa respondit noli quaeso domine mi vir Dei noli mentiri ancillae tuae 4 Ki. 4:16
- et concepit mulier et peperit filium in tempore et in hora eadem quam dixerat Heliseus 4 Ki. 4:17
- stravitque asinam et praecepit puero mina et propera ne mihi moram facias in eundo et hoc age quod praecipio tibi 4 Ki. 4:24
- profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli cumque vidisset eam vir Dei de contra ait ad Giezi puerum suum ecce Sunamitis illa 4 Ki. 4:25
- vade ergo in occursum eius et dic ei rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium tuum quae respondit recte 4 Ki. 4:26
- cumque venisset ad virum Dei in monte adprehendit pedes eius et accessit Giezi ut amoveret eam et ait homo Dei dimitte illam anima enim eius in amaritudine est et Dominus celavit me et non indicavit mihi 4 Ki. 4:27
- et ille ait ad Giezi accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade si occurrerit tibi homo non salutes eum et si salutaverit te quispiam non respondeas illi et pones baculum meum super faciem pueri 4 Ki. 4:29
- Giezi autem praecesserat eos et posuerat baculum super faciem pueri et non erat vox neque sensus reversusque est in occursum eius et nuntiavit ei dicens non surrexit puer 4 Ki. 4:31
- ingressus est ergo Heliseus domum et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius 4 Ki. 4:32
- at ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum et oscitavit puer septies aperuitque oculos 4 Ki. 4:35
- et Heliseus reversus est in Galgala erat autem fames in terra et filii prophetarum habitabant coram eo dixitque uni de pueris suis pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum 4 Ki. 4:38
- et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea colocyntidas agri et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti nesciebat enim quid esset 4 Ki. 4:39
- infuderunt ergo sociis ut comederent cumque gustassent de coctione exclamaverunt dicentes mors in olla vir Dei et non potuerunt comedere 4 Ki. 4:40
- at ille adferte inquit farinam et misit in ollam et ait infunde turbae et comedat et non fuit amplius quicquam amaritudinis in olla 4 Ki. 4:41
- vir autem quidam venit de Balsalisa deferens viro Dei panes primitiarum et viginti panes hordiacios et frumentum novum in pera sua at ille dixit da populo ut comedat 4 Ki. 4:42
- porro de Syria egressi fuerant latrunculi et captivam duxerant de terra Israhel puellam parvulam quae erat in obsequio uxoris Naaman 4 Ki. 5:2
- quae ait ad dominam suam utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria profecto curasset eum a lepra quam habet 4 Ki. 5:3
- detulit litteras ad regem Israhel in haec verba cum acceperis epistulam hanc scito quod miserim ad te Naaman servum meum ut cures eum a lepra sua 4 Ki. 5:6
- quod cum audisset Heliseus vir Dei scidisse videlicet regem Israhel vestimenta sua misit ad eum dicens quare scidisti vestimenta tua veniat ad me et sciat esse prophetam in Israhel 4 Ki. 5:8
- misitque ad eum Heliseus nuntium dicens vade et lavare septies in Iordane et recipiet sanitatem caro tua atque mundaberis 4 Ki. 5:10
- numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci omnibus aquis Israhel ut laver in eis et munder cum ergo vertisset se et abiret indignans 4 Ki. 5:12
- descendit et lavit in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli et mundatus est 4 Ki. 5:14
- reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo venit et stetit coram eo et ait vere scio quod non sit Deus in universa terra nisi tantum in Israhel obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo 4 Ki. 5:15
- hoc autem solum est de quo depreceris Dominum pro servo tuo quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret et illo innitente super manum meam si adoravero in templo Remmon adorante me in eodem loco ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re 4 Ki. 5:18
- qui dixit ei vade in pace abiit ergo ab eo electo terrae tempore 4 Ki. 5:19
- et secutus est Giezi post tergum Naaman quem cum vidisset ille currentem ad se desilivit de curru in occursum eius et ait rectene sunt omnia 4 Ki. 5:21
- dixitque Naaman melius est ut accipias duo talenta et coegit eum ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis et duplicia vestimenta et inposuit duobus pueris suis qui et portaverunt coram eo 4 Ki. 5:23
- cumque venisset iam vesperi tulit de manu eorum et reposuit in domo dimisitque viros et abierunt 4 Ki. 5:24
- at ille nonne ait cor meum in praesenti erat quando reversus est homo de curru suo in occursum tui nunc igitur accepisti argentum et accepisti vestes ut emas oliveta et vineta et oves et boves et servos et ancillas 4 Ki. 5:26
- sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in sempiternum et egressus est ab eo leprosus quasi nix 4 Ki. 5:27
- dixerunt autem filii prophetarum ad Heliseum ecce locus in quo habitamus coram te angustus est nobis 4 Ki. 6:1
- accidit autem ut cum unus materiem succidisset caderet ferrum securis in aquam exclamavitque ille et ait eheu eheu eheu domine mi et hoc ipsum mutuo acceperam 4 Ki. 6:5
- rex autem Syriae pugnabat contra Israhel consiliumque iniit cum servis suis dicens in loco illo et illo ponamus insidias 4 Ki. 6:8
- misit itaque vir Dei ad regem Israhel dicens cave ne transeas in loco illo quia ibi Syri in insidiis sunt 4 Ki. 6:9
- dixitque unus servorum eius nequaquam domine mi rex sed Heliseus propheta qui est in Israhel indicat regi Israhel omnia verba quaecumque locutus fueris in conclavi tuo 4 Ki. 6:12
- dixit eis ite et videte ubi sit ut mittam et capiam eum adnuntiaveruntque ei dicentes ecce in Dothan 4 Ki. 6:13
- consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens eheu eheu domine mi quid faciemus 4 Ki. 6:15
- cumque orasset Heliseus ait Domine aperi oculos huius ut videat et aperuit Dominus oculos pueri et vidit et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Helisei 4 Ki. 6:17
- dixit autem ad eos Heliseus non est haec via nec ista est civitas sequimini me et ostendam vobis virum quem quaeritis duxit ergo eos in Samariam 4 Ki. 6:19
- cumque ingressi fuissent in Samaria dixit Heliseus Domine aperi oculos istorum ut videant aperuitque Dominus oculos eorum et viderunt esse se in medio Samariae 4 Ki. 6:20
- adpositaque est eis ciborum magna praeparatio et comederunt et biberunt et dimisit eos abieruntque ad dominum suum et ultra non venerunt latrones Syriae in terram Israhel 4 Ki. 6:23
- factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est donec venundaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis 4 Ki. 6:25
- Heliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum eo praemisit itaque virum et antequam veniret nuntius ille dixit ad senes numquid scitis quod miserit filius homicidae hic ut praecidatur caput meum videte ergo cum venerit nuntius cludite ostium et non sinatis eum introire ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est 4 Ki. 6:32
- dixit autem Heliseus audite verbum Domini haec dicit Dominus in tempore hoc cras modius similae uno statere erit et duo modii hordei statere uno in porta Samariae 4 Ki. 7:1
- respondens unus de ducibus super cuius manum rex incumbebat homini Dei ait si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo numquid poterit esse quod loqueris qui ait videbis oculis tuis et inde non comedes 4 Ki. 7:2
- siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae curruum et equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad invicem ecce mercede conduxit adversum nos rex Israhel reges Hettheorum et Aegyptiorum et venerunt super nos 4 Ki. 7:6
- surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt tentoria sua et equos et asinos in castris fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes 4 Ki. 7:7
- dixeruntque ad invicem non recte facimus haec enim dies boni nuntii est si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane sceleris arguemur venite eamus et nuntiemus in aula regis 4 Ki. 7:9
- ierunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus 4 Ki. 7:11
- qui surrexit nocte et ait ad servos suos dico vobis quid fecerint nobis Syri sciunt quia fame laboramus et idcirco egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes cum egressi fuerint de civitate capiemus eos viventes et tunc civitatem ingredi poterimus 4 Ki. 7:12
- respondit autem unus servorum eius tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israhel alii enim consumpti sunt et mittentes explorare poterimus 4 Ki. 7:13
- porro rex ducem illum in cuius manu incubuerat constituit ad portam quem conculcavit turba in introitu et mortuus est iuxta quod locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum 4 Ki. 7:17
- factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi quando ait duo modii hordei statere uno erunt et modius similae statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariae 4 Ki. 7:18
- quando responderat dux ille viro Dei et dixerat etiam si Dominus fecerit cataractas in caelo numquid fieri poterit quod loqueris et dixit ei videbis oculis tuis et inde non comedes 4 Ki. 7:19
- evenit ergo ei sicut praedictum erat et conculcavit eum populus in porta et mortuus est 4 Ki. 7:20
- quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim diebus multis 4 Ki. 8:2
- et ait rex ad Azahel tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens si evadere potero de infirmitate mea hac 4 Ki. 8:8
- ivit igitur Azahel in occursum eius habens secum munera et omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset coram eo ait filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens si sanari potero de infirmitate mea hac 4 Ki. 8:9
- triginta duorum erat annorum cum regnare coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem 4 Ki. 8:17
- ambulavitque in viis regum Israhel sicut ambulaverat domus Ahab filia enim Ahab erat uxor eius et fecit quod malum est coram Domino 4 Ki. 8:18
- in diebus eius recessit Edom ne esset sub Iuda et constituit sibi regem 4 Ki. 8:20
- venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo et surrexit nocte percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes curruum populus autem fugit in tabernacula sua 4 Ki. 8:21
- recessit ergo Edom ne esset sub Iuda usque ad diem hanc tunc recessit et Lobna in tempore illo 4 Ki. 8:22
- reliqua autem sermonum Ioram et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda 4 Ki. 8:23
- et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David et regnavit Ahazias filius eius pro eo 4 Ki. 8:24
- viginti duorum annorum erat Ahazias cum regnare coepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israhel 4 Ki. 8:26
- et ambulavit in viis domus Ahab et fecit quod malum est coram Domino sicut domus Ahab gener enim domus Ahab fuit 4 Ki. 8:27
- abiit quoque cum Ioram filio Ahab ad proeliandum contra Azahel regem Syriae in Ramoth Galaad et vulneraverunt Syri Ioram 4 Ki. 8:28
- qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel quia vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra Azahel regem Syriae porro Ahazias filius Ioram rex Iuda descendit invisere Ioram filium Ahab in Hiezrahel quia aegrotabat 4 Ki. 8:29
- Heliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad 4 Ki. 9:1
- perdamque omnem domum Ahab et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israhel 4 Ki. 9:8
- Hiezabel quoque comedent canes in agro Hiezrahel nec erit qui sepeliat eam aperuitque ostium et fugit 4 Ki. 9:10
- festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius in similitudinem tribunalis et cecinerunt tuba atque dixerunt regnavit Hieu 4 Ki. 9:13
- et reversus fuerat ut curaretur in Hiezrahel propter vulnera quia percusserant eum Syri proeliantem contra Azahel regem Syriae dixitque Hieu si placet vobis nemo egrediatur profugus de civitate ne vadat et nuntiet in Hiezrahel 4 Ki. 9:15
- et ascendit et profectus est in Hiezrahel Ioram enim aegrotabat ibi et Ahazia rex Iuda descenderat ad visitandum Ioram 4 Ki. 9:16
- igitur speculator qui stabat super turrem Hiezrahel vidit globum Hieu venientis et ait video ego globum dixitque Ioram tolle currum et mitte in occursum eorum et dicat vadens rectene sunt omnia 4 Ki. 9:17
- abiit igitur qui ascenderat currum in occursum eius et ait haec dicit rex pacata sunt omnia dixitque ei Hieu quid tibi et paci transi et sequere me nuntiavit quoque speculator dicens venit nuntius ad eos et non revertitur 4 Ki. 9:18
- et ait Ioram iunge currum iunxeruntque currum eius et egressus est Ioram rex Israhel et Ahazias rex Iuda singuli in curribus suis egressique sunt in occursum Hieu et invenerunt eum in agro Naboth Hiezrahelitis 4 Ki. 9:21
- porro Hieu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas et egressa est sagitta per cor eius statimque corruit in curru suo 4 Ki. 9:24
- dixitque Hieu ad Baddacer ducem tolle proice eum in agro Naboth Hiezrahelitae memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Ahab patrem huius quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens 4 Ki. 9:25
- si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius quem vidi heri ait Dominus reddam tibi in agro isto dicit Dominus nunc igitur tolle proice eum in agro iuxta verbum Domini 4 Ki. 9:26
- Ahazias autem rex Iuda videns hoc fugit per viam domus horti persecutusque est eum Hieu et ait etiam hunc percutite in curru suo in ascensu Gaber qui est iuxta Ieblaam qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi 4 Ki. 9:27
- et inposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in civitate David 4 Ki. 9:28
- reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezrahel comedent canes carnes Hiezabel 4 Ki. 9:36
- et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Hiezrahel ita ut praetereuntes dicant haecine est illa Hiezabel 4 Ki. 9:37
- erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria scripsit ergo Hieu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad maiores natu et ad nutricios Ahab dicens 4 Ki. 10:1
- rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis et oboeditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Hiezrahel porro filii regis septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur 4 Ki. 10:6
- cumque venissent litterae ad eos tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cofinis et miserunt ad eum in Hiezrahel 4 Ki. 10:7
- videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram quos locutus est Dominus super domum Ahab et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Heliae 4 Ki. 10:10
- percussit igitur Hieu omnes qui reliqui erant de domo Ahab in Hiezrahel et universos optimates eius et notos et sacerdotes donec non remanerent ex eo reliquiae 4 Ki. 10:11
- et surrexit et venit in Samariam cumque venisset ad Camaram pastorum in via 4 Ki. 10:12
- qui ait conprehendite eos vivos quos cum conprehendissent vivos iugulaverunt eos in cisterna iuxta Camaram quadraginta duos viros et non reliquit ex eis quemquam 4 Ki. 10:14
- cumque abisset inde invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei et ait ad eum numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo et ait Ionadab est si est inquit da manum tuam qui dedit manum suam at ille levavit eum ad se in curru 4 Ki. 10:15
- duxit in Samariam et percussit omnes qui reliqui fuerant de Ahab in Samaria usque ad unum iuxta verbum Domini quod locutus est per Heliam 4 Ki. 10:17
- et misit in universos terminos Israhel et venerunt cuncti servi Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et ingressi sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo usque ad summum 4 Ki. 10:21
- ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta Hieu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis quicumque fugerit de hominibus his quos ego adduxero in manus vestras anima eius erit pro anima illius 4 Ki. 10:24
- factum est ergo cum conpletum esset holocaustum praecepit Hieu militibus et ducibus suis ingredimini et percutite eos nullus evadat percusseruntque eos ore gladii et proiecerunt milites et duces et ierunt in civitatem templi Baal 4 Ki. 10:25
- verumtamen a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecerat Israhel non recessit nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan 4 Ki. 10:29
- dixit autem Dominus ad Hieu quia studiose fecisti quod rectum erat et placebat in oculis meis et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Ahab filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israhel 4 Ki. 10:30
- porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israhel in toto corde suo non enim recessit a peccatis Hieroboam qui peccare fecerat Israhel 4 Ki. 10:31
- in diebus illis coepit Dominus taedere super Israhel percussitque eos Azahel in universis finibus Israhel 4 Ki. 10:32
- reliqua autem verborum Hieu et universa quae fecit et fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel 4 Ki. 10:34
- et dormivit Hieu cum patribus suis sepelieruntque eum in Samaria et regnavit Ioachaz filius eius pro eo 4 Ki. 10:35
- dies autem quos regnavit Hieu super Israhel viginti et octo anni sunt in Samaria 4 Ki. 10:36
- eratque cum ea in domo Domini clam sex annis porro Athalia regnavit super terram 4 Ki. 11:3
- anno autem septimo misit Ioiada et adsumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis 4 Ki. 11:4
- et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris si quis autem ingressus fuerit septum templi interficiatur eritisque cum rege introeunte et egrediente 4 Ki. 11:8
- qui dedit eis hastas et arma regis David quae erant in domo Domini 4 Ki. 11:10
- et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextra usque ad partem sinistram altaris et aedis circum regem 4 Ki. 11:11
- audivit Athalia vocem currentis populi et ingressa ad turbas in templum Domini 4 Ki. 11:13
- praecepit autem Ioiada centurionibus qui erant super exercitum et ait eis educite eam extra consepta templi et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio dixerat enim sacerdos non occidatur in templo Domini 4 Ki. 11:15
- ingressusque est omnis populus terrae templum Baal et destruxerunt aras eius et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini 4 Ki. 11:18
- tulitque centuriones et Cherethi et Felethi legiones et omnem populum terrae deduxeruntque regem de domo Domini et venerunt per viam portae scutariorum in palatium et sedit super thronum regum 4 Ki. 11:19
- laetatusque est omnis populus terrae et civitas conquievit Athalia autem occisa est gladio in domo regis 4 Ki. 11:20
- anno septimo Hieu regnavit Ioas quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee 4 Ki. 12:1
- verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis incensum 4 Ki. 12:3
- dixitque Ioas ad sacerdotes omnem pecuniam sanctorum quae inlata fuerit in templum Domini a praetereuntibus quae offertur pro pretio animae et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini 4 Ki. 12:4
- et tulit Ioiada pontifex gazofilacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam quae deferebatur ad templum Domini 4 Ki. 12:9
- cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazofilacio ascendebat scriba regis et pontifex effundebantque et numerabant pecuniam quae inveniebatur in domo Domini 4 Ki. 12:10
- et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu eorum qui praeerant cementariis domus Domini qui inpendebant eam in fabris lignorum et in cementariis his qui operabantur in domo Domini 4 Ki. 12:11
- et sarta tecta faciebant et in his qui caedebant saxa et ut emerent ligna et lapides qui excidebantur ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa ad muniendam domum 4 Ki. 12:12
- verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini et fuscinulae et turibula et tubae omne vas aureum et argenteum de pecunia quae inferebatur in templum Domini 4 Ki. 12:13
- et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus sed in fide tractabant eam 4 Ki. 12:15
- pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini quia sacerdotum erat 4 Ki. 12:16
- tunc ascendit Azahel rex Syriae et pugnabat contra Geth cepitque eam et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem 4 Ki. 12:17
- quam ob rem tulit Ioas rex Iuda omnia sanctificata quae consecraverant Iosaphat et Ioram et Ahazia patres eius reges Iuda et quae ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis misitque Azaheli regi Syriae et recessit ab Hierusalem 4 Ki. 12:18
- reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda 4 Ki. 12:19
- surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sela 4 Ki. 12:20
- Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer servi eius percusserunt eum et mortuus est et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David regnavitque Amasias filius eius pro eo 4 Ki. 12:21
- anno vicesimo tertio Ioas filii Ahaziae regis Iudae regnavit Ioachaz filius Hieu super Israhel in Samaria decem et septem annis 4 Ki. 13:1
- iratusque est furor Domini contra Israhel et tradidit eos in manu Azahelis regis Syriae et in manu Benadad filii Azahel cunctis diebus 4 Ki. 13:3
- et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de manu Syriae habitaveruntque filii Israhel in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius 4 Ki. 13:5
- verumtamen non recesserunt a peccatis domus Hieroboam qui peccare fecit Israhel in ipsis ambulaverunt siquidem et lucus permansit in Samaria 4 Ki. 13:6
- et non sunt derelicti Ioachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex Syriae et redegerat quasi pulverem in tritura areae 4 Ki. 13:7
- reliqua autem sermonum Ioachaz et universa quae fecit sed et fortitudo eius nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 4 Ki. 13:8
- dormivitque Ioachaz cum patribus suis et sepelierunt eum in Samaria regnavitque Ioas filius eius pro eo 4 Ki. 13:9
- anno tricesimo septimo Ioas regis Iuda regnavit Ioas filius Ioachaz super Israhel in Samaria sedecim annis 4 Ki. 13:10
- et fecit quod malum est in conspectu Domini non declinavit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel in ipsis ambulavit 4 Ki. 13:11
- reliqua autem sermonum Ioas et universa quae fecit sed et fortitudo eius quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt in libro sermonum regum Israhel 4 Ki. 13:12
- et dormivit Ioas cum patribus suis Hieroboam autem sedit super solium eius porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israhel 4 Ki. 13:13
- et ait aperi fenestram orientalem cumque aperuisset dixit Heliseus iace sagittam et iecit et ait Heliseus sagitta salutis Domini et sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in Afec donec consumas eam 4 Ki. 13:17
- mortuus est ergo Heliseus et sepelierunt eum latrunculi quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno 4 Ki. 13:20
- quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulchro Helisei quod ambulavit et tetigit ossa Helisei et revixit homo et stetit super pedes suos 4 Ki. 13:21
- et misertus est Dominus eorum et reversus est ad eos propter pactum suum quod habebat cum Abraham Isaac et Iacob et noluit disperdere eos neque proicere penitus usque in praesens tempus 4 Ki. 13:23
- viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Ioaden de Hierusalem 4 Ki. 14:2
- nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsis 4 Ki. 14:4
- filios autem eorum qui occiderant non occidit iuxta quod scriptum est in libro legis Mosi sicut praecepit Dominus dicens non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque in peccato suo morietur 4 Ki. 14:6
- ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et adprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel usque in praesentem diem 4 Ki. 14:7
- remisitque Ioas rex Israhel ad Amasiam regem Iuda dicens carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano dicens da filiam tuam filio meo uxorem transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano et conculcaverunt carduum 4 Ki. 14:9
- percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas malum ut cadas tu et Iuda tecum 4 Ki. 14:10
- et non adquievit Amasias ascenditque Ioas rex Israhel et viderunt se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iudae 4 Ki. 14:11
- percussusque est Iuda coram Israhel et fugerunt unusquisque in tabernacula sua 4 Ki. 14:12
- Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ahaziae cepit Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis 4 Ki. 14:13
- tulitque omne aurum et argentum et universa vasa quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est Samariam 4 Ki. 14:14
- reliqua autem verborum Ioas quae fecit et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 4 Ki. 14:15
- dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israhel et regnavit Hieroboam filius eius pro eo 4 Ki. 14:16
- reliqua autem sermonum Amasiae nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda 4 Ki. 14:18
- factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem at ille fugit in Lachis miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi 4 Ki. 14:19
- et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem cum patribus suis in civitate David 4 Ki. 14:20
- anno quintodecimo Amasiae filii Ioas regis Iuda regnavit Hieroboam filius Ioas regis Israhel in Samaria quadraginta et uno anno 4 Ki. 14:23
- ipse restituit terminos Israhel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis iuxta sermonem Domini Dei Israhel quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quae est in Opher 4 Ki. 14:25
- nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israhel sub caelo sed salvavit eos in manu Hieroboam filii Ioas 4 Ki. 14:27
- reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quae fecit et fortitudo eius qua proeliatus est et quomodo restituit Damascum et Emath Iudae in Israhel nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 4 Ki. 14:28
- sedecim annorum erat cum regnare coepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Iecelia de Hierusalem 4 Ki. 15:2
- verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis 4 Ki. 15:4
- percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae 4 Ki. 15:5
- reliqua autem sermonum Azariae et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda 4 Ki. 15:6
- et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioatham filius eius pro eo 4 Ki. 15:7
- anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zaccharias filius Hieroboam super Israhel in Samaria sex mensibus 4 Ki. 15:8
- reliqua autem verborum Zacchariae nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 4 Ki. 15:11
- Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae regnavit autem uno mense in Samaria 4 Ki. 15:13
- et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum regnavitque pro eo 4 Ki. 15:14
- reliqua autem verborum Sellum et coniuratio eius per quam tetendit insidias nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 4 Ki. 15:15
- tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos eius de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes praegnantes eius et scidit eas 4 Ki. 15:16
- anno tricesimo nono Azariae regis Iuda regnavit Manahem filius Gaddi super Israhel decem annis in Samaria 4 Ki. 15:17
- veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius 4 Ki. 15:19
- indixitque Manahem argentum super Israhel cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra 4 Ki. 15:20
- reliqua autem sermonum Manahem et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 4 Ki. 15:21
- anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem super Israhel in Samaria biennio 4 Ki. 15:23
- coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob et iuxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eo 4 Ki. 15:25
- reliqua autem sermonum Phaceia et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 4 Ki. 15:26
- anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee filius Romeliae super Israhel in Samaria viginti annis 4 Ki. 15:27
- in diebus Phacee regis Israhel venit Theglathfalassar rex Assur et cepit Aiom et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in Assyrios 4 Ki. 15:29
- reliqua autem sermonum Phacee et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel 4 Ki. 15:31
- viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc 4 Ki. 15:33
- verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam 4 Ki. 15:35
- reliqua autem sermonum Ioatham et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda 4 Ki. 15:36
- in diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium Romeliae 4 Ki. 15:37
- et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius eius pro eo 4 Ki. 15:38
- viginti annorum erat Ahaz cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater eius 4 Ki. 16:2
- sed ambulavit in via regum Israhel insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quae dissipavit Dominus coram filiis Israhel 4 Ki. 16:3
- immolabat quoque victimas et adolebat incensum in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso 4 Ki. 16:4
- tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum cumque obsiderent Ahaz non valuerunt superare eum 4 Ki. 16:5
- in tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ahilam Syriae et eiecit Iudaeos de Ahilam et Idumei venerunt in Ahilam et habitaverunt ibi usque in diem hanc 4 Ki. 16:6
- et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum munera 4 Ki. 16:8
- qui et adquievit voluntati eius ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius Cyrenen Rasin autem interfecit 4 Ki. 16:9
- perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis Assyriorum in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et similitudinem iuxta omne opus eius 4 Ki. 16:10
- Musach quoque sabbati quod aedificaverat in templo et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum 4 Ki. 16:18
- reliqua autem verborum Ahaz quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda 4 Ki. 16:19
- dormivitque Ahaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David et regnavit Ezechias filius eius pro eo 4 Ki. 16:20
- anno duodecimo Ahaz regis Iuda regnavit Osee filius Hela in Samaria super Israhel novem annis 4 Ki. 17:1
- cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat obsedit eum et vinctum misit in carcerem 4 Ki. 17:4
- anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israhel in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor iuxta fluvium Gozan in civitatibus Medorum 4 Ki. 17:6
- et ambulaverunt iuxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israhel et regum Israhel quia similiter fecerant 4 Ki. 17:8
- et operuerunt filii Israhel verbis non rectis Dominum Deum suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam 4 Ki. 17:9
- feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum 4 Ki. 17:10
- et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima inritantes Dominum 4 Ki. 17:11
- et testificatus est Dominus in Israhel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntum dicens revertimini a viis vestris pessimis et custodite praecepta mea et caerimonias iuxta omnem legem quam praecepi patribus vestris et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum 4 Ki. 17:13
- sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui verum ambulavit in erroribus Israhel quos operatus fuerat 4 Ki. 17:19
- proiecitque Dominus omne semen Israhel et adflixit eos et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua 4 Ki. 17:20
- et ambulaverunt filii Israhel in universis peccatis Hieroboam quae fecerat non recesserunt ab eis 4 Ki. 17:22
- usquequo auferret Dominus Israhel a facie sua sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque est Israhel de terra sua in Assyrios usque in diem hanc 4 Ki. 17:23
- adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Haiath et de Emath et de Sepharvaim et conlocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israhel qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius 4 Ki. 17:24
- nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae ignorant legitima Dei terrae et inmisit in eos Dominus leones et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terrae 4 Ki. 17:26
- igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent Dominum 4 Ki. 17:28
- et unaquaeque gens fabricata est deum suum posueruntque eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae gens et gens in urbibus suis in quibus habitabant 4 Ki. 17:29
- et nihilominus colebant Dominum fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis sublimibus 4 Ki. 17:32
- usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum non timent Dominum neque custodiunt caerimonias eius et iudicia et legem et mandatum quod praeceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit Israhel 4 Ki. 17:34
- sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum adorate et ipsi immolate 4 Ki. 17:36
- fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum sed nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et nepotes sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in praesentem diem 4 Ki. 17:41
- viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et viginti et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abi filia Zacchariae 4 Ki. 18:2
- in Domino Deo Israhel speravit itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iuda sed neque in his qui ante eum fuerunt 4 Ki. 18:5
- unde et erat Dominus cum eo et in cunctis ad quae procedebat sapienter se agebat rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei 4 Ki. 18:7
- et transtulit rex Assyriorum Israhel in Assyrios conlocavitque eos in Ala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum 4 Ki. 18:11
- deditque Ezechias omne argentum quod reppertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis 4 Ki. 18:15
- in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi Assyriorum 4 Ki. 18:16
- misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem et steterunt iuxta aquaeductum piscinae superioris quae est in via agri Fullonis 4 Ki. 18:17
- forsitan inisti consilium ut praepares te ad proelium in quo confidis ut audeas rebellare 4 Ki. 18:20
- an speras in baculo harundineo atque confracto Aegypto super quem si incubuerit homo comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam sic est Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in se 4 Ki. 18:21
- quod si dixeritis mihi in Domino Deo nostro habemus fiduciam nonne iste est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem ante altare hoc adorabitis in Hierusalem 4 Ki. 18:22
- et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis an fiduciam habes in Aegypto propter currus et equites 4 Ki. 18:24
- neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum 4 Ki. 18:30
- donec veniam et transferam vos in terram quae similis terrae vestrae est in terram fructiferam et fertilem vini terram panis et vinearum terram olivarum et olei ac mellis et vivetis et non moriemini nolite audire Ezechiam qui vos decipit dicens Dominus liberabit nos 4 Ki. 18:32
- quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Hierusalem de manu mea 4 Ki. 18:35
- ecce ego inmittam ei spiritum et audiet nuntium et revertetur in terram suam et deiciam eum gladio in terra sua 4 Ki. 19:7
- haec dicite Ezechiae regi Iudae non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam neque dicas non tradetur Hierusalem in manu regis Assyriorum 4 Ki. 19:10
- numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thelassar 4 Ki. 19:12
- itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino 4 Ki. 19:14
- et oravit in conspectu eius dicens Domine Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terrae tu fecisti caelum et terram 4 Ki. 19:15
- et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos 4 Ki. 19:18
- cui exprobrasti et quem blasphemasti contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum Israhel 4 Ki. 19:22
- per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani et succidi sublimes cedros eius electas abietes eius et ingressus sum usque ad terminos eius saltum Carmeli eius 4 Ki. 19:23
- numquid non audisti quid ab initio fecerim ex diebus antiquis plasmavi illud et nunc adduxi eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitae 4 Ki. 19:25
- et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt quasi faenum agri et virens herba tectorum quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem 4 Ki. 19:26
- insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas ponam itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis et reducam te in viam per quam venisti 4 Ki. 19:28
- tibi autem Ezechia hoc erit signum comede hoc anno quod reppereris in secundo autem anno quae sponte nascuntur porro in anno tertio seminate et metite plantate vineas et comedite fructum earum 4 Ki. 19:29
- quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occupabit eam clypeus nec circumdabit eam munitio 4 Ki. 19:32
- factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit 4 Ki. 19:35
- et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Nineve 4 Ki. 19:36
- cumque adoraret in templo Neserach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum et regnavit Eseraddon filius eius pro eo 4 Ki. 19:37
- in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et venit ad eum Esaias filius Amos prophetes dixitque ei haec dicit Dominus Deus praecipe domui tuae morieris enim et non vives 4 Ki. 20:1
- obsecro Domine memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod placitum est coram te fecerim flevit itaque Ezechias fletu magno 4 Ki. 20:3
- invocavit itaque Esaias propheta Dominum et reduxit umbram per lineas quibus iam descenderat in horologio Ahaz retrorsum decem gradibus 4 Ki. 20:11
- in tempore illo misit Berodach Baladan filius Baladan rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam audierat enim quod aegrotasset Ezechias 4 Ki. 20:12
- laetatus est autem in adventum eorum Ezechias et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum et pigmenta varia unguenta quoque et domum vasorum suorum et omnia quae habere potuerat in thesauris suis non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua 4 Ki. 20:13
- at ille respondit quid viderunt in domo tua ait Ezechias omnia quae sunt in domo mea viderunt nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis 4 Ki. 20:15
- ecce dies venient et auferentur omnia quae sunt in domo tua et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc in Babylone non remanebit quicquam ait Dominus 4 Ki. 20:17
- sed et de filiis tuis qui egredientur ex te quos generabis tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis 4 Ki. 20:18
- dixit Ezechias ad Esaiam bonus sermo Domini quem locutus est sit pax et veritas in diebus meis 4 Ki. 20:19
- reliqua autem sermonum Ezechiae et omnis fortitudo eius et quomodo fecerit piscinam et aquaeductum et introduxerit aquas in civitatem nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda 4 Ki. 20:20
- duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Aphsiba 4 Ki. 21:1
- fecitque malum in conspectu Domini iuxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israhel 4 Ki. 21:2
- extruxitque aras in domo Domini de qua dixit Dominus in Hierusalem ponam nomen meum 4 Ki. 21:4
- et extruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini 4 Ki. 21:5
- posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum 4 Ki. 21:7
- locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens 4 Ki. 21:10
- quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas super omnia quae fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit etiam Iudam in inmunditiis suis 4 Ki. 21:11
- dimittam vero reliquias hereditatis meae et tradam eas in manu inimicorum eius eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis 4 Ki. 21:14
- reliqua autem sermonum Manasse et universa quae fecit et peccatum eius quod peccavit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda 4 Ki. 21:17
- dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suae in horto Aza et regnavit Amon filius eius pro eo 4 Ki. 21:18
- viginti et duo annorum erat Amon cum regnare coepisset duobusque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Mesallemeth filia Arus de Iethba 4 Ki. 21:19
- fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius 4 Ki. 21:20
- et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater eius servivitque inmunditiis quibus servierat pater suus et adoravit eas 4 Ki. 21:21
- et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini 4 Ki. 21:22
- tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua 4 Ki. 21:23
- reliqua autem sermonum Amon quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda 4 Ki. 21:25
- sepelieruntque eum in sepulchro suo in horto Aza et regnavit Iosias filius eius pro eo 4 Ki. 21:26
- octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et triginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Idida filia Phadaia de Besecath 4 Ki. 22:1
- vade ad Helciam sacerdotem magnum ut confletur pecunia quae inlata est in templum Domini quam collegerunt ianitores a populo 4 Ki. 22:4
- deturque fabris per praepositos in domo Domini qui et distribuent eam his qui operantur in templo Domini ad instauranda sarta tecta templi 4 Ki. 22:5
- verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt sed in potestate habeant et in fide 4 Ki. 22:7
- dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam librum legis repperi in domo Domini deditque Helcias volumen Saphan qui et legit illud 4 Ki. 22:8
- venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei quod praeceperat et ait conflaverunt servi tui pecuniam quae repperta est in domo Domini et dederunt ut distribueretur fabris a praefectis operum templi Domini 4 Ki. 22:9
- ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicham et Achobor et Saphan et Asaia ad Oldam propheten uxorem Sellum filii Thecue filii Araas custodis vestium quae habitabat in Hierusalem in secunda locutique sunt ad eam 4 Ki. 22:14
- quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis inritantes me in cunctis operibus manuum suarum et succendetur indignatio mea in loco hoc et non extinguetur 4 Ki. 22:17
- et perterritum est cor tuum et humiliatus es coram Domino auditis sermonibus contra locum istum et habitatores eius quo videlicet fierent in stuporem et in maledictum et scidisti vestimenta tua et flevisti coram me et ego audivi ait Dominus 4 Ki. 22:19
- idcirco colligam te ad patres tuos et colligeris ad sepulchrum tuum in pace ut non videant oculi tui omnia mala quae inducturus sum super locum istum 4 Ki. 22:20
- ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iuda universique qui habitant in Hierusalem cum eo sacerdotes et prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum legitque cunctis audientibus omnia verba libri foederis qui inventus est in domo Domini 4 Ki. 23:2
- stetitque rex super gradum et percussit foedus coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent praecepta eius et testimonia et caerimonias in omni corde et in tota anima et suscitarent verba foederis huius quae scripta erant in libro illo adquievitque populus pacto 4 Ki. 23:3
- et praecepit rex Helciae pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et ianitoribus ut proicerent de templo Domini omnia vasa quae facta fuerant Baal et in luco et universae militiae caeli et conbusit ea foris Hierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel 4 Ki. 23:4
- et delevit aruspices quos posuerant reges Iuda ad sacrificandum in excelsis per civitates Iuda et in circuitu Hierusalem et eos qui adolebant incensum Baal et soli et lunae et duodecim signis et omni militiae caeli 4 Ki. 23:5
- et efferri fecit lucum de domo Domini foras Hierusalem in convalle Cedron et conbusit eum ibi et redegit in pulverem et proiecit super sepulchrum vulgi 4 Ki. 23:6
- destruxit quoque aediculas effeminatorum quae erant in domo Domini pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci 4 Ki. 23:7
- congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee et destruxit aras portarum in introitu ostii Iosue principis civitatis quod erat ad sinistram portae civitatis 4 Ki. 23:8
- verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Hierusalem sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum 4 Ki. 23:9
- contaminavit quoque Thafeth quod est in convalle filii Ennom ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch 4 Ki. 23:10
- abstulit quoque equos quos dederant reges Iudae soli in introitu templi Domini iuxta exedram Nathanmelech eunuchi qui erat in Farurim currus autem solis conbusit igni 4 Ki. 23:11
- altaria quoque quae erant super tecta cenaculi Ahaz quae fecerant reges Iuda et altaria quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini destruxit rex et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron 4 Ki. 23:12
- excelsa quoque quae erant in Hierusalem ad dexteram partem montis Offensionis quae aedificaverat Salomon rex Israhel Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab et Melchom abominationi filiorum Ammon polluit rex 4 Ki. 23:13
- insuper et altare quod erat in Bethel excelsum quod fecerat Hieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israhel et altare illud et excelsum destruxit atque conbusit et comminuit in pulverem succenditque etiam lucum 4 Ki. 23:15
- et conversus Iosias vidit ibi sepulchra quae erant in monte misitque et tulit ossa de sepulchris et conbusit ea super altare et polluit illud iuxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui praedixerat verba haec 4 Ki. 23:16
- insuper et omnia fana excelsorum quae erant in civitatibus Samariae quae fecerant reges Israhel ad inritandum Dominum abstulit Iosias et fecit eis secundum omnia opera quae fecerat in Bethel 4 Ki. 23:19
- et praecepit omni populo dicens facite phase Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro foederis huius 4 Ki. 23:21
- sicut in octavodecimo anno regis Iosiae factum est phase istud Domino in Hierusalem 4 Ki. 23:23
- sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et inmunditias abominationesque quae fuerant in terra Iuda et in Hierusalem abstulit Iosias ut statueret verba legis quae scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini 4 Ki. 23:24
- similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua iuxta omnem legem Mosi neque post eum surrexit similis illi 4 Ki. 23:25
- reliqua autem verba Iosiae et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda 4 Ki. 23:28
- in diebus eius ascendit Pharao Necho rex Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Eufraten et abiit Iosias rex in occursum eius et occisus est in Mageddo cum vidisset eum 4 Ki. 23:29
- et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Hierusalem et sepelierunt eum in sepulchro suo tulitque populus terrae Ioahaz filium Iosiae et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo 4 Ki. 23:30
- viginti trium annorum erat Ioahaz cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius Amithal filia Hieremiae de Lobna 4 Ki. 23:31
- vinxitque eum Pharao Necho in Rebla quae est in terra Emath ne regnaret in Hierusalem et inposuit multam terrae centum talentis argenti et talento auri 4 Ki. 23:33
- regemque constituit Pharao Necho Eliachim filium Iosiae pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioiachim porro Ioahaz tulit et duxit in Aegyptum 4 Ki. 23:34
- viginti quinque annorum erat Ioiachim cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma 4 Ki. 23:36
- in diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et factus est ei Ioiachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum 4 Ki. 24:1
- inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriae latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Iudam ut disperderent eum iuxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas 4 Ki. 24:2
- reliqua autem sermonum Ioiachim et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda et dormivit Ioiachim cum patribus suis 4 Ki. 24:5
- decem et octo annorum erat Ioiachin cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius Naestha filia Helnathan de Hierusalem 4 Ki. 24:8
- in tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Hierusalem et circumdata est urbs munitionibus 4 Ki. 24:10
- et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea quae fecerat Salomon rex Israhel in templo Domini iuxta verbum Domini 4 Ki. 24:13
- et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terrae 4 Ki. 24:14
- transtulit quoque Ioiachin in Babylonem et matrem regis et uxores regis et eunuchos eius et iudices terrae duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem 4 Ki. 24:15
- et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille omnes viros fortes et bellatores duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem 4 Ki. 24:16
- vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius erat Amithal filia Hieremiae de Lobna 4 Ki. 24:18
- factum est autem anno nono regni eius mense decimo decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Hierusalem et circumdederunt eam et extruxerunt in circuitu eius munitiones 4 Ki. 25:1
- nona die mensis praevaluitque fames in civitate nec erat panis populo terrae 4 Ki. 25:3
- et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem fugit itaque per viam quae ducit ad campestria solitudinis 4 Ki. 25:4
- et persecutus est exercitus Chaldeorum regem conprehenditque eum in planitie Hiericho et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt et reliquerunt eum 4 Ki. 25:5
- adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha qui locutus est cum eo iudicium 4 Ki. 25:6
- filios autem Sedeciae occidit coram eo et oculos eius effodit vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem 4 Ki. 25:7
- et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldeorum qui erat cum principe militum 4 Ki. 25:10
- reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae 4 Ki. 25:11
- columnas autem aereas quae erant in templo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et transtulerunt aes omnium in Babylonem 4 Ki. 25:13
- ollas quoque aereas et trullas et tridentes et scyphos et omnia vasa aerea in quibus ministrabant tulerunt 4 Ki. 25:14
- id est columnas duas mare unum et bases quas fecerat Salomon in templo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum 4 Ki. 25:16
- et de civitate eunuchum unum qui erat praefectus super viros bellatores et quinque viros de his qui steterant coram rege quos repperit in civitate et Sopher principem exercitus qui probabat tirones de populo terrae et sex viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate 4 Ki. 25:19
- quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha 4 Ki. 25:20
- percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua 4 Ki. 25:21
- populo autem qui relictus erat in terra Iuda quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis praefecit Godoliam filium Ahicham filii Saphan 4 Ki. 25:22
- quod cum audissent omnes duces militum ipsi et viri qui erant cum eis videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam venerunt ad Godoliam in Maspha Ismahel filius Nathaniae et Iohanan filius Caree et Sareia filius Thenaameth Nethophathites et Iezonias filius Maachathi ipsi et socii eorum 4 Ki. 25:23
- iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens nolite timere servire Chaldeis manete in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis 4 Ki. 25:24
- factum est autem in mense septimo venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo percusseruntque Godoliam qui mortuus est sed et Iudaeos et Chaldeos qui erant cum eo in Maspha 4 Ki. 25:25
- consurgens autem omnis populus a parvo usque ad magnum et principes militum venerunt in Aegyptum timentes Chaldeos 4 Ki. 25:26
- et locutus est ei benigna et posuit thronum eius super thronum regum qui erant cum eo in Babylone 4 Ki. 25:28
- et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitae suae 4 Ki. 25:29
- Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra 1 Par. 1:10
- porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan 1 Par. 1:19
- isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba 1 Par. 1:43
- obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith 1 Par. 1:46
- Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth 1 Par. 1:51
- filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis 1 Par. 2:7
- sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad 1 Par. 2:22
- cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab 1 Par. 2:55
- David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide 1 Par. 3:1
- sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem 1 Par. 3:4
- porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel 1 Par. 3:5
- fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore 1 Par. 4:9
- filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti 1 Par. 4:21
- et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem haec autem verba vetera 1 Par. 4:22
- hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in praesepibus apud regem in operibus eius commoratique sunt ibi 1 Par. 4:23
- habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual 1 Par. 4:28
- et in Ballaa et in Asom et in Tholad 1 Par. 4:29
- et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg 1 Par. 4:30
- et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hae civitates eorum usque ad regem David 1 Par. 4:31
- isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer 1 Par. 4:38
- et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis 1 Par. 4:39
- inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de stirpe Ham 1 Par. 4:40
- hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt 1 Par. 4:41
- de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam et Ozihel filios Iesi 1 Par. 4:42
- filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille reputatus in primogenitum 1 Par. 5:1
- Beera filius eius quem captivum duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben 1 Par. 5:6
- porro Bala filius Azaz filii Samma filii Iohel ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon 1 Par. 5:8
- contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe iumentorum numerum possidebat in terra Galaad 1 Par. 5:9
- in diebus autem Saul proeliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad 1 Par. 5:10
- filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha 1 Par. 5:11
- Iohel in capite et Saphan secundus Ianai autem et Saphat in Basan 1 Par. 5:12
- fratres quoque filii Abdihel filii Guni princeps domus in familiis suis 1 Par. 5:15
- et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos 1 Par. 5:16
- omnes hii numerati sunt in diebus Ioatham regis Iuda et in diebus Hieroboam regis Israhel 1 Par. 5:17
- praebuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum proeliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum 1 Par. 5:20
- et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et Iesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoia et Iedihel viri fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis 1 Par. 5:24
- et suscitavit Deus Israhel spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alae et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc 1 Par. 5:26
- Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem 1 Par. 6:10
- et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio 1 Par. 6:32
- fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini 1 Par. 6:48
- Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei 1 Par. 6:49
- dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius per circuitum 1 Par. 6:55
- filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem 1 Par. 6:61
- porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim 1 Par. 6:62
- et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim 1 Par. 6:66
- dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis 1 Par. 6:67
- necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum 1 Par. 6:69
- filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis 1 Par. 6:71
- porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius 1 Par. 6:76
- trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis 1 Par. 6:78
- necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et Manaim cum suburbanis suis 1 Par. 6:80
- filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti 1 Par. 7:2
- ingressusque est ad uxorem suam quae concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus eius ortus esset 1 Par. 7:23
- iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach et filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in his habitaverunt filii Ioseph filii Israhel 1 Par. 7:29
- hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath 1 Par. 8:6
- porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas 1 Par. 8:8
- Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis 1 Par. 8:10
- Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth 1 Par. 8:13
- hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem 1 Par. 8:28
- in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha 1 Par. 8:29
- et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis 1 Par. 8:32
- universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum 1 Par. 9:1
- qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei 1 Par. 9:2
- commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse 1 Par. 9:3
- fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei 1 Par. 9:13
- et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi 1 Par. 9:16
- usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi 1 Par. 9:18
- omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua 1 Par. 9:22
- tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis 1 Par. 9:23
- fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus 1 Par. 9:25
- per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores 1 Par. 9:27
- et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur 1 Par. 9:31
- hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent 1 Par. 9:33
- capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem 1 Par. 9:34
- in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha 1 Par. 9:35
- porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis 1 Par. 9:38
- Philisthim autem pugnabant contra Israhel fugeruntque viri Israhel Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe 1 Par. 10:1
- et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum 1 Par. 10:4
- quod cum vidisset armiger eius videlicet mortuum esse Saul inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est 1 Par. 10:5
- quod cum vidissent viri Israhel qui habitabant in campestribus fugerunt et Saul ac filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis 1 Par. 10:7
- die igitur altero detrahentes Philisthim spolia caesorum invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe 1 Par. 10:8
- cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent miserunt in terram suam ut circumferretur et ostenderetur idolorum templis et populis 1 Par. 10:9
- arma autem eius consecraverunt in fano dei sui et caput adfixerunt in templo Dagon 1 Par. 10:10
- consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius adtuleruntque ea in Iabes et sepelierunt ossa eorum subter quercum quae erat in Iabes et ieiunaverunt septem diebus 1 Par. 10:12
- nec speraverit in Domino propter quod et interfecit eum et transtulit regnum eius ad David filium Isai 1 Par. 10:14
- congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua 1 Par. 11:1
- venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel 1 Par. 11:3
- abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae 1 Par. 11:4
- dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David 1 Par. 11:5
- dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps 1 Par. 11:6
- habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David 1 Par. 11:7
- aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit 1 Par. 11:8
- iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum 1 Par. 11:13
- hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo 1 Par. 11:14
- descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim 1 Par. 11:15
- porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem 1 Par. 11:16
- desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta 1 Par. 11:17
- tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino 1 Par. 11:18
- dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi 1 Par. 11:19
- Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis 1 Par. 11:22
- porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem 1 Par. 11:26
- hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores 1 Par. 12:1
- sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum et hastam facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus 1 Par. 12:8
- isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo quando inundare consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem 1 Par. 12:15
- venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium in quo morabatur David 1 Par. 12:16
- egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet 1 Par. 12:17
- quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michahel et Iozabad et Heliu et Salathi principes milium in Manasse 1 Par. 12:20
- hii praebuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu 1 Par. 12:21
- iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini 1 Par. 12:23
- porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis 1 Par. 12:30
- porro de Zabulon qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi armis bellicis quinquaginta milia venerunt in auxilium non in corde duplici 1 Par. 12:33
- et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes quadraginta milia 1 Par. 12:36
- omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israhel sed et omnes reliqui ex Israhel uno corde erant ut rex fieret David 1 Par. 12:38
- sed et qui iuxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israhel 1 Par. 12:40
- et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israhel et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad nos 1 Par. 13:2
- et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus eam in diebus Saul 1 Par. 13:3
- et ascendit David et omnis vir Israhel ad collem Cariathiarim quae est in Iuda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius 1 Par. 13:6
- porro David et universus Israhel ludebant coram Deo omni virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et cymbalis et tubis 1 Par. 13:8
- contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam vocavit locum illum Divisio Oza usque in praesentem diem 1 Par. 13:11
- et ob hanc causam non eam adduxit ad se hoc est in civitatem David sed avertit in domum Obededom Getthei 1 Par. 13:13
- mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat 1 Par. 13:14
- cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel 1 Par. 14:2
- accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias 1 Par. 14:3
- et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu et Sobab Nathan et Salomon 1 Par. 14:4
- audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis 1 Par. 14:8
- porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim 1 Par. 14:9
- consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua 1 Par. 14:10
- cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim 1 Par. 14:11
- alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in valle 1 Par. 14:13
- cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim 1 Par. 14:15
- divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes 1 Par. 14:17
- fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum 1 Par. 15:1
- tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum 1 Par. 15:2
- congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei 1 Par. 15:3
- et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses iuxta verbum Domini umeris suis in vectibus 1 Par. 15:15
- dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus laetitiae 1 Par. 15:16
- et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et Ben et Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom et Ieihel ianitores 1 Par. 15:18
- porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis aeneis concrepantes 1 Par. 15:19
- Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant 1 Par. 15:20
- porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et Ieihel et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion 1 Par. 15:21
- universusque Israhel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes 1 Par. 15:28
- cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo 1 Par. 15:29
- adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo 1 Par. 16:1
- cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini 1 Par. 16:2
- in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius 1 Par. 16:7
- confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones illius 1 Par. 16:8
- ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 1 Par. 16:14
- recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem praecepit in mille generationes 1 Par. 16:15
- et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in pactum sempiternum 1 Par. 16:17
- et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum 1 Par. 16:20
- nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari 1 Par. 16:22
- canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem salutare eius 1 Par. 16:23
- narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis mirabilia illius 1 Par. 16:24
- confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius 1 Par. 16:27
- date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto 1 Par. 16:29
- laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit 1 Par. 16:31
- tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae in eis sunt 1 Par. 16:32
- confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 1 Par. 16:34
- et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis 1 Par. 16:35
- benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino 1 Par. 16:36
- dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per singulos dies et vices suas 1 Par. 16:37
- Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon 1 Par. 16:39
- ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli 1 Par. 16:40
- et post eum Heman et Idithun et reliquos electos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in aeternum misericordia eius 1 Par. 16:41
- reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suae 1 Par. 16:43
- cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem foederis Domini sub pellibus est 1 Par. 17:1
- et ait Nathan ad David omnia quae in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est 1 Par. 17:2
- neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio 1 Par. 17:5
- nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israhel 1 Par. 17:7
- et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra 1 Par. 17:8
- et dedi locum populo meo Israhel plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio 1 Par. 17:9
- ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque in aeternum 1 Par. 17:12
- ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit 1 Par. 17:13
- et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus eius erit firmissimus in perpetuum 1 Par. 17:14
- sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus 1 Par. 17:17
- quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de Aegypto liberarat 1 Par. 17:21
- et posuisti populum tuum Israhel tibi in populum usque in aeternum et tu Domine factus es Deus eius 1 Par. 17:22
- nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es 1 Par. 17:23
- permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israhel et domus David servi eius permanens coram eo 1 Par. 17:24
- et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum 1 Par. 17:27
- et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat 1 Par. 18:6
- tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi Adadezer et adtulit eas in Hierusalem 1 Par. 18:7
- Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum decem et octo milia 1 Par. 18:12
- et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat 1 Par. 18:13
- dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas praestitit enim pater eius mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon 1 Par. 19:2
- dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te nec animadvertis quod ut explorent et investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi eius 1 Par. 19:3
- qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum eorum grandem enim contumeliam sustinuerant et praecepit ut manerent in Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc reverterentur 1 Par. 19:5
- egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam civitatis reges autem qui ad auxilium venerant separatim in agro steterunt 1 Par. 19:9
- dixitque si vicerit me Syrus auxilio eris mihi sin autem superaverint te filii Ammon ero tibi in praesidium 1 Par. 19:12
- confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro urbibus Dei nostri Dominus autem quod in conspectu suo bonum est faciet 1 Par. 19:13
- porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem reversusque est etiam Ioab in Hierusalem 1 Par. 19:15
- quod cum nuntiatum esset David congregavit universum Israhel et transivit Iordanem inruitque in eos et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus 1 Par. 19:17
- factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Ioab exercitum et robur militiae et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam 1 Par. 20:1
- tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas fecitque sibi inde diadema manubias quoque urbis plurimas tulit 1 Par. 20:2
- populum autem qui erat in ea eduxit et fecit super eos tribulas et trahas et ferrata carpenta transire ita ut dissicarentur et contererentur sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in Hierusalem 1 Par. 20:3
- post haec initum est bellum in Gazer adversus Philistheos in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim et humiliavit eos 1 Par. 20:4
- aliud quoque bellum gestum est adversum Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus Lehemites fratrem Goliath Getthei cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium 1 Par. 20:5
- sed et aliud bellum accidit in Geth in quo fuit homo longissimus habens digitos senos id est simul viginti quattuor qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus 1 Par. 20:6
- Rapha in Geth qui ceciderunt in manu David et servorum eius 1 Par. 20:8
- responditque Ioab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc quaerit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli 1 Par. 21:3
- aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israhel nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me 1 Par. 21:12
- et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiae premunt sed melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multae sunt miserationes eius quam in manus hominum 1 Par. 21:13
- misit ergo Dominus pestilentiam in Israhel et ceciderunt de Israhel septuaginta milia virorum 1 Par. 21:14
- misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam cumque percuteretur vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat sufficit iam cesset manus tua porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusei 1 Par. 21:15
- levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis et proni in terram 1 Par. 21:16
- dixitque David ad Deum nonne ego sum qui iussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur 1 Par. 21:17
- angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret David et ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusei 1 Par. 21:18
- porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum quattuorque filii eius cum eo absconderunt se nam eo tempore terebat in area triticum 1 Par. 21:20
- igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram 1 Par. 21:21
- dixitque ei David da mihi locum areae tuae ut aedificem in ea altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et cesset plaga a populo 1 Par. 21:22
- dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium omnia libens praebeo 1 Par. 21:23
- et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti 1 Par. 21:26
- praecepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in vaginam 1 Par. 21:27
- protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusei immolavit ibi victimas 1 Par. 21:28
- tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon 1 Par. 21:29
- dixitque David haec est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israhel 1 Par. 22:1
- et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas 1 Par. 22:5
- filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israhel cunctis diebus eius 1 Par. 22:9
- ipse aedificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni eius super Israhel in aeternum 1 Par. 22:10
- ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum aeris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides praeparavi ad universa inpendia 1 Par. 22:14
- in auro et argento aere et ferro cuius non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum 1 Par. 22:16
- cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius 1 Par. 22:18
- praebete igitur corda vestra et animas vestras ut quaeratis Dominum Deum vestrum et consurgite et aedificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca foederis Domini et vasa Domino consecrata in domum quae aedificatur nomini Domini 1 Par. 22:19
- ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex milia 1 Par. 23:4
- porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum 1 Par. 23:5
- erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt 1 Par. 23:11
- filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum 1 Par. 23:13
- Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi 1 Par. 23:14
- hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra 1 Par. 23:24
- dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum 1 Par. 23:25
- et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini 1 Par. 23:28
- tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino 1 Par. 23:31
- et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini 1 Par. 23:32
- inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo 1 Par. 24:4
- igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes 1 Par. 25:1
- porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum 1 Par. 25:3
- omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres 1 Par. 25:5
- universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman 1 Par. 25:6
- de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem 1 Par. 26:10
- hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini 1 Par. 26:12
- missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum 1 Par. 26:13
- Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium 1 Par. 26:15
- ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini 1 Par. 26:17
- in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas 1 Par. 26:18
- porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis 1 Par. 26:30
- Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad 1 Par. 26:31
- fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis 1 Par. 26:32
- filii autem Israhel secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli praeerant 1 Par. 27:1
- primae turmae in primo mense Isboam praeerat filius Zabdihel et sub eo viginti quattuor milia 1 Par. 27:2
- de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo 1 Par. 27:3
- dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdos et in divisione sua viginti quattuor milia 1 Par. 27:5
- quartus mense quarto Asahel frater Ioab et Zabadias filius eius post eum et in turma eius viginti quattuor milia 1 Par. 27:7
- quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites et in turma eius viginti quattuor milia 1 Par. 27:8
- sextus mense sexto Hira filius Acces Thecuites et in turma eius viginti quattuor milia 1 Par. 27:9
- septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia 1 Par. 27:10
- octavus mense octavo Sobochai Asothites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia 1 Par. 27:11
- nonus mense nono Abiezer Anathothites de filiis Iemini et in turma eius viginti quattuor milia 1 Par. 27:12
- decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia 1 Par. 27:13
- undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia 1 Par. 27:14
- duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe Gothonihel et in turma eius viginti quattuor milia 1 Par. 27:15
- et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zacchariae Beniamin autem Iasihel filius Abner 1 Par. 27:21
- Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David 1 Par. 27:24
- super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae 1 Par. 27:25
- nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus Balanan Gaderites super apothecas autem olei Ioas 1 Par. 27:28
- porro armentis quae pascebantur in Sarona praepositus fuit Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli 1 Par. 27:29
- convocavit igitur David omnes principes Israhel duces tribuum et praepositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui praeerant substantiae et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem 1 Par. 28:1
- cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres mei et populus meus cogitavi ut aedificarem domum in qua requiesceret arca foederis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad aedificandum omnia praeparavi 1 Par. 28:2
- sed elegit Dominus Deus Israhel me de universa domo patris mei ut essem rex super Israhel in sempiternum de Iuda enim elegit principes porro de domo Iuda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israhel 1 Par. 28:4
- sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israhel 1 Par. 28:5
- dixitque mihi Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem 1 Par. 28:6
- et firmabo regnum eius usque in aeternum si perseveraverit facere praecepta mea et iudicia sicut et hodie 1 Par. 28:7
- nunc igitur coram universo coetu Israhel audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum 1 Par. 28:8
- tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum 1 Par. 28:9
- dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in adytis et domus propitiationis 1 Par. 28:11
- necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros sanctorum 1 Par. 28:12
- divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini et in universa vasa ministerii templi Domini 1 Par. 28:13
- aurum in pondere per singula vasa ministerii argenti quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate 1 Par. 28:14
- sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae pondus argenti tradidit 1 Par. 28:15
- aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas 1 Par. 28:16
- ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit 1 Par. 28:17
- altari autem in quo adoletur incensum aurum purissimum dedit ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubin extendentium alas et velantium arcam foederis Domini 1 Par. 28:18
- ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua 1 Par. 28:21
- ego autem totis viribus meis praeparavi inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime 1 Par. 29:2
- et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei exceptis his quae paravi in aedem sanctam 1 Par. 29:3
- dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia ferri quoque centum milia talentorum 1 Par. 29:7
- et apud quemcumque inventi sunt lapides dederunt in thesaurum domus Domini per manum Ieihel Gersonitis 1 Par. 29:8
- et benedixit Domino coram universa multitudine et ait benedictus es Domine Deus Israhel patris nostri ab aeterno in aeternum 1 Par. 29:10
- tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes 1 Par. 29:11
- tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium 1 Par. 29:12
- scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria 1 Par. 29:17
- Domine Deus Abraham et Isaac et Israhel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat 1 Par. 29:18
- immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die sequenti tauros mille arietes mille agnos mille cum libaminibus suis et universo ritu abundantissime in omnem Israhel 1 Par. 29:21
- et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia et unxerunt secundo Salomonem filium David unxerunt autem Domino in principem et Sadoc in pontificem 1 Par. 29:22
- seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israhel 1 Par. 29:23
- et dies quibus regnavit super Israhel fuerunt quadraginta anni in Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribus 1 Par. 29:27
- et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria regnavitque Salomon filius eius pro eo 1 Par. 29:28
- gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuhel videntis et in libro Nathan prophetae atque in volumine Gad videntis 1 Par. 29:29
- universique regni eius et fortitudinis et temporum quae transierunt sub eo sive in Israhel sive in cunctis regnis terrarum 1 Par. 29:30
- confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo et Dominus erat cum eo et magnificavit eum in excelsum 2 Par. 1:1
- et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi erat tabernaculum foederis Dei quod fecit Moses famulus Dei in solitudine 2 Par. 1:3
- arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem paraverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum hoc est in Hierusalem 2 Par. 1:4
- ascenditque Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo foederis Domini et obtulit in eo mille hostias 2 Par. 1:6
- ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens postula quod vis ut dem tibi 2 Par. 1:7
- sapientia et scientia data sunt tibi divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui 2 Par. 1:12
- venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem coram tabernaculo foederis et regnavit super Israhel 2 Par. 1:13
- congregavitque sibi currus et equites et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem 2 Par. 1:14
- praebuitque rex argentum et aurum in Hierusalem quasi lapides et cedros quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus multitudine magna 2 Par. 1:15
- et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et octoginta milia qui caederent lapides in montibus praepositosque eorum tria milia sescentos 2 Par. 2:2
- misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi domum in qua et habitavit 2 Par. 2:3
- sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum quae mandata sunt Israheli 2 Par. 2:4
- mitte igitur mihi virum eruditum qui noverit operari in auro et argento aere ferro purpura coccino et hyacintho et qui sciat scalpere celata cum his artificibus quos mecum habeo in Iudaea et in Hierusalem quos praeparavit David pater meus 2 Par. 2:7
- praeterea operariis qui caesuri sunt ligna servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros totidem olei quoque sata viginti milia 2 Par. 2:10
- filium mulieris de filiabus Dan cuius pater Tyrius fuit qui noverit operari in auro et argento et aere et ferro et marmore et lignis in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino et qui sciat celare omnem scalpturam et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui 2 Par. 2:14
- nos autem caedemus ligna de Libano quot necessaria habueris et adplicabimus ea ratibus per mare in Ioppe tuum erit transferre ea in Hierusalem 2 Par. 2:16
- numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israhel post dinumerationem quam dinumeravit David pater eius et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti 2 Par. 2:17
- fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera portarent et octoginta milia qui lapides in montibus caederent tria milia autem et sescentos praepositos operum populi 2 Par. 2:18
- et coepit Salomon aedificare domum Domini in Hierusalem in monte Moria qui demonstratus fuerat David patri eius in loco quem paraverat David in area Ornan Iebusei 2 Par. 3:1
- et haec sunt fundamenta quae iecit Salomon ut aedificaret domum Dei longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta latitudinis cubitos viginti 2 Par. 3:3
- porticum vero ante frontem quae tendebatur in longum iuxta mensuram latitudinis domus cubitorum viginti porro altitudo centum viginti cubitorum erat et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo 2 Par. 3:4
- domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis et lamminas auri obrizi adfixit per totum scalpsitque in ea palmas et quasi catenulas se invicem conplectentes 2 Par. 3:5
- porro aurum erat probatissimum de cuius lamminis texit domum et trabes eius et postes et parietes et ostia et celavit cherubin in parietibus 2 Par. 3:7
- fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin duo opere statuario et texit eos auro 2 Par. 3:10
- necnon et quasi catenulas in oraculo et superposuit eas capitibus columnarum malagranata etiam centum quae catenulis interposuit 2 Par. 3:16
- ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi unam a dextris et alteram a sinistris eam quae a dextris erat vocavit Iachin et quae ad levam Booz 2 Par. 3:17
- fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur 2 Par. 4:6
- fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris 2 Par. 4:7
- necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum 2 Par. 4:8
- fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quae texit aere 2 Par. 4:9
- porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem 2 Par. 4:10
- fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei 2 Par. 4:11
- et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo 2 Par. 4:16
- in regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Saredatha 2 Par. 4:17
- thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini 2 Par. 4:22
- intulit igitur Salomon omnia quae voverat David pater suus argentum et aurum et universa vasa posuit in thesauris domus Dei 2 Par. 5:1
- post quae congregavit maiores natu Israhel et cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israhel in Hierusalem ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David quae est Sion 2 Par. 5:2
- venerunt igitur ad regem omnes viri Israhel in die sollemni mensis septimi 2 Par. 5:3
- et intulerunt eam et omnem paraturam tabernaculi porro vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo portaverunt sacerdotes cum Levitis 2 Par. 5:5
- et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas cherubin 2 Par. 5:7
- ita ut cherubin expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca et ipsam arcam tegerent cum vectibus eius 2 Par. 5:8
- vectium autem quibus portabatur arca quia paululum longiores erant capita parebant ante oraculum si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem 2 Par. 5:9
- nihilque erat aliud in arca nisi duae tabulae quas posuerat Moses in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israhel egredientibus ex Aegypto 2 Par. 5:10
- igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et organis et diversi generis musicorum concinentibus et vocem in sublime tollentibus longe sonitus audiebatur ita ut cum Dominum laudare coepissent et dicere confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius impleretur domus Domini nube 2 Par. 5:13
- tunc Salomon ait Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine 2 Par. 6:1
- ego autem aedificavi domum nomini eius ut habitaret ibi in perpetuum 2 Par. 6:2
- a die qua eduxi populum meum de terra Aegypti non elegi civitatem de cunctis tribubus Israhel ut aedificaretur in ea domus nomini meo neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo meo Israhel 2 Par. 6:5
- sed elegi Hierusalem ut sit nomen meum in ea et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israhel 2 Par. 6:6
- et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israhel 2 Par. 6:11
- siquidem fecerat Salomon basem aeneam et posuerat eam in medio basilicae habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres cubitos in altum stetitque super eam et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israhel et palmis in caelum levatis 2 Par. 6:13
- ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo 2 Par. 6:14
- nunc ergo Domine Deus Israhel imple servo tuo patri meo David quaecumque locutus es dicens non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me 2 Par. 6:16
- ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum 2 Par. 6:20
- et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo exaudi preces famuli tui et populi tui Israhel quicumque oraverit in loco isto et exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et propitiare 2 Par. 6:21
- si peccaverit quispiam in proximum suum et iurare contra eum paratus venerit seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista 2 Par. 6:22
- tu audies de caelo et facies iudicium servorum tuorum ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium et ulciscaris iustum retribuens ei secundum iustitiam suam 2 Par. 6:23
- si superatus fuerit populus tuus Israhel ab inimicis peccabunt enim tibi et conversi egerint paenitentiam et obsecraverint nomen tuum et fuerint deprecati in loco isto 2 Par. 6:24
- tu exaudi de caelo et propitiare peccato populi tui Israhel et reduc eos in terram quam dedisti eis et patribus eorum 2 Par. 6:25
- si clauso caelo pluvia non fluxerit propter peccata populi et deprecati te fuerint in loco isto et confessi nomini tuo et conversi a peccatis suis cum eos adflixeris 2 Par. 6:26
- fames si orta fuerit in terra et pestilentia erugo et aurugo et lucusta et brucus et hostes vastatis regionibus portas obsederint civitatis omnisque plaga et infirmitas presserit 2 Par. 6:28
- si quis de populo tuo Israhel fuerit deprecatus cognoscens plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas in domo hac 2 Par. 6:29
- tu exaudi de caelo de sublimi scilicet habitaculo tuo et propitiare et redde unicuique secundum vias suas quas nosti eum habere in corde suo tu enim solus nosti corda filiorum hominum 2 Par. 6:30
- ut timeant te et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris 2 Par. 6:31
- externum quoque qui non est de populo tuo Israhel si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum et propter manum tuam robustam et brachium tuum extentum et adoraverit in loco isto 2 Par. 6:32
- si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te contra viam in qua civitas haec est quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo 2 Par. 6:34
- si autem et peccaverint tibi neque enim est homo qui non peccet et iratus fueris eis et tradideris hostibus et captivos eos duxerint in terram longinquam vel certe quae iuxta est 2 Par. 6:36
- et conversi corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant egerint paenitentiam et deprecati te fuerint in terra captivitatis suae dicentes peccavimus inique fecimus iniuste egimus 2 Par. 6:37
- et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima sua in terra captivitatis suae ad quam ducti sunt adorabunt te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et urbis quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo 2 Par. 6:38
- tu es enim Deus meus aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto 2 Par. 6:40
- nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae sacerdotes tui Domine Deus induantur salute et sancti tui laetentur in bonis 2 Par. 6:41
- sed et omnes filii Israhel videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 2 Par. 7:3
- sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitae in organis carminum Domini quae fecit David rex ad laudandum Dominum quoniam in aeternum misericordia eius hymnos David canentes per manus suas porro sacerdotes canebant tubis ante eos cunctusque Israhel stabat 2 Par. 7:6
- fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israhel cum eo ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti 2 Par. 7:8
- igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua laetantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus David et Salomoni et Israhel populo suo 2 Par. 7:10
- conplevitque Salomon domum Domini et domum regis et omnia quae disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini et in domo sua et prosperatus est 2 Par. 7:11
- apparuit autem ei Dominus nocte et ait audivi orationem tuam et elegi locum istum mihi in domum sacrificii 2 Par. 7:12
- si clausero caelum et pluvia non fluxerit et mandavero et praecepero lucustae ut devoret terram et misero pestilentiam in populum meum 2 Par. 7:13
- oculi quoque mei erunt aperti et aures meae erectae ad orationem eius qui in loco isto oraverit 2 Par. 7:15
- elegi enim et sanctificavi locum istum ut sit nomen meum ibi in sempiternum et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus 2 Par. 7:16
- suscitabo thronum regni tui sicut pollicitus sum David patri tuo dicens non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israhel 2 Par. 7:18
- evellam vos de terra mea quam dedi vobis et domum hanc quam sanctificavi nomini meo proiciam a facie mea et tradam eam in parabolam et in exemplum cunctis populis 2 Par. 7:20
- et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus et dicent stupentes quare fecit Dominus sic terrae huic et domui huic 2 Par. 7:21
- abiit quoque in Emath Suba et obtinuit eam 2 Par. 8:3
- et aedificavit Palmyram in deserto et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath 2 Par. 8:4
- Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt Salomonis cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum omnia quae voluit Salomon atque disposuit aedificavit in Hierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suae 2 Par. 8:6
- de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant filii Israhel subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc 2 Par. 8:8
- filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam aedificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israhel eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini 2 Par. 8:11
- ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum 2 Par. 8:13
- et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei et ianitores in divisionibus suis per portam et portam sic enim praeceperat David homo Dei 2 Par. 8:14
- nec praetergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitae ex omnibus quae praeceperat et in custodiis thesaurorum 2 Par. 8:15
- omnes inpensas praeparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam 2 Par. 8:16
- tunc abiit Salomon in Hesiongaber et in Ahilath ad oram maris Rubri quae est in terra Edom 2 Par. 8:17
- misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et nautas gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et adtulerunt ad regem Salomonem 2 Par. 8:18
- regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quaecumque erant in corde suo 2 Par. 9:1
- necnon cibaria mensae eius et habitacula servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum pincernas quoque et vestes eorum et victimas quas immolabat in domo Domini non erat prae stupore ultra in ea spiritus 2 Par. 9:4
- dixitque ad regem verus sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua 2 Par. 9:5
- beati viri tui et beati servi tui hii qui adsistunt coram te in omni tempore et audiunt sapientiam tuam 2 Par. 9:7
- sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus Israhel et vult servare eum in aeternum idcirco posuit te super eum regem ut facias iudicia atque iustitiam 2 Par. 9:8
- de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria cantoribus numquam visa sunt in terra Iuda ligna talia 2 Par. 9:11
- rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit et quae postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quae reversa abiit in terram suam cum servis suis 2 Par. 9:12
- fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sescentorum aureorum qui in hastis singulis expendebantur 2 Par. 9:15
- trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum quibus tegebantur scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod erat consitum nemore 2 Par. 9:16
- sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte non fuit tale solium in universis regnis 2 Par. 9:19
- omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur 2 Par. 9:20
- siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos 2 Par. 9:21
- omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde eius 2 Par. 9:23
- habuit quoque Salomon quadraginta milia equorum in stabulis et curruum equitumque duodecim milia constituitque eos in urbibus quadrigarum et ubi erat rex in Hierusalem 2 Par. 9:25
- tantamque copiam praebuit argenti in Hierusalem quasi lapidum et cedrorum tantam multitudinem velut sycaminorum quae gignuntur in campestribus 2 Par. 9:27
- reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in libris Ahiae Silonitis in visione quoque Iaddo videntis contra Hieroboam filium Nabath 2 Par. 9:29
- regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta annis 2 Par. 9:30
- dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque pro eo Roboam filius eius 2 Par. 9:31
- profectus est autem Roboam in Sychem illuc enim cunctus Israhel convenerat ut constituerent eum regem 2 Par. 10:1
- quod cum audisset Hieroboam filius Nabath qui erat in Aegypto fugerat quippe illuc ante Salomonem statim reversus est 2 Par. 10:2
- at ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare coepit qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius 2 Par. 10:8
- at illi responderunt ut iuvenes et nutriti cum eo in deliciis atque dixerunt sic loqueris populo qui dixit tibi pater tuus adgravavit iugum nostrum tu subleva et sic respondebis eis minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei 2 Par. 10:10
- populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israhel tu autem pasce domum tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua 2 Par. 10:16
- super filios autem Israhel qui habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam 2 Par. 10:17
- misitque rex Roboam Aduram qui praeerat tributis et lapidaverunt eum filii Israhel et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem 2 Par. 10:18
- venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Iuda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israhel et converteret ad se regnum suum 2 Par. 11:1
- loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad universum Israhel qui est in Iuda et Beniamin 2 Par. 11:3
- haec dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt nec perrexerunt contra Hieroboam 2 Par. 11:4
- habitavit autem Roboam in Hierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda 2 Par. 11:5
- Saraa quoque et Ahilon et Hebron quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas 2 Par. 11:10
- cumque clausisset eas muris posuit in eis principes ciborumque horrea hoc est olei et vini 2 Par. 11:11
- sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum firmavitque eas multa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin 2 Par. 11:12
- sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israhel venerunt ad eum de cunctis sedibus suis 2 Par. 11:13
- et roboraverunt regnum Iuda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus 2 Par. 11:17
- constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos ipsum enim regem facere cogitabat 2 Par. 11:22
- qui sapientior fuit et potentior super omnes filios eius et in cunctis finibus Iuda et Beniamin et in universis civitatibus muratis praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores 2 Par. 11:23
- anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Hierusalem quia peccaverunt Domino 2 Par. 12:2
- cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque Hierusalem 2 Par. 12:4
- Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iuda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac dixitque ad eos haec dicit Dominus vos reliquistis me et ego reliqui vos in manu Sesac 2 Par. 12:5
- verumtamen quia humiliati sunt aversa est ab eis ira Domini nec deleti sunt penitus siquidem et in Iuda inventa sunt opera bona 2 Par. 12:12
- confortatus est igitur rex Roboam in Hierusalem atque regnavit quadraginta autem et unius anni erat cum regnare coepisset et decem septemque annis regnavit in Hierusalem urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israhel nomenque matris eius Naama Ammanitis 2 Par. 12:13
- opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiae prophetae et Addo videntis et diligenter exposita pugnaveruntque adversum se Roboam et Hieroboam cunctis diebus 2 Par. 12:15
- et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in civitate David et regnavit Abia filius eius pro eo 2 Par. 12:16
- tribus annis regnavit in Hierusalem nomenque matris eius Michaia filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et Hieroboam 2 Par. 13:2
- stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim et ait audi Hieroboam et omnis Israhel 2 Par. 13:4
- num ignoratis quod Dominus Deus Israhel dederit regnum David super Israhel in sempiternum ipsi et filiis eius pactum salis 2 Par. 13:5
- nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios David habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Hieroboam in deos 2 Par. 13:8
- et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus et in arietibus septem fit sacerdos eorum qui non sunt dii 2 Par. 13:9
- noster autem Dominus Deus est quem non relinquimus sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron et Levitae sunt in ordine suo 2 Par. 13:10
- holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama iuxta legis praecepta confectum et proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernae eius ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis 2 Par. 13:11
- ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes eius qui clangunt tubis et resonant contra vos filii Israhel nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum quia non vobis expedit 2 Par. 13:12
- fugeruntque filii Israhel Iudam et tradidit eos Deus in manu eorum 2 Par. 13:16
- humiliatique sunt filii Israhel in tempore illo et vehementissime confortati filii Iuda eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum 2 Par. 13:18
- nec valuit ultra resistere Hieroboam in diebus Abia quem percussit Dominus et mortuus est 2 Par. 13:20
- reliqua autem sermonum Abia viarumque et operum eius scripta sunt diligentissime in libro prophetae Addo 2 Par. 13:22
- dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo in cuius diebus quievit terra annis decem 2 Par. 14:1
- fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa 2 Par. 14:2
- et abstulit e cunctis urbibus Iuda aras et fana et regnavit in pace 2 Par. 14:5
- aedificavit quoque urbes munitas in Iuda quia quietus erat et nulla temporibus eius bella surrexerant pacem Domino largiente 2 Par. 14:6
- dixit autem Iudae aedificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris donec a bellis quieta sunt omnia eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum aedificaverunt igitur et nullum in extruendo inpedimentum fuit 2 Par. 14:7
- habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia omnes isti viri fortissimi 2 Par. 14:8
- porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata quae est iuxta Maresa 2 Par. 14:10
- et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non praevaleat contra te homo 2 Par. 14:11
- Azarias autem filius Oded facto in se spiritu Dei 2 Par. 15:1
- egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et omnis Iuda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quaesieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos 2 Par. 15:2
- transibunt autem multi dies in Israhel absque Deo vero et absque sacerdote doctore et absque lege 2 Par. 15:3
- cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israhel et quaesierint eum repperient 2 Par. 15:4
- in tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum 2 Par. 15:5
- pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra civitatem quia Dominus conturbabit eos in omni angustia 2 Par. 15:6
- immolaverunt Domino in die illa de manubiis et praeda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem milia 2 Par. 15:11
- et intravit ex more ad corroborandum foedus ut quaererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima sua 2 Par. 15:12
- iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubae et in sonitu bucinarum 2 Par. 15:14
- omnes qui erant in Iuda cum execratione in omni enim corde suo iuraverunt et in tota voluntate quaesierunt eum et invenerunt praestititque eis Dominus requiem per circuitum 2 Par. 15:15
- sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron 2 Par. 15:16
- excelsa autem derelicta sunt in Israhel attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius 2 Par. 15:17
- ea quae voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem 2 Par. 15:18
- anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex Israhel in Iudam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa 2 Par. 16:1
- protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et de thesauris regis misitque ad Benadad regem Syriae qui habitabat in Damasco dicens 2 Par. 16:2
- in tempore illo venit Anani propheta ad Asam regem Iuda et dixit ei quia habuisti fiduciam in rege Syriae et non in Domino Deo tuo idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu tua 2 Par. 16:7
- nonne Aethiopes et Lybies multo plures erant quadrigis et equitibus et multitudine nimia quos cum Domino credidisses tradidit in manu tua 2 Par. 16:8
- oculi enim eius contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex praesenti tempore contra te bella consurgent 2 Par. 16:9
- iratusque Asa adversus videntem iussit eum mitti in nervum valde quippe super hoc fuerat indignatus et interfecit de populo in tempore illo plurimos 2 Par. 16:10
- opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel 2 Par. 16:11
- aegrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum sed magis in medicorum arte confisus est 2 Par. 16:12
- et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis quae erant pigmentariorum arte confecta et conbuserunt super eum ambitione nimia 2 Par. 16:14
- constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius 2 Par. 17:2
- et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim 2 Par. 17:3
- sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israhel 2 Par. 17:4
- confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis Iuda munera Iosaphat factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria 2 Par. 17:5
- tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut docerent in civitatibus Iuda 2 Par. 17:7
- docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum 2 Par. 17:9
- crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas 2 Par. 17:12
- et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem 2 Par. 17:13
- quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia 2 Par. 17:14
- hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda 2 Par. 17:19
- descenditque post annos ad eum in Samariam ad cuius adventum mactavit Ahab arietes et boves plurimos et populo qui venerat cum eo persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad 2 Par. 18:2
- dixitque Ahab rex Israhel ad Iosaphat regem Iuda veni mecum in Ramoth Galaad cui ille respondit ut ego et tu sicut populus tuus sic et populus meus tecumque erimus in bello 2 Par. 18:3
- congregavitque rex Israhel prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos in Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere at illi ascende inquiunt et tradet Deus in manu regis 2 Par. 18:5
- porro rex Israhel et Iosaphat rex Iuda uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio sedebant autem in area iuxta portam Samariae omnesque prophetae vaticinabantur coram eis 2 Par. 18:9
- omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis et tradet eos Dominus in manu regis 2 Par. 18:11
- venit ergo ad regem cui rex ait Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere cui ille respondit ascendite cuncta enim prospera evenient et tradentur hostes in manus vestras 2 Par. 18:14
- dixitque rex iterum atque iterum te adiuro ut non mihi loquaris nisi quod verum est in nomine Domini 2 Par. 18:15
- at ille ait vidi universum Israhel dispersum in montibus sicut oves absque pastore et dixit Dominus non habent isti dominos revertatur unusquisque ad domum suam in pace 2 Par. 18:16
- at ille idcirco ait audite verbum Domini vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli adsistentem ei a dextris et sinistris 2 Par. 18:18
- et dixit Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad cumque diceret unus hoc modo et alter alio 2 Par. 18:19
- processit spiritus et stetit coram Domino et ait ego decipiam eum cui Dominus in quo inquit decipies 2 Par. 18:20
- at ille respondit egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius dixitque Dominus decipies et praevalebis egredere et fac ita 2 Par. 18:21
- nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala 2 Par. 18:22
- dixitque Micheas tu ipse videbis in die illo quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris 2 Par. 18:24
- et dicetis haec dicit rex mittite hunc in carcerem et date ei panis modicum et aquae pauxillum donec revertar in pace 2 Par. 18:26
- dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est locutus Dominus in me et ait audite populi omnes 2 Par. 18:27
- igitur ascenderunt rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad 2 Par. 18:28
- accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum iaceret et percuteret regem Israhel inter cervicem et scapulas at ille aurigae suo ait converte manum tuam et educ me de acie quia vulneratus sum 2 Par. 18:33
- et finita est pugna in die illo porro rex Israhel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole 2 Par. 18:34
- reversus est autem Iosaphat rex Iuda domum suam pacifice in Hierusalem 2 Par. 19:1
- sed bona opera inventa sunt in te eo quod abstuleris lucos de terra Iuda et praeparaveris cor tuum ut requireres Dominum 2 Par. 19:3
- habitavit ergo Iosaphat in Hierusalem rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum 2 Par. 19:4
- constituitque iudices terrae in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca 2 Par. 19:5
- et praecipiens iudicibus videte ait quid faciatis non enim hominis exercetis iudicium sed Domini et quodcumque iudicaveritis in vos redundabit 2 Par. 19:6
- in Hierusalem quoque constituit Iosaphat Levitas et sacerdotes et principes familiarum ex Israhel ut iudicium et causam Domini iudicarent habitatoribus eius 2 Par. 19:8
- praecepitque eis dicens sic agetis in timore Dei fideliter et corde perfecto 2 Par. 19:9
- omnem causam quae venerit ad vos fratrum vestrorum qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem ubicumque quaestio est de lege de mandato de caerimoniis de iustificationibus ostendite eis ut non peccent in Dominum et ne veniat ira super vos et super fratres vestros sic ergo agetis et non peccabitis 2 Par. 19:10
- Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quae ad Dominum pertinent praesidebit porro Zabadias filius Ismahel qui est dux in domo Iuda super ea opera erit quae ad regis officium pertinent habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini et agite diligenter et erit Dominus cum bonis 2 Par. 19:11
- veneruntque nuntii et indicaverunt Iosaphat dicentes venit contra te multitudo magna de his locis quae trans mare sunt et de Syria et ecce consistunt in Asasonthamar quae est Engaddi 2 Par. 20:2
- cumque stetisset Iosaphat in medio coetu Iudae et Hierusalem in domo Domini ante atrium novum 2 Par. 20:5
- ait Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium in manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere 2 Par. 20:6
- nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terrae huius coram populo tuo Israhel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum 2 Par. 20:7
- habitaveruntque in ea et extruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo dicentes 2 Par. 20:8
- si inruerint super nos mala gladius iudicii pestilentia et fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum et clamabimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvosque facies 2 Par. 20:9
- Deus noster ergo non iudicabis eos in nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te 2 Par. 20:12
- erat autem Hiazihel filius Zacchariae filii Banaiae filii Hiehihel filii Mathaniae Levites de filiis Asaph super quem factus est spiritus Domini in medio turbae 2 Par. 20:14
- cras descendetis contra eos ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis et invenietis illos in summitate torrentis qui est contra solitudinem Hieruhel 2 Par. 20:16
- Iosaphat ergo et Iuda et omnes habitatores Hierusalem ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt eum 2 Par. 20:18
- porro Levitae de filiis Caath et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israhel voce magna in excelsum 2 Par. 20:19
- cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuae profectisque eis stans Iosaphat in medio eorum dixit audite me Iuda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo vestro et securi eritis credite prophetis eius et cuncta evenient prospera 2 Par. 20:20
- deditque consilium populo et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce consona dicerent confitemini Domino quoniam in aeternum misericordia eius 2 Par. 20:21
- cumque coepissent laudes canere vertit Dominus insidias eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Iudam et percussi sunt 2 Par. 20:22
- namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque hoc opere perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis concidere vulneribus 2 Par. 20:23
- die autem quarto congregati sunt in valle Benedictionis etenim quoniam ibi benedixerant Domino vocaverunt locum illum vallis Benedictionis usque in praesentem diem 2 Par. 20:26
- reversusque est omnis vir Iuda et habitatores Hierusalem et Iosaphat ante eos in Hierusalem cum laetitia magna eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis 2 Par. 20:27
- ingressique sunt Hierusalem cum psalteriis et citharis et tubis in domum Domini 2 Par. 20:28
- regnavit igitur Iosaphat super Iudam et erat triginta quinque annorum cum regnare coepisset viginti autem et quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia Selachi 2 Par. 20:31
- et ambulavit in via patris sui Asa nec declinavit ab ea faciens quae placita erant coram Domino 2 Par. 20:32
- reliqua autem gestorum Iosaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Hieu filii Anani quae digessit in libro regum Israhel 2 Par. 20:34
- et particeps fuit ut facerent naves quae irent in Tharsis feceruntque classem in Asiongaber 2 Par. 20:36
- prophetavit autem Eliezer filius Dodoau de Maresa ad Iosaphat dicens quia habuisti foedus cum Ochozia percussit Dominus opera tua contritaeque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis 2 Par. 20:37
- dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David regnavitque Ioram filius eius pro eo 2 Par. 21:1
- deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et pensitationes cum civitatibus munitissimis in Iuda regnum autem tradidit Ioram eo quod esset primogenitus 2 Par. 21:3
- triginta duo annorum erat Ioram cum regnare coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem 2 Par. 21:5
- ambulavitque in viis regum Israhel sicut egerat domus Ahab filia quippe Ahab erat uxor eius et fecit malum in conspectu Domini 2 Par. 21:6
- in diebus illis rebellavit Edom ne esset subditus Iudae et constituit sibi regem 2 Par. 21:8
- insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Iuda et fornicari fecit habitatores Hierusalem et praevaricari Iudam 2 Par. 21:11
- adlatae sunt autem ei litterae ab Helia propheta in quibus scriptum erat haec dicit Dominus Deus David patris tui quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui et in viis Asa regis Iuda 2 Par. 21:12
- et ascenderunt in terram Iuda et vastaverunt eam diripueruntque cunctam substantiam quae inventa est in domo regis insuper et filios eius et uxores nec remansit ei filius nisi Ioachaz qui minimus natu erat 2 Par. 21:17
- cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur duorum annorum expletus est circulus et sic longa consumptus tabe ita ut egereret etiam viscera sua languore pariter et vita caruit mortuusque est in infirmitate pessima et non fecit ei populus secundum morem conbustionis exequias sicut fecerat maioribus eius 2 Par. 21:19
- triginta duum annorum fuit cum regnare coepisset et octo annis regnavit in Hierusalem ambulavitque non recte et sepelierunt eum in civitate David verumtamen non in sepulchro regum 2 Par. 21:20
- constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam filium eius minimum regem pro eo omnes enim maiores natu qui ante eum fuerant interfecerant latrones Arabum qui inruerant in castra regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iuda 2 Par. 22:1
- filius quadraginta duo annorum erat Ochozias cum regnare coepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Otholia filia Amri 2 Par. 22:2
- fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Ahab ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius 2 Par. 22:4
- ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Ahab rege Israhel in bellum contra Azahel regem Syriae in Ramoth Galaad vulneraveruntque Syri Ioram 2 Par. 22:5
- qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel multas enim plagas acceperat in supradicto certamine igitur Azarias filius Ioram rex Iuda descendit ut inviseret Ioram filium Ahab in Hiezrahel aegrotantem 2 Par. 22:6
- ipsumque perquirens Ochoziam conprehendit latentem in Samaria adductumque ad se occidit et sepelierunt eum eo quod esset filius Iosaphat qui quaesierat Dominum in toto corde suo nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe regnaret Ochoziae 2 Par. 22:9
- porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziae et furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum Iosabeth autem quae absconderat eum erat filia regis Ioram uxor Ioiadae pontificis soror Ochoziae et idcirco Otholia non interfecit eum 2 Par. 22:11
- fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis quibus regnavit Otholia super terram 2 Par. 22:12
- qui circumeuntes Iudam congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Iuda et principes familiarum Israhel veneruntque in Hierusalem 2 Par. 23:2
- iniit igitur omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege dixitque ad eos Ioiadae ecce filius regis regnabit sicut locutus est Dominus super filios David 2 Par. 23:3
- tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et Levitarum et ianitorum erit in portis tertia vero pars ad domum regis et tertia in porta quae appellatur Fundamenti omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini 2 Par. 23:5
- deditque Ioiadae sacerdos centurionibus lanceas clypeosque et peltas regis David quas consecraverat in domo Domini 2 Par. 23:9
- et eduxerunt filium regis et inposuerunt ei diadema dederuntque in manu eius tenendam legem et constituerunt eum regem unxit quoque illum Ioiadae pontifex et filii eius inprecatique sunt atque dixerunt vivat rex 2 Par. 23:11
- quod cum audisset Otholia vocem scilicet currentium atque laudantium regem ingressa est ad populum in templum Domini 2 Par. 23:12
- cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu et principes turmasque circa eum omnem quoque populum terrae gaudentem atque clangentem tubis et diversi generis organis concinentem vocemque laudantium scidit vestimenta sua et ait insidiae insidiae 2 Par. 23:13
- egressus autem Ioiadae pontifex ad centuriones et principes exercitus dixit eis educite illam extra septa templi et interficiatur foris gladio praecepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini 2 Par. 23:14
- constituit autem Ioiadae praepositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in domo Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Mosi in gaudio et canticis iuxta dispositionem David 2 Par. 23:18
- constituit quoque ianitores in portis domus Domini ut non ingrederetur eam inmundus in omni re 2 Par. 23:19
- adsumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi et omne vulgus terrae et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium portae superioris in domum regis et conlocaverunt eum in solio regali 2 Par. 23:20
- septem annorum erat Ioas cum regnare coepisset et quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee 2 Par. 24:1
- vocavitque rex Ioiadae principem et dixit ei quare non tibi fuit curae ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Hierusalem pecuniam quae constituta est a Mose servo Domini ut inferret eam omnis multitudo Israhel in tabernaculum testimonii 2 Par. 24:6
- et praedicatum est in Iuda et Hierusalem ut deferrent singuli pretium Domino quod constituit Moses servus Dei super omnem Israhel in deserto 2 Par. 24:9
- laetatique sunt cuncti principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam Domini atque miserunt ita ut impleretur 2 Par. 24:10
- cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum videbant enim multam pecuniam ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat effundebantque pecuniam quae erat in arca porro arcam reportabant ad locum suum sicque faciebant per singulos dies et congregata est infinita pecunia 2 Par. 24:11
- egeruntque hii qui operabantur industrie et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum et firme eam stare fecerunt 2 Par. 24:13
- cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et Ioiadae reliquam partem pecuniae de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta fialae quoque et cetera vasa aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae 2 Par. 24:14
- sepelieruntque eum in civitate David cum regibus eo quod fecisset bonum cum Israhel et cum domo eius 2 Par. 24:16
- spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Ioiadae sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis haec dicit Dominus quare transgredimini praeceptum Domini quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos 2 Par. 24:20
- qui congregati adversus eum miserunt lapides iuxta regis imperium in atrio domus Domini 2 Par. 24:21
- cumque evolutus esset annus ascendit contra eum exercitus Syriae venitque in Iudam et Hierusalem et interfecit cunctos principes populi atque universam praedam miserunt regi Damascum 2 Par. 24:23
- et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum tradidit Dominus manibus eorum infinitam multitudinem eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia 2 Par. 24:24
- et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulchris regum 2 Par. 24:25
- porro filii eius ac summa pecuniae quae adunata fuerat sub eo et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in libro regum regnavitque Amasias filius eius pro eo 2 Par. 24:27
- viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Ioaden de Hierusalem 2 Par. 25:1
- fecitque bonum in conspectu Domini verumtamen non in corde perfecto 2 Par. 25:2
- sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in libro legis Mosi ubi praecepit Dominus dicens non occidentur patres pro filiis neque filii pro patribus suis sed unusquisque in suo peccato morietur 2 Par. 25:4
- congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin et recensuit a viginti annis sursum invenitque triginta milia iuvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clypeum 2 Par. 25:5
- quod si putas in robore exercitus bella consistere superari te faciet Deus ab hostibus Dei quippe est et adiuvare et in fugam vertere 2 Par. 25:8
- separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum at illi contra Iudam vehementer irati reversi sunt in regionem suam 2 Par. 25:10
- porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum percussitque filios Seir decem milia 2 Par. 25:11
- et alia decem milia virorum ceperunt filii Iuda et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae praecipitaveruntque eos de summo in praeceps qui universi crepuerunt 2 Par. 25:12
- at ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad proelium diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque Bethoron et interfectis tribus milibus diripuit praedam magnam 2 Par. 25:13
- Amasias vero post caedem Idumeorum et adlatos deos filiorum Seir statuit illos in deos sibi et adorabat eos et illis adolebat incensum 2 Par. 25:14
- at ille remisit nuntium dicens carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani dicens da filiam tuam filio meo uxorem et ecce bestiae quae erant in silva Libani transierunt et conculcaverunt carduum 2 Par. 25:18
- dixisti percussi Edom et idcirco erigitur cor tuum in superbiam sede in domo tua cur malum adversum te provocas ut cadas et tu et Iudas tecum 2 Par. 25:19
- noluit audire Amasias eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manibus hostium propter deos Edom 2 Par. 25:20
- ascendit igitur Ioas rex Israhel et mutuos sibi praebuere conspectus Amasias autem rex Iuda erat in Bethsames Iudae 2 Par. 25:21
- corruitque Iudas coram Israhel et fugit in tabernacula sua 2 Par. 25:22
- porro Amasiam regem Iuda filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit in Hierusalem destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis 2 Par. 25:23
- omne quoque aurum et argentum et universa vasa quae reppererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae necnon et filios obsidum reduxit Samariam 2 Par. 25:24
- reliqua vero sermonum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel 2 Par. 25:26
- qui postquam recessit a Domino tetenderunt ei insidias in Hierusalem cumque fugisset Lachis miserunt et interfecerunt eum ibi 2 Par. 25:27
- reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David 2 Par. 25:28
- sedecim annorum erat Ozias cum regnare coepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hiechelia de Hierusalem 2 Par. 26:3
- fecitque quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia quae fecerat Amasias pater eius 2 Par. 26:4
- et exquisivit Deum in diebus Zacchariae intellegentis et videntis Deum cumque requireret Dominum direxit eum in omnibus 2 Par. 26:5
- denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et murum Iabniae murumque Azoti aedificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthim 2 Par. 26:6
- et adiuvit eum Deus contra Philisthim et contra Arabas qui habitabant in Gurbaal et contra Ammanitas 2 Par. 26:7
- aedificavitque Ozias turres in Hierusalem super portam Anguli et super portam Vallis et reliquas in eodem muri latere firmavitque eas 2 Par. 26:9
- extruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in heremi vastitate vineas quoque habuit et vinitores in montibus et in Carmelo erat quippe homo agriculturae deditus 2 Par. 26:10
- et fecit in Hierusalem diversi generis machinas quas in turribus conlocavit et in angulis murorum ut mitterent sagittas et saxa grandia egressumque est nomen eius procul eo quod auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum 2 Par. 26:15
- sed cum roboratus esset elevatum est cor eius in interitum suum et neglexit Dominum Deum suum ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis 2 Par. 26:16
- restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium egredere de sanctuario ne contempseris quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo 2 Par. 26:18
- iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum ut adoleret incensum minabatur sacerdotibus statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis 2 Par. 26:19
- cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo quod sensisset ilico plagam Domini 2 Par. 26:20
- fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et eiectus fuerat de domo Domini porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terrae 2 Par. 26:21
- dormivitque Ozias cum patribus suis et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum eo quod esset leprosus regnavitque Ioatham filius eius pro eo 2 Par. 26:23
- viginti quinque annorum erat Ioatham cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia Sadoc 2 Par. 27:1
- ipse aedificavit portam domus Domini Excelsam et in muro Ophel multa construxit 2 Par. 27:3
- urbes quoque aedificavit in montibus Iuda et in saltibus castella et turres 2 Par. 27:4
- ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio 2 Par. 27:5
- reliqua autem sermonum Ioatham et omnes pugnae eius et opera scripta sunt in libro regum Israhel et Iuda 2 Par. 27:7
- viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem 2 Par. 27:8
- dormivitque Ioatham cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David et regnavit Achaz filius eius pro eo 2 Par. 27:9
- viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius 2 Par. 28:1
- sed ambulavit in viis regum Israhel insuper et statuas fudit Baalim 2 Par. 28:2
- ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon et lustravit filios suos in igne iuxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israhel 2 Par. 28:3
- sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso 2 Par. 28:4
- tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae qui percussit eum magnamque praedam de eius cepit imperio et adduxit in Damascum manibus quoque regis Israhel traditus est et percussus plaga grandi 2 Par. 28:5
- occiditque Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti milia in die uno omnes viros bellatores eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum 2 Par. 28:6
- ceperuntque filii Israhel de fratribus suis ducenta milia mulierum puerorum et puellarum et infinitam praedam pertuleruntque eam in Samariam 2 Par. 28:8
- ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam tradidit eos manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut caelum pertingeret vestra crudelitas 2 Par. 28:9
- insuper filios Iuda et Hierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas quod nequaquam facto opus est peccatis enim super hoc Domino Deo vestro 2 Par. 28:10
- Philisthim quoque diffusi sunt per urbes campestres et ad meridiem Iuda ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gaderoth Soccho quoque et Thamnam et Gamzo cum viculis suis et habitaverunt in eis 2 Par. 28:18
- insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz 2 Par. 28:22
- direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis clusit ianuas templi Dei et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem 2 Par. 28:24
- in omnibus quoque urbibus Iuda extruxit aras ad cremandum tus atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum 2 Par. 28:25
- reliqua autem sermonum eius et omnium operum priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel 2 Par. 28:26
- dormivitque Achaz cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate Hierusalem neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israhel regnavitque Ezechias filius eius pro eo 2 Par. 28:27
- igitur Ezechias regnare coepit cum viginti quinque esset annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abia filia Zacchariae 2 Par. 29:1
- fecitque quod erat placitum in conspectu Domini iuxta omnia quae fecerat David pater eius 2 Par. 29:2
- adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in plateam orientalem 2 Par. 29:4
- peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum averterunt facies suas a tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum 2 Par. 29:6
- cluserunt ostia quae erant in porticu et extinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israhel 2 Par. 29:7
- concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Hierusalem tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris 2 Par. 29:8
- sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud extulerunt omnem inmunditiam quam intro reppererant in vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem Cedron foras 2 Par. 29:16
- coeperunt autem prima die mensis primi mundare et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini expiaveruntque templum diebus octo et in die sextadecima mensis eiusdem quod coeperant impleverunt 2 Par. 29:17
- cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam praevaricatus est et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini 2 Par. 29:19
- constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius 2 Par. 29:25
- et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare cumque offerrentur holocausta coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis quae David rex Israhel reppererat concrepare 2 Par. 29:27
- omni autem turba adorante cantores et hii qui tenebant tubas erant in officio suo donec conpleretur holocaustum 2 Par. 29:28
- Ezechias autem etiam haec addidit implestis manus vestras Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota 2 Par. 29:31
- misit quoque Ezechias ad omnem Israhel et Iudam scripsitque epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israhel 2 Par. 30:1
- non enim occurrerant facere in tempore suo quia sacerdotes qui possent sufficere sanctificati non fuerant et populus necdum congregatus erat in Hierusalem 2 Par. 30:3
- et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israhel de Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo Israhel in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege praescriptum est 2 Par. 30:5
- perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et principum eius in universum Israhel et Iudam iuxta quod rex iusserat praedicantes filii Israhel revertimini ad Dominum Deum Abraham et Isaac et Israhel et revertetur ad reliquias quae effugerunt manum regis Assyriorum 2 Par. 30:6
- nolite fieri sicut patres vestri et fratres qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum et tradidit eos in interitum ut ipsi cernitis 2 Par. 30:7
- nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius quod sanctificavit in aeternum servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris eius 2 Par. 30:8
- si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum 2 Par. 30:9
- igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon illis inridentibus et subsannantibus eos 2 Par. 30:10
- in Iuda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum et facerent iuxta praeceptum regis et principum verbum Domini 2 Par. 30:12
- congregatique sunt in Hierusalem populi multi ut facerent sollemnitatem azymorum in mense secundo 2 Par. 30:13
- et surgentes destruxerunt altaria quae erant in Hierusalem atque universa in quibus idolis adolebatur incensum subvertentes proiecerunt in torrentem Cedron 2 Par. 30:14
- immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini 2 Par. 30:15
- steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Mosi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum 2 Par. 30:16
- cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum et non inputabit eis quod minus sanctificati sunt 2 Par. 30:19
- feceruntque filii Israhel qui inventi sunt in Hierusalem sollemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna laudantes Dominum per singulos dies Levitae quoque et sacerdotes per organa quae suo officio congruebant 2 Par. 30:21
- et hilaritate perfusa omnis turba Iuda tam sacerdotum et Levitarum quam universae frequentiae quae venerat ex Israhel proselytorum quoque de terra Israhel et habitantium in Iuda 2 Par. 30:25
- factaque est grandis celebritas in Hierusalem qualis a diebus Salomonis filii David regis Israhel in ea urbe non fuerat 2 Par. 30:26
- surrexerunt autem sacerdotes atque Levitae benedicentes populo et exaudita est vox eorum pervenitque oratio in habitaculum sanctum caeli 2 Par. 30:27
- cumque haec fuissent rite celebrata egressus est omnis Israhel qui inventus fuerat in urbibus Iuda et fregerunt simulacra succideruntque lucos demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin sed de Ephraim quoque et Manasse donec penitus everterent reversique sunt omnes filii Israhel in possessiones et civitates suas 2 Par. 31:1
- Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica ut ministrarent et confiterentur canerentque in portis castrorum Domini 2 Par. 31:2
- pars autem regis erat ut de propria eius substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere sabbatis quoque et kalendis et sollemnitatibus ceteris sicut scriptum est in lege Mosi 2 Par. 31:3
- quod cum percrebruisset in auribus multitudinis plurimas obtulere primitias filii Israhel frumenti vini et olei mellis quoque et omnium quae gignit humus decimas obtulerunt 2 Par. 31:5
- sed et filii Israhel et Iuda qui habitabant in urbibus Iuda obtulerunt decimas boum et ovium decimasque sanctorum quae voverant Domino Deo suo atque universa portantes fecerunt acervos plurimos 2 Par. 31:6
- respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens ex quo coeperunt offerri primitiae in domo Domini comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod benedixerit Dominus populo suo reliquiarum autem copia est ista quam cernis 2 Par. 31:10
- praecepit igitur Ezechias ut praepararent horrea in domo Domini quod cum fecissent 2 Par. 31:11
- Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis portae praepositus erat his quae sponte offerebantur Domino primitiisque et consecratis in sancta sanctorum 2 Par. 31:14
- et sub cura eius Eden et Meniamin Hiesue et Sameias Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum ut fideliter distribuerent fratribus suis partes minoribus atque maioribus 2 Par. 31:15
- exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui ingrediebantur templum Domini et quicquid per dies singulos conducebat in ministerio atque observationibus iuxta divisiones suas 2 Par. 31:16
- fecit ergo Ezechias universa quae diximus in omni Iuda operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo 2 Par. 31:20
- in universa cultura ministerii domus Domini iuxta legem et caerimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus est 2 Par. 31:21
- congregavit plurimam multitudinem et obturaverunt cunctos fontes et rivum qui fluebat in medio terrae dicentes ne veniant reges Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam 2 Par. 32:4
- aedificavit quoque agens industrie omnem murum qui fuerat dissipatus et extruxit turres desuper et forinsecus alterum murum instauravitque Mello in civitate David et fecit universi generis armaturam et clypeos 2 Par. 32:5
- constituitque principes bellatorum in exercitu et convocavit universos in platea portae civitatis ac locutus est ad cor eorum dicens 2 Par. 32:6
- quae postquam gesta sunt misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Hierusalem ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis ad Ezechiam regem Iuda et ad omnem populum qui erat in urbe dicens 2 Par. 32:9
- haec dicit Sennacherib rex Assyriorum in quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Hierusalem 2 Par. 32:10
- num Ezechias decipit vos ut tradat morti in fame et siti adfirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum 2 Par. 32:11
- numquid non iste est Ezechias qui destruxit excelsa illius et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem dicens coram altari uno adorabitis et in ipso conburetis incensum 2 Par. 32:12
- epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum Deum Israhel et locutus est adversus eum sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista 2 Par. 32:17
- insuper et clamore magno lingua iudaica contra populum qui sedebat in muris Hierusalem personabat ut terreret eos et caperet civitatem 2 Par. 32:18
- oraverunt igitur Ezechias rex et Esaias filius Amos prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt usque in caelum 2 Par. 32:20
- et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero eius interfecerunt eum gladio 2 Par. 32:21
- in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et oravit Dominum exaudivitque eum et dedit ei signum 2 Par. 32:24
- humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor eius tam ipse quam habitatores Hierusalem et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae 2 Par. 32:26
- ipse est Ezechias qui obturavit superiorem fontem aquarum Gion et avertit eas subter ad occidentem urbis David in omnibus operibus suis fecit prospere quae voluit 2 Par. 32:30
- attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram dereliquit eum Deus ut temptaretur et nota fierent omnia quae erant in corde eius 2 Par. 32:31
- reliqua autem sermonum Ezechiae et misericordiarum eius scripta sunt in visione Esaiae filii Amos prophetae et in libro regum Iuda et Israhel 2 Par. 32:32
- duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem 2 Par. 33:1
- aedificavit quoque altaria in domo Domini de qua dixerat Dominus in Hierusalem erit nomen meum in aeternum 2 Par. 33:4
- aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini 2 Par. 33:5
- transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum 2 Par. 33:6
- sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius dicens in domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum 2 Par. 33:7
- deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit orationem eius reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus 2 Par. 33:13
- post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gion in convalle ab introitu portae Piscium per circuitum usque ad Ophel et exaltavit illum vehementer constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iuda munitis 2 Par. 33:14
- et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et proiecit omnia extra urbem 2 Par. 33:15
- attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo 2 Par. 33:17
- reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israhel continentur in sermonibus regum Israhel 2 Par. 33:18
- oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus loca etiam in quibus aedificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret paenitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai 2 Par. 33:19
- dormivit ergo Manasses cum patribus suis et sepelierunt eum in domo sua regnavitque pro eo filius eius Amon 2 Par. 33:20
- viginti duo annorum erat Amon cum regnare coepisset et duobus annis regnavit in Hierusalem 2 Par. 33:21
- fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit 2 Par. 33:22
- cumque coniurassent adversus eum servi sui interfecerunt eum in domo sua 2 Par. 33:24
- octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et triginta et uno annis regnavit in Hierusalem 2 Par. 34:1
- fecitque quod erat rectum in conspectu Domini et ambulavit in viis David patris sui non declinavit neque ad dexteram neque ad sinistram 2 Par. 34:2
- ossa praeterea sacerdotum conbusit in altaribus idolorum mundavitque Iudam et Hierusalem 2 Par. 34:5
- sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Symeon usque Nepthalim cuncta subvertit 2 Par. 34:6
- cumque altaria dissipasset et lucos et sculptilia contrivisset in frusta cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israhel reversus est Hierusalem 2 Par. 34:7
- qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam quae inlata fuerat in domum Domini et quam congregaverant Levitae ianitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israhel ab omni quoque Iuda et Beniamin et habitatoribus Hierusalem 2 Par. 34:9
- tradiderunt in manibus eorum qui praeerant operariis in domo Domini ut instaurarent templum et infirma quaeque sarcirent 2 Par. 34:10
- cumque efferrent pecuniam quae inlata fuerat in templum Domini repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Mosi 2 Par. 34:14
- et ait ad Saphan scribam librum legis inveni in domo Domini et tradidit ei 2 Par. 34:15
- at ille intulit volumen ad regem et nuntiavit ei dicens omnia quae dedisti in manu servorum tuorum ecce conplentur 2 Par. 34:16
- argentum quod reppertum est in domo Domini conflaverunt datumque est praefectis artificum et diversa opera fabricantium 2 Par. 34:17
- ite et orate Dominum pro me et pro reliquiis Israhel et Iuda super universis sermonibus libri istius qui reppertus est magnus enim furor Domini stillavit super nos eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quae scripta sunt in isto volumine 2 Par. 34:21
- abiit igitur Helcias et hii qui simul a rege missi fuerant ad Holdan propheten uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium quae habitabat Hierusalem in secunda et locuti sunt ei verba quae supra narravimus 2 Par. 34:22
- haec dicit Dominus ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores eius cunctaque maledicta quae scripta sunt in libro hoc quem legerunt coram rege Iuda 2 Par. 34:24
- quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum idcirco stillavit furor meus super locum istum et non extinguetur 2 Par. 34:25
- atque emollitum est cor tuum et humiliatus es in conspectu Dei super his quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores Hierusalem reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et flevisti coram me ego quoque exaudivi te dicit Dominus 2 Par. 34:27
- iam enim colligam te ad patres tuos et infereris in sepulchrum tuum in pace nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores eius rettulerunt itaque regi cuncta quae dixerat 2 Par. 34:28
- ascendit domum Domini unaque omnes viri Iuda et habitatores Hierusalem sacerdotes et Levitae et cunctus populus a minimo usque ad maximum quibus audientibus in domo Domini legit rex omnia verba voluminis 2 Par. 34:30
- et stans in tribunali suo percussit foedus coram Domino ut ambularet post eum et custodiret praecepta et testimonia et iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua faceretque quae scripta sunt in volumine illo quem legerat 2 Par. 34:31
- adiuravit quoque super hoc omnes qui repperti fuerant in Hierusalem et Beniamin et fecerunt habitatores Hierusalem iuxta pactum Domini Dei patrum suorum 2 Par. 34:32
- abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israhel et fecit omnes qui residui erant in Israhel servire Domino Deo suo cunctis diebus eius non recesserunt a Domino Deo patrum suorum 2 Par. 34:33
- fecit autem Iosias in Hierusalem phase Domino quod immolatum est quartadecima die mensis primi 2 Par. 35:1
- et constituit sacerdotes in officiis suis hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini 2 Par. 35:2
- Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israhel sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario templi quod aedificavit Salomon filius David rex Israhel nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israhel 2 Par. 35:3
- et praeparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum sicut praecepit David rex Israhel et descripsit Salomon filius eius 2 Par. 35:4
- ministrate in sanctuario per familias turmasque leviticas 2 Par. 35:5
- et sanctificati immolate phase fratres etiam vestros ut possint iuxta verba quae locutus est Dominus in manu Mosi facere praeparate 2 Par. 35:6
- dedit praeterea Iosias omni populo qui ibi fuerat inventus in sollemnitatem phase agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris triginta milia boumque tria milia haec de regis universa substantia 2 Par. 35:7
- praeparatumque est ministerium et steterunt sacerdotes in officio suo Levitae quoque in turmis iuxta regis imperium 2 Par. 35:10
- et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro Mosi de bubus quoque fecere similiter 2 Par. 35:12
- et assaverunt phase super ignem iuxta quod lege praeceptum est pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universae plebi 2 Par. 35:13
- sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati unde Levitae et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis 2 Par. 35:14
- porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo iuxta praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis ianitores vero per portas singulas observabant ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio quam ob rem et fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos 2 Par. 35:15
- omnis igitur cultura Domini rite conpleta est in die illa ut facerent phase et offerrent holocausta super altare Domini iuxta praeceptum regis Iosiae 2 Par. 35:16
- feceruntque filii Israhel qui repperti fuerant ibi phase in tempore illo et sollemnitatem azymorum septem diebus 2 Par. 35:17
- non fuit phase simile huic in Israhel a diebus Samuhelis prophetae sed nec quisquam de cunctis regibus Israhel fecit phase sicut Iosias sacerdotibus et Levitis et omni Iuda et Israhel qui reppertus fuerat et habitantibus in Hierusalem 2 Par. 35:18
- postquam instauraverat Iosias templum ascendit Nechao rex Aegypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Eufraten et processit in occursum eius Iosias 2 Par. 35:20
- noluit Iosias reverti sed praeparavit contra eum bellum nec adquievit sermonibus Nechao ex ore Dei verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo 2 Par. 35:22
- qui transtulerunt eum de curru in alterum currum qui sequebatur eum more regio et asportaverunt in Hierusalem mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum et universus Iuda et Hierusalem luxerunt eum 2 Par. 35:24
- Hieremias maxime cuius omnes cantores atque cantrices usque in praesentem diem lamentationes super Iosia replicant et quasi lex obtinuit in Israhel ecce scriptum fertur in Lamentationibus 2 Par. 35:25
- opera quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro regum Israhel et Iuda 2 Par. 35:27
- tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae et constituit regem pro patre suo in Hierusalem 2 Par. 36:1
- viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem 2 Par. 36:2
- constituitque regem pro eo Eliacim fratrem eius super Iudam et Hierusalem et vertit nomen eius Ioacim ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Aegyptum 2 Par. 36:4
- viginti quinque annorum erat Ioacim cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem fecitque malum coram Domino Deo suo 2 Par. 36:5
- contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem 2 Par. 36:6
- ad quam et vasa Domini transtulit et posuit ea in templo suo 2 Par. 36:7
- reliqua autem verborum Ioacim et abominationum eius quas operatus est et quae inventa sunt in eo continentur in libro regum Israhel et Iuda regnavitque Ioachin filius eius pro eo 2 Par. 36:8
- octo annorum erat Ioachin cum regnare coepisset et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Hierusalem fecitque malum in conspectu Domini 2 Par. 36:9
- cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex qui et adduxerunt eum in Babylonem asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini regem vero constituit Sedeciam fratrem eius super Iudam et Hierusalem 2 Par. 36:10
- viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem 2 Par. 36:11
- fecitque malum in oculis Domini Dei sui nec erubuit faciem Hieremiae prophetae loquentis ad se ex ore Domini 2 Par. 36:12
- sed et universi principes sacerdotum et populus praevaricati sunt inique iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Hierusalem 2 Par. 36:14
- at illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones eius inludebantque prophetis donec ascenderet furor Domini in populum eius et esset nulla curatio 2 Par. 36:16
- adduxit enim super eos regem Chaldeorum et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui non est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus eius 2 Par. 36:17
- universaque vasa domus Domini tam maiora quam minora et thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem 2 Par. 36:18
- si quis evaserat gladium ductus in Babylonem servivit regi et filiis eius donec imperaret rex Persarum 2 Par. 36:20
- anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum qui iussit praedicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens 2 Par. 36:22
- haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea quis ex vobis est in omni populo eius sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat 2 Par. 36:23
- in anno primo Cyri regis Persarum ut conpleretur verbum Domini ex ore Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum et transduxit vocem in universo regno suo etiam per scripturam dicens 1 Esd. 1:1
- haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea 1 Esd. 1:2
- quis est in vobis de universo populo eius sit Deus illius cum ipso ascendat Hierusalem quae est in Iudaea et aedificet domum Domini Dei Israhel ipse est Deus qui est in Hierusalem 1 Esd. 1:3
- et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant adiuvent eum viri de loco suo argento et auro et substantia et pecoribus excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in Hierusalem 1 Esd. 1:4
- et surrexerunt principes patrum de Iuda et Beniamin et sacerdotes et Levitae omnis cuius suscitavit Deus spiritum ut ascenderent ad aedificandum templum Domini quod erat in Hierusalem 1 Esd. 1:5
- universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis in substantia in iumentis in supellectili exceptis his quae sponte obtulerunt 1 Esd. 1:6
- rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quae tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui 1 Esd. 1:7
- omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta universa tulit Sasabassar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Hierusalem 1 Esd. 1:11
- hii sunt autem filii provinciae qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Iudam unusquisque in civitatem suam 1 Esd. 2:1
- sacerdotes filii Idaia in domo Hiesue nongenti septuaginta tres 1 Esd. 2:36
- exceptis servis eorum et ancillis qui erant septem milia trecenti triginta septem et in ipsis cantores atque cantrices ducentae 1 Esd. 2:65
- et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo 1 Esd. 2:68
- secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum 1 Esd. 2:69
- habitaverunt ergo sacerdotes et Levitae et de populo et cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suis universusque Israhel in civitatibus suis 1 Esd. 2:70
- iamque venerat mensis septimus et erant filii Israhel in civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem 1 Esd. 3:1
- et surrexit Iosue filius Iosedech et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres eius et aedificaverunt altare Dei Israhel ut offerrent in eo holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei 1 Esd. 3:2
- feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum opus diei in die suo 1 Esd. 3:4
- et post haec holocaustum iuge tam in kalendis quam in universis sollemnitatibus Domini quae erant consecratae et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Deo 1 Esd. 3:5
- anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Hierusalem mense secundo coeperunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius Iosedech et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti annis et supra ut urguerent opus Domini 1 Esd. 3:8
- stetitque Iosue filii eius et fratres eius Cedmihel et filii eius et filii Iuda quasi unus ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei filii Enadad filii eorum et fratres eorum Levitae 1 Esd. 3:9
- fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitae filii Asaph in cymbalis ut laudarent Deum per manus David regis Israhel 1 Esd. 3:10
- et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius super Israhel omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum Domini 1 Esd. 3:11
- plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes patrum seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna et multi vociferantes in laetitia elevabant vocem 1 Esd. 3:12
- factum est igitur ut populus terrae inpediret manus populi Iudae et turbaret eos in aedificando 1 Esd. 4:4
- in regno autem Asueri principio regni eius scripserunt accusationem adversum habitatores Iudae et Hierusalem 1 Esd. 4:6
- et in diebus Artarxersis scripsit Beselam Mitridatis et Tabel et reliqui qui erant in consilio eorum ad Artarxersen regem Persarum epistula autem accusationis scripta erat syriace et legebatur sermone syro 1 Esd. 4:7
- et ceteri de gentibus quas transtulit Asennaphar magnus et gloriosus et habitare eas fecit in civitatibus Samariae et in reliquis regionibus trans Flumen in pace 1 Esd. 4:10
- notum sit regi quia Iudaei qui ascenderunt a te ad nos venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam quam aedificant extruentes muros eius et parietes conponentes 1 Esd. 4:12
- nos ergo memores salis quod in palatio comedimus et quia laesiones regis videre nefas ducimus idcirco misimus et nuntiavimus regi 1 Esd. 4:14
- ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis et bella concitant in ea ex diebus antiquis quam ob rem et civitas ipsa destructa est 1 Esd. 4:15
- verbum misit rex ad Reum Beelteem et Samsai scribam et ad reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariae et ceteris trans Fluvium salutem dicens et pacem 1 Esd. 4:17
- et a me praeceptum est et recensuerunt inveneruntque quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat et seditiones et proelia concitantur in ea 1 Esd. 4:19
- nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et dominati sunt omni regioni quae trans Fluvium est tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant 1 Esd. 4:20
- itaque exemplum edicti Artarxersis regis lectum est coram Reum et Samsai scriba et consiliariis eorum et abierunt festini in Hierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et robore 1 Esd. 4:23
- tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum 1 Esd. 4:24
- prophetaverunt autem Aggeus propheta et Zaccharias filius Addo prophetantes ad Iudaeos qui erant in Iudaea et Hierusalem in nomine Dei Israhel 1 Esd. 5:1
- tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius Iosedech et coeperunt aedificare templum Dei in Hierusalem et cum eis prophetae Dei adiuvantes eos 1 Esd. 5:2
- in ipso tempore venit ad eos Tatannai qui erat dux trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis quis dedit vobis consilium ut domum hanc aedificaretis et muros hos instauraretis 1 Esd. 5:3
- notum sit regi isse nos ad Iudaeam provinciam ad domum Dei magni quae aedificatur lapide inpolito et ligna ponuntur in parietibus opusque illud diligenter extruitur et crescit in manibus eorum 1 Esd. 5:8
- sed et nomina eorum quaesivimus ab eis ut nuntiaremus tibi quae scripsimus nomina virorum qui sunt principes in eis 1 Esd. 5:10
- postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum caeli et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldei domum quoque hanc destruxit et populum eius transtulit in Babylonem 1 Esd. 5:12
- nam et vasa templi Dei aurea et argentea quae Nabuchodonosor tulerat de templo quod erat in Hierusalem et asportaverat ea in templum Babylonis protulit Cyrus rex de templo Babylonis et data sunt Sasabassar vocabulo quem et principem constituit 1 Esd. 5:14
- dixitque ei haec vasa tolle et vade et pone ea in templo quod est in Hierusalem et domus Dei aedificetur in loco suo 1 Esd. 5:15
- tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Hierusalem et ex eo tempore usque nunc aedificatur et necdum conpletum est 1 Esd. 5:16
- nunc ergo si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis quae est in Babylone utrumnam a Cyro rege iussum sit ut aedificaretur domus Dei in Hierusalem et voluntatem regis super hac re mittat ad nos 1 Esd. 5:17
- tunc Darius rex praecepit et recensuerunt in bibliotheca librorum qui erant repositi in Babylone 1 Esd. 6:1
- et inventum est in Ecbathanis quod est castrum in Madena provincia volumen unum talisque scriptus erat in eo commentarius 1 Esd. 6:2
- anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit ut domus Dei quae est in Hierusalem aedificaretur in loco ubi immolent hostias et ut ponant fundamenta subportantia altitudinem cubitorum sexaginta et latitudinem cubitorum sexaginta 1 Esd. 6:3
- sed et vasa templi Dei aurea et argentea quae Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem et adtulerat ea in Babylonem reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum quae et posita sunt in templo Dei 1 Esd. 6:5
- et dimittite fieri templum Dei illud a duce Iudaeorum et a senioribus eorum domum Dei illam aedificent in loco suo 1 Esd. 6:7
- quod si necesse fuerit et vitulos et agnos et hedos in holocaustum Deo caeli frumentum sal vinum et oleum secundum ritum sacerdotum qui sunt in Hierusalem detur eis per dies singulos ne sit in aliquo querimonia 1 Esd. 6:9
- a me ergo positum est decretum ut omnis homo qui hanc mutaverit iussionem tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo domus autem eius publicetur 1 Esd. 6:11
- Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et dissipet domum Dei illam quae est in Hierusalem ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo 1 Esd. 6:12
- fecerunt autem filii Israhel sacerdotes et Levitae et reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in gaudio 1 Esd. 6:16
- et obtulerunt in dedicationem domus Dei vitulos centum arietes ducentos agnos quadringentos hircos caprarum pro peccato totius Israhel duodecim iuxta numerum tribuum Israhel 1 Esd. 6:17
- et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis super opera Dei in Hierusalem sicut scriptum est in libro Mosi 1 Esd. 6:18
- et fecerunt sollemnitatem azymorum septem diebus in laetitia quoniam laetificaverat eos Dominus et converterat cor regis Assur ad eos ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israhel 1 Esd. 6:22
- post haec autem verba in regno Artarxersis regis Persarum Ezras filius Saraiae filii Azariae filii Helciae 1 Esd. 7:1
- ipse Ezras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Mosi quam dedit Dominus Deus Israhel et dedit ei rex secundum manum Domini Dei eius super eum omnem petitionem eius 1 Esd. 7:6
- et ascenderunt de filiis Israhel et de filiis sacerdotum et de filiis Levitarum et de cantoribus et de ianitoribus et de Nathinneis in Hierusalem anno septimo Artarxersis regis 1 Esd. 7:7
- et venerunt in Hierusalem mense quinto ipse est annus septimus regis 1 Esd. 7:8
- quia in primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone et in primo mensis quinti venit in Hierusalem iuxta manum Dei sui bonam super se 1 Esd. 7:9
- Ezras enim paravit cor suum ut investigaret legem Domini et faceret et doceret in Israhel praeceptum et iudicium 1 Esd. 7:10
- hoc est autem exemplar epistulae edicti quod dedit rex Artarxersis Ezrae sacerdoti scribae erudito in sermonibus et praeceptis Domini et caerimoniis eius in Israhel 1 Esd. 7:11
- a me decretum est ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israhel et de sacerdotibus eius et de Levitis ire in Hierusalem tecum vadat 1 Esd. 7:13
- a facie enim regis et septem consiliatorum eius missus es ut visites Iudaeam et Hierusalem in lege Dei tui quae est in manu tua 1 Esd. 7:14
- et ut feras argentum et aurum quod rex et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israhel cuius in Hierusalem tabernaculum est 1 Esd. 7:15
- et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis et populus offerre voluerit et de sacerdotibus qui sponte obtulerint domui Dei sui quae est in Hierusalem 1 Esd. 7:16
- libere accipe et studiose eme de hac pecunia vitulos arietes agnos et sacrificia et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem 1 Esd. 7:17
- vasa quoque quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui trade in conspectu Dei Hierusalem 1 Esd. 7:19
- sed et cetera quibus opus fuerit in domo Dei tui quantumcumque necesse est ut expendas dabis de thesauro et de fisco regis 1 Esd. 7:20
- omne quod ad ritum Dei caeli pertinet tribuatur diligenter in domo Dei caeli ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum eius 1 Esd. 7:23
- tu autem Ezras secundum sapientiam Dei tui quae est in manu tua constitue iudices et praesides ut iudicent omni populo qui est trans Flumen his videlicet qui noverunt legem Dei tui sed et inperitos docete libere 1 Esd. 7:25
- et omnis qui non fecerit legem Dei tui et legem regis diligenter iudicium erit de eo sive in mortem sive in exilium sive in condemnationem substantiae eius vel certe in carcerem 1 Esd. 7:26
- benedictus Dominus Deus patrum nostrorum qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini quae est in Hierusalem 1 Esd. 7:27
- et in me inclinavit misericordiam coram rege et consiliatoribus eius et universis principibus regis potentibus et ego confortatus manu Domini Dei mei quae erat in me congregavi de Israhel principes qui ascenderent mecum 1 Esd. 7:28
- hii sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum qui ascenderunt mecum in regno Artarxersis regis de Babylone 1 Esd. 8:1
- congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahavva et mansimus ibi diebus tribus quaesivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi et non inveni ibi 1 Esd. 8:15
- et misi eos ad Heddo qui est primus in Casphiae loco et posui in ore eorum verba quae loquerentur ad Addom et ad fratres eius Nathinneos in loco Casphiae ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri 1 Esd. 8:17
- erubui enim petere regem auxilium et equites qui defenderent nos ab inimico in via quia dixeramus regi manus Dei nostri est super omnes qui quaerunt eum in bonitate et imperium eius et fortitudo eius et furor super omnes qui derelinquunt eum 1 Esd. 8:22
- et adpendi in manibus eorum argenti talenta sescenta quinquaginta et vasa argentea centum auri centum talenta 1 Esd. 8:26
- vigilate et custodite donec adpendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israhel in Hierusalem et thesaurum domus Domini 1 Esd. 8:29
- susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti et auri et vasorum ut deferrent in Hierusalem in domum Dei nostri 1 Esd. 8:30
- promovimus ergo a flumine Ahavva duodecimo die mensis primi ut pergeremus Hierusalem et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via 1 Esd. 8:31
- die autem quarta adpensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis et cum eo Eleazar filius Finees cumque eis Iozaded filius Iosue et Noadaia filius Bennoi Levitae 1 Esd. 8:33
- iuxta numerum et pondus omnium descriptumque est omne pondus in tempore illo 1 Esd. 8:34
- sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis obtulerunt holocaustomata Deo Israhel vitulos duodecim pro omni Israhel arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos pro peccato duodecim omnia in holocaustum Domino 1 Esd. 8:35
- tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima 1 Esd. 9:2
- et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea et scisso pallio et tunica curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum 1 Esd. 9:5
- et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput et delicta nostra creverunt usque in caelum 1 Esd. 9:6
- a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus granditer usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum in gladium in captivitatem in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac 1 Esd. 9:7
- et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis reliquiae et daretur paxillus in loco sancto eius et inluminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis vitam modicam in servitute nostra 1 Esd. 9:8
- quia servi sumus et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster et inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum ut daret nobis vitam et sublimaret domum Dei nostri et extrueret solitudines eius et daret nobis sepem in Iuda et in Hierusalem 1 Esd. 9:9
- quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam terra inmunda est iuxta inmunditiam populorum ceterarumque terrarum abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua 1 Esd. 9:11
- nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum non accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum ut confortemini et comedatis quae bona sunt terrae et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum 1 Esd. 9:12
- et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie 1 Esd. 9:13
- Domine Deus Israhel iustus tu quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac ecce coram te sumus in delicto nostro non enim stari potest coram te super hoc 1 Esd. 9:15
- et respondit Sechenia filius Iehihel de filiis Helam et dixit Ezrae nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae et nunc si est paenitentia Israhel super hoc 1 Esd. 10:2
- et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant 1 Esd. 10:6
- et missa est vox in Iuda et in Hierusalem omnibus filiis transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem 1 Esd. 10:7
- et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum auferetur universa substantia eius et ipse abicietur de coetu transmigrationis 1 Esd. 10:8
- convenerunt igitur omnes viri Iuda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis 1 Esd. 10:9
- verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae et non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel duorum vehementer quippe peccavimus in sermone isto 1 Esd. 10:13
- constituantur principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc 1 Esd. 10:14
- feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem 1 Esd. 10:16
- verba Neemiae filii Echliae et factum est in mense casleu anno vicesimo et ego eram in Susis castro 2 Esd. 1:1
- et dixerunt mihi qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in adflictione magna sunt et in obprobrio et murus Hierusalem dissipatus est et portae eius conbustae sunt igni 2 Esd. 1:3
- memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens cum transgressi fueritis ego dispergam vos in populos 2 Esd. 1:8
- et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi 2 Esd. 1:9
- et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida 2 Esd. 1:10
- factum est autem in mense nisan anno vicesimo Artarxersis regis et vinum erat ante eum et levavi vinum et dedi regi et non eram quasi languidus ante faciem eius 2 Esd. 2:1
- dixitque mihi rex quare vultus tuus tristis cum te aegrotum non videam non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est et timui valde ac nimis 2 Esd. 2:2
- et dixi regi rex in aeternum vive quare non maereat vultus meus quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est et portae eius conbustae sunt igni 2 Esd. 2:3
- et dixi ad regem si videtur regi bonum et si placet servus tuus ante faciem tuam ut mittas me in Iudaeam ad civitatem sepulchri patris mei et aedificabo eam 2 Esd. 2:5
- et dixi regi si regi videtur bonum epistulas det mihi ad duces regionis trans Flumen ut transducant me donec veniam in Iudaeam 2 Esd. 2:7
- et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et iumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam 2 Esd. 2:12
- et dixi eis vos nostis adflictionem in qua sumus quia Hierusalem deserta est et portae eius consumptae sunt igni venite et aedificemus muros Hierusalem et non simus ultra obprobrium 2 Esd. 2:17
- et indicavi eis manum Dei mei quod esset bona mecum et verba regis quae locutus est mihi et aio surgamus et aedificemus et confortatae sunt manus eorum in bono 2 Esd. 2:18
- et reddidi eis sermonem dixique ad eos Deus caeli ipse nos iuvat et nos servi eius sumus surgamus et aedificemus vobis autem non est pars et iustitia et memoria in Hierusalem 2 Esd. 2:20
- et iuxta eos aedificaverunt Thecueni optimates autem eorum non subposuerunt colla sua in opere Domini sui 2 Esd. 3:5
- et iuxta eos aedificavit Meletias Gabaonites et Iadon Meronathites viri de Gabaon et Maspha pro duce qui erat in regione trans Flumen 2 Esd. 3:7
- et portam Vallis aedificavit Anun et habitatores Zanoe ipsi aedificaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii 2 Esd. 3:13
- et portam Fontis aedificavit Sellum filius Choloozai princeps pagi Maspha ipse aedificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras et vectes et muros piscinae Siloae in hortum regis et usque ad gradus qui descendunt de civitate David 2 Esd. 3:15
- post eum aedificaverunt Levitae Reum filius Benni post eum aedificavit Asebias princeps dimidiae partis vici Ceilae in vico suo 2 Esd. 3:17
- post eum in monte aedificavit Baruch filius Zacchai mensuram secundam ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni 2 Esd. 3:20
- Falel filius Ozi contra flexuram et turrem quae eminet de domo regis excelsa id est in atrio carceris post eum Phadaia filius Pheros 2 Esd. 3:25
- Nathinnei autem habitabant in Ofel usque contra portam Aquarum ad orientem et turrem quae prominebat 2 Esd. 3:26
- et inter cenaculum Anguli in porta Gregis aedificaverunt artifices et negotiatores 2 Esd. 3:32
- et dixit coram fratribus suis et frequentia Samaritanorum quid Iudaei inbecilli faciunt num dimittent eos gentes num sacrificabunt et conplebunt in una die numquid aedificare poterunt lapides de acervis pulveris qui conbusti sunt 2 Esd. 4:2
- audi Deus noster quia facti sumus despectio converte obprobrium super caput eorum et da eos in despectionem in terra captivitatis 2 Esd. 4:4
- et dixerunt hostes nostri nesciant et ignorent donec veniamus in medio eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus 2 Esd. 4:11
- statui in loco post murum per circuitum populum in ordine cum gladiis suis et lanceis et arcis 2 Esd. 4:13
- et factum est a die illa media pars iuvenum eorum faciebant opus et media parata erat ad bellum et lanceae et scuta et arcus et loricae et principes post eos in omni domo Iuda 2 Esd. 4:16
- aedificantium in muro et portantium onera et inponentium una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium 2 Esd. 4:17
- et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi opus grande est et latum et nos separati sumus in muro procul alter ab altero 2 Esd. 4:19
- in loco quocumque audieritis clangorem tubae illuc concurrite ad nos Deus noster pugnabit pro nobis 2 Esd. 4:20
- in tempore quoque illo dixi populo unusquisque cum puero suo maneat in medio Hierusalem et sint vobis vices per noctem et diem ad operandum 2 Esd. 4:22
- et erant qui dicerent agros nostros et vineas et domos nostras opponamus et accipiamus frumentum in fame 2 Esd. 5:3
- et alii dicebant mutuo sumamus pecunias in tributa regis demusque agros nostros et vineas 2 Esd. 5:4
- et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostrae sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famulae nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident 2 Esd. 5:5
- dixique ad eos non est bona res quam facitis quare non in timore Dei nostri ambulatis ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris 2 Esd. 5:9
- et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum non repetamus in commune istud aes alienum concedamus quod debetur nobis 2 Esd. 5:10
- a die autem illa qua praeceperat mihi ut essem dux in terra Iuda ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artarxersis regis per annos duodecim ego et fratres mei annonas quae ducibus debebantur non comedimus 2 Esd. 5:14
- duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane vino et pecunia cotidie siclos quadraginta sed et ministri eorum depresserant populum ego autem non feci ita propter timorem Dei 2 Esd. 5:15
- quin potius in opere muri aedificavi et agrum non emi et omnes pueri mei congregati ad opus erant 2 Esd. 5:16
- Iudaei quoque et magistratus centum quinquaginta viri et qui veniebant ad nos de gentibus quae in circuitu nostro sunt in mensa mea erant 2 Esd. 5:17
- memento mei Deus meus in bonum secundum omnia quae feci populo huic 2 Esd. 5:19
- factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobia et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod aedificassem ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis 2 Esd. 6:1
- miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes veni et percutiamus foedus pariter in viculis in campo Ono ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum 2 Esd. 6:2
- et misit ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum et epistulam habebat in manu scriptam hoc modo 2 Esd. 6:5
- in gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis rebellare et propterea aedifices murum et levare te velis super eos regem propter quam causam 2 Esd. 6:6
- et prophetas posueris qui praedicent de te in Hierusalem dicentes rex in Iudaea est auditurus est rex verba haec idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter 2 Esd. 6:7
- et ingressus sum domum Samaiae filii Dalaiae filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas aedis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te 2 Esd. 6:10
- factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri ut timerent universae gentes quae erant in circuitu nostro et conciderent intra semet ipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc 2 Esd. 6:16
- sed et in diebus illis multae optimatium Iudaeorum epistulae mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos 2 Esd. 6:17
- multi enim erant in Iudaea habentes iuramentum eius quia gener erat Secheniae filii Orei et Iohanan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachiae 2 Esd. 6:18
- civitas autem erat lata nimis et grandis et populus parvus in medio eius et non erant domus aedificatae 2 Esd. 7:4
- dedit autem Deus in corde meo et congregavi optimates et magistratus et vulgum ut recenserem eos et inveni librum census eorum qui ascenderant primum et inventum est scriptum in eo 2 Esd. 7:5
- isti filii provinciae qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam 2 Esd. 7:6
- sacerdotes filii Idaia in domo Iosua nongenti septuaginta tres 2 Esd. 7:39
- hii quaesierunt scripturam suam in censu et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio 2 Esd. 7:64
- nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus Athersatha dedit in thesaurum auri dragmas mille fialas quinquaginta tunicas sacerdotales quingentas triginta 2 Esd. 7:70
- et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas 2 Esd. 7:71
- habitaverunt autem sacerdotes et Levitae et ianitores et cantores et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israhel in civitatibus suis 2 Esd. 7:73
- et venerat mensis septimus filii autem Israhel erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quae est ante portam Aquarum et dixerunt Ezrae scribae ut adferret librum legis Mosi quam praecepit Dominus Israheli 2 Esd. 8:1
- adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die prima mensis septimi 2 Esd. 8:2
- et legit in eo aperte in platea quae erat ante portam Aquarum de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et sapientium et aures omnis populi erant erectae ad librum 2 Esd. 8:3
- et benedixit Ezras Domino Deo magno et respondit omnis populus amen amen elevans manus suas et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram 2 Esd. 8:6
- porro Hiesue et Baani et Serebia Iamin Accub Septhai Odia Maasia Celita Azarias Iozabed Anam Phalaia Levitae silentium faciebant in populo ad audiendam legem populus autem stabat in gradu suo 2 Esd. 8:7
- et legerunt in libro legis Dei distincte et adposite ad intellegendum et intellexerunt cum legeretur 2 Esd. 8:8
- Levitae autem silentium faciebant in omni populo dicentes tacete quia dies sanctus est et nolite dolere 2 Esd. 8:11
- et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et Levitae ad Ezram scribam ut interpretaretur eis verba legis 2 Esd. 8:13
- et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israhel in tabernaculis in die sollemni mense septimo 2 Esd. 8:14
- et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes egredimini in montem et adferte frondes olivae et frondes ligni pulcherrimi frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi ut fiant tabernacula sicut scriptum est 2 Esd. 8:15
- et egressus est populus et adtulerunt feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portae Aquarum et in platea portae Ephraim 2 Esd. 8:16
- fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate tabernacula et habitaverunt in tabernaculis non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israhel usque ad diem illum et fuit laetitia magna nimis 2 Esd. 8:17
- legit autem in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque ad diem novissimum et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo collectum iuxta ritum 2 Esd. 8:18
- in die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii Israhel in ieiunio et in saccis et humus super eos 2 Esd. 9:1
- et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die et quater confitebantur et adorabant Dominum Deum suum 2 Esd. 9:3
- et dixerunt Levitae Iosue et Cedmihel Bonni Asebia Serebia Odoia Sebna Fataia surgite benedicite Domino Deo vestro ab aeterno usque in aeternum et benedicant nomini gloriae tuae excelso in omni benedictione et laude 2 Esd. 9:5
- tu ipse Domine solus tu fecisti caelum caelum caelorum et omnem exercitum eorum terram et universa quae in ea sunt maria et omnia quae in eis sunt et tu vivificas omnia haec et exercitus caeli te adorat 2 Esd. 9:6
- et vidisti adflictionem patrum nostrorum in Aegypto clamoremque eorum audisti super mare Rubrum 2 Esd. 9:9
- et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis servis eius et in omni populo terrae illius cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die 2 Esd. 9:10
- et mare divisisti ante eos et transierunt per medium maris in sicca persecutores autem eorum proiecisti in profundum quasi lapidem in aquas validas 2 Esd. 9:11
- et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna ignis per noctem ut appareret eis via per quam ingrediebantur 2 Esd. 9:12
- et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et mandata et caerimonias et legem praecepisti eis in manu Mosi servi tui 2 Esd. 9:14
- panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis 2 Esd. 9:15
- tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in via et columna ignis in nocte ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur 2 Esd. 9:19
- et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti 2 Esd. 9:20
- quadraginta annis pavisti eos in deserto nihilque eis defuit vestimenta eorum non inveteraverunt et pedes eorum non sunt adtriti 2 Esd. 9:21
- et venerunt filii et possederunt terram et humiliasti coram eis habitatores terrae Chananeos et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terrae ut facerent eis sicut placebat illis 2 Esd. 9:24
- ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem et possederunt domos plenas cunctis bonis cisternas ab aliis fabricatas vineas et oliveta et ligna pomifera multa et comederunt et saturati sunt et inpinguati sunt et abundavere deliciis in bonitate tua magna 2 Esd. 9:25
- et dedisti eos in manu hostium suorum et adflixerunt eos et in tempore tribulationis suae clamaverunt ad te et tu de caelo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores qui salvaverunt eos de manu hostium suorum 2 Esd. 9:27
- cumque requievissent reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum et possederunt eos conversique sunt et clamaverunt ad te tu autem de caelo audisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus 2 Esd. 9:28
- et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudiciis tuis peccaverunt quae faciet homo et vivet in eis et dederunt umerum recedentem et cervicem suam induraverunt nec audierunt 2 Esd. 9:29
- et protraxisti super eos annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum et non audierunt et tradidisti eos in manu populorum terrarum 2 Esd. 9:30
- in misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptione nec dereliquisti eos quoniam Deus miserationum et clemens tu es 2 Esd. 9:31
- nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis custodiens pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos reges nostros principes nostros et sacerdotes nostros prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc 2 Esd. 9:32
- et tu iustus in omnibus quae venerunt super nos quia veritatem fecisti nos autem impie egimus 2 Esd. 9:33
- reges nostri principes nostri sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non adtenderunt mandata tua et testimonia tua quae testificatus es in eis 2 Esd. 9:34
- et ipsi in regnis suis bonis et in bonitate tua multa quam dederas eis et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum non servierunt tibi nec reversi sunt ab studiis suis pessimis 2 Esd. 9:35
- ecce nos ipsi hodie servi sumus et terram quam dedisti patribus nostris ut comederent panem eius et quae bona sunt eius et nos ipsi servi sumus in ea 2 Esd. 9:36
- et fruges eius multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra et in corporibus nostris dominantur et in iumentis nostris secundum voluntatem suam et in tribulatione magna sumus 2 Esd. 9:37
- omnis qui poterat sapere spondentes pro fratribus suis optimates eorum et qui veniebant ad pollicendum et iurandum ut ambularent in lege Dei quam dederat in manu Mosi servi Dei ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et iudicia eius et caerimonias eius 2 Esd. 10:29
- populi quoque terrae qui inportant venalia et omnia ad usum per diem sabbati ut vendant non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificata et dimittemus annum septimum et exactionem universae manus 2 Esd. 10:31
- ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israhel et in omnem usum domus Dei nostri 2 Esd. 10:33
- sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi 2 Esd. 10:34
- et ut adferremus primogenita terrae nostrae et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini 2 Esd. 10:35
- et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum sicut scriptum est in lege et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum ut offerrentur in domo Dei nostri sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri 2 Esd. 10:36
- erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum et Levitae offerent decimam partem decimae suae in domum Dei nostri ad gazofilacium in domo thesauri 2 Esd. 10:38
- habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus 2 Esd. 11:1
- benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem 2 Esd. 11:2
- hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum Salomonis 2 Esd. 11:3
- et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis Iuda Athaias filius Aziam filii Zacchariae filii Amariae filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares 2 Esd. 11:4
- omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes 2 Esd. 11:6
- et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum 2 Esd. 11:16
- et Mathania filius Micha filius Zebdaei filius Asaph princeps ad laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de fratribus eius et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun 2 Esd. 11:17
- omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor 2 Esd. 11:18
- et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua 2 Esd. 11:20
- et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de Nathinneis 2 Esd. 11:21
- et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei 2 Esd. 11:22
- praeceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos 2 Esd. 11:23
- et Fataia filius Mesezebel de filiis Zera filii Iuda in manu regis iuxta omne verbum populi 2 Esd. 11:24
- et in domibus per omnes regiones eorum de filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capsel et in viculis eius 2 Esd. 11:25
- et in Iesue et in Molada et in Bethfaleth 2 Esd. 11:26
- et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius 2 Esd. 11:27
- et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius 2 Esd. 11:28
- et in Ainremmon et in Sara et in Irimuth 2 Esd. 11:29
- Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus eius Azeca et filiabus eius et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom 2 Esd. 11:30
- Idaia isti principes sacerdotum et fratres eorum in diebus Iosue 2 Esd. 12:7
- et Becbecia atque et Hanni fratres eorum unusquisque in officio suo 2 Esd. 12:9
- in diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes familiarum Saraiae Amaria Hieremiae Anania 2 Esd. 12:12
- Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Ionan et Ieddoa scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Persae 2 Esd. 12:22
- filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum et usque ad dies Ionathan filii Eliasib 2 Esd. 12:23
- hii in diebus Ioachim filii Iesue filii Iosedech et in diebus Neemiae ducis et Ezrae sacerdotis scribaeque 2 Esd. 12:26
- in dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et facerent dedicationem et laetitiam in actione gratiarum et in cantico in cymbalis psalteriis et citharis 2 Esd. 12:27
- et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Hierusalem 2 Esd. 12:29
- et de filiis sacerdotum in tubis Zaccharias filius Ionathan filius Semeiae filius Mathaniae filius Michaiae filius Zecchur filius Asaph 2 Esd. 12:35
- et fratres eius Semeia et Azarel Malalai Galalai Maai Nathanel et Iuda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Ezras scriba ante eos in porta Fontis 2 Esd. 12:36
- et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem 2 Esd. 12:37
- et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrem Ananehel et turrem Ema et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodiae 2 Esd. 12:39
- steteruntque duo chori laudantium in domo Dei et ego et dimidia pars magistratuum mecum 2 Esd. 12:40
- et sacerdotes Eliachim Maasia Miniamin Michea Elioenai Zaccharia Anania in tubis 2 Esd. 12:41
- et immolaverunt in die illa victimas magnas et laetati sunt Deus enim laetificaverat eos laetitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est laetitia Hierusalem procul 2 Esd. 12:43
- recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia laetatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis adstantibus 2 Esd. 12:44
- quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo 2 Esd. 12:46
- et omnis Israhel in diebus Zorobabel et in diebus Neemiae dabat partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitae sanctificabant filios Aaron 2 Esd. 12:47
- in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum 2 Esd. 13:1
- eo quod non occurrerint filiis Israhel cum pane et aqua et conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem 2 Esd. 13:2
- et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat positus in gazofilacio domus Dei nostri et proximus Tobiae 2 Esd. 13:4
- in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno tricesimo secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem 2 Esd. 13:6
- et veni in Hierusalem et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiae ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei 2 Esd. 13:7
- et cognovi quoniam partes Levitarum non fuissent datae et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis et de cantoribus et de his qui ministrabant 2 Esd. 13:10
- et egi causam adversus magistratus et dixi quare dereliquimus domum Dei et congregavi eos et feci stare in stationibus suis 2 Esd. 13:11
- et omnis Iuda adportabat decimam frumenti et vini et olei in horrea 2 Esd. 13:12
- memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in caerimoniis eius 2 Esd. 13:14
- in diebus illis vidi in Iuda calcabant torcularia in sabbato portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in die sabbati et contestatus sum ut in die qua vendere liceret venderent 2 Esd. 13:15
- et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iuda et in Hierusalem 2 Esd. 13:16
- factum est itaque cum quievissent portae Hierusalem die sabbati dixi et cluserunt ianuas et praecepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret onus in die sabbati 2 Esd. 13:19
- et contestatus sum eos et dixi eis quare manetis ex adverso muri si secundo hoc feceritis manum mittam in vos itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato 2 Esd. 13:21
- sed et in diebus illis vidi Iudaeos ducentes uxores azotias ammanitidas et moabitidas 2 Esd. 13:23
- et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex ipsis viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimet ipsis dicens 2 Esd. 13:25
- numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israhel et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israhel et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenae 2 Esd. 13:26
- numquid et nos inoboedientes faciemus omne malum grande hoc ut praevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas 2 Esd. 13:27
- igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et Levitarum unumquemque in ministerio suo 2 Esd. 13:30
- et in oblatione lignorum in temporibus constitutis et in primitiis memento mei Deus meus in bonum 2 Esd. 13:31
- Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet Tob. 1:1
- cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit Tob. 1:2
- cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere Tob. 1:4
- ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem Tob. 1:7
- igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua Tob. 1:11
- et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum Tob. 1:12
- et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis Tob. 1:13
- pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis Tob. 1:15
- cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti Tob. 1:16
- post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo Tob. 1:18
- post haec vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium bonum in domo Tobis Tob. 2:1
- cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israhel iugulatum iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium ieiunus pervenit ad corpus Tob. 2:3
- memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum Tob. 2:6
- sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea Tob. 2:9
- sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae Tob. 2:14
- quoniam non oboedivimus praeceptis tuis et traditi sumus in direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in inproperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos Tob. 3:4
- et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et praecipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis quam vivere Tob. 3:6
- eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui Tob. 3:7
- numquid et me occidere vis sicut et iam septem occidisti ad hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suae et tribus diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit Tob. 3:10
- sed in oratione persistens lacrimis deprecabatur Dominum ut ab isto inproperio liberaret eam Tob. 3:11
- dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocant te Tob. 3:13
- numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui Tob. 3:17
- non est enim in hominis potestate consilium tuum Tob. 3:20
- hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita eius si in probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione fuerit liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam tuam pervenire licebit Tob. 3:21
- non enim delectaris in perditionibus nostris quia post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis Tob. 3:22
- sit nomen tuum Deus Israhel benedictum in saecula Tob. 3:23
- in illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei Tob. 3:24
- et missus est angelus Domini sanctus Rafahel ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata Tob. 3:25
- dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe Tob. 4:2
- memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo Tob. 4:4
- omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei nostri Tob. 4:6
- praemium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis Tob. 4:10
- quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras Tob. 4:11
- superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio Tob. 4:14
- omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant Tob. 4:20
- indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum eius apud me habeo Tob. 4:21
- at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti viam quae ducit in regionem Medorum Tob. 5:7
- cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis Tob. 5:8
- et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video Tob. 5:12
- cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris Tob. 5:13
- dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam Tob. 5:14
- respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum Tob. 5:21
- tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul Tob. 5:22
- et dixit ei angelus adprehende brancia eius et trahe eum ad te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare coepit ante pedes eius Tob. 6:4
- quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt in via cetera salierunt quae sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum Tob. 6:6
- hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem daemonium super eos Tob. 6:17
- secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris Tob. 6:20
- transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris Tob. 6:22
- tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit Tob. 7:13
- et adprehendens dexteram filiae suae dexterae Tobiae tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis Tob. 7:15
- et introduxit in eum Sarram filiam suam et lacrimata est Tob. 7:19
- tunc Rafahel angelus adprehendit daemonium et religavit eum in deserto superioris Aegypti Tob. 8:3
- tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo iungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio Tob. 8:4
- dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te caeli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quae in eis sunt Tob. 8:7
- et nunc Domine tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum Tob. 8:9
- misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra Tob. 8:19
- uxori autem suae dixit ut instrueret convivium et praepararet omnia quae in cibos erant iter agentibus necessaria Tob. 8:21
- tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas Tob. 9:3
- tunc Rafahel adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos camelos in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei chirografum suum et recepit omnem pecuniam Tob. 9:6
- et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israhel qui regnat in saecula saeculorum Tob. 9:11
- omnia in te uno habentes te non debuimus dimittere ire a nobis Tob. 10:5
- cui Tobias dixit ego novi quia pater meus et mater mea modo dies conputant et cruciatur spiritus eorum in ipsis Tob. 10:9
- cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiae suae in pueris et in puellis et in pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se Tob. 10:10
- dicens angelus Domini sanctus sit in itinere vestro perducatque vos incolomes et inveniatis omnia recte circa conparentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar Tob. 10:11
- cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quae est in medio itinere contra Nineven undecimo die Tob. 11:1
- Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo Tob. 11:5
- statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit Tob. 11:8
- tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat Tob. 11:9
- unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo Tob. 11:10
- et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quae adtulerant acceptam habere Tob. 12:5
- quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino Tob. 12:12
- tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius Tob. 12:22
- aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum Tob. 13:1
- confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium laudate eum Tob. 13:3
- aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum exaltate in operibus vestris Tob. 13:6
- ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem Tob. 13:7
- ego autem et anima mea in eo laetabimur Tob. 13:9
- Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum Tob. 13:11
- confitere Domino in bonis et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia saecula saeculorum Tob. 13:12
- nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt Tob. 13:14
- nomen magnum invocabunt in te Tob. 13:15
- tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum Tob. 13:17
- benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum eius in saecula saeculorum super eam amen Tob. 13:23
- conpletis itaque annis centum duobus sepultus est honorifice in Nineven Tob. 14:2
- reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace Tob. 14:4
- in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum et septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis Tob. 14:5
- omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum Tob. 14:7
- et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et inhabitabunt in ea Tob. 14:8
- et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhel Tob. 14:9
- audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi Tob. 14:10
- et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua Tob. 14:11
- nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc Tob. 14:12
- invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum Tob. 14:15
- et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum Tob. 14:16
- omnis cognatio eius et omnis generatio eius in bona vita et sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et cunctis habitatoribus terrae Tob. 14:17
- ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros eius in altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum triginta turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum Jud. 1:2
- per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur posuitque portas eius in altitudine turrium Jud. 1:3
- et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in gloria quadrigarum suarum Jud. 1:4
- anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex Assyriorum qui regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit contra Arfaxat et obtinuit eum Jud. 1:5
- in campo magno qui appellatur Ragau circa Eufraten et Tigrin et Hyadas in campo Erioch regis Elicorum Jud. 1:6
- tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor eius elatum est et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco et Libano Jud. 1:7
- et ad gentes quae sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes Galileam in campo magno Hesdraelon Jud. 1:8
- et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Iordanem usque Hierusalem et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad montes Aethiopiae Jud. 1:9
- anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se Jud. 2:1
- dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo subiugaret imperio Jud. 2:3
- tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut praecepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia Jud. 2:7
- frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit Jud. 2:9
- abduxitque omnes filios Madian ac praedavit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii Jud. 2:16
- et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi Jud. 2:17
- omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universae facultates nostrae atque familiae in conspectu tuo sunt Jud. 3:3
- tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna et obtinuit omnem civitatem et omnem inhabitantem terram Jud. 3:7
- tantusque metus provinciis illius incubuit ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent in obviam venienti Jud. 3:9
- excipientes eum cum coronis et lampadibus ducentes choros in tibiis et tympanis Jud. 3:10
- pertransiens autem Syriam Subal et omnem Apamiam omnemque Mesopotamiam venit ad Idumeos in terra Gabaa Jud. 3:14
- accepitque civitates eorum et sedit ibi per triginta dies in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suae Jud. 3:15
- tunc audientes haec filii Israhel qui habitabant in terra Iudaeae timuerunt valde a facie eius Jud. 4:1
- et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho et praeoccupaverunt omnes vertices montium Jud. 4:3
- et muris circumdederunt vicos suos et congregaverunt frumenta in praeparatione pugnae Jud. 4:4
- et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et humiliaverunt animas suas in ieiuniis ipsi et mulieres eorum Jud. 4:7
- et clamaverunt ad Deum Israhel unianimiter ne darentur in praedam infantes eorum et uxores eorum in divisionem et civitates eorum in exterminium et sancta eorum in pollutionibus Jud. 4:9
- dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si manentes permanseritis in ieiuniis et orationibus in conspectu Domini Jud. 4:11
- memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro pugnando sed precibus sanctis orando deiecit Jud. 4:12
- sic erunt universi hostes Israhel si perseveraveritis in hoc opere quo coepistis Jud. 4:13
- ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum permanebant in conspectu Domini Jud. 4:14
- quare prae omnibus qui habitant in oriente isti contempserunt et non exierunt in obviam nobis ut susciperent nos cum pace Jud. 5:4
- tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens ait si digneris audire domine meus dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in montanis habitat et non egredietur verbum falsum ex ore meo Jud. 5:5
- hic primum in Mesopotamiam habitavit quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum qui erant in terra Chaldeorum Jud. 5:7
- deserentes itaque caerimonias patrum suorum quae in multitudine deorum erant Jud. 5:8
- unum Deum caeli coluerunt qui et praecepit eis ut exirent inde et habitarent in Charam cumque cooperuisset omnem terram fames descenderunt in Aegyptum illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt ut dinumerari eorum non possit exercitus Jud. 5:9
- cumque gravaret eos rex Aegypti atque in aedificationibus urbium suarum in luto et latere subiugasset eos clamaverunt ad Deum suum et percussit totam terram Aegypti plagis variis Jud. 5:10
- in quo loco dum innumerabilis exercitus Aegyptiorum eos persequeretur ita aquis coopertus est ut non remaneret vel unus qui factum posteris nuntiaret Jud. 5:13
- egressis etiam mare Rubrum deserta Sina montis occurrerunt in quibus numquam homo habitare potuit vel filius hominis requievit Jud. 5:14
- quotienscumque autem praeter ipsum Deum suum alterum coluerunt dati sunt in praedam et in gladium et in obprobrium Jud. 5:18
- denique Chananeum regem et Iebuseum et Ferezeum et Hettheum et Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt Jud. 5:20
- et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui erant cum illis bona Deus enim illorum odit iniquitatem Jud. 5:21
- nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illis Deus ut ambularent in eam exterminati sunt proeliis multis nationibus et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam Jud. 5:22
- nunc ergo meus domine perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum ascendamus ad illos quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi et subiugati erunt sub iugo potentiae tuae Jud. 5:24
- si autem non est offensio populi huius coram Deo suo non poterimus resistere illis quoniam Deus eorum defendet illos et erimus in obprobrium universae terrae Jud. 5:25
- ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos ascendemus in montana et cum capti fuerint potentes eorum tunc cum eisdem gladio transverberabitur Jud. 5:28
- tunc Holofernis praecepit servis suis ut conprehenderent Achior ut ducerent eum in Bethuliam et traderent eum in manu filiorum Israhel Jud. 6:7
- porro filii Israhel descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi illum statuentes percontati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent Jud. 6:10
- in diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Symeon et Carmi qui et Gothonihel Jud. 6:11
- in medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia quae locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum Jud. 6:12
- cumque universa Achior exposuisset omnis populus cecidit in faciem adorantes Dominum et communi lamentatione et fletu unianimes preces suas Deo effuderunt Jud. 6:14
- cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi ita cum tuis omnibus converseris Jud. 6:18
- tunc Ozias finito consilio suscepit eum in domum suam et fecit cenam magnam Jud. 6:19
- sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem dicentes filii Israhel non in lancea nec in sagitta confidunt sed montes defendunt illos et muniunt illos colles in praecipitio constituti Jud. 7:8
- cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta defecerunt cisternae et collectiones aquarum omnibus inhabitantibus in Bethuliam ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die quoniam ad mensuram dabatur populis aqua cotidie Jud. 7:11
- dixerunt iudicet Deus inter nos et te quoniam fecisti in nos mala nolentes loqui pacifice cum Assyriis et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum Jud. 7:13
- et ideo non est qui adiuvet cum prosternamur ante oculos eorum in siti et perditione magna Jud. 7:14
- et nunc congregate universos qui in civitate sunt ut sponte nos tradamus omnes populo Holofernis Jud. 7:15
- contestamur hodie caelum et terram et Deum patrum nostrorum qui ulciscitur nos secundum peccata nostra ut iam tradatis civitatem in manu militiae Holofernis et sit finis noster brevis in ore gladii qui longior efficitur in ariditate sitis Jud. 7:17
- et cum haec dixissent factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia omnibus et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum dicentes Jud. 7:18
- tu quia pius es miserere nostri aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te Jud. 7:20
- et vir eius fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis hordiariae Jud. 8:2
- instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit aestus super caput eius et mortuus est in Bethuliam civitatem suam et sepultus est illic cum patribus suis Jud. 8:3
- et in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum in quo cum puellis suis clausa morabatur Jud. 8:5
- et erat haec in eo omnibus famosissima quoniam timebat Dominum valde nec erat qui loqueretur de illa verbum malum Jud. 8:8
- et venerunt ad illam et dixit illis quod est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium Jud. 8:10
- posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrium vestrum diem constituistis ei Jud. 8:13
- sed quia patiens est Dominus in hoc ipso paeniteamur et indulgentiam eius lacrimis postulemus Jud. 8:14
- et ideo humiliemus illi animas nostras et in spiritu constituti humiliato servientes illi Jud. 8:16
- dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam sic faciat nobiscum misericordiam suam ut sicut conturbatum est cor nostrum in superbia eorum ita etiam de nostra humilitate gloriemur Jud. 8:17
- pro scelere quo dati sunt in gladium et in rapinam et in confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus praeter ipsum Jud. 8:19
- et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo Dei ex vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum erigite ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut probarentur si vere colerent Deum suum Jud. 8:21
- et dixerunt illi Ozias et presbyteri omnia quae locuta es vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio Jud. 8:28
- stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea et orate ut sicut dixistis in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israhel Jud. 8:32
- et dixit ad eam Ozias princeps Iudaeae vade in pace et Dominus sit tecum in ultione inimicorum nostrorum et revertentes abierunt Jud. 8:34
- Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem Jud. 9:2
- et dedisti mulieres eorum in praedam et filias eorum in captivitatem et omnem praedam in divisionem servis tuis qui zelaverunt zelum tuum subveni quaeso te Domine Deus meus mihi viduae Jud. 9:3
- omnes enim viae tuae paratae sunt et tua iudicia in providentia tua posuisti Jud. 9:5
- respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Aegyptiorum dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum Jud. 9:6
- sic fiant et isti Domine qui confidunt in multitudine sua et in corribus suis et in contis et in sagittis suis et in lanceis gloriantur Jud. 9:9
- erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui Jud. 9:11
- capiatur laqueo oculorum suorum in me et percuties eum ex labiis caritatis meae Jud. 9:13
- da mihi in animo constantiam ut contemnam illum et virtutem ut evertam illum Jud. 9:14
- non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio Jud. 9:16
- memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et in corde meo consilium corrobora ut domus tua in tua sanctificatione permaneat Jud. 9:18
- vocavitque abram suam et descendens in domum suam abstulit a se cilicium et exuit se vestimentis viduitatis suae Jud. 10:2
- cui etiam Dominus contulit splendorem quoniam omnis ista conpositio non ex libidine sed ex virtute pendebat et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit ut inconparabili decore omnium oculis appareret Jud. 10:4
- nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et iustorum Jud. 10:8
- quae respondit filia sum Hebraeorum ideo ego fugi a facie eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in depraedationem pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro Jud. 10:12
- et cum audissent viri verba eius considerabant faciem eius et erat in oculis eorum stupor quoniam mirabantur pulchritudinem eius nimis Jud. 10:14
- hoc autem scias quoniam cum steteris in conspectu eius bene tibi faciet et eris gratissima in corde eius duxeruntque illam ad tabernaculum Holofernis et nuntiantes eam Jud. 10:16
- cumque intrasset ante faciem eius statim captus est in suis oculis Holofernis Jud. 10:17
- videns itaque Holofernem Iudith sedentem in conopeo quod erat ex purpura et auro et zmaragdo et lapidibus pretiosis intextum Jud. 10:19
- et cum in faciem eius intendisset adoravit eum prosternens se super terram et levaverunt illam servi Holofernis iubente domino suo Jud. 10:20
- tunc Holofernis dixit ei aequo animo esto et noli pavere in corde tuo quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire Nabuchodonosor regi Jud. 11:1
- vivit enim Nabuchodonosor rex terrae et vivit virtus eius quae est in te ad correptionem omnium animarum errantium quoniam non solum homines serviunt illi per te sed et bestiae agri obtemperant illi Jud. 11:5
- nuntiatur enim industria animi tui universis gentibus et indicatum est omni saeculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno eius et disciplina tua omnibus provinciis praedicatur Jud. 11:6
- et sancta Domini sui quae praecepit Deus non contingi in frumento vino et oleo haec cogitaverunt inpendere et volunt consumere quae nec manibus deberent contingere ergo quoniam haec faciunt certum est quod in perditione dabuntur Jud. 11:12
- non est talis mulier super terram in aspectu in pulchritudine et in sensu verborum Jud. 11:19
- et dixit ad illam Holofernis bene fecit Deus qui misit te ante populum ut des illum tu in manibus nostris Jud. 11:20
- et quoniam bona est promissio tua si fecerit mihi hoc Deus tuus erit et meus Deus et tu in domo Nabuchodonosor magna eris et nomen tuum nominabitur in universa terra Jud. 11:21
- et dixit Iudith vivit anima tua domine meus quoniam non expendet omnia haec ancilla tua donec faciat Deus in manu mea haec quae cogitavi et induxerunt illam servi eius in tabernaculo quo praeceperat Jud. 12:4
- et exiebat noctibus in vallem Bethuliae et baptizabat se in fontem aquae Jud. 12:7
- et introiens munda manebat in tabernaculum usque dum acciperet escam suam in vesperam Jud. 12:9
- tunc introivit Bagao ad Iudith et dixit non vereatur bona puella introire ad dominum meum ut honorificetur ante faciem eius et manducet cum eo et bibat vinum in iucunditate Jud. 12:12
- cor autem Holofernis concussum est erat enim ardens in concupiscentia eius Jud. 12:16
- et dixit ad eam Holofernis bibe nunc et accumbe in iucunditate quoniam gratiam invenisti coram me Jud. 12:17
- et iucundus factus est Holofernis ad illam bibitque vinum nimis multum quantum numquam biberat in vita sua Jud. 12:20
- eratque Iudith sola in cubiculo Jud. 13:3
- porro Holofernis iacebat in lecto nimia ebrietate sopitus Jud. 13:4
- stetitque Iudith ante lectum orans cum lacrimis et labiorum motu in silentio Jud. 13:6
- dicens confirma me Domine Deus Israhel et respice in hac hora ad opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam Jud. 13:7
- et haec cum dixisset accessit ad columnam quae erat ad caput lectuli eius et pugionem eius qui in ea ligatus pendebat exsolvit Jud. 13:8
- cumque evaginasset illud adprehendit comam capitis eius et ait confirma me Domine Deus Israhel in hac hora Jud. 13:9
- et percussit bis in cervicem eius et abscidit caput eius et abstulit conopeum eius a columnis et evolvit corpus eius truncum Jud. 13:10
- et post pusillum exivit et tradidit caput Holofernis ancillae suae et iussit ut mitteret illud in peram suam Jud. 13:11
- et dixit Iudith a longe custodibus murorum aperite portas quoniam nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israhel Jud. 13:13
- et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi illa autem ascendens in eminentiori loco iussit fieri silentium cumque omnes tacuissent Jud. 13:16
- dixit Iudith laudate Dominum Deum nostrum qui non deseruit sperantes in se Jud. 13:17
- et in me ancillam suam adimplevit misericordiam suam quam promisit domui Israhel et interfecit in manu mea hostem populi sui in hac nocte Jud. 13:18
- et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis dicens ecce caput Holofernis principis militiae Assyriorum et ecce conopeum illius in quo recumbebat in ebrietate sua ubi et per manum feminae percussit illum Dominus Deus noster Jud. 13:19
- vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus eius et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione vestra Jud. 13:20
- confiteamur illi omnes quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius Jud. 13:21
- universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam benedixit te Dominus in virtute sua quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros Jud. 13:22
- benedictus Dominus qui creavit caelum et terram qui te direxit in vulnere capitis principis inimicorum nostrorum Jud. 13:24
- quia hodie nomen tuum ita magnificavit ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum pro quibus non pepercisti animae tuae propter angustias et tribulationem generis tui sed subvenisti ruinae ante conspectum Dei nostri Jud. 13:25
- porro Achior vocatus venit et dixit ei Deus Israhel cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte in manu mea Jud. 13:27
- ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in contemptu superbiae suae Deum Israhel contempsit et tibi interitum minabatur dicens cum captus fuerit populus Israhel gladio perforari praecipiam latera tua Jud. 13:28
- videns autem Achior caput Holofernis angustiatus prae pavore cecidit in faciem suam super terram et aestuavit anima eius Jud. 13:29
- benedicta tu Deo tuo in omni tabernaculo Iacob quoniam in omni gente quae audierit nomen tuum magnificabit Deum Israhel super te Jud. 13:31
- cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor Jud. 14:4
- tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israhel relicto gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem praeputii sui et adpositus est ad populum Israhel et omnis successio generis eius usque in hodiernum diem Jud. 14:6
- porro hii qui in tabernaculo erant venientes et ante ingressum cubiculi perstrepentes excitandi gratia inquietudinem arte moliebantur ut non ab excitantibus sed a sonantibus Holofernis evigilaret Jud. 14:9
- sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet accessit proximans ad cortinam et elevans eam videns iacens cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum iacere super terram et clamavit voce magna cum fletu et scidit vestimenta sua Jud. 14:14
- et dixit una mulier hebraea fecit confusionem in domo regis Nabuchodonosor ecce enim Holofernis iacet in terra et caput ipsius non est in illo Jud. 14:16
- et factus est clamor inconparabilis in media castra eorum Jud. 14:18
- et quoniam Assyrii non adunati in fuga ibant praecipites filii autem Israhel uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent Jud. 15:4
- omnis itaque regio omnisque urbs electam iuventutem misit armatam post eos et persecuti sunt eos in ore gladii quousque pervenirent ad extremitatem finium suarum Jud. 15:6
- reliqui autem qui erant in Bethulia ingressi sunt castra Assyriorum et praedam quam fugientes Assyrii reliquerant abstulerunt et honestati sunt valde Jud. 15:7
- hii vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam omnia quaeque erant illorum abstulerunt secum ita ut non esset numerus in pecoribus in iumentis et universis mobilibus eorum ut a minimo usque ad magnum omnes divites fierent de praedationibus eorum Jud. 15:8
- Ioachim autem summus pontifex de Hierusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Iudith Jud. 15:9
- quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo quod castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in aeternum Jud. 15:11
- porro autem universa quae Holofernis peculiaria fuisse probata sunt dederunt Iudith in auro et argento et vestibus et gemmis et omni supellectile et tradita sunt illi omnia a populo Jud. 15:14
- et omnes populi gaudebant cum mulieribus et virginibus et iuvenibus in organis et citharis Jud. 15:15
- incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen eius Jud. 16:2
- qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum Jud. 16:4
- venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles Jud. 16:5
- dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem Jud. 16:6
- Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminae et confudit eum Jud. 16:7
- non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum Jud. 16:8
- exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta laetitiae in exultatione filiorum Israhel Jud. 16:9
- tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti Jud. 16:13
- filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in proelio a facie Domini mei Jud. 16:14
- Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et quem superare nemo potest Jud. 16:16
- vae genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die iudicii visitabit illos Jud. 16:20
- dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum Jud. 16:21
- porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis Jud. 16:23
- post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith magna facta est in Bethulia et praeclarior erat universae terrae Israhel Jud. 16:25
- mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et dimisit abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethuliam Jud. 16:28
- in omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret Israhel et post mortem eius annis multis Jud. 16:30
- dies autem victoriae huius festivitatem ab Hebraeis in numero dierum sanctorum accepit et colitur a Iudaeis ex illo tempore usque in praesentem diem Jud. 16:31
- homo Iudaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulae regiae. Esther 11:3
- et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium. Esther 11:6
- Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus crevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. Esther 11:10
- Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium. Esther 11:12
- Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui ianitores erant palatii. Esther 12:1
- Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nunciavit super eo regi. Esther 12:2
- Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit. Esther 12:4
- Praecepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus. Esther 12:5
- In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias: Esther 1:1
- quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni eius exordium fuit. Esther 1:2
- Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum: et iussit septem diebus convivium praeparari in vestibulo horti, et nemoris, quod regio cultu et manu consitum erat. Esther 1:5
- Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat. Esther 1:9
- Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, praecepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis, qui in conspectu eius ministrabant, Esther 1:10
- Responditque Mamuchan, audiente rege, atque principibus, Non solum regem laesit regina Vasthi, sed et omnes populos, et principes, qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri. Esther 1:16
- Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunctae uxores tam maiorum, quam minorum deferant maritis suis honorem. Esther 1:20
- et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quaeque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac maiores in domibus suis: et hoc per cunctos populos divulgari. Esther 1:22
- et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est praepositus et custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria. Esther 2:3
- Erat vir Iudaeus in Susan civitate, vocabulo Mardochaeus filius Iair, filii Semei, filii Cis, de stirpe Iemini, Esther 2:5
- qui fuit nutritius filiae fratris sui Edissae, quae altero nomine vocabatur Esther: et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochaeus sibi eam adoptavit in filiam. Esther 2:7
- Cumque percrebruisset regis imperium, et iuxta mandatum illius multae pulchrae virgines adducerentur Susan, et Egeo traderentur Eunucho; Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est, ut servaretur in numero feminarum. Esther 2:8
- Quae placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et praecepit eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet ei partes suas, et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam, quam pedissequas eius ornaret atque excoleret. Esther 2:9
- qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electae virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid ei accideret. Esther 2:11
- Et quae intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in secundas aedes deducebatur, quae sub manu Susagazi eunuchi erant, qui concubinis regis praesidebat: nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire iussisset ex nomine. Esther 2:14
- Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther filia Abihail fratris Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Quae non quaesivit muliebrem cultum, sed quaecumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, haec ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. Esther 2:15
- Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres, et posuit diadema regni in capite eius, fecitque eam regnare in loco Vasthi. Esther 2:17
- Eo igitur tempore, quo Mardochaeus ad regis ianuam morabatur, irati sunt Bagathan, et Thares duo eunuchi regis, qui ianitores erant, et in primo palatii limine praesidebant: volueruntque insurgere in regem, et occidere eum. Esther 2:21
- Quaesitum est, et inventum: et appensus est uterque eorum in patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege. Esther 2:23
- Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim praeceperat eis imperator. solus Mardochaeus non flectebat genu, neque adorabat eum. Esther 3:2
- Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nunciaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia: dixerat enim eis se esse Iudaeum. Esther 3:4
- et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas: audierat enim quod esset gentis Iudaeae. magisque voluit omnem Iudaeorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem. Esther 3:6
- Mense primo (cuius vocabulum est Nisan) anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quae Hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar. Esther 3:7
- indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et contra omnium Gentium consuetudinem faciens, Regum iussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret. Esther 13:4
- Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Iudaeis, qui in urbe erant, flentibus. Esther 3:15
- Quae cum audisset Mardochaeus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediae civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui, Esther 4:1
- In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quae crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Iudaeos, ieiunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus. Esther 4:3
- Egressusque Athach, ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii: Esther 4:6
- qui indicavit ei omnia, quae acciderant, quo modo Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum. Esther 4:7
- exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut reginae ostenderet, et moneret eam, ut intraret ad regem, et deprecaretur eum pro populo suo. Esther 4:8
- Memorare (inquit) dierum humilitatis tuae, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem: Esther 15:2
- rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es prae cunctis Iudaeis: Esther 4:13
- si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Iudaei: et tu, et domus patris tui peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris? Esther 4:14
- Vade et congrega omnes Iudaeos, quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis, et non bibatis tribus diebus, et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo. Esther 4:16
- et dixit: Domine Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel. Esther 13:9
- Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum Domine, et ne claudas ora te canentium. Esther 13:17
- Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit ieiuniis: omniaque loca, in quibus antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit. Esther 14:2
- Periculum meum in manibus meis est. Esther 14:4
- Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum: Esther 14:6
- ut aperiant ora Gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et praedicent carnalem regem in sempiternum. Esther 14:10
- Ne tradas Domine sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et eum, qui in nos coepit saevire, disperde. Esther 14:11
- Memento Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae, et da mihi fiduciam Domine rex deorum, et universae potestatis: Esther 14:12
- tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri, qui ei consentiunt. Esther 14:13
- Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei, Esther 14:16
- et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum: Esther 14:17
- et numquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in praesentem diem, nisi in te Domine Deus Abraham. Esther 14:18
- altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans. Esther 15:7
- Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput. Esther 15:10
- Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, his verbis blandiebatur: Esther 15:11
- [Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiae, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.] Esther 5:1
- Si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam. Esther 5:8
- et dissimulata ira, reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem suam: Esther 5:10
- Statimque rex, Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, et iuberet Mardochaeum affigi patibulo, quod ei fuerat praeparatum. Esther 6:4
- Responderunt pueri: Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingrediatur. Esther 6:5
- Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare, Esther 6:6
- Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochaeum in platea civitatis, et impositum equo praecedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare. Esther 6:11
- Reversusque est Mardochaeus ad ianuam palatii: et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite: Esther 6:12
- narravitque Zares uxori suae, et amicis omnia quae evenissent sibi. Cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor eius: Si de semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu eius. Esther 6:13
- Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro. Esther 7:3
- Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est, cuius crudelitas redundat in regem. Esther 7:4
- Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua, intellexit enim a rege sibi paratum malum. Esther 7:7
- Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius. Esther 7:8
- Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo. Esther 7:9
- Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochaeo: et regis ira quievit. Esther 7:10
- et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis eius, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro, ut novis epistolis, veteres Aman litterae, insidiatoris et hostis Iudaeorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat, corrigantur. Esther 8:5
- Responditque rex Assuerus Esther reginae, et Mardochaeo Iudaeo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum iussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Iudaeos. Esther 8:7
- Quibus imperavit rex, ut convenirent Iudaeos per singulas civitates, et in unum praeciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent. Esther 8:11
- Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam: Esther 16:2
- et non solum subiectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes, in ipsos, qui dederunt, moliuntur insidias. Esther 16:3
- Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se iura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam. Esther 16:4
- Et in tantum vesaniae proruperunt, ut eos, qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere, Esther 16:5
- et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster vocaretur, et adoraretur ab omnibus post regem secundus: Esther 16:11
- qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu. Esther 16:12
- Nam Mardochaeum, cuius fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem: Esther 16:13
- hoc cogitans ut illis interfectis, insidiaretur nostrae solitudini, et regnum Persarum transferret in Macedonas. Esther 16:14
- Nos autem a pessimo mortalium Iudaeos neci destinatos, in nulla penitus culpa reperimus, sed econtrario iustis utentes legibus, Esther 16:15
- Pro quo scelere ante portas huius urbis, id est, Susan, et ipse qui machinatus est, et omnis cognatio eius pendet in patibulis: non nobis, sed Deo reddente ei quod meruit. Esther 16:18
- Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Iudaeis uti legibus suis. Esther 16:19
- hanc enim diem, Deus omnipotens, moeroris et luctus, eis vertit in gaudium. Esther 16:21
- Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem, et celebrate eam cum omni laetitia, ut et in posterum cognoscatur, Esther 16:22
- Omnis autem provincia et civitas, quae noluerit sollemnitatis huius esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus, et inobedientiae. Esther 16:24
- Summaque epistolae haec fuit, ut in omnibus terris ac populis, qui regis Assueri subiacebant imperio, notum fieret, paratos esse Iudaeos ad capiendam vindictam de hostibus suis. Esther 8:13
- Egressique sunt veredarii celeres nuncia perferentes, et edictum regis pependit in Susan. Esther 8:14
- Mardochaeus autem de palatio, et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aeriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit, atque laetata est. Esther 8:15
- Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, mira exultatio, epulae atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et ceremoniis iungerentur. Grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat. Esther 8:17
- in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum: quorum ista sunt nomina: Esther 9:6
- Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est. Esther 9:11
- Qui dixit reginae: In urbe Susan interfecerunt Iudaei quingentos viros, et alios decem filios Aman: quantam putas eos exercere caedem in universis provinciis? Quid ultra postulas, et quid vis ut fieri iubeam? Esther 9:12
- Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Iudaeis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur. Esther 9:13
- Praecepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt. Esther 9:14
- Congregatis Iudaeis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri: nec eorum ab illis direpta substantia est. Esther 9:15
- Sed et per omnes provincias, quae ditioni regis subiacebant, pro animabus suis steterunt Iudaei, interfectis hostibus ac persecutoribus suis: in tantum ut septuagintaquinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret. Esther 9:16
- Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die caedere desierunt. Quem constituerunt esse sollemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio atque conviviis. Esther 9:17
- At hi, qui in urbe Susan caedem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die eiusdem mensis in caede versati sunt: quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque laetitiae. Esther 9:18
- Hi vero Iudaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum. Esther 9:19
- Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec, et litteris comprehensa misit ad Iudaeos, qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul, Esther 9:20
- quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur. Esther 9:22
- Susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta quae eo tempore facere coeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat. Esther 9:23
- Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Iudaeorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos, atque deleret: et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem. Esther 9:24
- Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus eius, litteris regis irriti fierent: et malum, quod contra Iudaeos cogitaverat, reverteretur in caput eius. Denique et ipsum et filios eius affixerunt cruci, Esther 9:25
- atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium: eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta, quae gesta sunt, epistolae, id est libri huius volumine continentur: Esther 9:26
- Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio: et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt: nec est ulla civitas, in qua dies phurim, id est sortium, non observentur a Iudaeis, et ab eorum progenie, quae his ceremoniis obligata est. Esther 9:28
- Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochaeus Iudaeus etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur in posterum. Esther 9:29
- et miserunt ad omnes Iudaeos, qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem, Esther 9:30
- cuius fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum: Esther 10:2
- Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem, solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est, quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam. Esther 10:6
- Venitque utraque sors in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus: Esther 10:11
- Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima, et quintadecima die eiusdem mensis, cum omni studio, et gaudio in unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israel. Esther 10:13
- Anno quarto regnantibus Ptolemaeo, et Cleopatra, attulerunt Dosithaeus, qui se Sacerdotem, et Levitici generis ferebat, et Ptolemaeus filius eius hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Ierusalem. Esther 11:1
- vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo Job 1:1
- et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas ut comederent et biberent cum eis Job 1:4
- cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob cunctis diebus Job 1:5
- dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo Job 1:8
- nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et possessio illius crevit in terra Job 1:10
- sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi Job 1:11
- dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini Job 1:12
- cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti Job 1:13
- loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti Job 1:18
- tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite corruens in terram adoravit Job 1:20
- in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus est Job 1:22
- factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret in conspectu eius Job 2:1
- et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra Job 2:3
- alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi Job 2:5
- dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva Job 2:6
- qui testa saniem deradebat sedens in sterquilinio Job 2:8
- dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate tua benedic Deo et morere Job 2:9
- qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis Job 2:10
- cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum Job 2:12
- et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem Job 2:13
- pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo Job 3:3
- dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine Job 3:4
- noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus Job 3:6
- quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii Job 3:11
- quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt Job 3:20
- in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines Job 4:13
- ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem Job 4:18
- de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt Job 4:20
- qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia Job 4:21
- longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat Job 5:4
- nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor Job 5:6
- qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate Job 5:11
- qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat Job 5:13
- per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie Job 5:14
- in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum Job 5:19
- in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii Job 5:20
- in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis Job 5:22
- ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo Job 5:26
- utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera Job 6:2
- quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me Job 6:4
- ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me Job 6:13
- fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus Job 6:15
- involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt Job 6:18
- ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis Job 6:26
- et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit Job 6:30
- nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam Job 7:8
- nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius Job 7:10
- quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae Job 7:11
- si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo Job 7:13
- cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam Job 7:21
- etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae Job 8:4
- in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis Job 8:7
- cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit Job 8:12
- humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur Job 8:16
- qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo Job 9:5
- in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa Job 9:17
- terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est Job 9:24
- neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri Job 9:32
- non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus Job 9:33
- taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae Job 10:1
- manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me Job 10:8
- memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me Job 10:9
- licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris Job 10:13
- instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me Job 10:17
- dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo Job 11:4
- si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei Job 11:10
- vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat Job 11:12
- si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia Job 11:14
- abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum Job 12:6
- in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis Job 12:10
- in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia Job 12:12
- adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem Job 12:17
- qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis Job 12:22
- qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet Job 12:23
- palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios Job 12:25
- ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis Job 13:10
- memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae Job 13:12
- quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis Job 13:14
- etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam Job 13:15
- et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita Job 13:16
- posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti Job 13:27
- quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet Job 14:2
- et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium Job 14:3
- si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius Job 14:8
- quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei Job 14:13
- signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam Job 14:17
- roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum Job 14:20
- numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum Job 15:2
- quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo Job 15:4
- et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui Job 15:10
- ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius Job 15:15
- sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur Job 15:21
- cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies Job 15:23
- habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae Job 15:28
- non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam Job 15:29
- laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum Job 15:33
- nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei Job 16:7
- collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est Job 16:9
- ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum Job 16:12
- circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea Job 16:13
- concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans Job 16:14
- terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus Job 16:18
- ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis Job 16:19
- non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus Job 17:2
- posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis Job 17:6
- caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt Job 17:7
- igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem Job 17:10
- noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem Job 17:12
- si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum Job 17:13
- in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi Job 17:16
- qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo Job 18:4
- lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur Job 18:6
- inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat Job 18:8
- abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam Job 18:10
- habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur Job 18:15
- memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis Job 18:17
- expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum Job 18:18
- non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius Job 18:19
- in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror Job 18:20
- semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit Job 19:8
- simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum Job 19:12
- inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum Job 19:15
- quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro Job 19:23
- stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice Job 19:24
- scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim Job 19:25
- et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum Job 19:26
- quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo Job 19:27
- idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur Job 20:2
- quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est Job 20:7
- ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient Job 20:11
- cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua Job 20:12
- parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo Job 20:13
- panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus Job 20:14
- cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum Job 20:22
- utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum Job 20:23
- fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum Job 20:24
- eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles Job 20:25
- omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo Job 20:26
- apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei Job 20:28
- semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum Job 21:8
- ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt Job 21:13
- verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me Job 21:16
- alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus Job 21:25
- et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos Job 21:26
- quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur Job 21:30
- ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit Job 21:32
- numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium Job 22:4
- in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam Job 22:8
- suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo Job 22:22
- decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen Job 22:28
- qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur Job 22:29
- nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum Job 23:2
- a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius Job 23:12
- cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei Job 23:14
- alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis Job 24:5
- nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore Job 24:7
- perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem Job 24:16
- si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant Job 24:17
- levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum Job 24:18
- obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum Job 24:20
- detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae Job 24:22
- dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius Job 24:23
- potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis Job 25:2
- ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius Job 25:5
- qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum Job 26:8
- in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum Job 26:12
- quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis Job 27:3
- iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea Job 27:6
- aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore Job 27:10
- si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane Job 27:14
- qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt Job 27:15
- habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur Job 28:1
- ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur Job 28:2
- terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est Job 28:5
- in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius Job 28:10
- profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem Job 28:11
- nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium Job 28:13
- abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum Job 28:14
- non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius Job 28:15
- quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris Job 29:3
- sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo Job 29:4
- quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei Job 29:5
- quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi Job 29:7
- dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies Job 29:18
- radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea Job 29:19
- gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur Job 29:20
- si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram Job 29:24
- egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria Job 30:3
- in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream Job 30:6
- filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes Job 30:8
- nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium Job 30:9
- faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum Job 30:11
- redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea Job 30:15
- nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis Job 30:16
- in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me Job 30:18
- mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi Job 30:21
- maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi Job 30:28
- versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium Job 30:31
- quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis Job 31:2
- si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus Job 31:5
- adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam Job 31:6
- si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula Job 31:7
- numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus Job 31:15
- si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem Job 31:21
- et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo Job 31:27
- si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam Job 31:33
- ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi Job 31:36
- sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam Job 32:8
- ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis Job 33:2
- dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi Job 33:8
- mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me Job 33:9
- quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi Job 33:10
- posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas Job 33:11
- hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine Job 33:12
- per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo Job 33:15
- eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium Job 33:18
- increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit Job 33:19
- abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis Job 33:20
- miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier Job 33:24
- deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam Job 33:26
- liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret Job 33:28
- in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato Job 34:6
- deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur Job 34:15
- numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas Job 34:17
- subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu Job 34:20
- neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium Job 34:23
- quasi impios percussit eos in loco videntium Job 34:26
- pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis Job 34:36
- et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte Job 35:10
- non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur Job 36:7
- et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis Job 36:8
- si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria Job 36:11
- si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia Job 36:12
- morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos Job 36:14
- eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius Job 36:15
- ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus Job 36:22
- in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat Job 36:32
- audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem Job 37:2
- tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia Job 37:5
- qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae Job 37:6
- qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua Job 37:7
- ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur Job 37:8
- sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri Job 37:13
- at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas Job 37:21
- numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti Job 38:16
- in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit Job 38:19
- quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli Job 38:23
- ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur Job 38:26
- in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur Job 38:30
- numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis Job 38:32
- numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra Job 38:33
- numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te Job 38:34
- quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam Job 38:36
- quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur Job 38:38
- quando cubant in antris et in specubus insidiantur Job 38:40
- numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti Job 39:1
- cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis Job 39:6
- numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos Job 39:11
- quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea Job 39:14
- cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius Job 39:18
- terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis Job 39:21
- aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum Job 39:27
- in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus Job 39:28
- circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus Job 40:10
- respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo Job 40:12
- absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam Job 40:13
- fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius Job 40:16
- sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus Job 40:21
- ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius Job 40:23
- in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius Job 40:24
- numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius Job 41:2
- quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit Job 41:13
- in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas Job 41:22
- non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae Job 41:28
- idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere Job 42:6
- postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob Job 42:7
- venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam Job 42:11
- non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Iob in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum Job 42:15
- beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit Ps. 1:1
- sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte Ps. 1:2
- et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur Ps. 1:3
- propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum Ps. 1:5
- tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos Ps. 2:5
- pasces eos in virga ferrea ut vas figuli conteres eos Ps. 2:9
- servite Domino in timore et exultate in tremore Ps. 2:11
- adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum Ps. 2:12
- multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper Ps. 3:2
- invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam Ps. 4:1
- irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete semper Ps. 4:4
- sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino multi dicunt quis ostendit nobis bonum Ps. 4:5
- leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo Ps. 4:6
- in tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt Ps. 4:7
- in pace simul requiescam et dormiam quia tu Domine specialiter securum habitare fecisti me Ps. 4:8
- nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum Ps. 5:5
- ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo Ps. 5:7
- Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam Ps. 5:8
- non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae Ps. 5:9
- et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum Ps. 5:11
- Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me Ps. 6:1
- quoniam non est in morte recordatio tui in inferno quis confitebitur tibi Ps. 6:5
- laboravi in gemitu meo natare faciam tota nocte lectulum meum lacrimis meis stratum meum rigabo Ps. 6:6
- Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus persequentibus me et libera me Ps. 7:1
- Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis Ps. 7:3
- persequatur inimicus animam meam et adprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem conlocet semper Ps. 7:5
- surge Domine in furore tuo elevare indignans super hostes meos et consurge ad me iudicio quod mandasti Ps. 7:6
- et congregatio tribuum circumdet te et pro hac in altum revertere Ps. 7:7
- Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me Ps. 7:8
- clipeus meus in Deo qui salvat rectos corde Ps. 7:10
- et in ipso praeparavit vasa mortis sagittas suas ad conburendum operatus est Ps. 7:13
- lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem operatus est Ps. 7:15
- revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua descendet Ps. 7:16
- Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos Ps. 8:1
- Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra Ps. 8:9
- confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua Ps. 9:1
- laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi Ps. 9:2
- increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter Ps. 9:5
- conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis Ps. 9:6
- Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum Ps. 9:7
- et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus Ps. 9:8
- et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia Ps. 9:9
- et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine Ps. 9:10
- cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius Ps. 9:11
- qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion Ps. 9:14
- exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum Ps. 9:15
- agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno Ps. 9:16
- convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum Ps. 9:17
- quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum Ps. 9:18
- quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae Ps. 10:1
- in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt Ps. 10:2
- nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit Ps. 10:5
- loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo Ps. 10:6
- sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem Ps. 10:8
- oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum Ps. 10:9
- dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum Ps. 10:11
- quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat Ps. 10:13
- vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor Ps. 10:14
- in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis Ps. 11:1
- quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde Ps. 11:2
- Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum Ps. 11:4
- frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt Ps. 12:2
- propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum Ps. 12:5
- tu Domine custodies ea servabis nos a generatione hac in aeternum Ps. 12:7
- in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum Ps. 12:8
- usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem Ps. 13:2
- convertere exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem Ps. 13:4
- ego autem in misericordia tua confido exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino quia reddidit mihi Ps. 13:6
- dixit stultus in corde suo non est Deus corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum Ps. 14:1
- quoniam Deus in generatione iusta est consilium pauperum confudistis quoniam Dominus spes eius est Ps. 14:6
- Domine quis peregrinabitur in tentorio tuo et quis habitabit in monte sancto tuo Ps. 15:1
- loquiturque veritatem in corde suo qui non est facilis in lingua sua neque fecit amico suo malum et obprobrium non sustinuit super vicino suo Ps. 15:3
- pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum Ps. 15:5
- custodi me Deus quoniam speravi in te Ps. 16:1
- sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis Ps. 16:3
- multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis Ps. 16:4
- lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est Ps. 16:6
- proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear Ps. 16:8
- non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem Ps. 16:10
- ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos Ps. 16:11
- cogitationes meas transire os meum in opere hominum propter verbum labiorum tuorum ego observavi vias latronis Ps. 17:4
- sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea Ps. 17:5
- a resistentibus dexterae tuae custodi me quasi pupillam intus in oculo in umbra alarum tuarum protege me Ps. 17:8
- incedentes adversum me nunc circumdederunt me oculos suos posuerunt declinare in terram Ps. 17:11
- similitudo eius quasi leonis desiderantis praedam et quasi catuli leonis sedentis in absconditis Ps. 17:12
- a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum Ps. 17:14
- ego in iustitia videbo faciem tuam implebor cum evigilavero similitudine tua Ps. 17:15
- Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus Ps. 18:2
- in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius Ps. 18:6
- posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris Ps. 18:11
- prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis Ps. 18:12
- praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum Ps. 18:18
- et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei Ps. 18:19
- omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me Ps. 18:22
- et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius Ps. 18:24
- in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum Ps. 18:29
- Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se Ps. 18:30
- salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium Ps. 18:43
- filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis Ps. 18:45
- propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo Ps. 18:49
- magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum Ps. 18:50
- in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum Ps. 19:4
- soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam Ps. 19:5
- timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis Ps. 19:9
- unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus Ps. 19:11
- sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus Ps. 19:14
- exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob Ps. 20:1
- laudabimus in salutari tuo et in nomine Dei nostri ducemus choros Ps. 20:5
- impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc scio quoniam salvabit Dominus christum suum exaudiet eum de caelo sancto suo in fortitudine salutis dexterae suae Ps. 20:6
- hii in curribus et hii in equis nos autem nominis Domini Dei nostri recordabimur Ps. 20:7
- Domine salva rex exaudiet nos in die qua invocaverimus Ps. 20:9
- Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer Ps. 21:1
- quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso Ps. 21:3
- vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum Ps. 21:4
- magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum Ps. 21:5
- quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur Ps. 21:7
- pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis Ps. 21:9
- exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas Ps. 21:13
- in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos Ps. 22:4
- ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi Ps. 22:5
- in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu Ps. 22:10
- sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei Ps. 22:14
- aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me Ps. 22:15
- numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me Ps. 22:17
- tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina Ps. 22:19
- narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te Ps. 22:22
- apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum Ps. 22:25
- comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum Ps. 22:26
- comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem Ps. 22:29
- narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit Ps. 22:31
- in pascuis herbarum adclinavit me super aquas refectionis enutrivit me Ps. 23:2
- sed et si ambulavero in valle mortis non timebo malum quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa consolabuntur me Ps. 23:4
- sed et benignitas et misericordia subsequetur me omnibus diebus vitae meae et habitabo in domo Domini in longitudine dierum Ps. 23:6
- quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius Ps. 24:3
- quis est iste rex gloriae Dominus fortis et potens Dominus fortis in proelio Ps. 24:8
- Deus meus in te confisus sum ne confundar Ps. 25:2
- ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur Ps. 25:3
- deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die Ps. 25:5
- bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via Ps. 25:8
- deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam Ps. 25:9
- quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit Ps. 25:12
- anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram Ps. 25:13
- respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego Ps. 25:16
- custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te Ps. 25:20
- iudica me Deus quoniam ego in simplicitate mea ambulavi et in Domino confidens non deficiam Ps. 26:1
- quia misericordia tua in conspectu oculorum meorum est et ambulabo in veritate tua Ps. 26:3
- lavabo in innocentia manus meas et circuibo altare tuum Domine Ps. 26:6
- in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus Ps. 26:10
- ego autem in simplicitate mea gradiar redime me et miserere mei Ps. 26:11
- pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino Ps. 26:12
- si steterint adversus me castra non timebit cor meum si surrexerit contra me bellum in hoc ego confidam Ps. 27:3
- unum petivi a Domino hoc requiram ut habitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ut videam pulchritudinem Domini et adtendam templum eius Ps. 27:4
- abscondet enim me in umbra sua in die pessima abscondet me in secreto tabernaculi sui Ps. 27:5
- in petra exaltabit me nunc quoque exaltabit caput meum super inimicos meos qui sunt in circuitu meo et immolabo in tabernaculo eius hostias iubili cantabo et psallam Domino Ps. 27:6
- ne abscondas faciem tuam a me ne declines in furore tuo a servo tuo auxilium meum fuisti ne derelinquas me et ne dimittas me Deus salvator meus Ps. 27:9
- ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos Ps. 27:11
- ego autem credo quod videam bona Domini in terra viventium Ps. 27:13
- ad te Domine clamabo Fortis meus ne obsurdescas mihi ne forte tacente te mihi conparer his qui descendunt in lacum Ps. 28:1
- ne trahas me cum impiis et cum operantibus iniquitatem qui loquuntur pacem cum amicis suis et est malum in corde eorum Ps. 28:3
- Dominus fortitudo mea et scutum meum in ipso confisum est cor meum et habui adiutorium gavisum est cor meum et in cantico meo confitebor illi Ps. 28:7
- salva populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et subleva eos usque in sempiternum Ps. 28:9
- adferte Domino gloriam et imperium adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in decore sancto Ps. 29:2
- vox Domini in fortitudine vox Domini in decore Ps. 29:4
- vox Domini obsetricans cervis et revelans saltus et in templo eius omnis loquetur gloriam Ps. 29:9
- Dominus diluvium inhabitat et sedebit Dominus rex in aeternum Ps. 29:10
- Dominus fortitudinem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace Ps. 29:11
- Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum Ps. 30:3
- quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus Ps. 30:5
- ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum Ps. 30:6
- Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus Ps. 30:7
- quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam Ps. 30:9
- convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia Ps. 30:11
- ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi Ps. 30:12
- in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me Ps. 31:1
- inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me Ps. 31:2
- in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis Ps. 31:5
- odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum Ps. 31:6
- exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae Ps. 31:7
- et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos Ps. 31:8
- miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus Ps. 31:9
- quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt Ps. 31:10
- apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me Ps. 31:11
- audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent Ps. 31:13
- ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu Ps. 31:14
- in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me Ps. 31:15
- ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua Ps. 31:16
- Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno Ps. 31:17
- muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione Ps. 31:18
- quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum Ps. 31:19
- abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum Ps. 31:20
- benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita Ps. 31:21
- ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te Ps. 31:22
- beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus Ps. 32:2
- quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die Ps. 32:3
- die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter Ps. 32:4
- nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te Ps. 32:9
- multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit Ps. 32:10
- laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde Ps. 32:11
- confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei Ps. 33:2
- cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo Ps. 33:3
- quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide Ps. 33:4
- congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos Ps. 33:7
- consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione Ps. 33:11
- beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi Ps. 33:12
- non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis Ps. 33:16
- fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit Ps. 33:17
- ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame Ps. 33:19
- in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus Ps. 33:21
- benedicam Domino in omni tempore semper laus eius in ore meo Ps. 34:1
- in Domino laetabitur anima mea audiant mites et laetentur Ps. 34:2
- circumdat angelus Domini in gyro timentes eum et eruet eos Ps. 34:7
- gustate et videte quoniam bonus Dominus beatus vir qui sperat in eo Ps. 34:8
- redimet Dominus animam servorum suorum et non peccabunt omnes sperantes in eo Ps. 34:22
- adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum Ps. 35:2
- veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum Ps. 35:8
- anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua Ps. 35:9
- ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur Ps. 35:13
- et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam Ps. 35:15
- scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis Ps. 35:16
- confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te Ps. 35:18
- non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant Ps. 35:20
- consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam Ps. 35:23
- ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum Ps. 35:25
- confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me Ps. 35:26
- dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius Ps. 36:1
- quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum Ps. 36:2
- iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet Ps. 36:4
- Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes Ps. 36:5
- quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt Ps. 36:7
- quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen Ps. 36:9
- beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide Ps. 37:3
- et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui Ps. 37:4
- gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet Ps. 37:5
- deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat Ps. 37:7
- mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis Ps. 37:11
- heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via Ps. 37:14
- gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur Ps. 37:15
- non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur Ps. 37:19
- tota die donat et commodat et semen eius in benedictione Ps. 37:26
- samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno Ps. 37:27
- quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit Ps. 37:28
- iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam Ps. 37:29
- lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius Ps. 37:31
- Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur Ps. 37:33
- thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis Ps. 37:39
- et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo Ps. 37:40
- Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me Ps. 38:1
- non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei Ps. 38:3
- quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea Ps. 38:7
- Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus Ps. 38:9
- et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones Ps. 38:14
- festina in auxilium meum Domine salutis meae Ps. 38:22
- dixi custodiam vias meas ne peccem in lingua mea custodiam os meum silentio donec est impius contra me Ps. 39:1
- incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni Ps. 39:3
- ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper Ps. 39:5
- tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea Ps. 39:6
- a contentione manus tuae ego consumptus sum in increpationibus pro iniquitate corripuisti virum et posuisti quasi tineam desiderabilia eius verumtamen vanitas omnis homo semper Ps. 39:11
- et dedit in ore meo canticum novum laudem Deo nostro videbunt multi et timebunt et sperabunt in Domino Ps. 40:3
- tunc dixi ecce venio in volumine libri scriptum est de me Ps. 40:7
- ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in medio ventris mei Ps. 40:8
- adnuntiavi iustum in ecclesia multa ecce labia mea non prohibebo Domine tu nosti Ps. 40:9
- iustitiam tuam non abscondi in medio cordis mei fidem tuam et salutare tuum dixi non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam in ecclesia multa Ps. 40:10
- gaudeant et laetentur in te qui quaerunt te dicant iugiter magnificetur Dominus qui diligunt salutare tuum Ps. 40:16
- beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus Ps. 41:1
- Dominus custodiet eum et vivificabit eum et beatus erit in terra et non tradet eum animae inimicorum suorum Ps. 41:2
- Dominus confortabit eum in lecto infirmitatis totum stratum eius vertisti in aegrotatione sua Ps. 41:3
- sed et homo pacificus meus in quo habui fiduciam qui manducabat panem meum levavit contra me plantam Ps. 41:9
- in hoc cognovi quod velis me quia non insultavit inimicus meus mihi Ps. 41:11
- ego autem in simplicitate mea adiutus sum a te et statues me ante faciem tuam in perpetuum Ps. 41:12
- benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum amen amen Ps. 41:13
- horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis Ps. 42:4
- Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo Ps. 42:6
- abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt Ps. 42:7
- per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae Ps. 42:8
- cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus Ps. 42:10
- et introibo ad altare tuum ad Deum laetitiae et exultationis meae et confitebor tibi in cithara Deus Deus meus Ps. 43:4
- Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis Ps. 44:1
- non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi Ps. 44:3
- in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros Ps. 44:5
- non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me Ps. 44:6
- in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper Ps. 44:8
- verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris Ps. 44:9
- dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos Ps. 44:11
- posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro Ps. 44:13
- posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus Ps. 44:14
- omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo Ps. 44:17
- quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis Ps. 44:19
- consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum Ps. 44:23
- quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster Ps. 44:25
- decore pulchrior es filiis hominum effusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit tibi Deus in aeternum Ps. 45:2
- sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis Ps. 45:5
- thronus tuus Deus in saeculum et in aeternum sceptrum aequitatis sceptrum regni tui Ps. 45:6
- zmyrna et stacte et cassia in cunctis vestimentis tuis de domibus eburneis quibus laetificaverunt te Ps. 45:8
- filiae regum in honore tuo stetit coniux in dextera tua in diademate aureo Ps. 45:9
- et o filia fortissimi in muneribus faciem tuam deprecabuntur divites populi Ps. 45:12
- in scutulatis ducetur ad regem virgines sequentur eam amicae eius ducentur illuc Ps. 45:14
- ducentur in laetitiis et exultatione ingredientur thalamum regis Ps. 45:15
- pro patribus tuis erunt filii tibi pones eos principes in universa terra Ps. 45:16
- recordabor nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in saeculum et in aeternum Ps. 45:17
- Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum Ps. 46:1
- ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris Ps. 46:2
- sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in potentia eius semper Ps. 46:3
- Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino Ps. 46:5
- venite et videte opera Domini quantas posuerit solitudines in terra Ps. 46:8
- cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra Ps. 46:10
- omnes populi plaudite manibus iubilate Deo in voce laudis Ps. 47:1
- ascendit Deus in iubilo Deus in voce bucinae Ps. 47:5
- magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo Ps. 48:1
- Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando Ps. 48:3
- in vento uredinis confringes naves maris Ps. 48:7
- sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper Ps. 48:8
- aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui Ps. 48:9
- ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima Ps. 48:13
- quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte Ps. 48:14
- inclino ad parabulam aurem meam aperiam in cithara enigma meum Ps. 49:4
- quare timebo in diebus mali iniquitas calcanei mei circumdabit me Ps. 49:5
- qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine divitiarum suarum superbiunt Ps. 49:6
- neque pretium redemptionis animae eorum sed quiescet in saeculo Ps. 49:8
- et vivet ultra in sempiternum Ps. 49:9
- interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in generatione et generatione vocaverunt nominibus suis terras suas Ps. 49:11
- et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est Ps. 49:12
- quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et subicient eos recti in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum Ps. 49:14
- quia animae suae in vita sua benedicet laudabunt inquient te cum benefeceris tibi Ps. 49:18
- homo cum in honore esset non intellexit conparavit se iumentis et silebitur Ps. 49:20
- veniet Deus noster et non tacebit ignis coram eo vorabit et in circuitu eius tempestas valida Ps. 50:3
- congregate mihi sanctos meos qui feriunt pactum meum in sacrificio Ps. 50:5
- mea sunt enim omnia animalia silvarum pecudes in montibus milium Ps. 50:10
- et invoca me in die tribulationis liberabo te et glorificabis me Ps. 50:15
- impio autem dixit Deus quid tibi est cum narratione praeceptorum meorum et ut adsumas pactum meum in ore tuo Ps. 50:16
- tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaveris Ps. 51:4
- ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea Ps. 51:5
- cor mundum crea mihi Deus et spiritum stabilem renova in visceribus meis Ps. 51:10
- benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem Ps. 51:18
- quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die Ps. 52:1
- sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper Ps. 52:5
- ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis Ps. 52:7
- ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum Ps. 52:8
- confitebor tibi in saeculo quoniam fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum Ps. 52:9
- corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitate non est qui faciat bonum Ps. 53:1
- Deus in nomine tuo salva me et in fortitudine tua ulciscere me Ps. 54:1
- quia alieni insurrexerunt adversus me et fortes quaesierunt animam meam et non posuerunt Deum in conspectu suo semper Ps. 54:3
- reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos Ps. 54:5
- adtende mihi et exaudi me humiliatus sum in meditatione mea et conturbatus Ps. 55:2
- a voce inimici a facie persequentis impii quoniam proiecerunt super me iniquitatem et in furore adversabantur mihi Ps. 55:3
- cor meum doluit in vitalibus meis et terrores mortis ceciderunt super me Ps. 55:4
- ut procul abeam et commorer in deserto semper Ps. 55:7
- praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate Ps. 55:9
- die et nocte circumeuntes muros eius scelus et dolorem in medio eius Ps. 55:10
- insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia Ps. 55:11
- qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore Ps. 55:14
- veniat mors super eos descendant in infernum viventes quia nequitiae in congregatione eorum et in medio eorum Ps. 55:15
- redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi multi enim fuerunt adversum me Ps. 55:18
- proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te non dabit in aeternum fluctuationem iusto Ps. 55:22
- tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui Ps. 55:23
- quacumque die territus fuero ego in te confidam Ps. 56:3
- in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi Ps. 56:4
- tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum Ps. 56:5
- quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus Ps. 56:7
- secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua Ps. 56:8
- tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es Ps. 56:9
- in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem Ps. 56:10
- in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi Ps. 56:11
- in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi Ps. 56:12
- quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium Ps. 56:13
- miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae Ps. 57:1
- anima mea in medio leonum dormivit ferocientium filii hominum dentes eorum lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus Ps. 57:4
- exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua Ps. 57:5
- rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius semper Ps. 57:6
- confitebor tibi in populis Domine cantabo tibi in gentibus Ps. 57:9
- exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua Ps. 57:11
- etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite Ps. 58:2
- antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas Ps. 58:9
- laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii Ps. 58:10
- et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra Ps. 58:11
- ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat Ps. 59:7
- Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine Ps. 59:11
- in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes Ps. 59:12
- consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper Ps. 59:13
- ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae Ps. 59:16
- Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar Ps. 60:6
- nonne tu Deus qui proiecisti nos et non egredieris Deus in exercitibus nostris Ps. 60:10
- da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine Ps. 60:11
- in Deo faciemus virtutem et ipse conculcabit tribulantes nos Ps. 60:12
- habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper Ps. 61:4
- partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper Ps. 62:4
- in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo Ps. 62:7
- sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper Ps. 62:8
- verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul Ps. 62:9
- nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor Ps. 62:10
- in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam Ps. 63:2
- sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas Ps. 63:4
- recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi Ps. 63:6
- quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo Ps. 63:7
- ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae Ps. 63:9
- congregentur in manus gladii pars vulpium erunt Ps. 63:10
- rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium Ps. 63:11
- ut sagittarent in absconditis simplicem Ps. 64:4
- et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos Ps. 64:8
- laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde Ps. 64:10
- tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum Ps. 65:1
- beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui Ps. 65:4
- terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui Ps. 65:5
- praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine Ps. 65:6
- et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies Ps. 65:8
- volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine Ps. 65:11
- dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui Ps. 66:3
- convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo Ps. 66:6
- qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper Ps. 66:7
- qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros Ps. 66:9
- introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro Ps. 66:11
- inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium Ps. 66:12
- ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea Ps. 66:13
- ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea Ps. 66:17
- iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus Ps. 66:18
- ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua Ps. 67:2
- laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus Ps. 67:4
- iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia Ps. 68:3
- cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo Ps. 68:4
- patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo Ps. 68:5
- Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus Ps. 68:6
- terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel Ps. 68:8
- animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus Ps. 68:10
- si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri Ps. 68:13
- cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon Ps. 68:14
- quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper Ps. 68:16
- currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto Ps. 68:17
- ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum Ps. 68:18
- verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis Ps. 68:21
- ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso Ps. 68:23
- viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto Ps. 68:24
- praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum Ps. 68:25
- in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel Ps. 68:26
- ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali Ps. 68:27
- de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera Ps. 68:29
- increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt Ps. 68:30
- date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis Ps. 68:34
- infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me Ps. 69:2
- non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel Ps. 69:6
- et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi Ps. 69:10
- et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam Ps. 69:11
- contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum Ps. 69:12
- mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui Ps. 69:13
- et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto Ps. 69:21
- sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum Ps. 69:22
- fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet Ps. 69:25
- da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua Ps. 69:27
- laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione Ps. 69:30
- laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis Ps. 69:34
- et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea Ps. 69:36
- gaudeant et laetentur in te omnes qui quaerunt te et dicant semper magnificetur Deus qui diligunt salutare tuum Ps. 70:4
- in te Domine speravi ne confundar in aeternum Ps. 71:1
- a te sustentatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te laus mea semper Ps. 71:6
- ne proicias me in tempore senectutis cum defecerit fortitudo mea ne derelinquas me Ps. 71:9
- ingrediar in fortitudine Domini Dei recordabor iustitiae tuae solius Ps. 71:16
- et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi Ps. 71:19
- ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel Ps. 71:22
- iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio Ps. 72:2
- et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum Ps. 72:5
- germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna Ps. 72:7
- erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae Ps. 72:16
- erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum Ps. 72:17
- et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen Ps. 72:19
- in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur Ps. 73:5
- inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes Ps. 73:8
- posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra Ps. 73:9
- propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis Ps. 73:10
- et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso Ps. 73:11
- ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias Ps. 73:12
- ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas Ps. 73:13
- et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis Ps. 73:14
- et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis Ps. 73:16
- donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum Ps. 73:17
- verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum Ps. 73:18
- quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges Ps. 73:20
- et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me Ps. 73:24
- quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra Ps. 73:25
- consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum Ps. 73:26
- mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas Ps. 73:28
- ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae Ps. 74:1
- recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti Ps. 74:2
- sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario Ps. 74:3
- fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum Ps. 74:4
- manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures Ps. 74:5
- miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui Ps. 74:7
- dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra Ps. 74:8
- usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem Ps. 74:10
- Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae Ps. 74:12
- tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis Ps. 74:13
- tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum Ps. 74:14
- ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum Ps. 74:19
- nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri Ps. 75:5
- quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae Ps. 75:8
- ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob Ps. 75:9
- cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius Ps. 76:1
- et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion Ps. 76:2
- vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili Ps. 76:11
- in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea Ps. 77:2
- recordans Dei conturbabar loquebar in memet ipso et deficiebat spiritus meus semper Ps. 77:3
- recordabar psalmorum meorum in nocte cum corde meo loquebar et scobebam spiritum meum Ps. 77:6
- ergone in aeternum proiciet Dominus et non repropitiabitur ultra Ps. 77:7
- ergone conplebit usque in finem misericordiam suam consummabit verbum de generatione et generatione Ps. 77:8
- numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore misericordias suas semper Ps. 77:9
- et meditabor in omni opere tuo et adinventiones tuas loquar Ps. 77:12
- Deus in sanctuario via tua quis deus magnus ut Deus Ps. 77:13
- tu es Deus faciens mirabilia ostendens in populis potentiam tuam Ps. 77:14
- redemisti in brachio populum tuum filios Iacob et Ioseph semper Ps. 77:15
- vox tonitrui tui in rota apparuerunt fulgora tua orbi concussa est et commota est terra Ps. 77:18
- in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non sunt agnita Ps. 77:19
- deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron Ps. 77:20
- aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua Ps. 78:2
- statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos Ps. 78:5
- ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant Ps. 78:7
- filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli Ps. 78:9
- non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi Ps. 78:10
- coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos Ps. 78:12
- et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis Ps. 78:14
- scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis Ps. 78:15
- et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio Ps. 78:17
- et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae Ps. 78:18
- et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine Ps. 78:19
- ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel Ps. 78:21
- quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius Ps. 78:22
- panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem Ps. 78:25
- abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum Ps. 78:26
- et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius Ps. 78:28
- non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum Ps. 78:30
- in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius Ps. 78:32
- et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter Ps. 78:33
- et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei Ps. 78:36
- cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius Ps. 78:37
- quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine Ps. 78:40
- qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos Ps. 78:43
- qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent Ps. 78:44
- qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore Ps. 78:47
- qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum Ps. 78:49
- et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham Ps. 78:51
- et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto Ps. 78:52
- et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem Ps. 78:54
- et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel Ps. 78:55
- et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt Ps. 78:58
- tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis Ps. 78:61
- et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit Ps. 78:62
- et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum Ps. 78:69
- qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit Ps. 78:72
- Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum Ps. 79:1
- effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret Ps. 79:3
- facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt Ps. 79:4
- usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus Ps. 79:5
- quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est Ps. 79:10
- ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus Ps. 79:11
- et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine Ps. 79:12
- nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas Ps. 79:13
- cibasti nos pane flebili et potasti nos in lacrimis tripliciter Ps. 80:5
- clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae Ps. 81:3
- testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi Ps. 81:5
- in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper Ps. 81:7
- non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum Ps. 81:9
- et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis Ps. 81:12
- utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset Ps. 81:13
- qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo Ps. 81:15
- Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat Ps. 82:1
- non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae Ps. 82:5
- fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison Ps. 83:9
- contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae Ps. 83:10
- sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos Ps. 83:15
- confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant Ps. 83:17
- desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem Ps. 84:2
- beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper Ps. 84:4
- beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius Ps. 84:5
- transeuntes in valle fletus fontem ponent eam Ps. 84:6
- benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion Ps. 84:7
- quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis Ps. 84:10
- nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te Ps. 84:12
- noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem Ps. 85:5
- nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te Ps. 85:6
- verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra Ps. 85:9
- iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos Ps. 85:13
- custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te Ps. 86:2
- in die tribulationis meae invocabo te quia exaudies me Ps. 86:7
- non est similis tui in diis Domine non est iuxta opera tua Ps. 86:8
- doce me Domine viam tuam ut ambulem in veritate tua unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum Ps. 86:11
- confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in sempiternum Ps. 86:12
- Deus superbi surrexerunt adversus me et coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo Ps. 86:14
- fac mecum signum in bonitate et videant qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus es me Ps. 86:17
- fundamentum eius in montibus sanctuarii Ps. 87:1
- gloriosa dicta sunt in te civitas Dei semper Ps. 87:3
- ad Sion autem dicetur vir et vir natus est in ea et ipse fundavit eam Excelsus Ps. 87:5
- Dominus numerabit scribens populos ipse natus est in ea semper Ps. 87:6
- et cantabunt quasi in choris omnes fontes mei in te Ps. 87:7
- Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te Ps. 88:1
- inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt Ps. 88:5
- posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis Ps. 88:6
- numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione Ps. 88:11
- numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est Ps. 88:12
- misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo Ps. 89:1
- quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis Ps. 89:2
- usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper Ps. 89:4
- confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum Ps. 89:5
- quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei Ps. 89:6
- Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt Ps. 89:7
- Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo Ps. 89:8
- tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos Ps. 89:10
- beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt Ps. 89:15
- in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur Ps. 89:16
- quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum Ps. 89:17
- veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius Ps. 89:24
- et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius Ps. 89:25
- in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit Ps. 89:28
- si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint Ps. 89:30
- visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum Ps. 89:32
- misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea Ps. 89:33
- semel iuravi in sancto meo ne David mentiar Ps. 89:35
- semen eius in sempiternum erit Ps. 89:36
- et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper Ps. 89:37
- adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius Ps. 89:39
- avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio Ps. 89:43
- quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti Ps. 89:44
- usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua Ps. 89:46
- ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua Ps. 89:49
- recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum Ps. 89:50
- benedictus Dominus in sempiternum amen et amen Ps. 89:52
- Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione Ps. 90:1
- antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es Ps. 90:2
- quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna Ps. 90:4
- consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus Ps. 90:7
- posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui Ps. 90:8
- omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens Ps. 90:9
- dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus Ps. 90:10
- imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris Ps. 90:14
- laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala Ps. 90:15
- qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur Ps. 91:1
- dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum Ps. 91:2
- in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis Ps. 91:4
- a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie Ps. 91:6
- quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis Ps. 91:11
- in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus Ps. 91:12
- invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo Ps. 91:15
- ad adnuntiandam mane misericordiam tuam et fidem tuam in nocte Ps. 92:2
- in decacordo et in psalterio in cantico in cithara Ps. 92:3
- quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in facturis manuum tuarum laudabo Ps. 92:4
- germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum Ps. 92:7
- tu autem Excelsus in aeternum Domine Ps. 92:8
- et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi Ps. 92:10
- iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano multiplicabitur Ps. 92:12
- transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri germinabunt Ps. 92:13
- adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt Ps. 92:14
- adnuntiantes quia rectus Dominus fortitudo mea et non est iniquitas in eo Ps. 92:15
- a vocibus aquarum multarum grandes fluctus maris grandis in excelso Dominus Ps. 93:4
- testimonia tua fidelia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitas Domine in longitudine dierum Ps. 93:5
- intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite Ps. 94:8
- nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea Ps. 94:17
- in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam Ps. 94:19
- numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto Ps. 94:20
- erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae Ps. 94:22
- et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster Ps. 94:23
- praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei Ps. 95:2
- in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt Ps. 95:4
- sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum Ps. 95:9
- et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam Ps. 95:11
- canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius Ps. 96:2
- narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius Ps. 96:3
- gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius Ps. 96:6
- adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius Ps. 96:8
- adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra Ps. 96:9
- dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate Ps. 96:10
- gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus Ps. 96:12
- ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua Ps. 96:13
- nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius Ps. 97:2
- confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii Ps. 97:7
- laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius Ps. 97:12
- notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam Ps. 98:2
- cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis Ps. 98:5
- in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino Ps. 98:6
- ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus Ps. 98:9
- Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos Ps. 99:2
- imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti Ps. 99:4
- Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos Ps. 99:6
- in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis Ps. 99:7
- exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster Ps. 99:9
- servite Domino in laetitia ingredimini coram eo in laude Ps. 100:2
- ingredimini portas eius in gratiarum actione atria eius in laude confitemini ei benedicite nomini eius Ps. 100:4
- quia bonus Dominus in sempiternum misericordia eius et usque ad generationem et generationem fides eius Ps. 100:5
- erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae Ps. 101:2
- loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero Ps. 101:5
- oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi Ps. 101:6
- non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum Ps. 101:7
- ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me Ps. 102:2
- tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione Ps. 102:12
- quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua Ps. 102:16
- scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum Ps. 102:18
- ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem Ps. 102:21
- adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos Ps. 102:23
- dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui Ps. 102:24
- non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur Ps. 103:9
- misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum Ps. 103:17
- Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur Ps. 103:19
- benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino Ps. 103:22
- qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum Ps. 104:5
- qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant Ps. 104:10
- posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae Ps. 104:20
- oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt Ps. 104:22
- quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua Ps. 104:24
- omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo Ps. 104:27
- abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur Ps. 104:29
- sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis Ps. 104:31
- cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum Ps. 104:33
- placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino Ps. 104:34
- canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius Ps. 105:2
- exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum Ps. 105:3
- ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius Ps. 105:7
- recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes Ps. 105:8
- et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum Ps. 105:10
- cum essent viri pauci modici et advenae in ea Ps. 105:12
- et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum Ps. 105:13
- misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph Ps. 105:17
- adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius Ps. 105:18
- posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua Ps. 105:21
- et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham Ps. 105:23
- posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham Ps. 105:27
- commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum Ps. 105:29
- ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum Ps. 105:30
- dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum Ps. 105:31
- dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum Ps. 105:32
- et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum Ps. 105:36
- et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus Ps. 105:37
- expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte Ps. 105:39
- aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina Ps. 105:41
- et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos Ps. 105:43
- alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 106:1
- beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore Ps. 106:3
- recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo Ps. 106:4
- ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua Ps. 106:5
- patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro Ps. 106:7
- et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto Ps. 106:9
- et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine Ps. 106:14
- dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum Ps. 106:15
- et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini Ps. 106:16
- et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios Ps. 106:18
- fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile Ps. 106:19
- et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum Ps. 106:20
- obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto Ps. 106:21
- mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum Ps. 106:22
- et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini Ps. 106:25
- et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto Ps. 106:26
- et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris Ps. 106:27
- et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga Ps. 106:29
- et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum Ps. 106:31
- et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum Ps. 106:36
- et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis Ps. 106:39
- iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam Ps. 106:40
- et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos Ps. 106:41
- multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas Ps. 106:43
- benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia Ps. 106:48
- confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 107:1
- erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt Ps. 107:4
- esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat Ps. 107:5
- et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos Ps. 107:6
- et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem Ps. 107:7
- confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum Ps. 107:8
- habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro Ps. 107:10
- et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret Ps. 107:12
- et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos Ps. 107:13
- confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum Ps. 107:15
- et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos Ps. 107:19
- confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum Ps. 107:21
- et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude Ps. 107:22
- qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis Ps. 107:23
- ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo Ps. 107:24
- ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur Ps. 107:26
- clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos Ps. 107:28
- statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius Ps. 107:29
- confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum Ps. 107:31
- et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum Ps. 107:32
- ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim Ps. 107:33
- terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius Ps. 107:34
- ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum Ps. 107:35
- et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia Ps. 107:40
- confitebor tibi in populis Domine et cantabo te in nationibus Ps. 108:3
- Deus locutus est in sanctuario suo gaudebo dividam Sychem et vallem Socchoth dimetiar Ps. 108:7
- quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam Ps. 108:10
- nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in exercitibus nostris Ps. 108:11
- da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine Ps. 108:12
- in Deo erimus fortes et ipse conculcabit hostes nostros Ps. 108:13
- cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum Ps. 109:7
- instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis Ps. 109:10
- non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius Ps. 109:12
- fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius Ps. 109:13
- redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur Ps. 109:14
- et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius Ps. 109:18
- confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum Ps. 109:30
- virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum Ps. 110:2
- populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae Ps. 110:3
- iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech Ps. 110:4
- Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges Ps. 110:5
- iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa Ps. 110:6
- de torrente in via bibet propterea exaltabit caput Ps. 110:7
- aleph confitebor Domino in toto corde beth in consilio iustorum et congregatione Ps. 111:1
- gimel magna opera Domini deleth exquirenda in cunctis voluntatibus suis Ps. 111:2
- teth escam dedit timentibus se ioth memor erit in sempiternum pacti sui Ps. 111:5
- nun fidelia omnia praecepta eius samech firmata in sempiternum iugiter ain facta in veritate et aequitate Ps. 111:8
- fe redemptionem misit populo suo sade mandavit in aeternum pactum suum coph sanctum et terribile nomen eius Ps. 111:9
- aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis Ps. 112:1
- gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur Ps. 112:2
- he substantia et divitiae in domo eius vav et iustitia eius perseverans semper Ps. 112:3
- zai ortum est in tenebris lumen iustis heth clemens et misericors et iustus Ps. 112:4
- teth bonus vir clemens et fenerans ioth dispensabit verba sua in iudicio Ps. 112:5
- caph quia in aeternum non commovebitur Ps. 112:6
- lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino Ps. 112:7
- phe dispersit dedit pauperibus sade iustitia eius permanet in aeternum coph cornu eius exaltabitur in gloria Ps. 112:9
- sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum Ps. 113:2
- quis ut Dominus Deus noster qui in excelsis habitans Ps. 113:5
- humilia respicit in caelo et in terra Ps. 113:6
- qui conlocat sterilem in domo matrem filiorum laetantem alleluia Ps. 113:9
- factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius Ps. 114:2
- qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum Ps. 114:8
- Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit Ps. 115:3
- manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo Ps. 115:7
- similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis Ps. 115:8
- Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est Ps. 115:9
- domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est Ps. 115:10
- timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est Ps. 115:11
- non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium Ps. 115:17
- sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia Ps. 115:18
- inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo Ps. 116:2
- revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi Ps. 116:7
- deambulabo coram Domino in terris viventium Ps. 116:9
- ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium Ps. 116:11
- gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius Ps. 116:15
- tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo Ps. 116:17
- vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius Ps. 116:18
- in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia Ps. 116:19
- quia confortata est super nos misericordia eius et veritas Domini in aeternum alleluia Ps. 117:2
- confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 118:1
- dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 118:2
- dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 118:3
- dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 118:4
- cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus Ps. 118:5
- melius est sperare in Domino quam sperare in homine Ps. 118:8
- melius est sperare in Domino quam sperare in principibus Ps. 118:9
- omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas Ps. 118:10
- circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas Ps. 118:11
- circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas Ps. 118:12
- fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem Ps. 118:14
- vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum Ps. 118:15
- haec est porta Domini iusti intrabunt in eam Ps. 118:20
- confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem Ps. 118:21
- lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli Ps. 118:22
- a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris Ps. 118:23
- haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea Ps. 118:24
- benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini Ps. 118:26
- Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris Ps. 118:27
- confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 118:29
- beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini Ps. 119:1
- beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum Ps. 119:2
- nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt Ps. 119:3
- confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae Ps. 119:7
- in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua Ps. 119:9
- in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis Ps. 119:10
- in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi Ps. 119:11
- in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui Ps. 119:13
- in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis Ps. 119:14
- in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas Ps. 119:15
- revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua Ps. 119:18
- advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua Ps. 119:19
- desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore Ps. 119:20
- viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis Ps. 119:27
- doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde Ps. 119:34
- deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui Ps. 119:35
- averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me Ps. 119:37
- suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum Ps. 119:38
- et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo Ps. 119:42
- et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra Ps. 119:44
- et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi Ps. 119:45
- et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar Ps. 119:46
- et delectabor in mandatis tuis quae dilexi Ps. 119:47
- et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis Ps. 119:48
- haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me Ps. 119:50
- carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae Ps. 119:54
- recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam Ps. 119:55
- deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum Ps. 119:58
- adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua Ps. 119:69
- incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar Ps. 119:70
- sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo Ps. 119:76
- confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis Ps. 119:78
- fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar Ps. 119:80
- defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi Ps. 119:81
- consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me Ps. 119:82
- et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus Ps. 119:83
- quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium Ps. 119:84
- paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua Ps. 119:87
- in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo Ps. 119:89
- in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat Ps. 119:90
- nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea Ps. 119:92
- in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me Ps. 119:93
- super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi Ps. 119:98
- anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus Ps. 119:109
- hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt Ps. 119:111
- auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter Ps. 119:117
- sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi Ps. 119:122
- oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae Ps. 119:123
- propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui Ps. 119:128
- gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati Ps. 119:133
- clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam Ps. 119:145
- surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans Ps. 119:147
- praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis Ps. 119:148
- a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea Ps. 119:152
- gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa Ps. 119:162
- septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae Ps. 119:164
- custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo Ps. 119:168
- ad Dominum in tribulatione mea clamavi et exaudivit me Ps. 120:1
- levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium meum Ps. 121:1
- non det in commotionem pedem tuum nec dormitet qui custodit te Ps. 121:3
- Dominus custodiat exitum tuum et introitum tuum amodo et usque in aeternum Ps. 121:8
- laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus Ps. 122:1
- stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem Ps. 122:2
- quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David Ps. 122:5
- sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis Ps. 122:7
- ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis Ps. 123:1
- nisi Dominus fuisset in nobis dicat nunc Israhel Ps. 124:1
- nisi Dominus fuisset in nobis cum exsurgerent super nos homines Ps. 124:2
- benedictus Dominus qui non dedit nos in praedam dentibus eorum Ps. 124:6
- auxilium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram Ps. 124:8
- qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis Ps. 125:1
- Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum Ps. 125:2
- quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas Ps. 125:3
- tunc implebitur risu os nostrum et lingua nostra laude tunc dicent in gentibus magnificavit Dominus facere cum istis Ps. 126:2
- converte Domine captivitatem nostram sicut rivum in austro Ps. 126:4
- qui seminant in lacrimis in exultatione metent Ps. 126:5
- qui ambulans ibat et flebat portans ad seminandum sementem veniens veniet in exultatione portans manipulos suos Ps. 126:6
- nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam Ps. 127:1
- sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis Ps. 127:4
- beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta Ps. 127:5
- beatus omnis qui timet Dominum qui ambulat in viis eius Ps. 128:1
- uxor tua sicut vitis fructifera in penetrabilibus domus tuae filii tui sicut germina olivarum in circuitu mensae tuae Ps. 128:3
- de quo non dixerunt transeuntes benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini Ps. 129:8
- Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me Ps. 131:1
- expecta Israhel Dominum amodo et usque in aeternum Ps. 131:3
- si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei Ps. 132:3
- ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione saltus Ps. 132:6
- intremus in tabernacula eius adoremus scabillum pedum eius Ps. 132:7
- surge Domine in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae Ps. 132:8
- si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum Ps. 132:12
- quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum Ps. 132:13
- haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam Ps. 132:14
- ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno Ps. 133:1
- sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius Ps. 133:2
- sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum Ps. 133:3
- ecce benedicite Domino omnes servi Domini qui statis in domo Domini Ps. 134:1
- in noctibus levate manus vestras ad sanctum et benedicite Domino Ps. 134:2
- qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri Ps. 135:2
- quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum Ps. 135:4
- omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis Ps. 135:6
- levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis Ps. 135:7
- misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius Ps. 135:9
- Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione Ps. 135:13
- quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis Ps. 135:14
- aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum Ps. 135:17
- similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis Ps. 135:18
- benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia Ps. 135:21
- confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:1
- confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:2
- confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:3
- qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:4
- qui fecit caelos in sapientia quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:5
- qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:6
- qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:7
- solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:8
- lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:9
- qui percussit Aegyptum cum primitivis suis quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:10
- et eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:11
- in manu valida et in brachio extento quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:12
- qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:13
- et eduxit Israhel in medio eius quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:14
- et convolvit Pharao et exercitum eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:15
- qui duxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:16
- qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:17
- et occidit reges magnificos quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:18
- Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:19
- et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:20
- et dedit terram eorum in hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:21
- hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:22
- quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:23
- et redemit nos de hostibus nostris quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:24
- qui dat panem omni carni quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:25
- confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius Ps. 136:26
- super salices in medio eius suspendimus citharas nostras Ps. 137:2
- quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena Ps. 137:4
- si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera mea Ps. 137:5
- adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae Ps. 137:6
- memento Domine filiorum Edom in diem Hierusalem dicentium evacuate evacuate usque ad fundamentum eius Ps. 137:7
- confitebor tibi in toto corde meo in conspectu deorum cantabo tibi Ps. 138:1
- adorabo in templo sancto tuo et confitebor nomini tuo super misericordia tua et super veritate tua quia magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum Ps. 138:2
- in die invocabo et exaudies me dilatabis animae meae fortitudinem Ps. 138:3
- et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini Ps. 138:5
- si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam et salvabit me dextera tua Ps. 138:7
- Dominus operabitur pro me Domine misericordia tua in aeternum opera manuum tuarum ne dimittas Ps. 138:8
- et omnes vias meas intellexisti quia non est eloquium in lingua mea Ps. 139:4
- si ascendero in caelum ibi es tu si iacuero in inferno ades Ps. 139:8
- si sumpsero pinnas diluculo habitavero in novissimo maris Ps. 139:9
- quoniam tu possedisti renes meos orsusque es me in utero matris meae Ps. 139:13
- non sunt operta ossa mea a te quibus factus sum in abscondito imaginatus sum in novissimis terrae Ps. 139:15
- informem adhuc me viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formatae sunt et non est una in eis Ps. 139:16
- et vide si via idoli in me est et deduc me in via aeterna Ps. 139:24
- qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis Ps. 140:2
- Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli Ps. 140:7
- cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant Ps. 140:10
- vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu Ps. 140:11
- dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum Ps. 141:2
- ne declines cor meum in verbum malum volvere cogitationes impias cum viris operantibus iniquitatem neque comedere in deliciis eorum Ps. 141:4
- corripiat me iustus in misericordia et arguat me oleum amaritudinis non inpinguet caput meum quia adhuc et oratio mea pro malitiis eorum Ps. 141:5
- sicut agricola cum scindit terram sic dissipata sunt ossa nostra in ore inferi Ps. 141:7
- quia ad te Domine Deus oculi mei in te speravi ne evacues animam meam Ps. 141:8
- incident in rete eius impii simul ego autem transibo Ps. 141:10
- effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo Ps. 142:2
- cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi Ps. 142:3
- clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium Ps. 142:5
- Domine exaudi orationem meam ausculta deprecationem meam in veritate tua exaudi me in iustitia tua Ps. 143:1
- et non venias ad iudicandum cum servo tuo quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens Ps. 143:2
- persecutus est enim inimicus animam meam confregit in terra vitam meam posuit me in tenebris quasi mortuos antiquos Ps. 143:3
- et anxius fuit in me spiritus meus in medio mei sollicitum fuit cor meum Ps. 143:4
- cito exaudi me Domine defecit spiritus meus ne abscondas faciem tuam a me et conparabor descendentibus in lacum Ps. 143:7
- fac me audire mane misericordiam tuam quoniam in te confido notam fac mihi viam in qua ambulo quoniam ad te levavi animam meam Ps. 143:8
- doce me ut faciam voluntatem tuam quia tu Deus meus spiritus tuus bonus deducet me in terra recta Ps. 143:10
- propter nomen tuum Domine vivificabis me in iustitia tua educes de angustia animam meam Ps. 143:11
- et in misericordia tua dissipabis inimicos meos et perdes omnes ligantes animam meam ego enim sum servus tuus Ps. 143:12
- misericordia mea et fortitudo mea auxiliator meus et salvator meus scutum meum et in ipso speravi qui subiecit populos mihi Ps. 144:2
- Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi Ps. 144:9
- ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi Ps. 144:12
- promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris Ps. 144:13
- tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris Ps. 144:14
- aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra Ps. 145:1
- beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter Ps. 145:2
- teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius Ps. 145:9
- mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione Ps. 145:13
- ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo Ps. 145:15
- sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis Ps. 145:17
- coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate Ps. 145:18
- thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter Ps. 145:21
- laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus Ps. 146:2
- in filio hominis cui non est salus Ps. 146:3
- egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius Ps. 146:4
- beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo Ps. 146:5
- qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt Ps. 146:6
- et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos Ps. 146:7
- regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem Ps. 146:10
- canite Domino in confessione canite Deo nostro in cithara Ps. 147:7
- qui operit caelos nubibus et praebet terrae pluviam et oriri facit in montibus germen Ps. 147:8
- non est in fortitudine equi voluntas eius neque in tibiis viri placetur ei Ps. 147:10
- placetur Domino in his qui timent eum et expectant misericordiam eius Ps. 147:11
- quia confortavit vectes portarum tuarum benedixit filiis tuis in medio tui Ps. 147:13
- laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis Ps. 148:1
- et statuit ea in saeculum et in saeculum praeceptum dedit et non praeteribit Ps. 148:6
- gloria eius in caelo et in terra et exaltavit cornu populi sui laus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi alleluia Ps. 148:14
- cantate Domino canticum novum laus eius in congregatione sanctorum Ps. 149:1
- laetetur Israhel in factore suo filii Sion exultent in rege suo Ps. 149:2
- laudent nomen eius in choro in tympano et cithara cantent ei Ps. 149:3
- quia conplacet sibi Dominus in populo suo exaltabit mansuetos in Iesu Ps. 149:4
- exultabunt sancti in gloria laudabunt in cubilibus suis Ps. 149:5
- exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum Ps. 149:6
- ad faciendam vindictam in gentibus increpationes in populis Ps. 149:7
- ut faciant in eis iudicium scriptum decor est omnium sanctorum eius alleluia Ps. 149:9
- laudate Deum in sancto eius laudate eum in fortitudine potentiae eius Ps. 150:1
- laudate eum in fortitudinibus eius laudate eum iuxta multitudinem magnificentiae suae Ps. 150:2
- laudate eum in clangore bucinae laudate eum in psalterio et cithara Ps. 150:3
- laudate eum in tympano et choro laudate eum in cordis et organo Ps. 150:4
- laudate eum in cymbalis sonantibus laudate eum in cymbalis tinnientibus Ps. 150:5
- degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum Pr. 1:12
- sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam Pr. 1:20
- in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens Pr. 1:21
- ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit Pr. 1:26
- qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis Pr. 2:14
- ut ambules in via bona et calles iustorum custodias Pr. 2:20
- qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea Pr. 2:21
- misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui Pr. 3:3
- habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae Pr. 3:5
- in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos Pr. 3:6
- quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi Pr. 3:12
- longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria Pr. 3:16
- tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget Pr. 3:23
- Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris Pr. 3:26
- ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam Pr. 3:29
- egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur Pr. 3:33
- principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam Pr. 4:7
- ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui Pr. 4:21
- pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant Pr. 5:5
- ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena Pr. 5:10
- et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas Pr. 5:11
- paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae Pr. 5:14
- deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide Pr. 5:16
- cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter Pr. 5:19
- fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum Pr. 6:3
- parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat Pr. 6:8
- pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat Pr. 6:14
- cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum Pr. 6:18
- liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo Pr. 6:21
- numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant Pr. 6:27
- quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae Pr. 6:34
- liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui Pr. 7:3
- qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur Pr. 7:8
- in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine Pr. 7:9
- quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis Pr. 7:11
- nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians Pr. 7:12
- idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi Pr. 7:15
- non est enim vir in domo sua abiit via longissima Pr. 7:19
- sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam Pr. 7:20
- ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius Pr. 7:25
- in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans Pr. 8:2
- iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens Pr. 8:3
- iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum Pr. 8:8
- ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus Pr. 8:12
- in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii Pr. 8:20
- ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum Pr. 8:31
- qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem Pr. 8:36
- sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco Pr. 9:14
- et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius Pr. 9:18
- qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis Pr. 10:5
- in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde Pr. 10:13
- in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est Pr. 10:19
- labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur Pr. 10:21
- iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram Pr. 10:30
- non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte Pr. 11:4
- iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius Pr. 11:5
- iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui Pr. 11:6
- in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio Pr. 11:10
- abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant Pr. 11:20
- manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur Pr. 11:21
- circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua Pr. 11:22
- alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt Pr. 11:24
- qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium Pr. 11:26
- qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt Pr. 11:28
- si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator Pr. 11:31
- mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit Pr. 12:4
- via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia Pr. 12:15
- labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii Pr. 12:19
- dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium Pr. 12:20
- maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur Pr. 12:25
- in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem Pr. 12:28
- est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit Pr. 13:7
- qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur Pr. 13:13
- doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago Pr. 13:15
- nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas Pr. 13:17
- multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio Pr. 13:23
- in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos Pr. 14:3
- cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus Pr. 14:10
- in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas Pr. 14:23
- in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes Pr. 14:26
- in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis Pr. 14:28
- in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua Pr. 14:32
- in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet Pr. 14:33
- in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos Pr. 15:3
- domus iusti plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur Pr. 15:6
- cor gaudens exhilarat faciem in maerore animi deicitur spiritus Pr. 15:13
- laetatur homo in sententia oris sui et sermo oportunus est optimus Pr. 15:23
- auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur Pr. 15:31
- misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo Pr. 16:6
- divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius Pr. 16:10
- in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus Pr. 16:15
- eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est Pr. 16:20
- vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit Pr. 16:27
- corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur Pr. 16:31
- sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur Pr. 16:33
- qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus Pr. 17:5
- expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua Pr. 17:12
- omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur Pr. 17:17
- qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum Pr. 17:20
- natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur Pr. 17:21
- in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae Pr. 17:24
- non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius Pr. 18:2
- impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium Pr. 18:3
- qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis Pr. 18:9
- mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius Pr. 18:21
- melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens Pr. 19:1
- audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis Pr. 19:20
- multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit Pr. 19:21
- timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi Pr. 19:23
- sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam Pr. 20:2
- sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud Pr. 20:5
- iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet Pr. 20:7
- rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo Pr. 20:8
- qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris Pr. 20:20
- hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit Pr. 20:21
- livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris Pr. 20:30
- sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud Pr. 21:1
- cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate Pr. 21:5
- melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi Pr. 21:9
- excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum Pr. 21:12
- munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam Pr. 21:14
- vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur Pr. 21:16
- qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur Pr. 21:17
- melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda Pr. 21:19
- thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud Pr. 21:20
- superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam Pr. 21:24
- arma et gladii in via perversi custos animae suae longe recedit ab eis Pr. 22:5
- dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum Pr. 22:13
- fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet in eam Pr. 22:14
- stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam Pr. 22:15
- quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo et redundabit in labiis tuis Pr. 22:18
- ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi hodie Pr. 22:19
- ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et scientia Pr. 22:20
- non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta Pr. 22:22
- vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles Pr. 22:29
- et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam Pr. 23:2
- ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii Pr. 23:3
- ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum Pr. 23:5
- quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum Pr. 23:7
- in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui Pr. 23:9
- non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die Pr. 23:17
- quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur Pr. 23:18
- audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum Pr. 23:19
- noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt Pr. 23:20
- exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo Pr. 23:24
- insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit Pr. 23:28
- nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis Pr. 23:30
- ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande Pr. 23:31
- sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet Pr. 23:32
- et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo Pr. 23:34
- in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima Pr. 24:4
- excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum Pr. 24:7
- si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua Pr. 24:10
- sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit Pr. 24:14
- ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius Pr. 24:15
- septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum Pr. 24:16
- cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum Pr. 24:17
- haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum Pr. 24:23
- quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam Pr. 24:32
- ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris Pr. 25:6
- quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum Pr. 25:8
- mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo Pr. 25:11
- sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit Pr. 25:13
- dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae Pr. 25:19
- et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo Pr. 25:20
- melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi Pr. 25:24
- sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum Pr. 25:28
- quomodo nix aestate et pluvia in messe sic indecens est stulto gloria Pr. 26:1
- sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet Pr. 26:2
- quomodo pulchras frustra habet claudus tibias sic indecens est in ore stultorum parabola Pr. 26:7
- sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ita qui tribuit insipienti honorem Pr. 26:8
- quomodo si spina nascatur in manu temulenti sic parabola in ore stultorum Pr. 26:9
- dicit piger leaena in via leo in itineribus Pr. 26:13
- sicut ostium vertitur in cardine suo ita piger in lectulo suo Pr. 26:14
- labiis suis intellegitur inimicus cum in corde tractaverit dolos Pr. 26:24
- quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius Pr. 26:25
- qui operit odium fraudulenter revelabitur malitia eius in concilio Pr. 26:26
- qui fodit foveam incidet in eam et qui volvit lapidem revertetur ad eum Pr. 26:27
- ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies Pr. 27:1
- amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul Pr. 27:10
- tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur Pr. 27:15
- quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus Pr. 27:19
- quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis Pr. 27:21
- si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius Pr. 27:22
- non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum Pr. 27:24
- sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis Pr. 27:27
- vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames Pr. 28:3
- melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus Pr. 28:6
- qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas Pr. 28:8
- qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona Pr. 28:10
- in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum Pr. 28:12
- beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum Pr. 28:14
- qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem Pr. 28:21
- qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur Pr. 28:25
- qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur Pr. 28:26
- in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus Pr. 29:2
- totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum Pr. 29:11
- rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur Pr. 29:14
- in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt Pr. 29:16
- qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur Pr. 29:25
- abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via Pr. 29:27
- quis ascendit in caelum atque descendit quis continuit spiritum manibus suis quis conligavit aquas quasi in vestimento quis suscitavit omnes terminos terrae quod nomen eius et quod nomen filii eius si nosti Pr. 30:4
- omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se Pr. 30:5
- generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae Pr. 30:13
- viam aquilae in caelo viam colubri super petram viam navis in medio mari et viam viri in adulescentula Pr. 30:19
- per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit adsumpta et per ancillam cum heres fuerit dominae suae Pr. 30:23
- formicae populus infirmus quae praeparant in messe cibum sibi Pr. 30:25
- lepusculus plebs invalida quae conlocat in petra cubile suum Pr. 30:26
- stilio manibus nititur et moratur in aedibus regis Pr. 30:28
- et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum Pr. 30:32
- beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit Pr. 31:11
- teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius Pr. 31:18
- nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae Pr. 31:23
- ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo Pr. 31:25
- phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius Pr. 31:26
- thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius Pr. 31:31
- generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat Eccl. 1:4
- gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur Eccl. 1:6
- nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos Eccl. 1:10
- non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo Eccl. 1:11
- ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem Eccl. 1:12
- et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea Eccl. 1:13
- locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit Eccl. 1:16
- dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus Eccl. 1:17
- eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem Eccl. 1:18
- dixi ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar bonis et vidi quod hoc quoque esset vanitas Eccl. 2:1
- cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitae suae Eccl. 2:3
- possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem Eccl. 2:7
- coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda Eccl. 2:8
- et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum Eccl. 2:9
- et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quae paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo Eccl. 2:10
- cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole Eccl. 2:11
- sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat et didici quod unus utriusque esset interitus Eccl. 2:14
- et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas Eccl. 2:15
- non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus Eccl. 2:16
- quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum Eccl. 2:19
- nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quaesita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum malum Eccl. 2:21
- homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis Eccl. 2:26
- vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea Eccl. 3:10
- cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem Eccl. 3:11
- et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua Eccl. 3:12
- didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur Eccl. 3:14
- vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem Eccl. 3:16
- et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit Eccl. 3:17
- dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis Eccl. 3:18
- et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur Eccl. 3:20
- et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat Eccl. 3:22
- rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est Eccl. 4:4
- unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima Eccl. 4:8
- melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum Eccl. 4:13
- quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur Eccl. 4:14
- infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus Eccl. 4:16
- ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in caelo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui Eccl. 5:2
- multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia Eccl. 5:3
- si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii Eccl. 5:8
- est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae conservatae in malum domini sui Eccl. 5:13
- pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit Eccl. 5:14
- miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum Eccl. 5:16
- cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia Eccl. 5:17
- omnis labor hominis in ore eius sed anima illius non impletur Eccl. 6:7
- qui futurus est iam vocatum est nomen eius et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere Eccl. 6:10
- verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem Eccl. 6:11
- quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit Eccl. 6:12
- melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit Eccl. 7:2
- ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit Eccl. 7:9
- in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias Eccl. 7:14
- haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua Eccl. 7:15
- ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo Eccl. 7:17
- non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet Eccl. 7:20
- cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me Eccl. 7:23
- sapientia hominis lucet in vultu eius et potentissimus faciem illius commutavit Eccl. 8:1
- ne festines recedere a facie eius neque permaneas in opere malo quia omne quod voluerit faciet Eccl. 8:3
- non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium Eccl. 8:8
- omnia haec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum suum Eccl. 8:9
- vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum sed et hoc vanitas est Eccl. 8:10
- laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae quos dedit ei Deus sub sole Eccl. 8:15
- et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quae versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit Eccl. 8:16
- omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit Eccl. 9:1
- sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa aeque eveniant iusto et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et ille qui verum deierat Eccl. 9:2
- hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua et post haec ad inferos deducentur Eccl. 9:3
- amor quoque et odium et invidia simul perierunt nec habent partem in hoc saeculo et in opere quod sub sole geritur Eccl. 9:6
- vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua Eccl. 9:7
- perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitae instabilitatis tuae qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae haec est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole Eccl. 9:9
- verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus Eccl. 9:11
- civitas parva et pauci in ea viri venit contra eam rex magnus et vallavit eam extruxitque munitiones per gyrum et perfecta est obsidio Eccl. 9:14
- inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis Eccl. 9:15
- verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos Eccl. 9:17
- melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno peccaverit multa bona perdet Eccl. 9:18
- cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius Eccl. 10:2
- sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat Eccl. 10:3
- positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum Eccl. 10:6
- vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram Eccl. 10:7
- qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber Eccl. 10:8
- qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis Eccl. 10:9
- si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit Eccl. 10:11
- labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere Eccl. 10:15
- beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam Eccl. 10:17
- in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus Eccl. 10:18
- in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia Eccl. 10:19
- in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam Eccl. 10:20
- si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit Eccl. 11:3
- quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium Eccl. 11:5
- si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita Eccl. 11:8
- laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium Eccl. 11:9
- memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent Eccl. 12:1
- et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis Eccl. 12:4
- excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes Eccl. 12:5
- et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum Eccl. 12:7
- verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno Eccl. 12:11
- et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato sive bonum sive malum sit Eccl. 12:14
- trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te Cant. 1:4
- nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi Cant. 1:6
- indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum Cant. 1:7
- equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea Cant. 1:9
- dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum Cant. 1:12
- botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi Cant. 1:14
- introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem Cant. 2:4
- vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles Cant. 2:8
- flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra Cant. 2:12
- columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora Cant. 2:14
- in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni Cant. 3:1
- paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae Cant. 3:4
- egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius Cant. 3:11
- duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis Cant. 4:5
- tota pulchra es amica mea et macula non est in te Cant. 4:7
- vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui Cant. 4:9
- veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi Cant. 5:1
- dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat Cant. 6:2
- dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis Cant. 6:6
- quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis Cant. 7:1
- collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum Cant. 7:4
- quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis Cant. 7:6
- dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum Cant. 7:8
- veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis Cant. 7:11
- mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi Cant. 7:13
- adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum Cant. 8:2
- soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est Cant. 8:8
- vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos Cant. 8:11
- quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam Cant. 8:13
- diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum Wis. 1:1
- quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum Wis. 1:2
- quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis Wis. 1:4
- in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius Wis. 1:9
- custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam Wis. 1:11
- nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum Wis. 1:12
- quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum Wis. 1:13
- creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra Wis. 1:14
- dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae et non est refrigerium in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis Wis. 2:1
- quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillae ad commovendum cor nostrum Wis. 2:2
- venite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creaturam tamquam in iuventute celeriter Wis. 2:6
- circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae Wis. 2:12
- factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum Wis. 2:14
- invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum Wis. 2:24
- iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis Wis. 3:1
- visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est adflictio exitus illorum Wis. 3:2
- et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace Wis. 3:3
- et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se Wis. 3:5
- tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum Wis. 3:6
- fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent Wis. 3:7
- iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum Wis. 3:8
- qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius Wis. 3:9
- maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum Wis. 3:13
- et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima Wis. 3:14
- et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum Wis. 3:17
- et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die agnitionis adlocutionem Wis. 3:18
- melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines Wis. 4:1
- cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens Wis. 4:2
- et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur Wis. 4:4
- ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua Wis. 4:6
- iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit Wis. 4:7
- consummatus in brevi explevit tempora multa Wis. 4:13
- placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia Wis. 4:14
- quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius Wis. 4:15
- et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet Wis. 4:19
- venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum Wis. 4:20
- tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum Wis. 5:1
- videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis Wis. 5:2
- dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii Wis. 5:3
- lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem Domini ignoravimus Wis. 5:7
- et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam cuius cum praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus Wis. 5:10
- aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius Wis. 5:11
- aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius Wis. 5:12
- sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus Wis. 5:13
- iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud Altissimum Wis. 5:16
- acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos Wis. 5:21
- et a petrosa ira plenae mittentur grandines et scandescet in illos aqua maris et flumina concurrent duriter Wis. 5:23
- praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum Wis. 6:3
- horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet Wis. 6:6
- quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis Wis. 6:17
- si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis Wis. 6:22
- quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem Wis. 6:24
- sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro Wis. 7:1
- decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente Wis. 7:2
- et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans Wis. 7:3
- in involumentis nutritus sum et curis magnis Wis. 7:4
- propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiae Wis. 7:7
- et praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius Wis. 7:8
- nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius Wis. 7:9
- et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est Wis. 7:12
- in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiae disciplina Wis. 7:16
- est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere Wis. 7:22
- vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit Wis. 7:25
- et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit Wis. 7:27
- et si divitiae appetuntur in vita quid sapientiae locupletius quae omnia operatur Wis. 8:5
- et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus Wis. 8:7
- acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me Wis. 8:11
- timebunt me audientes reges horrendi in multitudine videbor bonus et in bello fortis Wis. 8:15
- intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus ipsius sed laetitiam et gaudium Wis. 8:16
- haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam inmortalitas est in cogitatione sapientiae Wis. 8:17
- et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquellae illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quaerens ut mihi illam adsumerem Wis. 8:18
- ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet Wis. 9:3
- et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur Wis. 9:6
- dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio Wis. 9:8
- et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis Wis. 9:9
- scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia Wis. 9:11
- et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis investigavit Wis. 9:16
- et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et quae tibi placent didicerunt homines Wis. 9:18
- ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit Wis. 10:3
- haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent scivit iustum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit Wis. 10:5
- haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli Wis. 10:6
- cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans figmentum salis Wis. 10:7
- sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent Wis. 10:8
- haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius Wis. 10:10
- in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum fecit Wis. 10:11
- haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum illo in foveam Wis. 10:13
- et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam Wis. 10:14
- intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis Wis. 10:16
- et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte Wis. 10:17
- inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum Wis. 10:19
- direxit opera illorum in manibus prophetae sancti Wis. 11:1
- iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas Wis. 11:2
- qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate Wis. 11:8
- quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens Wis. 11:15
- pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam Wis. 11:16
- quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram Wis. 11:23
- bonus enim spiritus tuus est in omnibus Wis. 12:1
- propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant in te Domine Wis. 12:2
- non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare Wis. 12:9
- sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum Wis. 12:10
- quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra iudicium tuum aut quis in conspectum tuum veniet vindex iniquorum hominum aut quis tibi inputabit si nationes perierint quas tu fecisti Wis. 12:12
- neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti Wis. 12:14
- virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis Wis. 12:17
- docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum et bonae spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis paenitentiae Wis. 12:19
- unde et illis qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta Wis. 12:23
- etenim in erroris via diutius erraverunt deos aestimantes haec quae in animalibus sunt supervacua infantum insensatorum more viventes Wis. 12:24
- propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti Wis. 12:25
- in his enim quae patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur per haec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis illis veniet Wis. 12:27
- sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim fortassis errant Deum quaerentes et volentes invenire Wis. 13:6
- etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur Wis. 13:7
- aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit et huius docte eradat omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversatione vitae Wis. 13:11
- aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quae in illo est perliniens Wis. 13:14
- et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud confirmans ferro Wis. 13:15
- et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat Wis. 13:18
- et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis Wis. 13:19
- tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam Wis. 14:3
- propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium Wis. 14:11
- neque erant ab initio neque erunt in perpetuum Wis. 14:13
- supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est Wis. 14:14
- hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine Wis. 14:17
- ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret Wis. 14:19
- et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem appellant Wis. 14:22
- dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima male iurantes renoceri se non sperant Wis. 14:29
- utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo contemnentes iustitiam Wis. 14:30
- non enim iurantium est virtus sed peccantium poena perambulat semper in iniustorum praevaricationem Wis. 14:31
- non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio nec umbra picturae labor sine fructu effigies sculpta per varios colores Wis. 15:4
- malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt Wis. 15:6
- sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa similiter et quae his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus Wis. 15:7
- ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam Wis. 16:3
- non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae Wis. 16:6
- et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo Wis. 16:8
- in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio Wis. 16:11
- quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis iustorum Wis. 16:17
- et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquae terrae nationem exterminaret Wis. 16:19
- pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem Wis. 16:20
- substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur Wis. 16:21
- nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans Wis. 16:22
- creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt Wis. 16:24
- propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt Wis. 16:25
- ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat Wis. 16:26
- et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati Wis. 17:3
- deinde si quicumque ex illis decidisset custodiebatur in carcere sine ferro reclusus Wis. 17:15
- cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam Wis. 18:5
- absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes Wis. 18:9
- cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet Wis. 18:14
- omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit Wis. 18:15
- gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in terra Wis. 18:16
- tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira Wis. 18:20
- in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta Wis. 18:24
- impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum Wis. 19:1
- memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum Wis. 19:10
- in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas nequitias Wis. 19:12
- etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant Wis. 19:13
- percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quaerebat Wis. 19:16
- in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex ipso certo visu Wis. 19:17
- agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque erant natantia in terram transiebant Wis. 19:18
- ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturae obliviscebatur Wis. 19:19
- flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quae facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis Wis. 19:20
- <[1] multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israhel doctrinae et sapientiae causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. [2] avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui et ipse scribere aliquid horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam. [3] hortor itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiae et deficere in verborum conpositione. nam deficiunt verba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem haec, sed et ipsa Lex et Prophetae ceteraque librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. [4] nam in octavo et tricesimo anno temporibus Ptolomei Euergetis regis, postquam perveni in Aegyptum et cum multum temporis ibi fecissem, inveni libros relictos non parvae neque contemnendae doctrinae. [5] itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum; et multa vigilia adtuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quae ad finem ducunt librum dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere>. omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante aevum Sir. 1:1
- fons sapientiae verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata aeterna Sir. 1:5
- timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium in longitudine dierum Sir. 1:12
- timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur Sir. 1:13
- quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum Sir. 1:15
- initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et fidelibus agnoscitur Sir. 1:16
- timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius benedicetur Sir. 1:19
- in thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas execratio autem peccatoribus sapientia Sir. 1:26
- usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio iucunditatis Sir. 1:29
- bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius Sir. 1:30
- ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis Sir. 1:37
- adtende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem Sir. 1:38
- et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te Sir. 1:39
- fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem Sir. 2:1
- deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis Sir. 2:2
- sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua Sir. 2:3
- omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam Sir. 2:4
- quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis Sir. 2:5
- crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce Sir. 2:6
- qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia Sir. 2:9
- respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est Sir. 2:11
- permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum Sir. 2:12
- quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate Sir. 2:13
- vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas Sir. 2:16
- qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas Sir. 2:20
- dicentes si paenitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum Sir. 2:22
- Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios Sir. 3:3
- qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur Sir. 3:4
- qui honorat patrem iucundabitur in filiis Sir. 3:6
- qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt Sir. 3:8
- in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum Sir. 3:9
- ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet Sir. 3:10
- ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio Sir. 3:12
- fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius Sir. 3:14
- et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione Sir. 3:15
- et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata Sir. 3:17
- fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris Sir. 3:19
- quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam Sir. 3:20
- altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus Sir. 3:22
- in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus Sir. 3:24
- multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum Sir. 3:26
- cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit Sir. 3:27
- cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur Sir. 3:28
- synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur Sir. 3:30
- cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam Sir. 3:31
- sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit Sir. 3:32
- et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum Sir. 3:34
- animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua Sir. 4:2
- maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum Sir. 4:6
- declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine Sir. 4:8
- libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua Sir. 4:9
- in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum Sir. 4:10
- sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et praeibit in viam iustitiae Sir. 4:12
- si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illorum Sir. 4:17
- quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum Sir. 4:18
- timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius Sir. 4:19
- si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui Sir. 4:22
- non reverearis proximum tuum in casum suum Sir. 4:27
- nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius Sir. 4:28
- in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae Sir. 4:29
- noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis Sir. 4:34
- noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi Sir. 4:35
- noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis Sir. 5:1
- misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius Sir. 5:7
- non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem Sir. 5:8
- subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet te Sir. 5:9
- noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae Sir. 5:10
- non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua Sir. 5:11
- esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae Sir. 5:12
- si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris Sir. 5:14
- honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius Sir. 5:15
- non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus ne forte elidatur virtus tua per stultitiam Sir. 6:2
- et folia tua comedet et fructus tuos perdet et relinqueris velut lignum aridum in heremo Sir. 6:3
- anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum Sir. 6:4
- verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et lingua eucharis in bono homine abundat Sir. 6:5
- si possides amicum in temptatione posside eum et non facile credas illi Sir. 6:7
- est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis Sir. 6:8
- est autem amicus socius mensae et non permanet in die necessitatis Sir. 6:10
- amicus si permanserit fixus erit tibi quasi coaequalis et in domesticis tuis fiducialiter aget Sir. 6:11
- in opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius Sir. 6:20
- quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors Sir. 6:21
- quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non demorabuntur proicere illum Sir. 6:22
- inice pedem tuum in conpedes illius et in torques eius tuum collum Sir. 6:25
- in omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua serva vias eius Sir. 6:27
- in novissimis enim invenies requiem in ea et convertetur tibi in oblectationem Sir. 6:29
- et erunt tibi conpedes in protectionem fortitudinis et bases virtutis et torques illius in stolam gloriae Sir. 6:30
- decor enim vitae est in illa et vincula illius netura salutaris Sir. 6:31
- in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiae illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis audire et proverbia laudis non effugiant te Sir. 6:35
- cogitatum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiae dabitur tibi Sir. 6:37
- non semines mala in sulcis iniuriae et non metes ea in septuplum Sir. 7:3
- noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua Sir. 7:6
- non pecces in multitudinem civitatis nec te inmittas in populum Sir. 7:7
- neque alliges duplicia peccata nec enim in uno eris inmunis Sir. 7:8
- noli esse pusillanimis in anima tua Sir. 7:9
- ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus et offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea Sir. 7:11
- non inrideas hominem in amaritudine animae est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus Sir. 7:12
- noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in tua oratione Sir. 7:15
- non te reputes in multitudine indisciplinatorum Sir. 7:17
- noli praevaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro spreveris Sir. 7:20
- noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiae illius super aurum Sir. 7:21
- non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam Sir. 7:22
- mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde Sir. 7:28
- in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica Sir. 7:31
- in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros eius non derelinquas Sir. 7:32
- gratia datus in conspectu omnis viventis et mortuo non prohibeas gratiam Sir. 7:37
- non desis plorantibus in conrogatione et cum lugentibus ambula Sir. 7:38
- non te pigeat visitare infirmum ex his enim in dilectione firmaberis Sir. 7:39
- in omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis Sir. 7:40
- non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius Sir. 8:1
- non litiges cum homine linguato et non strues in igne illius ligna Sir. 8:4
- ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem Sir. 8:6
- ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt Sir. 8:7
- noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire Sir. 8:8
- ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis illorum conversare Sir. 8:9
- quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis responsum Sir. 8:12
- cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries Sir. 8:18
- cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te Sir. 8:19
- non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris Sir. 9:2
- ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius Sir. 9:3
- cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius Sir. 9:4
- virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius Sir. 9:5
- non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem tuam Sir. 9:6
- noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius Sir. 9:7
- omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur Sir. 9:10
- et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem Sir. 9:13
- communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis Sir. 9:20
- viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit gloriatio tibi Sir. 9:22
- et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in praeceptis Altissimi Sir. 9:23
- in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum Sir. 9:24
- terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit Sir. 9:25
- in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam Sir. 10:4
- in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum Sir. 10:5
- omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae Sir. 10:6
- regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos Sir. 10:8
- nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua Sir. 10:10
- quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem Sir. 10:15
- propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem Sir. 10:16
- in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius Sir. 10:24
- magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum Sir. 10:27
- noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae Sir. 10:29
- melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem Sir. 10:30
- fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum Sir. 10:31
- peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam Sir. 10:32
- qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur Sir. 10:34
- sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet Sir. 11:1
- non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo Sir. 11:2
- brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius Sir. 11:3
- in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius Sir. 11:4
- multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema Sir. 11:5
- multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum Sir. 11:6
- priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui Sir. 11:8
- de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas Sir. 11:9
- fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris Sir. 11:10
- et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum Sir. 11:13
- datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum Sir. 11:17
- in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus Sir. 11:19
- sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce Sir. 11:21
- ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo Sir. 11:22
- facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem Sir. 11:23
- benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat Sir. 11:24
- in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum Sir. 11:27
- quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas Sir. 11:28
- malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius Sir. 11:29
- ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir Sir. 11:30
- non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi Sir. 11:31
- sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui Sir. 11:32
- bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam Sir. 11:33
- adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum Sir. 11:35
- admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis Sir. 11:36
- si benefeceris scito cui feceris et erit gratia in bonis tuis multa Sir. 12:1
- da misericordi et ne suscipias peccatorem et impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in die vindictae Sir. 12:4
- benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare ne in ipsis potentior te sit Sir. 12:6
- nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam Sir. 12:7
- non agnoscetur in bonis amicus et non abscondetur in malis inimicus Sir. 12:8
- in bonis viri inimici illius in tristitia et in malitia illius amicus agnitus est Sir. 12:9
- non credas inimico tuo in aeternum sicut enim aeramentum eruginat nequitia illius Sir. 12:10
- non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam et in novissimo cognoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris Sir. 12:12
- quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus qui adpropiant bestiis et qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius Sir. 12:13
- in labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam Sir. 12:15
- in oculis suis lacrimatur inimicus et si invenerit tempus non satiabitur sanguine Sir. 12:16
- in oculis suis lacrimatur inimicus et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas Sir. 12:18
- et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te Sir. 13:8
- adtende ne seductus in stultitiam humilieris Sir. 13:10
- noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris Sir. 13:11
- ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem Sir. 13:13
- audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis Sir. 13:17
- omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua Sir. 13:18
- venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes Sir. 13:23
- bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii Sir. 13:30
- cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala Sir. 13:31
- beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti Sir. 14:1
- qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur Sir. 14:4
- qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis Sir. 14:5
- et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam Sir. 14:7
- insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam Sir. 14:9
- oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam Sir. 14:10
- nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis Sir. 14:15
- omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi Sir. 14:18
- omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso Sir. 14:20
- et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo Sir. 14:21
- beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei Sir. 14:22
- qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens Sir. 14:23
- qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens Sir. 14:24
- qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum Sir. 14:25
- protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet Sir. 14:27
- cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur Sir. 15:3
- et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum Sir. 15:5
- viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei Sir. 15:8
- non est speciosa laus in ore peccatoris Sir. 15:9
- quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi Sir. 15:10
- Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui Sir. 15:14
- si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere Sir. 15:16
- quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione Sir. 15:19
- et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis Sir. 16:1
- non credas vitae illorum et ne respexeris in labores illorum Sir. 16:2
- in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira Sir. 16:7
- non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis Sir. 16:10
- et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis Sir. 16:11
- non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis Sir. 16:14
- in populo magno non agnoscar quae est enim anima mea in tam inmensa creatura Sir. 16:17
- ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur Sir. 16:18
- nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est Sir. 16:22
- audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde Sir. 16:24
- edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius Sir. 16:25
- in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis Sir. 16:26
- ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis Sir. 16:27
- unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in aevum Sir. 16:28
- post haec Deus in terram respexit et implevit illam bonis suis Sir. 16:30
- et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem Sir. 17:2
- et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius Sir. 17:8
- in unamquamque gentem praeposuit rectorem Sir. 17:14
- omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum Sir. 17:16
- non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei Sir. 17:17
- et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae Sir. 17:19
- et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei Sir. 17:24
- in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem Sir. 17:25
- non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit Sir. 17:26
- confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius Sir. 17:27
- nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt Sir. 17:29
- qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum Sir. 18:1
- numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi Sir. 18:8
- propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam Sir. 18:9
- ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis Sir. 18:11
- misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius Sir. 18:14
- fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali Sir. 18:15
- ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem Sir. 18:20
- ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam Sir. 18:21
- non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum Sir. 18:22
- memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies Sir. 18:24
- memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum Sir. 18:25
- a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei Sir. 18:26
- homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia Sir. 18:27
- sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia Sir. 18:29
- si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis Sir. 18:31
- ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum Sir. 18:32
- ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae Sir. 18:33
- et qui se iungit fornicariis erit nequa putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur de numero anima eius Sir. 19:3
- qui credit cito levis corde minorabitur et qui delinquit in animam suam insuper habebitur Sir. 19:4
- qui peccat in animam suam paenitebitur et qui iucundatur malitia denotabitur Sir. 19:6
- audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens quoniam non te disrumpet Sir. 19:10
- sagitta infixa femori carnis sic verbum in corde stulti Sir. 19:12
- et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis Sir. 19:18
- melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu in timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi Sir. 19:21
- est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens Sir. 19:28
- quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in oratione non prohibere Sir. 20:1
- est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in detrimentum Sir. 20:9
- sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiae autem fatuorum effundentur Sir. 20:13
- homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum adsidua erit Sir. 20:21
- ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in tempore suo Sir. 20:22
- est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur Sir. 20:23
- obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue erit Sir. 20:26
- verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis Sir. 20:29
- xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum Sir. 20:31
- sapientia absconsa et thesaurus invisus quae utilitas in utrisque Sir. 20:32
- melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam qui abscondunt sapientiam suam Sir. 20:33
- qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme Sir. 21:9
- via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena Sir. 21:11
- non erudietur qui non est sapiens in bono Sir. 21:14
- est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo Sir. 21:15
- narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia Sir. 21:19
- os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis Sir. 21:20
- conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram Sir. 21:22
- fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit Sir. 21:23
- ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro Sir. 21:24
- pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis Sir. 21:25
- stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit Sir. 21:26
- et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum Sir. 21:29
- susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur Sir. 21:31
- in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius Sir. 22:1
- confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet Sir. 22:3
- filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in contumeliam fit genitoris Sir. 22:4
- musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia Sir. 22:6
- qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic Sir. 22:9
- serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius Sir. 22:15
- deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius Sir. 22:16
- loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii Sir. 22:19
- cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur Sir. 22:20
- sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt Sir. 22:21
- sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit Sir. 22:22
- sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper Sir. 22:23
- mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam Sir. 22:25
- si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus Sir. 22:27
- fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in bonis illius laeteris Sir. 22:28
- in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et in hereditate illius coheres sis Sir. 22:29
- Domine pater et dominator vitae meae non relinquas me ne sinas me cadere in illis Sir. 23:1
- quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum Sir. 23:2
- et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus Sir. 23:3
- Domine pater et Deus vitae meae ne derelinquas me in cogitatu illorum Sir. 23:4
- doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in operibus nequissimis Sir. 23:7
- in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illo Sir. 23:8
- iurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa Sir. 23:9
- nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis Sir. 23:10
- sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur Sir. 23:11
- et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur enim retributione domus illius Sir. 23:14
- est et alia loquella contraria morti non inveniatur in hereditate Iacob Sir. 23:15
- etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in delictis non volutabunt Sir. 23:16
- indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa verbum peccati Sir. 23:17
- memento patris et matris tuae in medio enim magnatorum consistis Sir. 23:18
- ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas Sir. 23:19
- homo adsuetus in verbis inproperii in omnibus diebus suis non erudietur Sir. 23:20
- duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et perditionem Sir. 23:21
- et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem Sir. 23:23
- omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt Sir. 23:25
- et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes Sir. 23:28
- hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur Sir. 23:30
- primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi Sir. 23:33
- haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur Sir. 23:34
- derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitur Sir. 23:36
- et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini Sir. 23:37
- sapientiae laus sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur et in medio populi sui gloriabitur Sir. 24:1
- et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur Sir. 24:2
- in medio populo exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur Sir. 24:3
- in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur dicens Sir. 24:4
- ego in caelis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut nebula texi omnem terram Sir. 24:6
- ego in altis habitavi et thronus meus in columna nubis Sir. 24:7
- gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi et in fluctibus maris ambulavi Sir. 24:8
- et in omni terra steti et in omni populo Sir. 24:9
- et in omni gente primatum habui Sir. 24:10
- et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius morabor Sir. 24:11
- tunc praecepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit me requievit in tabernaculo meo Sir. 24:12
- et dixit mihi in Iacob inhabita et in Israhel hereditare et in electis meis ede radices Sir. 24:13
- ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi Sir. 24:14
- et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Hierusalem potestas mea Sir. 24:15
- et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea Sir. 24:16
- quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion Sir. 24:17
- et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rosae in Hiericho Sir. 24:18
- quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis Sir. 24:19
- in me gratia omnis vitae et veritatis in me omnis spes vitae et virtutis Sir. 24:25
- memoria mea in generatione saeculorum Sir. 24:28
- qui audit me non confundetur et qui operantur in me non peccabunt Sir. 24:30
- legem mandavit Moses in praeceptis iustitiarum et hereditatem domui Iacob et Israhel promissionis Sir. 24:33
- posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum in throno honoris sedentem in sempiternum Sir. 24:34
- qui implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum Sir. 24:35
- qui adimplet quasi Eufrates sensum qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis Sir. 24:36
- qui mittit disciplinam sicut lucem et adsistens quasi Geon in die vindemiae Sir. 24:37
- quoniam doctrinam quasi antelucanum inlumino omnibus et enarrabo illam usque in longinquo Sir. 24:44
- penetrabo inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et inluminabo sperantes in Deo Sir. 24:45
- adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam quaerentibus sapientiam et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum Sir. 24:46
- in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo et hominibus Sir. 25:1
- in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua Sir. 25:5
- novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus Sir. 25:9
- homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum Sir. 25:10
- beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se Sir. 25:11
- nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius Sir. 25:24
- ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto Sir. 25:27
- ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie Sir. 25:28
- si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum Sir. 25:35
- mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit Sir. 26:2
- pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis Sir. 26:3
- divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris Sir. 26:4
- a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit Sir. 26:5
- in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans Sir. 26:9
- fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur Sir. 26:12
- in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se Sir. 26:13
- sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius Sir. 26:21
- fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae Sir. 26:24
- in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit Sir. 26:25
- si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis Sir. 27:2
- si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua Sir. 27:4
- si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius Sir. 27:5
- si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum Sir. 27:9
- homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur Sir. 27:12
- in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto Sir. 27:13
- effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis Sir. 27:16
- in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum Sir. 27:26
- qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera Sir. 27:28
- et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo Sir. 27:29
- et in hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur Sir. 28:4
- tabitudo enim et mors inminet in mandatis Sir. 28:7
- homo enim iracundus incendit litem et vir peccator turbabit amicos et in medium pacem habentium inmittit inimicitiam Sir. 28:11
- lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente in gentem Sir. 28:16
- multi ceciderunt in ore gladii sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam Sir. 28:22
- beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia illius non transivit et qui non adtraxit iugum eius et in vinculis illius non est ligatus Sir. 28:23
- perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias iniustorum et in flamma sua non conburet iustos Sir. 28:26
- qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in illis et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedebit illos Sir. 28:27
- et adtende ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus insanabilis in mortem Sir. 28:30
- fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo Sir. 29:2
- confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est Sir. 29:3
- donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam Sir. 29:5
- et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur Sir. 29:6
- perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem Sir. 29:13
- pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum Sir. 29:14
- conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo Sir. 29:15
- viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis Sir. 29:24
- peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium Sir. 29:25
- melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio Sir. 29:28
- vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os Sir. 29:30
- transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros Sir. 29:32
- de filiis qui diligit filium suum adsiduat illi flagella ut laetetur in novissimo suo Sir. 30:1
- qui docet filium suum laudabitur in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur Sir. 30:2
- qui docet filium suum in zelum mittit inimicum et in medio amicorum gloriabitur in illo Sir. 30:3
- in vita ipsius vidit et laetatus est in illo in obitu illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis Sir. 30:5
- non conrideas illi ne doleas et in novissimo obstupescent dentes tui Sir. 30:10
- non des illi potestatem in iuventute et ne despicias cogitatus illius Sir. 30:11
- curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor animae Sir. 30:12
- doce filium tuum et operare in illum ne in turpitudinem illius offendas Sir. 30:13
- salus animae in sanctitate iustitiae et melior omni auro et argento et corpus validum quam census inmensus Sir. 30:15
- bona absconsa in ore cluso quasi adpositiones epularum circumpositae sepulchro Sir. 30:18
- tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum in consilio tuo Sir. 30:22
- miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te Sir. 30:24
- multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa Sir. 30:25
- splendidum cor bonum in epulis epulae enim illius diligenter fiunt Sir. 30:27
- laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum Sir. 31:3
- laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit Sir. 31:4
- multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum Sir. 31:6
- lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo Sir. 31:7
- beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris Sir. 31:8
- quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua Sir. 31:9
- quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit Sir. 31:10
- ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum Sir. 31:11
- nec conprimaris in convivio Sir. 31:17
- et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere Sir. 31:21
- quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem Sir. 31:22
- somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur Sir. 31:24
- et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates Sir. 31:25
- audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba Sir. 31:26
- in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi Sir. 31:27
- splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele Sir. 31:28
- in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae illius verum est Sir. 31:29
- diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum Sir. 31:30
- ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum Sir. 31:31
- aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius Sir. 31:32
- vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio Sir. 31:35
- in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius Sir. 31:41
- verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo Sir. 31:42
- rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis Sir. 32:1
- ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua Sir. 32:6
- gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini Sir. 32:7
- sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino Sir. 32:8
- adulescens loquere in tua causa vix Sir. 32:10
- in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens Sir. 32:12
- in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris Sir. 32:13
- et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude Sir. 32:15
- et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo Sir. 32:16
- qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea Sir. 32:19
- in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum Sir. 32:25
- in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum Sir. 32:27
- qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur Sir. 32:28
- timenti Dominum non occurrent mala sed in temptatione Deus illum conservat et liberabit a malis Sir. 33:1
- sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur quasi in procella navis Sir. 33:2
- et inmutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis dies festos celebraverunt ad horam Sir. 33:9
- ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam Sir. 33:10
- in multitudine disciplinae Domini separavit eos et inmutavit vias eorum Sir. 33:11
- quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare illud et disponere Sir. 33:13
- omnes viae eius secundum dispositionem eius sic homo in manu illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium suum Sir. 33:14
- contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum Sir. 33:15
- in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat replevi torcular Sir. 33:17
- filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte paeniteat te et depreceris pro illis Sir. 33:20
- melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum Sir. 33:22
- in omnibus operibus tuis praecellens esto Sir. 33:23
- ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam Sir. 33:24
- operatur in disciplina et quaerit requiescere laxa manus illi et quaerit libertatem Sir. 33:26
- servo malivolo tortura et conpedes mitte illum in operatione ne vacet Sir. 33:28
- in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine iudicio nihil facias grave Sir. 33:30
- si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum Sir. 33:31
- et extollens discesserit quem quaeres et in qua via quaeras illum nescis Sir. 33:33
- et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum Sir. 34:6
- multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis Sir. 34:7
- sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur Sir. 34:8
- qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum Sir. 34:9
- qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam Sir. 34:10
- spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius benedicentur Sir. 34:14
- spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se Sir. 34:15
- Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae Sir. 34:22
- dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis Sir. 34:23
- qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui Sir. 34:24
- qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum Sir. 34:26
- sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet Sir. 34:31
- oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi Sir. 35:8
- in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas Sir. 35:11
- da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum Sir. 35:12
- non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet Sir. 35:16
- a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis Sir. 35:19
- qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit Sir. 35:20
- et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum Sir. 35:22
- speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis Sir. 35:26
- sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis Sir. 36:4
- in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem Sir. 36:11
- da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores Sir. 36:17
- secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum Sir. 36:19
- cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem Sir. 36:28
- sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore tribulationis adversarius erit Sir. 37:4
- non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis illius in operibus tuis Sir. 37:6
- omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso Sir. 37:8
- ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi Sir. 37:10
- cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non adtendas his in omni consilio Sir. 37:14
- cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi Sir. 37:16
- et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam Sir. 37:19
- vita viri in numero dierum dies autem Israhel innumerabiles sunt Sir. 37:28
- sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit vivens in aeternum Sir. 37:29
- fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi potestatem Sir. 37:30
- noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam Sir. 37:32
- in multis enim escis erit infirmitas et aplestia adpropinquabit usque ad cholera Sir. 37:33
- disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur Sir. 38:3
- ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis Sir. 38:6
- in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius Sir. 38:7
- fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te Sir. 38:9
- est enim tempus quando in manus eorum incurras Sir. 38:13
- qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici Sir. 38:15
- fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius Sir. 38:16
- in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius Sir. 38:20
- non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum Sir. 38:21
- in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui Sir. 38:24
- sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur Sir. 38:25
- qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum Sir. 38:26
- cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum Sir. 38:27
- sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus Sir. 38:28
- sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur Sir. 38:29
- cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione Sir. 38:31
- sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius Sir. 38:32
- in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam Sir. 38:33
- omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est Sir. 38:35
- et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient Sir. 38:37
- super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur Sir. 38:38
- sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi Sir. 38:39
- sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit Sir. 39:1
- narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit Sir. 39:2
- occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur Sir. 39:3
- in medio magnatorum ministrabit et in conspectu praesidis apparebit Sir. 39:4
- in terram alienarum gentium pertransiet bona enim et mala in hominibus temptavit Sir. 39:5
- cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum et in conspectu Altissimi deprecabitur Sir. 39:6
- aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur Sir. 39:7
- et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino Sir. 39:9
- ipse diriget consilium eius et disciplinam et in absconditis suis consiliabitur Sir. 39:10
- ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur Sir. 39:11
- conlaudabunt multi sapientiam eius et usque in saeculum non delebitur Sir. 39:12
- non recedet memoria eius et nomen eius requiretur a generatione in generationem Sir. 39:13
- in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivum aquarum fructificate Sir. 39:17
- florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis Sir. 39:19
- date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic dicetis in confessione Sir. 39:20
- in verbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone oris eius sicut exceptoria aquarum Sir. 39:22
- quoniam in praecepto ipsius placor fit et non est minoratio in salute illius Sir. 39:23
- a saeculo usque in saeculum respicit et nihil est mirabile in conspectu eius Sir. 39:25
- non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in tempore suo quaerentur Sir. 39:26
- quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius Sir. 39:29
- haec omnia sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur Sir. 39:32
- sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua Sir. 39:33
- in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius qui fecit illos confundent Sir. 39:34
- bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea vindicans in exterminium impios Sir. 39:36
- in mandatis eius epulabuntur et super terram in necessitatem praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum Sir. 39:37
- propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et in scripta dimisi Sir. 39:38
- non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore suo conprobabuntur Sir. 39:40
- et nunc in omni corde et ore conlaudate et benedicite nomen Domini Sir. 39:41
- occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium Sir. 40:1
- residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere Sir. 40:3
- et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius Sir. 40:5
- modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus Sir. 40:6
- conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem Sir. 40:7
- omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur Sir. 40:11
- omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit Sir. 40:12
- substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt Sir. 40:13
- in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent Sir. 40:14
- gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet Sir. 40:17
- vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum Sir. 40:18
- amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro Sir. 40:23
- fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit Sir. 40:24
- non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium Sir. 40:27
- fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere Sir. 40:29
- vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis Sir. 40:30
- in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit Sir. 40:32
- o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis Sir. 41:1
- viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum Sir. 41:2
- et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni Sir. 41:6
- non est enim in inferno accusatio vitae Sir. 41:7
- de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio Sir. 41:10
- et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra Sir. 41:12
- omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem Sir. 41:13
- luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur Sir. 41:14
- bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in aevo Sir. 41:16
- disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque Sir. 41:17
- verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo Sir. 41:19
- non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide Sir. 41:20
- a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas Sir. 41:23
- de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti Sir. 41:24
- non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas Sir. 42:1
- de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum Sir. 42:8
- filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat Sir. 42:9
- nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur Sir. 42:10
- super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi Sir. 42:11
- omni homini noli intendere in specie et in medio mulierum noli commorari Sir. 42:12
- melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium Sir. 42:14
- memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in sermonibus Domini opera eius Sir. 42:15
- nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua Sir. 42:17
- abyssum et cor hominum investigavit et in astutia illorum excogitavit Sir. 42:18
- cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt revelans vestigia occultorum Sir. 42:19
- magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum et usque in saeculum neque adiectum est Sir. 42:21
- omnia haec vivent et manent in saeculum et in omni necessitate omnia obaudiunt ei Sir. 42:24
- altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione gloriae Sir. 43:1
- sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi Sir. 43:2
- in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris Sir. 43:3
- magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit iter Sir. 43:5
- et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum aevi Sir. 43:6
- a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione Sir. 43:7
- mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione Sir. 43:8
- vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens Sir. 43:9
- species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis Dominus Sir. 43:10
- in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in vigiliis suis Sir. 43:11
- vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo Sir. 43:12
- gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum Sir. 43:13
- in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis Sir. 43:16
- in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus Sir. 43:17
- medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum Sir. 43:24
- in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus Sir. 43:25
- propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone eius conposita sunt omnia Sir. 43:28
- multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus Sir. 43:29
- laus patrum laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua Sir. 44:1
- dominantes in potestatibus suis homines magni virtute et prudentia sua praediti nuntiantes in dignitate prophetarum Sir. 44:3
- et imperantes in praesenti populo et virtute prudentiae populi sanctissima verba Sir. 44:4
- in pueritia sua requirentes modos musicos et narrantes carmina in scriptura Sir. 44:5
- homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes pacificantes in domibus suis Sir. 44:6
- omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus Sir. 44:7
- hereditas nepotum illorum et in testamentis stetit semen eorum Sir. 44:12
- et filii ipsorum propter illos usque in aeternum manet semen eorum et gloria eorum non derelinquetur Sir. 44:13
- corpora ipsorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet in generationes et generationes Sir. 44:14
- Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det gentibus paenitentiam Sir. 44:16
- Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio Sir. 44:17
- Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo Sir. 44:20
- in carne eius stare fecit testamentum et in temptatione inventus est fidelis Sir. 44:21
- ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere illum quasi terrae cumulum Sir. 44:22
- et in Isaac eodem fecit modo propter Abraham patrem ipsius Sir. 44:24
- agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit ei partem in tribus duodecim Sir. 44:26
- et conservavit illis homines misericordiae invenientes gratiam in oculis omnis carnis Sir. 44:27
- dilectus a Deo et hominibus Moses cuius memoria in benedictione est Sir. 45:1
- similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis monstra placavit Sir. 45:2
- glorificavit illum in conspectu regum et iussit illi coram populo suo et ostendit illi gloriam suam Sir. 45:3
- in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit illum de omni carne Sir. 45:4
- audivit eum et vocem ipsius et induxit illum in nubem Sir. 45:5
- statuit ei testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis et beatificavit illum in gloria Sir. 45:8
- et circumcinxit illum zonam gloriae induit illum stolam gloriae et coronavit illum in vasis virtutis Sir. 45:9
- circumpedes et femoralia et umeralem posuit ei et cinxit illum tintinabulis aureis plurimis in gyro Sir. 45:10
- dare sonitum in successu suo auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae Sir. 45:11
- torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri et opere lapidarii sculptilis in memoriam secundum numerum tribuum Israhel Sir. 45:13
- factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo Sir. 45:19
- ipsum elegit eum ab omni vivente adferre sacrificium Deo incensum et bonum odorem in memoriam placere populo suo Sir. 45:20
- dedit illi in praeceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israhel Sir. 45:21
- quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam Sir. 45:22
- vidit Dominus Deus et non placuit illi et consumpti sunt in impetu iracundiae Sir. 45:23
- fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis Sir. 45:24
- panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia Domini edent quae dedit ipsi et semini eius Sir. 45:26
- ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi in gente ipse enim pars eius est et hereditas Sir. 45:27
- et Finees filius Eleazari tertius in gloria est in imitando tantum in timore Domini Sir. 45:28
- et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate animae suae placuit de Israhel Sir. 45:29
- ideo statuit ad illum testamentum pacis principem sanctorum et gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in aeternum Sir. 45:30
- et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda hereditas ipsi et semini eius ut daret sapientiam in cor nostrum iudicare gentem suam in iustitia ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum aeternam fecit Sir. 45:31
- fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum Sir. 46:1
- maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israhel Sir. 46:2
- quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas Sir. 46:3
- aut non in iracundia eius inpeditus est sol et una dies facta est quasi duo Sir. 46:5
- invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis Sir. 46:6
- impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios Sir. 46:7
- et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae Sir. 46:9
- et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel Sir. 46:10
- et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem Sir. 46:11
- ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo Sir. 46:14
- et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria Sir. 46:15
- dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua Sir. 46:16
- in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta Sir. 46:17
- et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis Sir. 46:18
- et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati Sir. 46:19
- et intonuit e caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam Sir. 46:20
- et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo Sir. 46:22
- et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis Sir. 46:23
- post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David Sir. 47:1
- cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua Sir. 47:3
- in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem Goliae Sir. 47:5
- ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae Sir. 47:6
- sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae Sir. 47:7
- conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum Sir. 47:8
- in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae Sir. 47:9
- et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos Sir. 47:11
- et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem Sir. 47:12
- Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel Sir. 47:13
- Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua Sir. 47:15
- et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua Sir. 47:17
- in cantilenis et proverbiis et conparationibus et interpretationibus miratae sunt te terrae Sir. 47:18
- et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel Sir. 47:19
- et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore Sir. 47:21
- dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam Sir. 47:22
- qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini Sir. 48:2
- sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi Sir. 48:4
- qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei Sir. 48:5
- qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis Sir. 48:7
- qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum Sir. 48:9
- beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt Sir. 48:11
- Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum Sir. 48:13
- in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius Sir. 48:15
- in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram Sir. 48:16
- et relicta est gens perpauca et princeps in domo David Sir. 48:17
- Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum Sir. 48:19
- in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua Sir. 48:20
- non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae Sir. 48:23
- nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei Sir. 48:25
- in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam Sir. 48:26
- spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum Sir. 48:27
- memoria Iosiae in conpositione odoris facti opus pigmentarii Sir. 49:1
- in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini Sir. 49:2
- ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis Sir. 49:3
- et gubernavit ad Dominum cor ipsius in diebus peccatorum corroboravit pietatem Sir. 49:4
- incenderunt electam sanctitatis civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Hieremiae Sir. 49:8
- Ezechihel qui vidit conspectum gloriae quam ostendit illi in curru cherubin Sir. 49:10
- nam commemoratus est inimicorum in imbri et benefacere illis qui ostenderunt rectas vias Sir. 49:11
- et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo nam rogaverunt Iacob et redimerunt se in fide virtutis Sir. 49:12
- quomodo amplificemus Zorobabel nam et ipse quasi signum in dextera manu in Israhel Sir. 49:13
- et Iesum Iosedec qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria sempiterna Sir. 49:14
- et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras qui erexit domos nostras Sir. 49:15
- nemo natus est in terra qualis Enoch nam et ipse receptus est a terra Sir. 49:16
- Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam Sir. 49:19
- Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit Sir. 50:1
- in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum Sir. 50:3
- qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est Sir. 50:5
- quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet Sir. 50:6
- et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei Sir. 50:7
- quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis Sir. 50:8
- quasi ignis effulgens et tus ardens in igni Sir. 50:9
- quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis Sir. 50:11
- in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum Sir. 50:12
- in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano Sir. 50:13
- sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua Sir. 50:14
- oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis Sir. 50:15
- porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae Sir. 50:16
- et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi Sir. 50:17
- tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo Sir. 50:18
- tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso Sir. 50:19
- et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus Sir. 50:20
- et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt Sir. 50:21
- tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari Sir. 50:22
- et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiam Sir. 50:24
- det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos Sir. 50:25
- credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis Sir. 50:26
- qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus qui habitat in Sicimis Sir. 50:28
- doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo Sir. 50:29
- beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper Sir. 50:30
- et liberasti corpus meum a perditione a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium et in conspectu adstantium factus es mihi adiutor Sir. 51:3
- a pressura flammae quae circumdedit me et in medio ignis non sum aestuatus Sir. 51:6
- invocavi Dominum patrem Domini mei ut non derelinquat me in die tribulationis meae et in tempore superborum sine adiutorio Sir. 51:14
- laudabo nomen tuum adsidue et conlaudabo illum in confessione exaudita est oratio mea Sir. 51:15
- cum adhuc iunior sum priusquam oberrem quaesivi sapientiam palam in oratione mea Sir. 51:18
- ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam defloriet tamquam praecox uva Sir. 51:19
- laetatum est cor meum in ea ambulavit pes meus iter rectum a iuventute mea investigabam eam Sir. 51:20
- multam inveni in me ipso sapientiam multum profeci in ea Sir. 51:22
- conluctata est anima mea in illa et in faciendo eam confirmatus sum Sir. 51:25
- manus meas extendi in altum et insapientia eius luxi Sir. 51:26
- animam meam direxi ad illam et in agnitione inveni eam Sir. 51:27
- dedit enim mihi Dominus linguam mercedem meam et in ipsa laudabo eum Sir. 51:30
- adpropiate ad me indocti et congregate vos in domum disciplinae Sir. 51:31
- quid adhuc retardatis et quid dicitis in his animae vestrae sitiunt vehementer Sir. 51:32
- et collum vestrum subicite sub iugo et suscipiat anima vestra disciplinam in proximo est enim invenire eam Sir. 51:34
- adsumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum aurum possidete in ea Sir. 51:36
- laetetur anima vestra in misericordia eius et non confundemini in laude ipsius Sir. 51:37
- operamini opus vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo Sir. 51:38
- et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit Sir. 52:1
- Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum neque in terra deorsum Sir. 52:2
- qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis euntibus in conspectu tuo in toto corde Sir. 52:3
- servans puero tuo David quae locutus es illi et locutus es in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste Sir. 52:4
- et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae locutus es illi dicens non deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israhel Sir. 52:5
- verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis meis ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo Sir. 52:6
- quoniam si vere habitabit Deus cum hominibus in terra Sir. 52:8
- ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc locum Sir. 52:11
- et exaudias precationem pueri tui et populi tui Israhel si oraverint in loco isto Sir. 52:12
- et exaudias in loco habitationis de caelo et exaudias et propitius sis si peccaverit vir iuxta te Sir. 52:13
- visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda Isa. 1:1
- a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo Isa. 1:6
- terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili Isa. 1:7
- et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur Isa. 1:8
- cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis Isa. 1:12
- quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae Isa. 1:21
- argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua Isa. 1:22
- Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia Isa. 1:27
- et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum omnes gentes Isa. 2:2
- et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem Isa. 2:3
- et iudicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad proelium Isa. 2:4
- domus Iacob venite et ambulemus in lumine Domini Isa. 2:5
- ingredere in petram abscondere fossa humo a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius Isa. 2:10
- oculi sublimis hominis humiliati sunt et incurvabitur altitudo virorum exaltabitur autem Dominus solus in die illa Isa. 2:11
- et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa Isa. 2:17
- et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius cum surrexerit percutere terram Isa. 2:19
- in die illa proiciet homo idola argenti sui et simulacra auri sui quae fecerat sibi ut adoraret talpas et vespertiliones Isa. 2:20
- quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius quia excelsus reputatus est ipse Isa. 2:22
- respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi Isa. 3:7
- vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei Isa. 3:11
- Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra Isa. 3:14
- et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant Isa. 3:16
- in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas Isa. 3:18
- et anulos et gemmas in fronte pendentes Isa. 3:21
- pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio Isa. 3:25
- et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit Isa. 3:26
- et adprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur tantummodo vocetur nomen tuum super nos aufer obprobrium nostrum Isa. 4:1
- in die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria et fructus terrae sublimis et exultatio his qui salvati fuerint de Israhel Isa. 4:2
- et erit omnis qui relictus fuerit in Sion et residuus in Hierusalem sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Hierusalem Isa. 4:3
- et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi invocatus est nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte super omnem enim gloriam protectio Isa. 4:5
- et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia Isa. 4:6
- cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei Isa. 5:1
- et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam electam et aedificavit turrem in medio eius et torcular extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas Isa. 5:2
- et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae auferam sepem eius et erit in direptionem diruam maceriam eius et erit in conculcationem Isa. 5:5
- vae qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci numquid habitabitis soli vos in medio terrae Isa. 5:8
- in auribus meis sunt haec Domini exercituum nisi domus multae desertae fuerint grandes et pulchrae absque habitatore Isa. 5:9
- cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis Isa. 5:12
- et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia Isa. 5:16
- et pascentur agni iuxta ordinem suum et deserta in ubertatem versa advenae comedent Isa. 5:17
- vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum Isa. 5:18
- vae qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum Isa. 5:20
- vae qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismet ipsis prudentes Isa. 5:21
- ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Isa. 5:25
- non est deficiens neque laborans in eo non dormitabit neque dormiet neque solvetur cingulum renum eius nec rumpetur corrigia calciamenti eius Isa. 5:27
- et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis et lux obtenebrata est in caligine eius Isa. 5:30
- in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant implebant templum Isa. 6:1
- et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis Isa. 6:5
- et volavit ad me unus de seraphin et in manu eius calculus quem forcipe tulerat de altari Isa. 6:6
- et longe faciet Dominus homines et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae Isa. 6:12
- et adhuc in ea decimatio et convertetur et erit in ostensionem sicut terebinthus et sicuti quercus quae expandit ramos suos semen sanctum erit id quod steterit in ea Isa. 6:13
- et factum est in diebus Ahaz filii Ioatham filii Oziae regis Iuda ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum contra eam et non potuerunt debellare eam Isa. 7:1
- et dixit Dominus ad Isaiam egredere in occursum Ahaz tu et qui derelictus est Iasub filius tuus ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis Isa. 7:3
- et dices ad eum vide ut sileas noli timere et cor tuum ne formidet a duobus caudis titionum fumigantium istorum in ira furoris Rasin et Syriae et filii Romeliae Isa. 7:4
- ascendamus ad Iudam et suscitemus eum et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel Isa. 7:6
- pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra Isa. 7:11
- et erit in die illa sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti et api quae est in terra Assur Isa. 7:18
- et venient et requiescent omnes in torrentibus vallium et cavernis petrarum et in omnibus frutectis et in universis foraminibus Isa. 7:19
- in die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans Flumen sunt in rege Assyriorum caput et pilos pedum et barbam universam Isa. 7:20
- et erit in die illa nutriet homo vaccam boum et duas oves Isa. 7:21
- et prae ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae Isa. 7:22
- et erit in die illa omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis et in spinas et in vepres erunt Isa. 7:23
- cum sagittis et arcu ingredientur illuc vepres enim et spinae erunt in universa terra Isa. 7:24
- et omnes montes qui in sarculo sarientur non veniet illuc terror spinarum et veprium et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris Isa. 7:25
- et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare Isa. 8:1
- haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens Isa. 8:11
- et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem Isa. 8:14
- liga testimonium signa legem in discipulis meis Isa. 8:16
- ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion Isa. 8:18
- et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis Isa. 8:19
- populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis Isa. 9:2
- multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia Isa. 9:3
- iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius superasti sicut in die Madian Isa. 9:4
- quia omnis violenta praedatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis Isa. 9:5
- multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum zelus Domini exercituum faciet hoc Isa. 9:7
- verbum misit Dominus in Iacob et cecidit in Israhel Isa. 9:8
- et sciet populus omnis Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes Isa. 9:9
- et elevabit Dominus hostes Rasin super eum et inimicos eius in tumultum vertet Isa. 9:11
- Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente et devorabunt Israhel toto ore in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Isa. 9:12
- propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Isa. 9:17
- succensa est enim quasi ignis impietas veprem et spinam vorabit et succendetur in densitate saltus et convolvetur superbia fumi Isa. 9:18
- in ira Domini exercituum conturbata est terra et erit populus quasi esca ignis vir fratri suo non parcet Isa. 9:19
- in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta Isa. 9:21
- ut opprimerent in iudicio pauperes et vim facerent causae humilium populi mei ut essent viduae praeda eorum et pupillos diriperent Isa. 10:2
- quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis ad cuius fugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam vestram Isa. 10:3
- vae Assur virga furoris mei et baculus ipse in manu eorum indignatio mea Isa. 10:5
- ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum Isa. 10:6
- et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum eius Isa. 10:12
- dixit enim in fortitudine manus meae feci et in sapientia mea intellexi et abstuli terminos populorum et principes eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublime residentes Isa. 10:13
- numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est Isa. 10:15
- propter hoc mittet Dominator Deus exercituum in pinguibus eius tenuitatem et subtus gloriam eius succensa ardebit quasi conbustio ignis Isa. 10:16
- et erit lumen Israhel in igne et Sanctus eius in flamma et succendetur et devorabitur spina eius et vepres in die una Isa. 10:17
- et erit in die illa non adiciet residuum Israhel et hii qui fugerint de domo Iacob inniti super eo qui percutit eos sed innitetur super Dominum Sanctum Israhel in veritate Isa. 10:20
- consummationem enim et adbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae Isa. 10:23
- propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Aegypti Isa. 10:24
- et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Aegypti Isa. 10:26
- et erit in die illa auferetur onus eius de umero tuo et iugum eius de collo tuo et conputrescet iugum a facie olei Isa. 10:27
- veniet in Aiath transibit in Magron apud Machmas commendabit vasa sua Isa. 10:28
- adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiae Sion collem Hierusalem Isa. 10:32
- ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore et excelsi statura succidentur et sublimes humiliabuntur Isa. 10:33
- sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in aequitate pro mansuetis terrae et percutiet terram virga oris sui et spiritu labiorum suorum interficiet impium Isa. 11:4
- et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet Isa. 11:8
- non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquae maris operientes Isa. 11:9
- in die illa radix Iesse qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum Isa. 11:10
- et erit in die illa adiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui quod relinquetur ab Assyriis et ab Aegypto et a Fetros et ab Aethiopia et ab Aelam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris Isa. 11:11
- et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israhel et dispersos Iuda colliget a quattuor plagis terrae Isa. 11:12
- et volabunt in umeros Philisthim per mare simul praedabuntur filios orientis Idumea et Moab praeceptum manus eorum et filii Ammon oboedientes erunt Isa. 11:14
- et desolabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super Flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet eum in septem rivis ita ut transeant per eum calciati Isa. 11:15
- et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis sicut fuit Israhel in die qua ascendit de terra Aegypti Isa. 11:16
- et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me Isa. 12:1
- ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem Isa. 12:2
- haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris Isa. 12:3
- et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius Isa. 12:4
- cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra Isa. 12:5
- exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel Isa. 12:6
- ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea Isa. 13:3
- vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli Isa. 13:4
- ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea Isa. 13:9
- quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo Isa. 13:10
- omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio Isa. 13:15
- infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur Isa. 13:16
- et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram Isa. 13:19
- non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi Isa. 13:20
- et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis Isa. 13:22
- et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum et possidebit eos domus Israhel super terram Domini in servos et ancillas et erunt capientes eos qui se ceperant et subicient exactores suos Isa. 14:2
- et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura qua ante servisti Isa. 14:3
- caedentem populos in indignatione plaga insanabili subicientem in furore gentes persequentem crudeliter Isa. 14:6
- infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantas omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis omnes principes nationum Isa. 14:9
- quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane oriebaris corruisti in terram qui vulnerabas gentes Isa. 14:12
- qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis Isa. 14:13
- verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci Isa. 14:15
- omnes reges gentium universi dormierunt in gloria vir in domo sua Isa. 14:18
- non habebis consortium neque cum eis in sepultura tu enim terram disperdisti tu populum occidisti non vocabitur in aeternum semen pessimorum Isa. 14:20
- praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum eorum non consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt faciem orbis civitatum Isa. 14:21
- et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum et scopabo eam in scopa terens dicit Dominus exercituum Isa. 14:23
- sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis iugum eius et onus illius ab umero eorum tolletur Isa. 14:25
- in anno quo mortuus est rex Ahaz factum est onus istud Isa. 14:28
- et pascentur primogeniti pauperum et pauperes fiducialiter requiescent et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam Isa. 14:30
- et quid respondebitur nuntiis gentis quia Dominus fundavit Sion et in ipsa sperabunt pauperes populi eius Isa. 14:32
- ascendit domus et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo et super Medaba Moab ululabit in cunctis capitibus eius calvitium omnis barba radetur Isa. 15:2
- in triviis eius accincti sunt sacco super tecta eius et in plateis eius omnis ululat descendit in fletum Isa. 15:3
- cor meum ad Moab clamabit vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem per ascensum enim Luith flens ascendet et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt Isa. 15:5
- et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon Isa. 16:2
- ini consilium coge concilium pone quasi noctem umbram tuam in meridie absconde fugientes et vagos ne prodas Isa. 16:3
- et praeparabitur in misericordia solium et sedebit super eum in veritate in tabernaculo David iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens quod iustum est Isa. 16:5
- quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella eius usque ad Iazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines eius relictae sunt transierunt mare Isa. 16:8
- super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama inebriabo te lacrima mea Esebon et Eleale quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium inruit Isa. 16:9
- et auferetur laetitia et exultatio de Carmelo et in vineis non exultabit neque iubilabit vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat vocem calcantium abstuli Isa. 16:10
- et nunc locutus est Dominus dicens in tribus annis quasi anni mercennarii auferetur gloria Moab super omni populo multo et relinquetur parvus et modicus nequaquam multus Isa. 16:14
- onus Damasci ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus lapidum in ruina Isa. 17:1
- et erit in die illa adtenuabitur gloria Iacob et pingue carnis eius marcescet Isa. 17:4
- et erit sicut congregans in messe quod restiterit et brachium eius spicas leget et erit sicut quaerens spicas in valle Rafaim Isa. 17:5
- et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus eius fructus eius dicit Dominus Deus Israhel Isa. 17:6
- in die illa inclinabitur homo ad factorem suum et oculi eius ad Sanctum Israhel respicient Isa. 17:7
- in die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae sicut aratra et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israhel et erit deserta Isa. 17:9
- in die plantationis tuae labrusca et mane semen tuum florebit ablata est messis in die hereditatis et dolebit graviter Isa. 17:11
- in tempore vespere et ecce turbatio in matutino et non subsistet haec est pars eorum qui vastaverunt nos et sors diripientium nos Isa. 17:14
- qui mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas ite angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam ad populum terribilem post quem non est alius gentem expectantem expectantem et conculcatam cuius diripuerunt flumina terram eius Isa. 18:2
- omnes habitatores orbis qui moramini in terra cum elevatum fuerit signum in montibus videbitis et clangorem tubae audietis Isa. 18:3
- quia haec dicit Dominus ad me quiescam et considerabo in loco meo sicut meridiana lux clara est et sicut nubes roris in die messis Isa. 18:4
- in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a gente expectante expectante et conculcata cuius diripuerunt flumina terram eius ad locum nominis Domini exercituum montem Sion Isa. 18:7
- onus Aegypti ecce Dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Aegyptum et movebuntur simulacra Aegypti a facie eius et cor Aegypti tabescet in medio eius Isa. 19:1
- et disrumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius et consilium eius praecipitabo et interrogabunt simulacra sua et divinos suos et pythones et ariolos Isa. 19:3
- et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium et rex fortis dominabitur eorum ait Dominus Deus exercituum Isa. 19:4
- et maerebunt piscatores et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum et expandentes rete super faciem aquae marcescent Isa. 19:8
- Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens Isa. 19:14
- in die illa erit Aegyptus quasi mulieres et stupebunt et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum quam ipse movebit super eam Isa. 19:16
- et erit terra Iuda Aegypto in festivitatem omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum quod ipse cogitavit super eam Isa. 19:17
- in die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan et iurantes per Dominum exercituum civitas Solis vocabitur una Isa. 19:18
- in die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti et titulus iuxta terminum eius Domini Isa. 19:19
- et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos Isa. 19:20
- et cognoscetur Dominus ab Aegypto et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa et colent eum in hostiis et muneribus et vota vovebunt Domino et solvent Isa. 19:21
- in die illa erit via de Aegypto in Assyrios et intrabit Assyrius Aegyptum et Aegyptius in Assyrios et servient Aegyptii Assur Isa. 19:23
- in die illa erit Israhel tertius Aegyptio et Assyrio benedictio in medio terrae Isa. 19:24
- in anno quo ingressus est Tharthan in Azotum cum misisset eum Sargon rex Assyriorum et pugnasset contra Azotum et cepisset eam Isa. 20:1
- in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens vade et solve saccum de lumbis tuis et calciamenta tua tolle de pedibus tuis et fecit sic vadens nudus et disculciatus Isa. 20:2
- et dicet habitator insulae huius in die illa ecce haec erat spes nostra ad quos confugimus in auxilium ut liberaret nos a facie regis Assyriorum et quomodo effugere poterimus nos Isa. 20:6
- emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum Isa. 21:4
- pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum Isa. 21:5
- ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram Isa. 21:9
- onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim Isa. 21:13
- quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar Isa. 21:16
- onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta Isa. 22:1
- clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello Isa. 22:2
- dies enim interfectionis et conculcationis et fletuum Domino Deo exercituum in valle Visionis scrutans murum et magnificus super montem Isa. 22:5
- et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum et equites ponent sedes suas in porta Isa. 22:7
- et revelabitur operimentum Iudae et videbis in die illa armamentarium domus saltus Isa. 22:8
- et vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum ad calvitium et ad cingulum sacci Isa. 22:12
- et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum Isa. 22:14
- haec dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam praepositum templi Isa. 22:15
- quid tu hic aut quasi quis hic quia excidisti tibi hic sepulchrum excidisti in excelso memoriam diligenter in petra tabernaculum tibi Isa. 22:16
- coronans coronabit te tribulatione quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ibi morieris et ibi erit currus gloriae tuae ignominia domus Domini tui Isa. 22:18
- et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciae Isa. 22:20
- et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo confortabo eum et potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem et domui Iuda Isa. 22:21
- et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriae domui patris sui Isa. 22:23
- in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est Isa. 22:25
- tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te Isa. 23:2
- in aquis multis semen Nili messis fluminis fruges eius et facta est negotiatio gentium Isa. 23:3
- cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro Isa. 23:5
- transite maria ululate qui habitatis in insula Isa. 23:6
- numquid non haec vestra est quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum Isa. 23:7
- et dixit non adicies ultra ut glorieris calumniam sustinens virgo filia Sidonis in Cetthim consurgens transfreta ibi quoque non erit requies tibi Isa. 23:12
- ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos eius suffoderunt domos eius posuerunt eam in ruinam Isa. 23:13
- et erit in die illa in oblivione eris o Tyre septuaginta annis sicut dies regis unius post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis Isa. 23:15
- et erunt negotiatio eius et mercedes eius sanctificatae Domino non condentur neque reponentur quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio eius ut manducent in saturitatem et vestiantur usque ad vetustatem Isa. 23:18
- clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae Isa. 24:11
- relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas Isa. 24:12
- quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia Isa. 24:13
- propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel Isa. 24:15
- et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae Isa. 24:18
- et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram Isa. 24:21
- et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur Isa. 24:22
- et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus Isa. 24:23
- quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificetur Isa. 25:2
- quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem Isa. 25:4
- sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis et quasi calore sub nube torrente propaginem fortium marcescere facies Isa. 25:5
- et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae defecatae Isa. 25:6
- et praecipitabit in monte isto faciem vinculi conligati super omnes populos et telam quam orditus est super universas nationes Isa. 25:7
- praecipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de universa terra quia Dominus locutus est Isa. 25:8
- et dicet in die illa ecce Deus noster iste expectavimus eum et salvabit nos iste Dominus sustinuimus eum exultabimus et laetabimur in salutari eius Isa. 25:9
- quia requiescet manus Domini in monte isto et triturabitur Moab sub eo sicuti teruntur paleae in plaustro Isa. 25:10
- et munimenta sublimium murorum tuorum concident et humiliabuntur et detrahentur in terram usque ad pulverem Isa. 25:12
- in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale Isa. 26:1
- vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus Isa. 26:3
- sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo forti in perpetuum Isa. 26:4
- quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem Isa. 26:5
- et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae Isa. 26:8
- anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis Isa. 26:9
- misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini Isa. 26:10
- Domine Deus noster possederunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui Isa. 26:13
- Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua eis Isa. 26:16
- sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua Domine Isa. 26:17
- concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae Isa. 26:18
- vivent mortui tui interfecti mei resurgent expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam Isa. 26:19
- vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio Isa. 26:20
- in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est Isa. 27:1
- in die illa vinea meri cantabit ei Isa. 27:2
- indignatio non est mihi quis dabit me spinam et veprem in proelio gradiar super eam succendam eam pariter Isa. 27:4
- in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam meditata est in spiritu suo duro per diem aestus Isa. 27:8
- in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei Isa. 27:11
- et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo Fluminis usque ad torrentem Aegypti et vos congregabimini unus et unus filii Israhel Isa. 27:12
- et erit in die illa clangetur in tuba magna et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum et qui eiecti erant in terra Aegypti et adorabunt Dominum in monte sancto in Hierusalem Isa. 27:13
- vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino Isa. 28:1
- in die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum exultationis residuo populi sui Isa. 28:5
- verum hii quoque prae vino nescierunt et prae ebrietate erraverunt sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium Isa. 28:7
- in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad populum istum Isa. 28:11
- propter hoc audite verbum Domini viri inlusores qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem Isa. 28:14
- idcirco haec dicit Dominus Deus ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet Isa. 28:16
- et ponam iudicium in pondere et iustitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt Isa. 28:17
- et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem Isa. 28:18
- quandocumque pertransierit tollet vos quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui Isa. 28:19
- sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo Isa. 28:21
- nonne cum adaequaverit faciem eius seret gith et cyminum sparget et ponet triticum per ordinem et hordeum et milium et viciam in finibus suis Isa. 28:25
- et erudiet eum illud in iudicio Deus suus docebit eum illud Isa. 28:26
- non enim in serris triturabitur gith nec rota plaustri super cyminum circumiet sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo Isa. 28:27
- panis autem comminuetur verum non in perpetuum triturans triturabit illum neque vexabit eum rota plaustri nec in ungulis suis comminuet eum Isa. 28:28
- et circumdabo quasi spheram in circuitu tuo et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam Isa. 29:3
- eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur in tonitru et commotione terrae et voce magna turbinis et tempestatis et flammae ignis devorantis Isa. 29:6
- vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos Isa. 29:15
- nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in Chermel et Chermel in saltum reputabitur Isa. 29:17
- et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt Isa. 29:18
- et addent mites in Domino laetitiam et pauperes homines in Sancto Israhel exultabunt Isa. 29:19
- qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta subplantabant et declinaverunt frustra a iusto Isa. 29:21
- sed cum viderit filios suos opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israhel praedicabunt Isa. 29:23
- qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum et os meum non interrogastis sperantes auxilium in fortitudine Pharao et habentes fiduciam in umbra Aegypti Isa. 30:2
- et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam Isa. 30:3
- erant enim in Tanis principes tui et nuntii tui usque ad Anes pervenerunt Isa. 30:4
- omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem sed in confusionem et obprobrium Isa. 30:5
- onus iumentorum austri in terra tribulationis et angustiae leaena et leo ex eis vipera et regulus volans portantes super umeros iumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit Isa. 30:6
- nunc ingressus scribe eis super buxum et in libro diligenter exara illud et erit in die novissimo in testimonium usque ad aeternum Isa. 30:8
- propterea haec dicit Sanctus Israhel pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in calumniam et tumultum et innixi estis super eo Isa. 30:12
- propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso quoniam subito dum non speratur veniet contritio eius Isa. 30:13
- et comminuetur sicut conteritur lagoena figuli contritione pervalida et non invenietur de fragmentis eius testa in qua portetur igniculus de incendio aut hauriatur parum aquae de fovea Isa. 30:14
- quia haec dicit Dominus Deus Sanctus Israhel si revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra et noluistis Isa. 30:15
- mille homines a facie terroris unius et a facie terroris quinque fugietis donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis et quasi signum super collem Isa. 30:17
- populus enim Sion habitabit in Hierusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi Isa. 30:19
- et aures tuae audient verbum post tergum monentis haec via ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram Isa. 30:21
- et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose Isa. 30:23
- et tauri tui et pulli asinorum qui operantur terram commixtum migma comedent sic in area ut ventilatum est Isa. 30:24
- et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum cum ceciderint turres Isa. 30:25
- et erit lux lunae sicut lux solis et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagae eius sanaverit Isa. 30:26
- spiritus eius velut torrens inundans usque ad medium colli ad perdendas gentes in nihilum et frenum erroris quod erat in maxillis populorum Isa. 30:28
- canticum erit vobis sicut nox sanctificatae sollemnitatis et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem Domini ad Fortem Israhel Isa. 30:29
- et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis devorantis adlidet in turbine et in lapide grandinis Isa. 30:30
- et erit transitus virgae fundatus quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et in citharis et in bellis praecipuis expugnabit eos Isa. 30:32
- vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multae sunt et super equitibus quia praevalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israhel et Dominum non requisierunt Isa. 31:1
- convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israhel Isa. 31:6
- in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum Isa. 31:7
- et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis vorabit eum et fugiet non a facie gladii et iuvenes eius vectigales erunt Isa. 31:8
- et fortitudo eius a terrore transibit et pavebunt fugientes principes eius dixit Dominus cuius ignis est in Sion et caminus eius in Hierusalem Isa. 31:9
- ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt Isa. 32:1
- et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta Isa. 32:2
- fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium Isa. 32:7
- domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum Isa. 32:14
- donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur Isa. 32:15
- et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit Isa. 32:16
- et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum Isa. 32:17
- et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta Isa. 32:18
- grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas Isa. 32:19
- Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis Isa. 33:2
- magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion iudicio et iustitia Isa. 33:5
- et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius Isa. 33:6
- conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis Isa. 33:14
- qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum Isa. 33:15
- iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt Isa. 33:16
- regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de longe Isa. 33:17
- populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla est sapientia Isa. 33:19
- respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur Isa. 33:20
- nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas Isa. 33:24
- quia indignatio Domini super omnes gentes et furor super universam militiam eorum interfecit eos et dedit eos in occisionem Isa. 34:2
- quoniam inebriatus est in caelo gladius meus ecce super Idumeam descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium Isa. 34:5
- gladius Domini repletus est sanguine incrassatus est adipe de sanguine agnorum et hircorum de sanguine medullatorum arietum victima enim Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom Isa. 34:6
- et convertentur torrentes eius in picem et humus eius in sulphur et erit terra eius in picem ardentem Isa. 34:9
- nocte et die non extinguetur in sempiternum ascendet fumus eius a generatione in generationem desolabitur in saeculum saeculorum non erit transiens per eam Isa. 34:10
- et possidebunt illam onocrotalus et ericius et ibis et corvus habitabunt in ea et extendetur super eam mensura ut redigatur ad nihilum et perpendiculum in desolationem Isa. 34:11
- nobiles eius non erunt ibi regem potius invocabunt et omnes principes eius erunt in nihilum Isa. 34:12
- et orientur in domibus eius spinae et urticae et paliurus in munitionibus eius et erit cubile draconum et pascua strutionum Isa. 34:13
- ibi habuit foveam ericius et enutrivit catulos et circumfodit et fovit in umbra eius illuc congregati sunt milvi alter ad alterum Isa. 34:15
- requirite diligenter in libro Domini et legite unum ex eis non defuit alter ad alterum non quaesivit quia quod ex ore meo procedit ille mandavit et spiritus eius ipse congregavit ea Isa. 34:16
- et ipse misit eis sortem et manus eius divisit eam illis in mensuram usque in aeternum possidebunt eam in generatione et generatione habitabunt in ea Isa. 34:17
- tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine Isa. 35:6
- et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et iunci Isa. 35:7
- et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus Isa. 35:10
- et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas et cepit eas Isa. 36:1
- et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri Fullonis Isa. 36:2
- ecce confidis super baculum harundineum confractum istum super Aegyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius et perforabit eam sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo Isa. 36:6
- quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et Hierusalem coram altari isto adorabitis Isa. 36:7
- et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus quod si confidis in Aegypto in quadriga et in equitibus Isa. 36:9
- et dixit Eliachim et Sobna et Ioae ad Rabsacen loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos iudaice in auribus populi qui est super murum Isa. 36:11
- et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum Isa. 36:12
- et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum Isa. 36:15
- et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini Isa. 37:1
- ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium et revertetur ad terram suam et corruere eum faciam gladio in terra sua Isa. 37:7
- haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum Isa. 37:10
- numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thalassar Isa. 37:12
- et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino Isa. 37:14
- in manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium iuga Libani et succidam excelsa cedrorum eius electas abietes illius et introibo altitudinem summitatis eius saltum Carmeli eius Isa. 37:24
- numquid non audisti quae olim fecerim ei ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum Isa. 37:26
- cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam per quam venisti Isa. 37:29
- tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quae sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum Isa. 37:30
- propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non occupabit eam clypeus et non mittet in circuitu eius aggerem Isa. 37:33
- in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus Isa. 37:34
- egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum Isa. 37:36
- et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve Isa. 37:37
- et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat et regnavit Asoraddon filius eius pro eo Isa. 37:38
- in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives Isa. 38:1
- et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno Isa. 38:3
- ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat Isa. 38:8
- ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum Isa. 38:10
- dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit Isa. 38:11
- sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me Isa. 38:14
- quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae Isa. 38:15
- Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me Isa. 38:16
- ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea Isa. 38:17
- quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam Isa. 38:18
- Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini Isa. 38:20
- et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini Isa. 38:22
- in tempore illo misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam audierat enim quod aegrotasset et convaluisset Isa. 39:1
- laetatus est autem super eis Ezechias et ostendit eis cellam aromatum et argenti et auri et odoramentorum et unguenti optimi et omnes apothecas supellectilis suae et universa quae inventa sunt in thesauris eius non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua Isa. 39:2
- et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias omnia quae in domo mea sunt viderunt non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis Isa. 39:4
- ecce dies venient et auferentur omnia quae in domo tua sunt et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc in Babylonem non relinquetur quicquam dicit Dominus Isa. 39:6
- et de filiis tuis qui exibunt de te quos genueris tollent et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis Isa. 39:7
- et dixit Ezechias ad Isaiam bonum verbum Domini quod locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis Isa. 39:8
- vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri Isa. 40:3
- omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas Isa. 40:4
- exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere faenum est populus Isa. 40:7
- exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem Dei nostri stabit in aeternum Isa. 40:8
- super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester Isa. 40:9
- ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo Isa. 40:10
- sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit fetas ipse portabit Isa. 40:11
- quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera Isa. 40:12
- et quidem neque plantatos neque satos neque radicato in terra trunco eorum repente flavit in eos et aruerunt et turbo quasi stipulam auferet eos Isa. 40:24
- levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit haec qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum reliquum fuit Isa. 40:26
- deficient pueri et laborabunt et iuvenes in infirmitate cadent Isa. 40:30
- qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et non deficient Isa. 40:31
- quis suscitavit ab oriente iustum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio eius sicut stipulam vento raptam arcui eius Isa. 41:2
- persequetur eos transibit in pace semita in pedibus eius non apparebit Isa. 41:3
- confortabit faber aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis dicens glutino bonum est et confortavit eum in clavis ut non moveatur Isa. 41:7
- in quo adprehendi te ab extremis terrae et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te Isa. 41:9
- ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis Isa. 41:16
- aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum Isa. 41:18
- dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivae ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul Isa. 41:19
- adnuntiate quae ventura sunt in futurum et sciemus quia dii estis vos bene quoque aut male si potestis facite et loquamur et videamus simul Isa. 41:23
- ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet Isa. 42:1
- calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet iudicium Isa. 42:3
- non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt Isa. 42:4
- ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium Isa. 42:6
- ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris Isa. 42:7
- cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum Isa. 42:10
- sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt Isa. 42:11
- ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt Isa. 42:12
- desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam Isa. 42:15
- et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta haec verba feci eis et non dereliqui eos Isa. 42:16
- conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri Isa. 42:17
- ipse autem populus direptus et vastatus laqueus iuvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde Isa. 42:22
- quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futura Isa. 42:23
- quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius Isa. 42:24
- et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit Isa. 42:25
- cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit in te Isa. 43:2
- ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua Isa. 43:4
- et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum et formavi eum et feci eum Isa. 43:7
- omnes gentes congregatae sunt simul et collectae sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quae prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et iustificentur et audiant et dicant vere Isa. 43:9
- ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus Isa. 43:12
- haec dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israhel propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes Isa. 43:14
- haec dicit Dominus qui dedit in mari viam et in aquis torrentibus semitam Isa. 43:16
- ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina Isa. 43:19
- glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo Isa. 43:20
- non me invocasti Iacob nec laborasti in me Israhel Isa. 43:22
- non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me non te servire feci in oblatione nec laborem tibi praebui in ture Isa. 43:23
- non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis Isa. 43:24
- reduc me in memoriam et iudicemur simul narra si quid habes ut iustificeris Isa. 43:26
- pater tuus primus peccavit et interpretes tui praevaricati sunt in me Isa. 43:27
- et contaminavi principes sanctos dedi ad internicionem Iacob et Israhel in blasphemiam Isa. 43:28
- iste dicet Domini ego sum et ille vocabit in nomine Iacob et hic scribet manu sua Domino et in nomine Israhel adsimilabitur Isa. 44:5
- faber ferrarius lima operatus est in prunis et in malleis formavit illud et operatus est in brachio fortitudinis suae esuriet et deficiet non bibet aquam et lassescet Isa. 44:12
- artifex lignarius extendit normam formavit illud in runcina fecit illud in angularibus et in circino tornavit illud et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo Isa. 44:13
- et facta est hominibus in focum sumpsit ex eis et calefactus est et succendit et coxit panes de reliquo autem operatus est deum et adoravit fecit sculptile et curvatus est ante illud Isa. 44:15
- non recogitant in mente sua neque cognoscunt neque sentiunt ut dicant medietatem eius conbusi igne et coxi super carbones eius panes coxi carnes et comedi et de reliquo eius idolum faciam ante truncum ligni procidam Isa. 44:19
- pars eius cinis est cor insipiens adoravit illud et non liberabit animam suam neque dicet forte mendacium est in dextera mea Isa. 44:20
- irrita faciens signa divinorum et ariolos in furorem vertens convertens sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam faciens Isa. 44:25
- propter servum meum Iacob et Israhel electum meum et vocavi te in nomine tuo adsimilavi te et non cognovisti me Isa. 45:4
- ego suscitavi eum ad iustitiam et omnes vias eius dirigam ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus dicit Dominus Deus exercituum Isa. 45:13
- haec dicit Dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur tantum in te est Deus et non est absque te deus Isa. 45:14
- confusi sunt et erubuerunt omnes simul abierunt in confusione fabricatores errorum Isa. 45:16
- Israhel salvatus est in Domino salute aeterna non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi Isa. 45:17
- quia haec dicit Dominus creans caelos ipse Deus formans terram et faciens eam ipse plastes eius non in vanum creavit eam ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius Isa. 45:18
- non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso non dixi semini Iacob frustra quaerite me ego Dominus loquens iustitiam adnuntians recta Isa. 45:19
- in memet ipso iuravi egredietur de ore meo iustitiae verbum et non revertetur quia mihi curvabunt omnia genu et iurabit omnis lingua Isa. 45:23
- ergo in Domino dicet meae sunt iustitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei Isa. 45:24
- in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israhel Isa. 45:25
- contabuerunt et contrita sunt simul non potuerunt salvare portantem et anima eorum in captivitatem ibit Isa. 46:2
- portant illud in umeris gestantes et ponentes in loco suo et stabit ac de loco suo non movebitur sed et cum clamaverint ad eum non audiet de tribulatione non salvabit eos Isa. 46:7
- prope feci iustitiam meam non elongabitur et salus mea non morabitur dabo in Sion salutem et Israheli gloriam meam Isa. 46:13
- descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiae Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera Isa. 47:1
- sede tace et intra in tenebras filia Chaldeorum quia non vocaberis ultra domina regnorum Isa. 47:5
- iratus sum super populum meum contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua non posuisti eis misericordias super senem adgravasti iugum tuum valde Isa. 47:6
- et dixisti in sempiternum ero domina non posuisti haec super cor tuum neque recordata es novissimi tui Isa. 47:7
- et nunc audi haec delicata et habitans confidenter quae dicis in corde tuo ego sum et non est praeter me amplius non sedebo vidua et ignorabo sterilitatem Isa. 47:8
- venient tibi duo haec subito in die una sterilitas et viduitas universa venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem Isa. 47:9
- et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti non est qui videat me sapientia tua et scientia tua haec decepit te et dixisti in corde tuo ego sum et praeter me non est altera Isa. 47:10
- sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum in quibus laborasti ab adulescentia tua si forte quid prosit tibi aut si possis fieri fortior Isa. 47:12
- defecisti in multitudine consiliorum tuorum stent et salvent te augures caeli qui contemplabantur sidera et supputabant menses ut ex eis adnuntiarent ventura tibi Isa. 47:13
- sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras negotiatores tui ab adulescentia tua unusquisque in via sua erraverunt non est qui salvet te Isa. 47:15
- audite hoc domus Iacob qui vocamini nomine Israhel et de aquis Iuda existis qui iuratis in nomine Domini et Dei Israhel recordamini non in veritate neque in iustitia Isa. 48:1
- ecce excoxi te sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis Isa. 48:10
- congregamini omnes vos et audite quis de eis adnuntiavit haec Dominus dilexit eum faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldeis Isa. 48:14
- accedite ad me et audite hoc non a principio in abscondito locutus sum ex tempore antequam fieret ibi eram et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius Isa. 48:16
- haec dicit Dominus redemptor tuus Sanctus Israhel ego Dominus Deus tuus docens te utilia gubernans te in via qua ambulas Isa. 48:17
- egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema terrae dicite redemit Dominus servum suum Iacob Isa. 48:20
- non sitierunt in deserto cum educeret eos aquam de petra produxit eis et scidit petram et fluxerunt aquae Isa. 48:21
- et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suae protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua abscondit me Isa. 49:2
- et dixit mihi servus meus es tu Israhel quia in te gloriabor Isa. 49:3
- et ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi ergo iudicium meum cum Domino et opus meum cum Deo meo Isa. 49:4
- et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Iacob ad eum et Israhel non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea Isa. 49:5
- et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae Isa. 49:6
- haec dicit Dominus in tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui et servavi te et dedi te in foedus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas Isa. 49:8
- ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris revelamini super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum Isa. 49:9
- et ponam omnes montes meos in viam et semitae meae exaltabuntur Isa. 49:11
- ecce in manibus meis descripsi te muri tui coram oculis meis semper Isa. 49:16
- leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa Isa. 49:18
- adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae angustus mihi est locus fac spatium mihi ut habitem Isa. 49:20
- et dices in corde tuo quis genuit mihi istos ego sterilis et non pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit ego destituta et sola et isti ubi hic erant Isa. 49:21
- haec dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabunt Isa. 49:22
- et erunt reges nutricii tui et reginae nutrices tuae vultu in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent et scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui expectant eum Isa. 49:23
- haec dicit Dominus quis est hic liber repudii matris vestrae quo dimisi eam aut quis est creditor meus cui vendidi vos ecce in iniquitatibus vestris venditi estis et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram Isa. 50:1
- quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti Isa. 50:2
- quis ex vobis timens Dominum audiens vocem servi sui qui ambulavit in tenebris et non est lumen ei speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum Isa. 50:10
- ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis de manu mea factum est hoc vobis in doloribus dormietis Isa. 50:11
- consolabitur ergo Dominus et Sion consolabitur omnes ruinas eius et ponet desertum eius quasi delicias et solitudinem eius quasi hortum Domini gaudium et laetitia invenietur in ea gratiarum actio et vox laudis Isa. 51:3
- adtendite ad me populus meus et tribus mea me audite quia lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet Isa. 51:4
- levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum adteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet Isa. 51:6
- audite me qui scitis iustum populus lex mea in corde eorum nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis Isa. 51:7
- sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum erit et iustitia mea in generationes generationum Isa. 51:8
- consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem Isa. 51:9
- et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et laetitia sempiterna super capita eorum gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus Isa. 51:11
- posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi te ut plantes caelos et fundes terram et dicas ad Sion populus meus es tu Isa. 51:16
- filii tui proiecti sunt dormierunt in capite omnium viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui Isa. 51:20
- et ponam illud in manu eorum qui te humiliaverunt et dixerunt animae tuae incurvare ut transeamus et posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus Isa. 51:23
- quia haec dicit Dominus Deus in Aegyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum Isa. 52:4
- propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa quia ego ipse qui loquebar ecce adsum Isa. 52:6
- paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri Isa. 52:10
- quoniam non in tumultu exibitis nec in fuga properabitis praecedet enim vos Dominus et congregabit vos Deus Israhel Isa. 52:12
- omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum Isa. 53:6
- et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius Isa. 53:9
- et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur Isa. 53:10
- pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit Isa. 53:11
- ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit Isa. 53:12
- ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te Isa. 54:7
- in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor tuus Dominus Isa. 54:8
- sicut in diebus Noe istud mihi est cui iuravi ne inducerem aquas Noe ultra super terram sic iuravi ut non irascar tibi et non increpem te Isa. 54:9
- paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in sapphyris Isa. 54:11
- et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides sculptos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles Isa. 54:12
- et in iustitia fundaberis recede procul a calumnia quia non timebis et a pavore quia non adpropinquabit tibi Isa. 54:14
- ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum et ego creavi interfectorem ad disperdendum Isa. 54:16
- omne vas quod fictum est contra te non dirigetur et omnem linguam resistentem tibi in iudicio iudicabis haec hereditas servorum Domini et iustitia eorum apud me dicit Dominus Isa. 54:17
- quare adpenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra Isa. 55:2
- sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum sed faciet quaecumque volui et prosperabitur in his ad quae misi illud Isa. 55:11
- quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu Isa. 55:12
- pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrtus et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur Isa. 55:13
- dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis quod non peribit Isa. 56:5
- et filios advenae qui adherent Domino ut colant eum et diligant nomen eius ut sint ei in servos omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem foedus meum Isa. 56:6
- adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis Isa. 56:7
- et canes inpudentissimi nescierunt saturitatem ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam omnes in viam suam declinaverunt unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum Isa. 56:11
- iustus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri misericordiae colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim malitiae collectus est iustus Isa. 57:1
- veniat pax requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua Isa. 57:2
- qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum immolantes parvulos in torrentibus subter inminentes petras Isa. 57:5
- in partibus torrentis pars tua haec est sors tua et ipsis effudisti libamen obtulisti sacrificium numquid super his non indignabor Isa. 57:6
- in multitudine viae tuae laborasti non dixisti quiescam vitam manus tuae invenisti propterea non rogasti Isa. 57:10
- pro quo sollicita timuisti quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo quia ego tacens et quasi non videns et mei oblita es Isa. 57:11
- quia haec dicit Excelsus et Sublimis habitans aeternitatem et sanctum nomen eius in excelso et in sancto habitans et cum contrito et humili spiritu ut vivificet spiritum humilium et vivificet cor contritorum Isa. 57:15
- non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam Isa. 57:16
- propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum abscondi et indignatus sum et abiit vagus in via cordis sui Isa. 57:17
- impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum Isa. 57:20
- me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt quasi gens quae iustitiam fecerit et quae iudicium Dei sui non reliquerit rogant me iudicia iustitiae adpropinquare Deo volunt Isa. 58:2
- quare ieiunavimus et non aspexisti humiliavimus animam nostram et nescisti ecce in die ieiunii vestri invenitur voluntas et omnes debitores vestros repetitis Isa. 58:3
- ecce ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie nolite ieiunare sicut usque ad hanc diem ut audiatur in excelso clamor vester Isa. 58:4
- frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne despexeris Isa. 58:7
- cum effuderis esurienti animam tuam et animam adflictam repleveris orietur in tenebris lux tua et tenebrae tuae erunt sicut meridies Isa. 58:10
- et aedificabuntur in te deserta saeculorum fundamenta generationis et generationis suscitabis et vocaberis aedificator sepium avertens semitas in quietem Isa. 58:12
- si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo et vocaveris sabbatum delicatum et sanctum Domini gloriosum et glorificaveris eum dum non facis vias tuas et non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem Isa. 58:13
- non est qui invocet iustitiam neque est qui iudicet vere sed confidunt in nihili et loquuntur vanitates conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem Isa. 59:4
- ova aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt qui comederit de ovis eorum morietur et quod confotum est erumpet in regulum Isa. 59:5
- telae eorum non erunt in vestimentum neque operientur operibus suis opera eorum opera inutilia et opus iniquitatis in manibus eorum Isa. 59:6
- pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem innocentem cogitationes eorum cogitationes inutiles vastitas et contritio in viis eorum Isa. 59:7
- viam pacis nescierunt et non est iudicium in gressibus eorum semitae eorum incurvatae sunt eis omnis qui calcat in ea ignorat pacem Isa. 59:8
- propter hoc elongatum est iudicium a nobis et non adprehendet nos iustitia expectavimus lucem et ecce tenebrae splendorem et in tenebris ambulavimus Isa. 59:9
- palpavimus sicut caeci parietem et quasi absque oculis adtrectavimus inpegimus meridie quasi in tenebris in caligosis quasi mortui Isa. 59:10
- et conversum est retrorsum iudicium et iustitia longe stetit quia corruit in platea veritas et aequitas non potuit ingredi Isa. 59:14
- et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo praedae patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis eius quia non est iudicium Isa. 59:15
- indutus est iustitia ut lorica et galea salutis in capite eius indutus est vestimentis ultionis et opertus est quasi pallio zeli Isa. 59:17
- et venerit Sion redemptor et eis qui redeunt ab iniquitate in Iacob dicit Dominus Isa. 59:20
- hoc foedus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui est in te et verba mea quae posui in ore tuo non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui dixit Dominus amodo et usque in sempiternum Isa. 59:21
- quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos super te autem orietur Dominus et gloria eius in te videbitur Isa. 60:2
- et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui Isa. 60:3
- leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiae tuae in latere sugent Isa. 60:4
- me enim insulae expectant et naves maris in principio ut adducam filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomini Domini Dei tui et Sancto Israhel quia glorificavit te Isa. 60:9
- et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui Isa. 60:10
- pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et non erat qui per te transiret ponam te in superbiam saeculorum gaudium in generationem et generationem Isa. 60:15
- non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis et occupabit salus muros tuos et portas tuas laudatio Isa. 60:18
- non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae inluminabit te sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam Isa. 60:19
- non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia Dominus erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui Isa. 60:20
- populus autem tuus omnes iusti in perpetuum hereditabunt terram germen plantationis meae opus manus meae ad glorificandum Isa. 60:21
- minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam ego Dominus in tempore eius subito faciam istud Isa. 60:22
- ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu maeroris et vocabuntur in ea fortes iustitiae plantatio Domini ad glorificandum Isa. 61:3
- et aedificabunt deserta a saeculo et ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates desertas dissipatas in generationem et generationem Isa. 61:4
- vos autem sacerdotes Domini vocabimini ministri Dei nostri dicetur vobis fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis Isa. 61:6
- pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis Isa. 61:7
- quia ego Dominus diligens iudicium odio habens rapinam in holocausto et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis Isa. 61:8
- et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus Isa. 61:9
- gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis Isa. 61:10
- et eris corona gloriae in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui Isa. 62:3
- non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non vocabitur amplius Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua Inhabitata quia conplacuit Domino in te et terra tua inhabitabitur Isa. 62:4
- habitabit enim iuvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui et gaudebit sponsus super sponsam gaudebit super te Deus tuus Isa. 62:5
- et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Hierusalem laudem in terra Isa. 62:7
- iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti Isa. 62:8
- quia qui congregabunt illud comedent et laudabunt Dominum et qui conportant illud bibent in atriis sanctis meis Isa. 62:9
- ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae dicite filiae Sion ecce salvator tuus venit ecce merces eius cum eo et opus eius coram illo Isa. 62:11
- quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum Isa. 63:1
- quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari Isa. 63:2
- torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi Isa. 63:3
- dies enim ultionis in corde meo annus redemptionis meae venit Isa. 63:4
- et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum Isa. 63:6
- in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei eius salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus saeculi Isa. 63:9
- ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et adflixerunt spiritum Sancti eius et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos Isa. 63:10
- et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio eius spiritum Sancti sui Isa. 63:11
- qui duxit eos per abyssos quasi equum in deserto non inpingentem Isa. 63:13
- quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor eius fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae Isa. 63:14
- facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos Isa. 63:19
- occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur Isa. 64:5
- non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae Isa. 64:7
- domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas Isa. 64:11
- expandi manus meas tota die ad populum incredulum qui graditur in via non bona post cogitationes suas Isa. 65:2
- populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper qui immolant in hortis et sacrificant super lateres Isa. 65:3
- qui habitant in sepulchris et in delubris idolorum dormiunt qui comedunt carnem suillam et ius profanum in vasis eorum Isa. 65:4
- qui dicunt recede a me non adpropinques mihi quia inmundus es isti fumus erunt in furore meo ignis ardens tota die Isa. 65:5
- ecce scriptum est coram me non tacebo sed reddam et retribuam in sinu eorum Isa. 65:6
- iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul dicit Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum Isa. 65:7
- haec dicit Dominus quomodo si inveniatur granum in botro et dicatur ne dissipes illud quoniam benedictio est sic faciam propter servos meos ut non disperdam totum Isa. 65:8
- et erunt campestria in caulas gregum et vallis Achor in cubile armentorum populo meo qui requisierunt me Isa. 65:10
- numerabo vos in gladio et omnes in caede corruetis pro eo quod vocavi et non respondistis locutus sum et non audistis et faciebatis malum in oculis meis et quae nolui elegistis Isa. 65:12
- et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis et interficiet te Dominus Deus et servos suos vocabit nomine alio Isa. 65:15
- in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen et qui iurat in terra iurabit in Deo amen quia oblivioni traditae sunt angustiae priores et quia absconditae sunt ab oculis nostris Isa. 65:16
- ecce enim ego creo caelos novos et terram novam et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor Isa. 65:17
- sed gaudebitis et exultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo quia ecce ego creo Hierusalem exultationem et populum eius gaudium Isa. 65:18
- et exultabo in Hierusalem et gaudebo in populo meo et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris Isa. 65:19
- electis meis non laborabunt frustra neque generabunt in conturbatione quia semen benedictorum Domini est et nepotes eorum cum eis Isa. 65:23
- lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent paleas et serpenti pulvis panis eius non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo dicit Dominus Isa. 65:25
- qui immolat bovem quasi qui interficiat virum qui mactat pecus quasi qui excerebret canem qui offert oblationem quasi qui sanguinem suillum offerat qui recordatur turis quasi qui benedicat idolo haec omnia elegerunt in viis suis et in abominationibus suis anima eorum delectata est Isa. 66:3
- unde et ego eligam inlusiones eorum et quae timebant adducam eis quia vocavi et non erat qui responderet locutus sum et non audierunt feceruntque malum in oculis meis et quae nolui elegerunt Isa. 66:4
- audite verbum Domini qui tremetis ad verbum eius dixerunt fratres vestri odientes vos et abicientes propter nomen meum glorificetur Dominus et videbimus in laetitia vestra ipsi autem confundentur Isa. 66:5
- quis audivit umquam tale et quis vidit huic simile numquid parturiet terra in die una aut parietur gens simul quia parturivit et peperit Sion filios suos Isa. 66:8
- laetamini cum Hierusalem et exultate in ea omnes qui diligitis eam gaudete cum ea gaudio universi qui lugetis super eam Isa. 66:10
- quomodo si cui mater blandiatur ita ego consolabor vos et in Hierusalem consolabimini Isa. 66:13
- quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadrigae eius reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis Isa. 66:15
- quia in igne Dominus diiudicatur et in gladio suo ad omnem carnem et multiplicabuntur interfecti a Domino Isa. 66:16
- qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post unam intrinsecus qui comedebant carnem suillam et abominationem et murem simul consumentur dicit Dominus Isa. 66:17
- et ponam in eis signum et mittam ex eis qui salvati fuerint ad gentes in mari in Africa in Lydia tenentes sagittam in Italiam et Graeciam ad insulas longe ad eos qui non audierunt de me et non viderunt gloriam meam et adnuntiabunt gloriam meam gentibus Isa. 66:19
- et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis et in lecticis et in mulis et in carrucis ad montem sanctum meum Hierusalem dicit Dominus quomodo si inferant filii Israhel munus in vase mundo in domum Domini Isa. 66:20
- et adsumam ex eis in sacerdotes et in Levitas dicit Dominus Isa. 66:21
- et egredientur et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur et erunt usque ad satietatem visionis omni carni Isa. 66:24
- verba Hieremiae filii Helciae de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth in terra Beniamin Jer. 1:1
- quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda in tertiodecimo anno regni eius Jer. 1:2
- et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae regis Iuda usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto Jer. 1:3
- priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te Jer. 1:5
- et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo Jer. 1:9
- quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros eius in circuitu et super universas urbes Iuda Jer. 1:15
- ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum aereum super omnem terram regibus Iuda principibus eius et sacerdotibus et populo terrae Jer. 1:18
- vade et clama in auribus Hierusalem dicens haec dicit Dominus recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem disponsationis tuae quando secuta me es in deserto in terra quae non seminatur Jer. 2:2
- haec dicit Dominus quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis quia elongaverunt a me et ambulaverunt post vanitatem et vani facti sunt Jer. 2:5
- et non dixerunt ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Aegypti qui transduxit nos per desertum per terram inhabitabilem et inviam per terram sitis et imaginem mortis per terram in qua non ambulavit vir neque habitavit homo Jer. 2:6
- et induxi vos in terram Carmeli ut comederetis fructum eius et optima illius et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem Jer. 2:7
- sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et tenentes legem nescierunt me et pastores praevaricati sunt in me et prophetae prophetaverunt in Baal et idola secuti sunt Jer. 2:8
- transite ad insulas Cetthim et videte et in Cedar mittite et considerate vehementer et videte si factum est huiuscemodi Jer. 2:10
- si mutavit gens deos et certe ipsi non sunt dii populus vero meus mutavit Gloriam suam in idolum Jer. 2:11
- numquid servus est Israhel aut vernaculus quare ergo est factus in praedam Jer. 2:14
- super eum rugierunt leones et dederunt vocem suam posuerunt terram eius in solitudinem civitates eius exustae sunt et non est qui habitet in eis Jer. 2:15
- et nunc quid tibi vis in via Aegypti ut bibas aquam turbidam et quid tibi cum via Assyriorum ut bibas aquam Fluminis Jer. 2:18
- a saeculo confregisti iugum meum rupisti vincula mea et dixisti non serviam in omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix Jer. 2:20
- ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena Jer. 2:21
- si laveris te nitro et multiplicaveris tibi herbam borith maculata es in iniquitate tua coram me dicit Dominus Deus Jer. 2:22
- quomodo dicis non sum polluta post Baalim non ambulavi vide vias tuas in convalle scito quid feceris cursor levis explicans vias tuas Jer. 2:23
- onager adsuetus in solitudine in desiderio animae suae adtraxit ventum amoris sui nullus avertet eam omnes qui quaerunt eam non deficient in menstruis eius invenient eam Jer. 2:24
- dicentes ligno pater meus es tu et lapidi tu me genuisti verterunt ad me tergum et non faciem et in tempore adflictionis suae dicent surge et libera nos Jer. 2:27
- ubi sunt dii tui quos fecisti tibi surgant et liberent te in tempore adflictionis tuae secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Iuda Jer. 2:28
- et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium non in fossis inveni eos sed in omnibus quae supra memoravi Jer. 2:34
- leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitiis tuis Jer. 3:2
- numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem ecce locuta es et fecisti mala et potuisti Jer. 3:5
- et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israhel abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi Jer. 3:6
- et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus Jer. 3:10
- vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices revertere aversatrix Israhel ait Dominus et non avertam faciem meam a vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum Jer. 3:12
- tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso et vocem meam non audisti ait Dominus Jer. 3:13
- convertimini filii revertentes dicit Dominus quia ego vir vester et adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion Jer. 3:14
- cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti Domini neque ascendet super cor neque recordabuntur illius nec visitabitur nec fiet ultra Jer. 3:16
- in tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi Jer. 3:17
- in diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israhel et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris Jer. 3:18
- ego autem dixi quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem hereditatem praeclaram exercituum gentium et dixi patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis Jer. 3:19
- vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israhel quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui Jer. 3:21
- vere mendaces erant colles multitudo montium vere in Domino Deo nostro salus Israhel Jer. 3:23
- dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri Jer. 3:25
- et iurabis vivit Dominus in veritate et in iudicio et in iustitia et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt Jer. 4:2
- adnuntiate in Iuda et in Hierusalem auditum facite loquimini et canite tuba in terra clamate fortiter dicite congregamini et ingrediamur civitates munitas Jer. 4:5
- levate signum in Sion confortamini nolite stare quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam Jer. 4:6
- ascendit leo de cubili suo et praedo gentium se levavit egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in desolationem civitates tuae vastabuntur remanentes absque habitatore Jer. 4:7
- et erit in die illa dicit Dominus peribit cor regis et cor principum et obstupescent sacerdotes et prophetae consternabuntur Jer. 4:9
- in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei non ad ventilandum et ad purgandum Jer. 4:11
- lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae Jer. 4:14
- concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Iuda vocem suam Jer. 4:16
- quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro quia me ad iracundiam provocavit ait Dominus Jer. 4:17
- ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinae audivit anima mea clamorem proelii Jer. 4:19
- aspexi terram et ecce vacua erat et nihili et caelos et non erat lux in eis Jer. 4:23
- a voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas ingressi sunt ardua et ascenderunt rupes universae urbes derelictae sunt et non habitat in eis homo Jer. 4:29
- circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem et propitius ero eius Jer. 5:1
- super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et iurant in his qui non sunt dii saturavi eos et moechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur Jer. 5:7
- numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima mea Jer. 5:9
- praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israhel et domus Iuda ait Dominus Jer. 5:11
- prophetae fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis haec ergo evenient illis Jer. 5:13
- haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos Jer. 5:14
- et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio Jer. 5:17
- verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem Jer. 5:18
- quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra Jer. 5:19
- adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes Jer. 5:20
- et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuae messis custodientem nobis Jer. 5:24
- quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros Jer. 5:26
- stupor et mirabilia facta sunt in terra Jer. 5:30
- prophetae prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo eius Jer. 5:31
- confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna Jer. 6:1
- ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt Jer. 6:3
- sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie vae nobis quia declinavit dies quia longiores factae sunt umbrae vesperi Jer. 6:4
- surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius Jer. 6:5
- quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et fundite circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis omnis calumnia in medio eius Jer. 6:6
- sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga Jer. 6:7
- haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum Jer. 6:9
- cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisae aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud Jer. 6:10
- confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus Jer. 6:15
- haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus Jer. 6:16
- propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt Jer. 6:21
- nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu Jer. 6:25
- probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum Jer. 6:27
- defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae Jer. 6:29
- sta in porta domus Domini et praedica ibi verbum istud et dic audite verbum Domini omnis Iuda qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum Jer. 7:2
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel bonas facite vias vestras et studia vestra et habitabo vobiscum in loco isto Jer. 7:3
- nolite confidere in verbis mendacii dicentes templum Domini templum Domini templum Domini est Jer. 7:4
- advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismet ipsis Jer. 7:6
- habitabo vobiscum in loco isto in terra quam dedi patribus vestris a saeculo usque in saeculum Jer. 7:7
- ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii qui non proderunt vobis Jer. 7:8
- et venistis et stetistis coram me in domo hac in qua invocatum est nomen meum et dixistis liberati sumus eo quod fecerimus omnes abominationes istas Jer. 7:10
- ergo spelunca latronum facta est domus ista in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ego ego sum ego vidi dicit Dominus Jer. 7:11
- ite ad locum meum in Silo ubi habitavit nomen meum a principio et videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israhel Jer. 7:12
- faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua vos habetis fiduciam et loco quem dedi vobis et patribus vestris sicut feci Silo Jer. 7:14
- nonne vides quid isti faciant in civitatibus Iuda et in plateis Hierusalem Jer. 7:17
- numquid me ad iracundiam provocant dicit Dominus nonne semet ipsos in confusionem vultus sui Jer. 7:19
- quia non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti de verbo holocaustomatum et victimarum Jer. 7:22
- sed hoc verbum praecepi eis dicens audite vocem meam et ero vobis Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via quam mandavi vobis ut bene sit vobis Jer. 7:23
- et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt in voluntatibus et pravitate cordis sui mali factique sunt retrorsum et non in ante Jer. 7:24
- tonde capillum tuum et proice et sume in directum planctum quia proiecit Dominus et reliquit generationem furoris sui Jer. 7:29
- quia fecerunt filii Iuda malum in oculis meis dicit Dominus posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam Jer. 7:30
- et aedificaverunt excelsa Thofeth qui est in valle filii Ennom ut incenderent filios suos et filias suas igni quae non praecepi nec cogitavi in corde meo Jer. 7:31
- ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Interfectionis et sepelient in Thofeth eo quod non sit locus Jer. 7:32
- et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli et bestiis terrae et non erit qui abigat Jer. 7:33
- et quiescere faciam de urbibus Iuda et de plateis Hierusalem vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsi et vocem sponsae in desolatione enim erit terra Jer. 7:34
- in tempore illo ait Dominus eicient ossa regis Iuda et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum qui habitaverunt Hierusalem de sepulchris suis Jer. 8:1
- et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt Jer. 8:2
- et eligent magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis quae derelicta sunt ad quae eieci eos dicit Dominus exercituum Jer. 8:3
- quare ergo aversus est populus iste in Hierusalem aversione contentiosa adprehenderunt mendacium et noluerunt reverti Jer. 8:5
- adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat paenitentiam super peccato suo dicens quid feci omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in proelio Jer. 8:6
- milvus in caelo cognovit tempus suum turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui populus autem meus non cognovit iudicium Domini Jer. 8:7
- confusi sunt sapientes perterriti et capti sunt verbum enim Domini proiecerunt et sapientia nulla est in eis Jer. 8:9
- confusi sunt quia abominationem fecerunt quinimmo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt idcirco cadent inter corruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus Jer. 8:12
- congregans congregabo eos ait Dominus non est uva in vitibus et non sunt ficus in ficulnea folium defluxit et dedi eis quae praetergressa sunt Jer. 8:13
- dolor meus super dolorem in me cor meum maerens Jer. 8:18
- ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua numquid Dominus non est in Sion aut rex eius non est in ea quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis Jer. 8:19
- numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei Jer. 8:22
- quis dabit me in solitudine diversorium viatorum et derelinquam populum meum et recedam ab eis quia omnes adulteri sunt coetus praevaricatorum Jer. 9:2
- et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt dicit Dominus Jer. 9:3
- unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam quia omnis frater subplantans subplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet Jer. 9:4
- habitatio tua in medio doli in dolo rennuerunt scire me dicit Dominus Jer. 9:6
- sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est in ore suo pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias Jer. 9:8
- numquid super his non visitabo dicit Dominus aut in gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea Jer. 9:9
- et dabo Hierusalem in acervos harenae et cubilia draconum et civitates Iuda dabo in desolationem eo quod non sit habitator Jer. 9:11
- et dixit Dominus quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea Jer. 9:13
- et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum et mittam post eos gladium donec consumantur Jer. 9:16
- haec dicit Dominus non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis Jer. 9:23
- sed in hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia ego sum Dominus qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra haec enim placent mihi ait Dominus Jer. 9:24
- super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui adtonsi sunt in comam habitantes in deserto quia omnes gentes habent praeputium omnis autem domus Israhel incircumcisi sunt corde Jer. 9:26
- quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia Jer. 10:3
- in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene Jer. 10:5
- non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine Jer. 10:6
- quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui Jer. 10:7
- qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos Jer. 10:12
- ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis Jer. 10:13
- stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis Jer. 10:14
- vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribunt Jer. 10:15
- congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidione Jer. 10:17
- quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur Jer. 10:18
- corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me Jer. 10:24
- quod praecepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quae praecipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum Jer. 11:4
- et dixit Dominus ad me vociferare omnia verba haec in civitatibus Iuda et foris Hierusalem dicens audite verba pacti huius et facite illa Jer. 11:6
- quia contestans contestatus sum patres vestros in die qua eduxi eos de terra Aegypti usque ad diem hanc mane surgens contestatus sum et dixi audite vocem meam Jer. 11:7
- et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali et induxi super eos omnia verba pacti huius quod praecepi ut facerent et non fecerunt Jer. 11:8
- et dixit Dominus ad me inventa est coniuratio in viris Iuda et in habitatoribus Hierusalem Jer. 11:9
- et ibunt civitates Iuda et habitatores Hierusalem et clamabunt ad deos quibus libant et non salvabunt eos in tempore adflictionis eorum Jer. 11:12
- tu ergo noli orare pro populo hoc et ne adsumas pro eis laudem et orationem quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me in tempore adflictionis eorum Jer. 11:14
- quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es Jer. 11:15
- olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit Dominus nomen tuum ad vocem loquellae grandis exarsit ignis in ea et conbusta sunt frutecta eius Jer. 11:16
- et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia mittamus lignum in panem eius et eradamus eum de terra viventium et nomen eius non memoretur amplius Jer. 11:19
- propterea haec dicit Dominus ad viros Anathoth qui quaerunt animam tuam et dicunt non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris Jer. 11:21
- propterea haec dicit Dominus exercituum ecce ego visitabo super eos iuvenes morientur in gladio filii eorum et filiae eorum morientur in fame Jer. 11:22
- et tu Domine nosti me vidisti me et probasti cor meum tecum congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in die occisionis Jer. 12:3
- usquequo lugebit terra et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam habitantium in ea consumptum est animal et volucre quoniam dixerunt non videbit novissima nostra Jer. 12:4
- si cum peditibus currens laborasti quomodo contendere poteris cum equis cum autem in terra pacis secura fueris quid facies in superbia Iordanis Jer. 12:5
- reliqui domum meam dimisi hereditatem meam dedi dilectam animam meam in manu inimicorum eius Jer. 12:7
- facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva dedit contra me vocem ideo odivi eam Jer. 12:8
- pastores multi demoliti sunt vineam meam conculcaverunt partem meam dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis Jer. 12:10
- posuerunt eam in dissipationem luxitque super me desolatione desolata est omnis terra quia nullus est qui recogitet corde Jer. 12:11
- et cum evellero eos convertar et miserebor eorum et reducam eos virum ad hereditatem suam et virum in terram suam Jer. 12:15
- et erit si eruditi didicerint vias populi mei ut iurent in nomine meo vivit Dominus sicut docuerunt populum meum iurare in Baal aedificabuntur in medio populi mei Jer. 12:16
- haec dicit Dominus ad me vade et posside tibi lumbare lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud Jer. 13:1
- tolle lumbare quod possedisti quod est circa lumbos tuos et surgens vade ad Eufraten et absconde illud ibi in foramine petrae Jer. 13:4
- et abii et abscondi illud in Eufraten sicut praeceperat mihi Dominus Jer. 13:5
- populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos et erunt sicut lumbare istud quod nullo usui aptum est Jer. 13:10
- sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic adglutinavi mihi omnem domum Israhel et omnem domum Iuda dicit Dominus ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et non audierunt Jer. 13:11
- date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat et antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos expectabitis lucem et ponet eam in umbram mortis et in caliginem Jer. 13:16
- quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam quia captus est grex Domini Jer. 13:17
- quid dices cum visitaverit te tu enim docuisti eos adversum te et erudisti in caput tuum numquid non dolores adprehendent te quasi mulierem parturientem Jer. 13:21
- quod si dixeris in corde tuo quare venerunt mihi haec propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua pollutae sunt plantae tuae Jer. 13:22
- et disseminabo eos quasi stipulam quae vento raptatur in deserto Jer. 13:24
- haec sors tua parsque mensurae tuae a me dicit Dominus quia oblita es mei et confisa es in mendacio Jer. 13:25
- adulteria tua et hinnitus tuus scelus fornicationis tuae super colles in agro vidi abominationes tuas vae tibi Hierusalem non mundaberis post me usquequo adhuc Jer. 13:27
- luxit Iudaea et portae eius corruerunt et obscuratae sunt in terra et clamor Hierusalem ascendit Jer. 14:2
- propter terrae vastitatem quia non venit pluvia in terra confusi sunt agricolae operuerunt capita sua Jer. 14:4
- nam et cerva in agro peperit et reliquit quia non erat herba Jer. 14:5
- et onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum quasi dracones defecerunt oculi eorum quia non erat herba Jer. 14:6
- expectatio Israhel salvator eius in tempore tribulationis quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum Jer. 14:8
- quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest salvare tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos invocatum est ne derelinquas nos Jer. 14:9
- et dixit Dominus ad me noli orare pro populo isto in bonum Jer. 14:11
- et dixi a a a Domine Deus prophetae dicunt eis non videbitis gladium et famis non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in loco isto Jer. 14:13
- et dixit Dominus ad me falso prophetae vaticinantur in nomine meo non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis Jer. 14:14
- ideo haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophetae illi Jer. 14:15
- et populi quibus prophetant erunt proiecti in viis Hierusalem prae fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores eorum filii et filiae eorum et effundam super eos malum suum Jer. 14:16
- si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant Jer. 14:18
- ne nos des in obprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum Jer. 14:21
- numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia haec Jer. 14:22
- et dabo eos in fervorem universis regnis terrae propter Manassem filium Ezechiae regis Iuda super omnibus quae fecit in Hierusalem Jer. 15:4
- et dispergam eos ventilabro in portis terrae interfeci et perdidi populum meum et tamen a viis suis non sunt reversi Jer. 15:7
- infirmata est quae peperit septem defecit anima eius occidit ei sol cum adhuc esset dies confusa est et erubuit et residuos eius in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum ait Dominus Jer. 15:9
- vae mihi mater mea quare genuisti me virum rixae virum discordiae in universa terra non feneravi nec feneravit mihi quisquam omnes maledicunt mihi Jer. 15:10
- dicit Dominus si non reliquiae tuae in bonum si non occurri tibi in tempore adflictionis et in tempore tribulationis adversum inimicum Jer. 15:11
- divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis in omnibus peccatis tuis et in omnibus terminis tuis Jer. 15:13
- et adducam inimicos tuos de terra qua nescis quia ignis succensus est in furore meo super vos ardebit Jer. 15:14
- tu scis Domine recordare mei et visita me et tuere me ab his qui persequuntur me noli in patientia tua suscipere me scito quoniam sustinui pro te obprobrium Jer. 15:15
- inventi sunt sermones tui et comedi eos et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me Domine Deus exercituum Jer. 15:16
- non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum a facie manus tuae solus sedebam quoniam comminatione replesti me Jer. 15:17
- et dabo te populo huic in murum aereum fortem et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia ego tecum sum ut salvem te et eruam dicit Dominus Jer. 15:20
- non accipies uxorem et non erunt tibi filii et filiae in loco isto Jer. 16:2
- quia haec dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto et super matres eorum quae genuerunt eos et super patres eorum de quorum stirpe sunt nati in terra hac Jer. 16:3
- mortibus aegrotationum morientur non plangentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae Jer. 16:4
- et morientur grandes et parvi in terra ista non sepelientur neque plangentur et non se incident neque calvitium fiet pro eis Jer. 16:6
- quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsi et vocem sponsae Jer. 16:9
- et eiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos et patres vestri et servietis ibi diis alienis die ac nocte qui non dabunt vobis requiem Jer. 16:13
- sed vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra aquilonis et de universis terris ad quas eieci eos et reducam eos in terram suam quam dedi patribus eorum Jer. 16:15
- et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meam Jer. 16:18
- Domine fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die tribulationis ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent vere mendacium possederunt patres nostri vanitatem quae eis non profuit Jer. 16:19
- peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino exaratum super latitudinem cordis eorum et in cornibus ararum eorum Jer. 17:1
- cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum et lucorum lignorumque frondentium in montibus excelsis Jer. 17:2
- sacrificantes in agro fortitudinem tuam et omnes thesauros tuos in direptionem dabo excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis Jer. 17:3
- et relinqueris sola ab hereditate tua quam dedi tibi et servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras quoniam ignem succendisti in furore meo usque in aeternum ardebit Jer. 17:4
- haec dicit Dominus maledictus homo qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a Domino recedit cor eius Jer. 17:5
- erit enim quasi myrice in deserto et non videbit cum venerit bonum sed habitabit in siccitate in deserto in terra salsuginis et inhabitabili Jer. 17:6
- benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius Jer. 17:7
- et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit aestus et erit folium eius viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum Jer. 17:8
- perdix fovit quae non peperit fecit divitias et non in iudicio in dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens Jer. 17:11
- expectatio Israhel Domine omnes qui te derelinquunt confundentur recedentes in terra scribentur quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum Jer. 17:13
- et ego non sum turbatus te pastorem sequens et diem hominis non desideravi tu scis quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit Jer. 17:16
- non sis mihi tu formidini spes mea tu in die adflictionis Jer. 17:17
- haec dicit Dominus ad me vade et sta in porta filiorum populi per quam ingrediuntur reges Iuda et egrediuntur et in cunctis portis Hierusalem Jer. 17:19
- haec dicit Dominus custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Hierusalem Jer. 17:21
- et nolite eicere onera de domibus vestris in die sabbati et omne opus non facietis sanctificate diem sabbati sicut praecepi patribus vestris Jer. 17:22
- et erit si audieritis me dicit Dominus ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati et si sanctificaveritis diem sabbati ne faciatis in ea omne opus Jer. 17:24
- ingredientur per portas civitatis huius reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis ipsi et principes eorum vir Iuda et habitatores Hierusalem et habitabitur civitas haec in sempiternum Jer. 17:25
- et venient de civitate Iuda et de circuitu Hierusalem et de terra Beniamin et de campestribus et de montuosis et ab austro portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus et inferent oblationem in domum Domini Jer. 17:26
- si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati succendam ignem in portis eius et devorabit domos Hierusalem et non extinguetur Jer. 17:27
- surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea Jer. 18:2
- et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam Jer. 18:3
- et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut faceret Jer. 18:4
- numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israhel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israhel Jer. 18:6
- si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam paenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei Jer. 18:10
- quia oblitus est mei populus meus frustra libantes et inpingentes in viis suis in semitis saeculi ut ambularent per eas in itinere non trito Jer. 18:15
- ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum omnis qui praeterit per eam obstupescet et movebit caput suum Jer. 18:16
- sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum Jer. 18:17
- numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis Jer. 18:20
- propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri earum interficiantur morte iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio Jer. 18:21
- tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis Jer. 18:23
- eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et libaverint in eo diis alienis quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Iuda et repleverunt locum istum sanguine innocentium Jer. 19:4
- et aedificaverunt excelsa Baali ad conburendos filios suos igni in holocaustum Baali quae non praecepi nec locutus sum nec ascenderunt in cor meum Jer. 19:5
- et dissipabo consilium Iudae et Hierusalem in loco isto et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu quaerentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli et bestiis terrae Jer. 19:7
- et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum omnis qui praeterierit per eam obstupescet et sibilabit super universa plaga eius Jer. 19:8
- et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum et unusquisque carnes amici sui comedet in obsidione et in angustia in qua concludent eos inimici eorum et qui quaerunt animas eorum Jer. 19:9
- et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum Jer. 19:10
- et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum sic conteram populum istum et civitatem istam sicut conteritur vas figuli quod non potest ultra instaurari et in Thofeth sepelientur eo quod non sit alius locus ad sepeliendum Jer. 19:11
- et erunt domus Hierusalem et domus regum Iuda sicut locus Thofeth inmundae omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli et libaverunt libamina diis alienis Jer. 19:13
- venit autem Hieremias de Thofeth quo miserat eum Dominus ad prophetandum et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum Jer. 19:14
- et audivit Phassur filius Emmer sacerdos qui constitutus erat princeps in domo Domini Hieremiam prophetantem sermones istos Jer. 20:1
- et percussit Phassur Hieremiam prophetam et misit eum in nervum quod erat in porta Beniamin superiori in domo Domini Jer. 20:2
- cumque inluxisset in crastinum eduxit Phassur Hieremiam de nervo et dixit ad eum Hieremias non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique Jer. 20:3
- quia haec dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui videbunt et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio Jer. 20:4
- et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iuda dabo in manu inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem Jer. 20:5
- tu autem Phassur et omnes habitatores domus tuae ibitis in captivitatem et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris tu et omnes amici tui quibus prophetasti mendacium Jer. 20:6
- seduxisti me Domine et seductus sum fortior me fuisti et invaluisti factus sum in derisum tota die omnes subsannant me Jer. 20:7
- quia iam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem clamito et factus est mihi sermo Domini in obprobrium et in derisum tota die Jer. 20:8
- et dixi non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens Jer. 20:9
- audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et praevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo Jer. 20:10
- maledicta dies in qua natus sum dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta Jer. 20:14
- sit homo ille ut sunt civitates quas subvertit Dominus et non paenituit eum audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano Jer. 20:16
- quare de vulva egressus sum ut viderem laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei Jer. 20:18
- haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego convertam vasa belli quae in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in circuitu murorum et congregabo ea in medio civitatis huius Jer. 21:4
- et debellabo ego vos in manu extenta et brachio forti et in furore et in indignatione et in ira grandi Jer. 21:5
- et post haec ait Dominus dabo Sedeciam regem Iuda et servos eius et populum eius et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur Jer. 21:7
- qui habitaverit in urbe hac morietur gladio et fame et peste qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldeos qui obsident vos vivet et erit ei anima sua quasi spolium Jer. 21:9
- posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum ait Dominus in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni Jer. 21:10
- et visitabo super vos iuxta fructum studiorum vestrorum dicit Dominus et succendam ignem in saltu eius et devorabit omnia in circuitu eius Jer. 21:14
- haec dicit Dominus descende in domum regis Iuda et loqueris ibi verbum hoc Jer. 22:1
- haec dicit Dominus facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto Jer. 22:3
- quod si non audieritis verba haec in memet ipso iuravi dicit Dominus quia in solitudinem erit domus haec Jer. 22:5
- et sanctificabo super te interficientem virum et arma eius et succident electam cedrum tuam et praecipitabunt in ignem Jer. 22:7
- sed in loco ad quem transtuli eum ibi morietur et terram istam non videbit amplius Jer. 22:12
- vae qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio amicum suum opprimet frustra et mercedem eius non reddet ei Jer. 22:13
- iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum numquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus Jer. 22:16
- ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama ad transeuntes quia contriti sunt omnes amatores tui Jer. 22:20
- locutus sum ad te in abundantia tua dixisti non audiam haec est via tua ab adulescentia tua quia non audisti vocem meam Jer. 22:21
- omnes pastores tuos pascet ventus et amatores tui in captivitatem ibunt et tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua Jer. 22:22
- quae sedes in Libano et nidificas in cedris quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores quasi dolores parturientis Jer. 22:23
- vivo ego dicit Dominus quia si fuerit Iechonias filius Ioachim regis Iuda anulus in manu dextera mea inde avellam eum Jer. 22:24
- et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu quorum tu formidas faciem et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu Chaldeorum Jer. 22:25
- et mittam te et matrem tuam quae genuit te in terram alienam in qua nati non estis ibique moriemini Jer. 22:26
- et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc non revertentur Jer. 22:27
- numquid vas fictile atque contritum vir iste Iechonias numquid vas absque omni voluptate quare abiecti sunt ipse et semen eius et proiecti in terram quam ignoraverunt Jer. 22:28
- haec dicit Dominus scribe virum istum sterilem virum qui in diebus suis non prosperabitur nec enim erit de semine eius vir qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda Jer. 22:30
- ecce dies veniunt ait Dominus et suscitabo David germen iustum et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra Jer. 23:5
- in diebus illius salvabitur Iuda et Israhel habitabit confidenter et hoc est nomen quod vocabunt eum Dominus iustus noster Jer. 23:6
- sed vivit Dominus qui eduxit et adduxit semen domus Israhel de terra aquilonis et de cunctis terris ad quas eieceram eos illuc et habitabunt in terra sua Jer. 23:8
- ad prophetas contritum est cor meum in medio mei contremuerunt omnia ossa mea factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus a vino a facie Domini et a facie verborum sanctorum eius Jer. 23:9
- propheta namque et sacerdos polluti sunt et in domo mea inveni malum eorum ait Dominus Jer. 23:11
- idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris inpellentur enim et corruent in ea adferam enim super eos mala annum visitationis eorum ait Dominus Jer. 23:12
- et in prophetis Samariae vidi fatuitatem prophetabant in Baal et decipiebant populum meum Israhel Jer. 23:13
- et in prophetis Hierusalem vidi similitudinem adulterium et iter mendacii et confortaverunt manus pessimorum ut non converteretur unusquisque a malitia sua facti sunt mihi omnes Sodoma et habitatores eius quasi Gomorra Jer. 23:14
- dicunt his qui blasphemant me locutus est Dominus pax erit vobis et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt non veniet super vos malum Jer. 23:17
- quis enim adfuit in consilio Domini et vidit et audivit sermonem eius quis consideravit verbum illius et audivit Jer. 23:18
- non revertetur furor Domini usque dum faciat et usque dum conpleat cogitationem cordis sui in novissimis diebus intellegetis consilium eius Jer. 23:20
- si stetissent in consilio meo et nota fecissent verba mea populo meo avertissem utique eos a via sua mala et a pessimis cogitationibus suis Jer. 23:22
- si occultabitur vir in absconditis et ego non videbo eum dicit Dominus numquid non caelum et terram ego impleo ait Dominus Jer. 23:24
- audivi quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium atque dicentes somniavi somniavi Jer. 23:25
- usquequo istud in corde est prophetarum vaticinantium mendacium et prophetantium seductiones cordis sui Jer. 23:26
- ecce ego ad prophetas somniantes mendacium ait Dominus qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis cum ego non misissem eos nec mandassem eis qui nihil profuerunt populo huic dicit Dominus Jer. 23:32
- et dabo vos in obprobrium sempiternum et in ignominiam aeternam quae numquam oblivione delebitur Jer. 23:40
- ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et principes eius et fabrum et inclusorem de Hierusalem et adduxit eos in Babylonem Jer. 24:1
- haec dicit Dominus Deus Israhel sicut ficus hae bonae sic cognoscam transmigrationem Iuda quam emisi de loco isto in terram Chaldeorum in bonum Jer. 24:5
- et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos in terram hanc et aedificabo eos et non destruam et plantabo eos et non evellam Jer. 24:6
- et dabo eis cor ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me in toto corde suo Jer. 24:7
- et sicut ficus pessimae quae comedi non possunt eo quod sint malae haec dicit Dominus sic dabo Sedeciam regem Iuda et principes eius et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Aegypti Jer. 24:8
- et dabo eos in vexationem adflictionemque omnibus regnis terrae in obprobrium et in parabolam et in proverbium et in maledictionem in universis locis ad quos eieci eos Jer. 24:9
- et mittam in eis gladium et famem et pestem donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum Jer. 24:10
- verbum quod factum est ad Hieremiam de omni populo Iudae in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis Jer. 25:1
- cum diceret revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus vestris et habitabitis in terram quam dedit Dominus vobis et patribus vestris a saeculo et usque in saeculum Jer. 25:5
- et nolite ire post deos alienos ut serviatis eis adoretisque eos neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum et non adfligam vos Jer. 25:6
- et non audistis me dicit Dominus ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum in malum vestrum Jer. 25:7
- ecce ego mittam et adsumam universas cognationes aquilonis ait Dominus et ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas Jer. 25:9
- et erit universa terra eius in solitudinem et in stuporem et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis Jer. 25:11
- cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem Babylonis et super gentem illam dicit Dominus iniquitatem eorum et super terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines sempiternas Jer. 25:12
- et adducam super terram illam omnia verba mea quae locutus sum contra eam omne quod scriptum est in libro isto quaecumque prophetavit Hieremias adversum omnes gentes Jer. 25:13
- Hierusalem et civitatibus Iudae et regibus eius et principibus eius ut darem eos in solitudinem et in stuporem in sibilum et in maledictionem sicut est dies ista Jer. 25:18
- et Dedan et Theman et Buz et universis qui adtonsi sunt in comam Jer. 25:23
- et cunctis regibus Arabiae et cunctis regibus occidentis qui habitant in deserto Jer. 25:24
- quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipio adfligere et vos quasi innocentes inmunes eritis non eritis inmunes gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae dicit Dominus exercituum Jer. 25:29
- haec dicit Dominus exercituum ecce adflictio egredietur de gente in gentem et turbo magnus egredietur a summitatibus terrae Jer. 25:32
- et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae usque ad summum eius non plangentur et non colligentur neque sepelientur in sterquilinium super faciem terrae iacebunt Jer. 25:33
- dereliquit quasi leo umbraculum suum facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae et a facie irae furoris Domini Jer. 25:38
- in principio regis Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est verbum istud a Domino dicens Jer. 26:1
- haec dicit Dominus sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iuda de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos noli subtrahere verbum Jer. 26:2
- et dices ad eos haec dicit Dominus si non audieritis me ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis Jer. 26:4
- dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae Jer. 26:6
- et audierunt sacerdotes et prophetae et omnis populus Hieremiam loquentem verba haec in domo Domini Jer. 26:7
- quare prophetavit in nomine Domini dicens sicut Silo erit domus haec et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator et congregatus est omnis populus adversum Hieremiam in domum Domini Jer. 26:9
- et audierunt principes Iuda verba haec et ascenderunt de domo regis in domum Domini et sederunt in introitu portae Domini novae Jer. 26:10
- ego autem ecce in manibus vestris sum facite mihi ut bonum et rectum est in oculis vestris Jer. 26:14
- verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores eius in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec Jer. 26:15
- et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas non est viro huic iudicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos Jer. 26:16
- Michas de Morasthim fuit propheta in diebus Ezechiae regis Iudae et ait ad omnem populum Iudae dicens haec dicit Dominus exercituum Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit et mons domus in excelsa silvarum Jer. 26:18
- fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum terram hanc iuxta universa verba Hieremiae Jer. 26:20
- et misit rex Ioachim viros in Aegyptum Elnathan filium Achobor et viros cum eo in Aegyptum Jer. 26:22
- et eduxerunt Uriam de Aegypto et adduxerunt eum ad regem Ioachim et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in sepulchris vulgi ignobilis Jer. 26:23
- igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Hieremia ut non traderetur in manu populi et interficerent eum Jer. 26:24
- in principio regni Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est verbum istud ad Hieremiam a Domino dicens Jer. 27:1
- haec dicit Dominus ad me fac tibi vincula et catenas et pones eas in collo tuo Jer. 27:2
- et mittes eas ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu nuntiorum qui venerunt Hierusalem ad Sedeciam regem Iuda Jer. 27:3
- ego feci terram et hominem et iumenta quae sunt super faciem terrae in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam ei qui placuit in oculis meis Jer. 27:5
- et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei insuper et bestias agri dedi ei ut serviant illi Jer. 27:6
- gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis Babylonis in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem illam ait Dominus donec consumam eos in manu eius Jer. 27:8
- porro gens quae subiecerit cervicem suam sub iugo regis Babylonis et servierit ei dimittam eam in terra sua dicit Dominus et colet eam et habitabit in ea Jer. 27:11
- quia non misi eos ait Dominus et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter ut eiciant vos et pereatis tam vos quam prophetae qui vaticinantur vobis Jer. 27:15
- nolite ergo audire eos sed servite regi Babylonis ut vivatis quare datur haec civitas in solitudinem Jer. 27:17
- et si prophetae sunt et est verbum Domini in eis occurrant Domino exercituum ut non veniant vasa quae derelicta fuerant in domum Domini et in domum regis Iuda et in Hierusalem in Babylonem Jer. 27:18
- quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad bases et ad reliqua vasorum quae remanserunt in civitate hac Jer. 27:19
- quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Iechoniam filium Ioachim regem Iuda de Hierusalem in Babylonem et omnes optimates Iuda et Hierusalem Jer. 27:20
- quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ad vasa quae derelicta sunt in domum Domini et in domum regis Iuda et Hierusalem Jer. 27:21
- in Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem visitationis suae dicit Dominus et adferri faciam ea et restitui in loco isto Jer. 27:22
- et factum est in anno illo in principio regni Sedeciae regis Iuda in anno quarto in mense quinto dixit ad me Ananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens Jer. 28:1
- adhuc duo anni dierum et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa Domini quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem Jer. 28:3
- et Iechoniam filium Ioachim regem Iuda et omnem transmigrationem Iudae qui ingressi sunt in Babylonem ego convertam ad locum istum ait Dominus conteram enim iugum regis Babylonis Jer. 28:4
- et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant in domo Domini Jer. 28:5
- et ait Hieremias propheta amen sic faciat Dominus suscitet Dominus verba tua quae prophetasti ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum Jer. 28:6
- verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis et in auribus universi populi Jer. 28:7
- propheta qui vaticinatus est pacem cum venerit verbum eius scietur propheta quem misit Dominus in veritate Jer. 28:9
- et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens haec dicit Dominus sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium Jer. 28:11
- et abiit Hieremias prophetes in viam suam et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam confregit Ananias propheta catenam de collo Hieremiae prophetae dicens Jer. 28:12
- et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam audi Anania non misit te Dominus et tu confidere fecisti populum istum in mendacio Jer. 28:15
- et mortuus est Ananias propheta in anno illo mense septimo Jer. 28:17
- et haec sunt verba libri quae misit Hieremias propheta de Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum quem transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem Jer. 29:1
- in manu Ellasa filii Saphan et Gamaliae filii Helciae quos misit Sedecias rex Iuda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem dicens Jer. 29:3
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel omni transmigrationi quam transtuli de Hierusalem in Babylonem Jer. 29:4
- et quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci et orate pro ea ad Dominum quia in pace illius erit pax vobis Jer. 29:7
- haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel non vos inducant prophetae vestri qui sunt in medio vestrum et divini vestri et ne adtendatis ad somnia vestra quae vos somniatis Jer. 29:8
- quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo et non misi eos dicit Dominus Jer. 29:9
- quia haec dicit Dominus cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum ut reducam vos ad locum istum Jer. 29:10
- quaeretis me et invenietis cum quaesieritis me in toto corde vestro Jer. 29:13
- quia dixistis suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone Jer. 29:15
- quia haec dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David et ad omnem populum habitatorem urbis huius ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem Jer. 29:16
- haec dicit Dominus exercituum ecce mittam in eis gladium et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas quae comedi non possunt eo quod pessimae sint Jer. 29:17
- et persequar eos in gladio in fame et in pestilentia et dabo eos in vexationem universis regnis terrae in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in obprobrium cunctis gentibus ad quas ego eieci eos Jer. 29:18
- vos ergo audite verbum Domini omnis transmigratio quam emisi de Hierusalem in Babylonem Jer. 29:20
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ad Ahab filium Culia et ad Sedeciam filium Maasiae qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et percutiet eos in oculis vestris Jer. 29:21
- et adsumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iuda quae est in Babylone dicentium ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab quos frixit rex Babylonis in igne Jer. 29:22
- pro eo quod fecerint stultitiam in Israhel et moechati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter quod non mandavi eis ego sum iudex et testis dicit Dominus Jer. 29:23
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Hierusalem et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens Jer. 29:25
- Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiadae sacerdote ut sis dux in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem ut mittas eum in nervum et in carcerem Jer. 29:26
- quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens longum est aedificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum eorum Jer. 29:28
- legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Hieremiae prophetae Jer. 29:29
- mitte ad omnem transmigrationem dicens haec dicit Dominus ad Semeiam Neelamiten pro eo quod prophetavit vobis Semeias et ego non misi eum et fecit vos confidere in mendacio Jer. 29:31
- idcirco haec dicit Dominus ecce ego visitabo super Semeiam Neelamiten et super semen eius non erit ei vir sedens in medio populi huius et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia praevaricationem locutus est adversum Dominum Jer. 29:32
- haec dicit Dominus Deus Israhel dicens scribe tibi omnia verba quae locutus sum ad te in libro Jer. 30:2
- interrogate et videte si generat masculus quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis et conversae sunt universae facies in auruginem Jer. 30:6
- et erit in die illa ait Dominus exercituum conteram iugum eius de collo tuo et vincula illius disrumpam et non dominabuntur ei amplius alieni Jer. 30:8
- quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te autem non faciam in consummationem sed castigabo te in iudicio ut non tibi videaris innoxius Jer. 30:11
- propterea omnes qui comedunt te devorabuntur et universi hostes tui in captivitatem ducentur et qui te vastant vastabuntur cunctosque praedatores tuos dabo in praedam Jer. 30:16
- haec dicit Dominus ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor et aedificabitur civitas in excelso suo et templum iuxta ordinem suum fundabitur Jer. 30:18
- et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum Jer. 30:22
- ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens in capite impiorum conquiescet Jer. 30:23
- non avertet iram indignationis Dominus donec faciat et conpleat cogitationem cordis sui in novissimo dierum intellegetis ea Jer. 30:24
- in tempore illo dicit Dominus ero Deus universis cognationibus Israhel et ipsi erunt mihi in populum Jer. 31:1
- haec dicit Dominus invenit gratiam in deserto populus qui remanserat gladio vadet ad requiem suam Israhel Jer. 31:2
- longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua dilexi te ideo adtraxi te miserans Jer. 31:3
- rursumque aedificabo te et aedificaberis virgo Israhel adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium Jer. 31:4
- adhuc plantabis vineas in montibus Samariae plantabunt plantantes et donec tempus veniat non vindemiabunt Jer. 31:5
- quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum Jer. 31:6
- quia haec dicit Dominus exultate in laetitia Iacob et hinnite contra caput gentium personate canite et dicite salva Domine populum tuum reliquias Israhel Jer. 31:7
- in fletu venient et in precibus deducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta et non inpingent in ea quia factus sum Israheli pater et Ephraim primogenitus meus est Jer. 31:9
- et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum eritque anima eorum quasi hortus inriguus et ultra non esurient Jer. 31:12
- tunc laetabitur virgo in choro iuvenes et senes simul et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore suo Jer. 31:13
- haec dicit Dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis quia non sunt Jer. 31:15
- statue tibi speculam pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam directam in qua ambulasti revertere virgo Israhel revertere ad civitates tuas istas Jer. 31:21
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel adhuc dicent verbum istud in terra Iuda et in urbibus eius cum convertero captivitatem eorum benedicat tibi Dominus pulchritudo iustitiae mons sanctus Jer. 31:23
- et habitabunt in eo Iudas et omnes civitates eius simul agricolae et minantes greges Jer. 31:24
- in diebus illis non dicent ultra patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstipuerunt Jer. 31:29
- sed unusquisque in iniquitate sua morietur omnis homo qui comederit uvam acerbam obstupescent dentes eius Jer. 31:30
- non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua adprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Aegypti pactum quod irritum fecerunt et ego dominatus sum eorum dicit Dominus Jer. 31:32
- sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israhel post dies illos dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum Jer. 31:33
- haec dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem lunae et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus eius Dominus exercituum nomen illi Jer. 31:35
- et exibit ultra norma mensurae in conspectu eius super collem Gareb et circuibit Goatha Jer. 31:39
- et omnem vallem cadaverum et cineris et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum portae Equorum orientalis sanctum Domini non evelletur et non destruetur ultra in perpetuum Jer. 31:40
- verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in anno decimo Sedeciae regis Iuda ipse est annus octavusdecimus Nabuchodonosor Jer. 32:1
- tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem et Hieremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Iuda Jer. 32:2
- clauserat enim eum Sedecias rex Iuda dicens quare vaticinaris dicens haec dicit Dominus ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis et capiet eam Jer. 32:3
- et Sedecias rex Iuda non effugiet de manu Chaldeorum sed tradetur in manu regis Babylonis et loquetur os eius cum ore illius et oculi eius oculos illius videbunt Jer. 32:4
- et in Babylonem ducet Sedeciam et ibi erit donec visitem eum ait Dominus si autem dimicaveritis adversum Chaldeos nihil prosperum habebitis Jer. 32:5
- ecce Anamehel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens eme tibi agrum meum qui est in Anathoth tibi enim conpetit ex propinquitate ut emas Jer. 32:7
- et venit ad me Anamehel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum carceris et ait ad me posside agrum meum qui est in Anathoth in terra Beniamin quia tibi conpetit hereditas et tu propinquus ut possideas intellexi autem quod verbum Domini esset Jer. 32:8
- et emi agrum ab Anamehel filio patrui mei qui est in Anathoth et adpendi ei argentum septem stateres et decem argenteos Jer. 32:9
- et scripsi in libro et signavi et adhibui testes et adpendi argentum in statera Jer. 32:10
- et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiae in oculis Anamehel patruelis mei et in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis in oculis omnium Iudaeorum qui sedebant in atrio carceris Jer. 32:12
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume libros istos librum emptionis hunc signatum et librum hunc qui apertus est et pones illos in vase fictili ut permanere possint diebus multis Jer. 32:14
- haec enim dicit Dominus exercituum Deus Israhel adhuc possidebuntur domus et agri et vineae in terra ista Jer. 32:15
- heu heu heu Domine Deus ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento non erit tibi difficile omne verbum Jer. 32:17
- qui facis misericordiam in milibus et reddes iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos fortissime magne potens Dominus exercituum nomen tibi Jer. 32:18
- qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc et in Israhel et in hominibus et fecisti tibi nomen sicut est dies haec Jer. 32:20
- et eduxisti populum tuum Israhel de terra Aegypti in signis et in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore magno Jer. 32:21
- et ingressi sunt et possederunt eam et non oboedierunt voci tuae et in lege tua non ambulaverunt omnia quae mandasti eis ut facerent non fecerunt et evenerunt eis omnia mala haec Jer. 32:23
- ecce munitiones extructae sunt adversum civitatem ut capiatur et urbs data est in manu Chaldeorum qui proeliantur adversum eam a facie gladii et famis et pestilentiae et quaecumque locutus es acciderunt ut ipse tu cernis Jer. 32:24
- et tu dicis mihi Domine Deus eme agrum argento et adhibe testes cum urbs data sit in manu Chaldeorum Jer. 32:25
- propterea haec dicit Dominus ecce ego tradam civitatem istam in manu Chaldeorum et in manu regis Babylonis et capiet eam Jer. 32:28
- et venient Chaldei proeliantes adversum urbem hanc et succendent eam igni et conburent eam et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad inritandum me Jer. 32:29
- erant enim filii Israhel et filii Iuda iugiter facientes malum in oculis meis ab adulescentia sua filii Israhel qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum dicit Dominus Jer. 32:30
- quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas haec a die qua aedificaverunt eam usque ad diem istam qua aufertur de conspectu meo Jer. 32:31
- et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam Jer. 32:34
- et aedificaverunt excelsa Baal quae sunt in valle filii Ennom ut initiarent filios suos et filias suas Moloch quod non mandavi eis nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Iudam Jer. 32:35
- et nunc propter ista haec dicit Dominus Deus Israhel ad civitatem hanc de qua vos dicitis quod tradatur in manu regis Babylonis in gladio et in fame et in peste Jer. 32:36
- ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter Jer. 32:37
- et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum Jer. 32:38
- et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere et timorem meum dabo in corde eorum ut non recedant a me Jer. 32:40
- et laetabor super eis cum bene eis fecero et plantabo eos in terra ista in veritate in toto corde meo et in tota anima mea Jer. 32:41
- et possidebuntur agri in terra ista de qua vos dicitis quod deserta sit eo quod non remanserit homo et iumentum et data sit in manu Chaldeorum Jer. 32:43
- agri pecunia ementur et scribentur in libro et inprimetur signum et testis adhibebitur in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem in civitatibus Iuda et in civitatibus montanis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt quia convertam captivitatem eorum ait Dominus Jer. 32:44
- et factum est verbum Domini ad Hieremiam secundo cum adhuc clausus esset in atrio carceris dicens Jer. 33:1
- venientium ut dimicent cum Chaldeis et impleant eas cadaveribus hominum quas percussi in furore meo et in indignatione mea abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam eorum Jer. 33:5
- et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum in quibus deliquerunt mihi et spreverunt me Jer. 33:8
- et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exultationem cunctis gentibus terrae quae audierint omnia bona quae ego facturus sum eis et pavebunt et turbabuntur in universis bonis et in omni pace quam ego faciam ei Jer. 33:9
- haec dicit Dominus adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum eo quod non sit homo et iumentum in civitatibus Iuda et foris Hierusalem quae desolatae sunt absque homine et absque habitatore et absque pecore Jer. 33:10
- vox gaudii et vox laetitiae vox sponsi et vox sponsae vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in aeternum misericordia eius et portantium vota in domum Domini reducam enim conversionem terrae sicut a principio dicit Dominus Jer. 33:11
- haec dicit Dominus exercituum adhuc erit in loco isto deserto absque homine et absque iumento et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorum accubantium gregum Jer. 33:12
- in civitatibus montuosis et in civitatibus campestribus et in civitatibus quae ad austrum sunt et in terra Beniamin et in circuitu Hierusalem et in civitatibus Iuda adhuc transibunt greges ad manum numerantis ait Dominus Jer. 33:13
- in diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen iustitiae et faciet iudicium et iustitiam in terra Jer. 33:15
- in diebus illis salvabitur Iuda et Hierusalem habitabit confidenter et hoc est quod vocabit eam Dominus iustus noster Jer. 33:16
- haec dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo Jer. 33:20
- et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius et Levitae et sacerdotes ministri mei Jer. 33:21
- haec dicit Dominus Deus Israhel vade et loquere ad Sedeciam regem Iuda et dices ad eum haec dicit Dominus ecce ego tradam civitatem hanc in manu regis Babylonis et succendet eam igni Jer. 34:2
- et tu non effugies de manu eius sed conprehensione capieris et in manu eius traderis et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt et os eius cum ore tuo loquetur et Babylonem introibis Jer. 34:3
- attamen audi verbum Domini Sedecia rex Iuda haec dicit Dominus ad te non morieris in gladio Jer. 34:4
- sed in pace morieris et secundum conbustiones patrum tuorum regum priorum qui fuerunt ante te sic conburent te et vae domine plangent te quia verbum ego locutus sum dicit Dominus Jer. 34:5
- et locutus est Hieremias propheta ad Sedeciam regem Iuda universa verba haec in Hierusalem Jer. 34:6
- verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino postquam percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Hierusalem praedicans Jer. 34:8
- ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam hebraeum et hebraeam liberos et nequaquam dominarentur eis id est in Iudaeo et fratre suo Jer. 34:9
- audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur in eis audierunt igitur et dimiserunt Jer. 34:10
- et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos et subiugaverunt in famulos et in famulas Jer. 34:11
- haec dicit Dominus Deus Israhel ego percussi foedus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de domo servitutis dicens Jer. 34:13
- et conversi estis vos hodie et fecistis quod rectum est in oculis meis ut praedicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum et inistis pactum in conspectu meo in domo in qua invocatum est nomen meum super eam Jer. 34:15
- propterea haec dicit Dominus vos non audistis me ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo ecce ego praedico libertatem ait Dominus ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae Jer. 34:17
- et dabo viros qui praevaricantur foedus meum et non observaverunt verba foederis quibus adsensi sunt in conspectu meo vitulum quem ceciderunt in duas partes et transierunt inter divisiones eius Jer. 34:18
- et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum et erit morticinum eorum in escam volucribus caeli et bestiis terrae Jer. 34:20
- et Sedeciam regem Iuda et principes eius dabo in manu inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum et in manu exercituum regis Babylonis qui recesserunt a vobis Jer. 34:21
- ecce ego praecipio dicit Dominus et reducam eos in civitatem hanc et proeliabuntur adversum eam et capient eam et incendent igni et civitates Iuda dabo in solitudinem eo quod non sit habitator Jer. 34:22
- verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens Jer. 35:1
- vade ad domum Rechabitarum et loquere eis et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum et dabis eis bibere vinum Jer. 35:2
- et introduxi eos in domum Domini ad gazofilacium filiorum Anan filii Hiegedeliae hominis Dei quod erat iuxta gazofilacium principum super thesaurum Maasiae filii Sellum qui erat custos vestibuli Jer. 35:4
- qui responderunt non bibemus vinum quia Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens non bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum Jer. 35:6
- et domum non aedificabitis et sementem non seretis et vineas non plantabitis nec habebitis sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris ut vivatis diebus multis super faciem terrae in qua vos peregrinamini Jer. 35:7
- oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri in omnibus quae praecepit nobis ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos et mulieres nostrae filii et filiae nostrae Jer. 35:8
- sed habitavimus in tabernaculis et oboedientes fecimus iuxta omnia quae praecepit nobis Ionadab pater noster Jer. 35:10
- cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram diximus venite et ingrediamur Hierusalem a facie exercitus Chaldeorum et a facie exercitus Syriae et mansimus in Hierusalem Jer. 35:11
- misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite studia vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris et non inclinastis aurem vestram neque audistis me Jer. 35:15
- propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus Jer. 35:19
- et factum est in anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda factum est verbum hoc ad Hieremiam a Domino dicens Jer. 36:1
- tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi adversum Israhel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc Jer. 36:2
- vocavit ergo Hieremias Baruch filium Neriae et scripsit Baruch ex ore Hieremiae omnes sermones Domini quos locutus est ad eum in volumine libri Jer. 36:4
- ingredere ergo tu et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini audiente populo in domo Domini in die ieiunii insuper et audiente universo Iuda qui veniunt de civitatibus suis leges eis Jer. 36:6
- si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini et revertatur unusquisque a via sua pessima quoniam magnus furor et indignatio quam locutus est Dominus adversum populum hunc Jer. 36:7
- et fecit Baruch filius Neriae iuxta omnia quae praeceperat ei Hieremias propheta legens ex volumine sermones Domini in domo Domini Jer. 36:8
- factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosiae regis Iuda in mense nono praedicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Hierusalem et universae multitudini quae confluxerat de civitatibus Iuda in Hierusalem Jer. 36:9
- legitque Baruch ex volumine sermones Hieremiae in domo Domini in gazofilacio Gamariae filii Saphan scribae in vestibulo superiori in introitu portae novae domus Domini audiente omni populo Jer. 36:10
- descendit in domum regis ad gazofilacium scribae et ecce ibi omnes principes sedebant Elisama scriba et Dalaias filius Semeiae et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Ananiae et universi principes Jer. 36:12
- et nuntiavit eis Micheas omnia verba quae audivit legente Baruch ex volumine in auribus populi Jer. 36:13
- miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes volumen ex quo legisti audiente populo sume in manu tua et veni tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua et venit ad eos Jer. 36:14
- et dixerunt ad eum sede et lege haec in auribus nostris et legit Baruch in auribus eorum Jer. 36:15
- dixit autem eis Baruch ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos et ego scribebam in volumine atramento Jer. 36:18
- et ingressi sunt ad regem in atrium porro volumen commendaverunt in gazofilacio Elisamae scribae et nuntiaverunt audiente rege omnes sermones Jer. 36:20
- rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono et posita erat arula coram eo plena prunis Jer. 36:22
- cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor scidit illud scalpello scribae et proiecit in igne qui erat super arulam donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula Jer. 36:23
- rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in volumine primo quod conbusit Ioachim rex Iuda Jer. 36:28
- et ad Ioachim regem Iuda dices haec dicit Dominus tu conbusisti volumen illud dicens quare scripsisti in eo adnuntians festinus veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem et iumentum Jer. 36:29
- Hieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Neriae scribae qui scripsit in eo ex ore Hieremiae omnes sermones libri quem conbuserat Ioachim rex Iuda igni et insuper additi sunt sermones multo plures quam ante fuerant Jer. 36:32
- et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio Ioachim quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iuda Jer. 37:1
- et non oboedivit ipse et servi eius et populus terrae verbis Domini quae locutus est in manu Hieremiae prophetae Jer. 37:2
- Hieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim miserant eum in custodiam carceris Jer. 37:4
- haec dicit Dominus Deus Israhel sic dicetis regi Iuda qui misit vos ad me ad interrogandum ecce exercitus Pharaonis qui egressus est vobis in auxilium revertetur in terram suam in Aegyptum Jer. 37:7
- egressus est Hieremias de Hierusalem ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu civium Jer. 37:12
- quam ob rem irati principes contra Hieremiam caesum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Ionathan scribae ipse enim praepositus erat super carcerem Jer. 37:15
- itaque ingressus est Hieremias in domum laci et in ergastula et sedit ibi Hieremias diebus multis Jer. 37:16
- mittens autem rex Sedecias tulit eum et interrogavit in domo sua abscondite et dixit putasne est sermo a Domino et dixit Hieremias est et ait in manu regis Babylonis traderis Jer. 37:17
- et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris Jer. 37:18
- nunc ergo audi obsecro domine mi rex valeat deprecatio mea in conspectu tuo et ne me remittas in domum Ionathan scribae ne moriar ibi Jer. 37:20
- praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Hieremias in vestibulo carceris et daretur ei torta panis cotidie excepto pulmento donec consumerentur omnes panes de civitate et mansit Hieremias in vestibulo carceris Jer. 37:21
- haec dicit Dominus quicumque manserit in civitate hac morietur gladio et fame et peste qui autem profugerit ad Chaldeos vivet et erit anima eius sospes et vivens Jer. 38:2
- haec dicit Dominus tradenda tradetur civitas haec in manu exercitus regis Babylonis et capiet eam Jer. 38:3
- et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba haec siquidem homo hic non quaerit pacem populi huius sed malum Jer. 38:4
- et dixit rex Sedecias ecce ipse in manibus vestris est nec enim fas est regem vobis quicquam negare Jer. 38:5
- tulerunt ergo Hieremiam et proiecerunt eum in lacu Melchiae filii Ammelech qui erat in vestibulo carceris et submiserunt Hieremiam in funibus et in lacum non erat aqua sed lutum descendit itaque Hieremias in caenum Jer. 38:6
- audivit autem Abdemelech Aethiops vir eunuchus qui erat in domo regis quod misissent Hieremiam in lacum porro rex sedebat in porta Beniamin Jer. 38:7
- domine mi rex malefecerunt viri isti omnia quaecumque perpetrarunt contra Hieremiam prophetam mittentes eum in lacum ut moriatur ibi fame non sunt enim panes ultra in civitate Jer. 38:9
- adsumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum regis quae erat sub cellario et tulit inde veteres pannos et antiqua quae conputruerant et submisit ea ad Hieremiam in lacum per funiculos Jer. 38:11
- et extraxerunt Hieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu mansit autem Hieremias in vestibulo carceris Jer. 38:13
- et misit rex Sedecias et tulit ad se Hieremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini et dixit rex ad Hieremiam interrogo ego te sermonem ne abscondas a me aliquid Jer. 38:14
- iuravit ergo rex Sedecias Hieremiae clam dicens vivit Dominus qui fecit nobis animam hanc si occidero te et si tradidero te in manu virorum istorum qui quaerunt animam tuam Jer. 38:16
- si autem non exieris ad principes regis Babylonis tradetur civitas haec in manu Chaldeorum et succendent eam igni et tu non effugies de manu eorum Jer. 38:18
- et dixit rex Sedecias ad Hieremiam sollicitus sum propter Iudaeos qui transfugerunt ad Chaldeos ne forte tradar in manus eorum et inludant mihi Jer. 38:19
- ecce omnes mulieres quae remanserunt in domo regis Iuda educentur ad principes regis Babylonis et ipsae dicent seduxerunt te et praevaluerunt adversum te viri pacifici tui demerserunt in caeno et lubrico pedes tuos et recesserunt a te Jer. 38:22
- et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldeos et non effugies manus eorum sed in manu regis Babylonis capieris et civitatem hanc conburet igni Jer. 38:23
- dices ad eos prostravi ego preces meas coram rege ne me reduci iuberet in domum Ionathan et ibi morerer Jer. 38:26
- mansit vero Hieremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Hierusalem et factum est ut caperetur Hierusalem Jer. 38:28
- et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta media Neregel Sereser Semegar Nabu Sarsachim Rabsares Neregel Sereser Rebmag et omnes reliqui principes regis Babylonis Jer. 39:3
- persecutus est autem eos exercitus Chaldeorum et conprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis hiericuntinae et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia Jer. 39:5
- et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha in oculis eius et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis Jer. 39:6
- oculos quoque Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus ut duceretur in Babylonem Jer. 39:7
- et reliquias populi quae remanserunt in civitate et perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem Jer. 39:9
- et de plebe pauperum qui nihil penitus habebant dimisit Nabuzardan magister militum in terra Iuda et dedit eis vineas et cisternas in die illa Jer. 39:10
- miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populo Jer. 39:14
- ad Hieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris dicens Jer. 39:15
- vade et dic Abdemelech Aethiopi dicens haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu tuo in die illa Jer. 39:16
- et liberabo te in die illa ait Dominus et non traderis in manus virorum quos tu formidas Jer. 39:17
- sed eruens liberabo te et gladio non cades sed erit tibi anima tua in salutem quia in me habuisti fiduciam ait Dominus Jer. 39:18
- sermo qui factus est ad Hieremiam a Domino postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiae de Rama quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Hierusalem et Iuda et ducebantur in Babylonem Jer. 40:1
- nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quae sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge Jer. 40:4
- et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudaeae habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit quoque ei magister militiae cibaria et munuscula et dimisit eum Jer. 40:5
- venit autem Hieremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra Jer. 40:6
- cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terrae qui non fuerant translati in Babylonem Jer. 40:7
- venerunt ad Godoliam in Masphat et Ismahel filius Nathaniae et Iohanan et Ionathan filii Caree et Sareas filius Thenoemeth et filii Offi qui erat de Nethophathi et Iezonias filius Maachathi ipsi et viri eorum Jer. 40:8
- et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis Jer. 40:9
- ecce ego habito in Masphat ut respondeam praecepto Chaldeorum qui mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris quas tenetis Jer. 40:10
- sed et omnes Iudaei qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Idumea et in universis regionibus audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudaeam et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan Jer. 40:11
- reversi sunt inquam omnes Iudaei de universis locis ad quae profugerant et venerunt in terram Iuda ad Godoliam in Masphat et collegerunt vinum et messem multam nimis Jer. 40:12
- Iohanan autem filius Caree et omnes principes exercitus qui dispersi erant in regionibus venerunt ad Godoliam in Masphat Jer. 40:13
- Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismahel filium Nathaniae nullo sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Iudaei qui congregati sunt ad te et peribunt reliquiae Iuda Jer. 40:15
- et factum est in mense septimo venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et comederunt ibi panes simul in Masphat Jer. 41:1
- omnes quoque Iudaeos qui erant cum Godolia in Masphat et Chaldeos qui repperti sunt ibi et viros bellatores percussit Ismahel Jer. 41:3
- venerunt viri de Sychem et de Silo et de Samaria octoginta viri rasi barbam et scissis vestibus et squalentes munera et tus habebant in manu ut offerrent in domo Domini Jer. 41:5
- egressus ergo Ismahel filius Nathaniae in occursum eorum de Masphat incedens et plorans ibat cum autem occurrisset eis dixit ad eos venite ad Godoliam filium Ahicam Jer. 41:6
- decem autem viri repperti sunt inter eos qui dixerunt ad Ismahel noli occidere nos quia habemus thesauros in agro frumenti et hordei et olei et mellis et cessavit et non interfecit eos cum fratribus suis Jer. 41:8
- lacus autem in quem proiecerat Ismahel omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israhel ipsum replevit Ismahel filius Nathaniae occisis Jer. 41:9
- et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiae Godoliae filio Ahicam et cepit eos Ismahel filius Nathaniae et abiit ut transiret ad filios Ammon Jer. 41:10
- et adsumptis universis viris profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniae et invenerunt eum ad aquas Multas quae sunt in Gabaon Jer. 41:12
- et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel in Masphat reversusque abiit ad Iohanan filium Caree Jer. 41:14
- et abierunt et sederunt peregrinantes in Chamaam quae est iuxta Bethleem ut pergerent et introirent Aegyptum Jer. 41:17
- a facie Chaldeorum timebant enim eos quia percusserat Ismahel filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam quem praeposuerat rex Babylonis in terra Iuda Jer. 41:18
- dixeruntque ad Hieremiam prophetam cadat oratio nostra in conspectu tuo et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis quia derelicti sumus pauci de pluribus sicut oculi tui nos intuentur Jer. 42:2
- et illi dixerunt ad Hieremiam sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei si non iuxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos sic faciemus Jer. 42:5
- et dixit ad eos haec dicit Dominus Deus Israhel ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu eius Jer. 42:9
- si quiescentes manseritis in terra hac aedificabo vos et non destruam plantabo et non evellam iam enim placatus sum super malo quod feci vobis Jer. 42:10
- et dabo vobis misericordiam et miserebor vestri et habitare vos faciam in terra vestra Jer. 42:12
- si autem dixeritis vos non habitabimus in terra ista nec audiemus vocem Domini Dei nostri Jer. 42:13
- gladium quem vos formidatis ibi conprehendet vos in terra Aegypti et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in Aegypto et ibi moriemini Jer. 42:16
- quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Hierusalem sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Aegyptum et eritis in iusiurandum et in stuporem et in maledictum et in obprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum Jer. 42:18
- nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi Jer. 42:22
- sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos ut tradat nos in manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci faciat in Babylonem Jer. 43:3
- et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes bellatorum et universus populus vocem Domini ut maneret in terra Iuda Jer. 43:4
- sed tollens Iohanan filius Caree et universi principes bellatorum universos reliquiarum Iuda qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi ut habitarent in terra Iuda Jer. 43:5
- et factus est sermo Domini ad Hieremiam in Tafnis dicens Jer. 43:8
- sume in manu tua lapides grandes et absconde eos in crypta quae est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Tafnis cernentibus viris iudaeis Jer. 43:9
- veniensque percutiet terram Aegypti quos in morte in morte et quos in captivitate in captivitate et quos in gladio in gladio Jer. 43:11
- et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et conburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Aegypti sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace Jer. 43:12
- et conteret statuas domus Solis quae sunt in terra Aegypti et delubra deorum Aegypti conburet igni Jer. 43:13
- verbum quod factum est ad Hieremiam ad omnes Iudaeos qui habitant in terra Aegypti habitantes in Magdolo et in Tafnis et in Memphis et in terra Fatures dicens Jer. 44:1
- haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vos vidistis omne malum istud quod adduxi super Hierusalem et super omnes urbes Iuda et ecce sunt desertae hodie et non est in eis habitator Jer. 44:2
- et conflata est indignatio mea et furor meus et succensa est in civitatibus Iuda et in plateis Hierusalem et versae sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc Jer. 44:6
- provocantes me in operibus manuum vestrarum sacrificando diis alienis in terra Aegypti in quam ingressi estis ut habitetis ibi et dispereatis et sitis in maledictionem et in obprobrium cunctis gentibus terrae Jer. 44:8
- numquid obliti estis mala patrum vestrorum et mala regum Iuda et mala uxorum eius et mala vestra et mala uxorum vestrarum quae fecerunt in terra Iuda et in regionibus Hierusalem Jer. 44:9
- non sunt mundati usque ad diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt in lege et in praeceptis meis quae dedi coram vobis et coram patribus vestris Jer. 44:10
- ideo haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego pono faciem meam in vobis in malum et disperdam omnem Iudam Jer. 44:11
- et adsumam reliquias Iudae qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Aegypti et habitarent ibi et consumentur omnes in terra Aegypti cadent in gladio et in fame consumentur a minimo usque ad maximum in gladio et in fame morientur et erunt in iusiurandum et in miraculum et in maledictionem et in obprobrium Jer. 44:12
- et visitabo habitatores terrae Aegypti sicut visitavi super Hierusalem in gladio et in fame et in peste Jer. 44:13
- et non erit qui effugiat et sit residuus de reliquiis Iudaeorum qui vadunt ut peregrinentur in terra Aegypti et revertantur in terram Iuda ad quam ipsi elevant animas suas ut revertantur et habitent ibi non revertentur nisi qui fugerint Jer. 44:14
- responderunt autem Hieremiae omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis et universae mulieres quarum stabat multitudo grandis et omnis populus habitantium in terra Aegypti in Fatures dicens Jer. 44:15
- sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini non audiemus ex te Jer. 44:16
- sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore nostro ut sacrificemus Reginae caeli et libemus ei libamina sicut fecimus nos et patres nostri reges nostri et principes nostri in urbibus Iuda et in plateis Hierusalem et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus Jer. 44:17
- numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Iuda et in plateis Hierusalem vos et patres vestri reges vestri et principes vestri et populus terrae horum recordatus est Dominus et ascendit super cor eius Jer. 44:21
- et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum et propter abominationes quas fecistis et facta est terra vestra in desolationem et in stuporem et in maledictum eo quod non sit habitator sicut est dies haec Jer. 44:22
- propterea quod sacrificaveritis idolis et peccaveritis Domino et non audieritis vocem Domini et in lege et in praeceptis et in testimoniis eius non ambulaveritis idcirco evenerunt vobis mala haec sicut est dies haec Jer. 44:23
- dixit autem Hieremias ad omnem populum et ad universas mulieres audite verbum Domini omnis Iuda qui estis in terra Aegypti Jer. 44:24
- ideo audite verbum Domini omnis Iuda qui habitatis in terra Aegypti ecce ego iuravi in nomine meo magno ait Dominus quia nequaquam ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri iudaei dicentis vivit Dominus Deus in omni terra Aegypti Jer. 44:26
- ecce ego vigilabo super eos in malum et non in bonum et consumentur omnes viri Iuda qui sunt in terra Aegypti gladio et fame donec penitus consumantur Jer. 44:27
- et qui fugerint gladium revertentur de terra Aegypti in terram Iuda viri pauci et scient omnes reliquiae Iuda ingredientium terram Aegypti ut habitent ibi cuius sermo conpleatur meus an illorum Jer. 44:28
- et hoc vobis signum ait Dominus quod visitem ego super vos in loco isto ut sciatis quia vere conplebuntur sermones mei contra vos in malum Jer. 44:29
- haec dicit Dominus ecce ego tradam Pharaonem Efree regem Aegypti in manu inimicorum eius et in manu quaerentium animam illius sicut tradidi Sedeciam regem Iuda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quaerentis animam eius Jer. 44:30
- verbum quod locutus est Hieremias propheta ad Baruch filium Neri cum scripsisset verba haec in libro de ore Hieremiae anno quarto Ioachim filii Iosiae regis Iuda dicens Jer. 45:1
- dixisti vae misero mihi quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo laboravi in gemitu meo et requiem non inveni Jer. 45:3
- et tu quaeris tibi grandia noli quaerere quia ecce ego adducam malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quaecumque perrexeris Jer. 45:5
- ad Aegyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti qui erat iuxta flumen Eufraten in Charchamis quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iuda Jer. 46:2
- iungite equos et ascendite equites state in galeis polite lanceas induite vos loricis Jer. 46:4
- ascendite equos et exultate in curribus et procedant fortes Aethiopia et Lybies tenentes scutum et Lydii arripientes et iacientes sagittas Jer. 46:9
- dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis iuxta flumen Eufraten Jer. 46:10
- ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Aegypti frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi Jer. 46:11
- audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram quia fortis inpegit in fortem ambo pariter conciderunt Jer. 46:12
- adnuntiate Aegypto et auditum facite Magdolo et resonet in Memphis et in Tafnis dicite sta et praepara te quia devoravit gladius ea quae per circuitum tuum sunt Jer. 46:14
- vivo ego inquit Rex Dominus exercituum nomen eius quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus in mari veniet Jer. 46:18
- vasa transmigrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti quia Memphis in solitudinem erit et deseretur inhabitabilis Jer. 46:19
- mercennarii quoque eius qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum Jer. 46:21
- confusa est filia Aegypti et tradita in manu populi aquilonis Jer. 46:24
- dixit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae et super Pharao et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius et super Pharao et super eos qui confidunt in eo Jer. 46:25
- et dabo eos in manu quaerentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius et post haec habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus Jer. 46:26
- et tu noli timere serve meus Iacob ait Dominus quia tecum ego sum quia consumam ego cunctas gentes ad quas eieci te te vero non consumam sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi Jer. 46:28
- pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae Cappadociae Jer. 47:4
- o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile Jer. 47:6
- non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladius Jer. 48:2
- per ascensum enim Luaith plorans ascendet in fletu quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt Jer. 48:5
- fugite salvate animas vestras et eritis quasi myrice in deserto Jer. 48:6
- pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in transmigrationem sacerdotes eius et principes eius simul Jer. 48:7
- fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus eius in eo et odor eius non est inmutatus Jer. 48:11
- et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israhel a Bethel in qua habebat fiduciam Jer. 48:13
- vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen ei Jer. 48:15
- consolamini eum omnes qui estis in circuitu eius et universi qui scitis nomen eius dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus Jer. 48:17
- descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas Jer. 48:18
- in via sta et prospice habitatio Aroer interroga fugientem et eum qui evasit dic quid accidit Jer. 48:19
- confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate adnuntiate in Arnon quoniam vastata est Moab Jer. 48:20
- inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse Jer. 48:26
- fuit enim in derisum tibi Israhel quasi inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es captivus duceris Jer. 48:27
- relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis Jer. 48:28
- et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius Jer. 48:35
- omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus conligatio et super omne dorsum cilicium Jer. 48:37
- super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus Jer. 48:38
- quomodo victa est et ululaverunt quomodo deiecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo Jer. 48:39
- capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis Jer. 48:41
- qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominus Jer. 48:44
- in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus Jer. 48:45
- vae tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem Jer. 48:46
- et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque iudicia Moab Jer. 48:47
- ad filios Ammon haec dicit Dominus numquid filii non sunt Israhel aut heres non est ei cur igitur hereditate possedit Melchom Gad et populus eius in urbibus eius habitavit Jer. 49:1
- ideo ecce dies veniunt dicit Dominus et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum proelii et erit in tumulum dissipata filiaeque eius igni succendentur et possidebit Israhel possessores suos dicit Dominus Jer. 49:2
- ulula Esebon quoniam vastata est Ahi clamate filiae Rabbath accingite vos ciliciis plangite et circuite per sepes quia Melchom in transmigratione ducetur sacerdotes eius et principes eius simul Jer. 49:3
- quid gloriaris in vallibus defluxit vallis tua filia delicata quae confidebas in thesauris tuis et dicebas quis veniet ad me Jer. 49:4
- ecce ego inducam super te terrorem ait Dominus Deus exercituum ab omnibus qui sunt in circuitu tuo et dispergemini singuli a conspectu vestro nec erit qui congreget fugientem Jer. 49:5
- ad Idumeam haec dicit Dominus exercituum numquid non est ultra sapientia in Theman periit consilium a filiis inutilis facta est sapientia eorum Jer. 49:7
- fugite terga vertite descendite in voragine habitatores Dedan quoniam perditionem Esau adduxi super eum tempus visitationis eius Jer. 49:8
- si vindemiatores venissent super te non reliquissent racemum si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi Jer. 49:9
- relinque pupillos tuos ego eos faciam vivere et viduae tuae in me sperabunt Jer. 49:11
- quia per memet ipsum iuravi dicit Dominus quod in solitudinem et in obprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas Jer. 49:13
- auditum audivi a Domino et legatus ad gentes missus est congregamini et venite contra eam et consurgamus in proelium Jer. 49:14
- ecce enim parvulum dedi te in gentibus contemptibilem inter homines Jer. 49:15
- arrogantia tua decepit te et superbia cordis tui qui habitas in cavernis petrae et adprehendere niteris altitudinem collis cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum inde detraham te dicit Dominus Jer. 49:16
- a voce ruinae eorum commota est terra clamor in mari Rubro auditus est vocis eius Jer. 49:21
- ecce quasi aquila ascendet et evolabit et expandet alas suas super Bosram et erit cor fortium Idumeae in die illa quasi cor mulieris parturientis Jer. 49:22
- ad Damascum confusa est Emath et Arfad quia auditum pessimum audierunt turbati sunt in mari sollicitudine quiescere non potuit Jer. 49:23
- dissoluta est Damascus versa in fugam tremor adprehendit eam angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem Jer. 49:24
- ideo cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri proelii conticescent in die illa ait Dominus exercituum Jer. 49:26
- et succendam ignem in muro Damasci et devorabit moenia Benadad Jer. 49:27
- tabernacula eorum et greges eorum capient pelles eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi et vocabunt super eos formidinem in circuitu Jer. 49:29
- fugite abite vehementer in voraginibus sedete qui habitatis Asor ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes Jer. 49:30
- et erunt cameli eorum in direptionem et multitudo iumentorum in praedam et dispergam eos in omnem ventum qui sunt adtonsi in comam et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos ait Dominus Jer. 49:32
- et erit Asor in habitaculum draconum deserta usque in aeternum non manebit ibi vir nec incolet eam filius hominis Jer. 49:33
- quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam adversus Aelam in principio regni Sedeciae regis Iuda dicens Jer. 49:34
- et inducam super Aelam quattuor ventos a quattuor plagis caeli et ventilabo eos in omnes ventos istos et non erit gens ad quam non perveniant profugi Aelam Jer. 49:36
- et pavere faciam Aelam coram inimicis suis et in conspectu quaerentium animam eorum et adducam super eos malum iram furoris mei dicit Dominus et emittam post eos gladium donec consumam eos Jer. 49:37
- et ponam solium meum in Aelam et perdam inde reges et principes ait Dominus Jer. 49:38
- in novissimis autem diebus reverti faciam captivos Aelam dicit Dominus Jer. 49:39
- verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldeorum in manu Hieremiae prophetae Jer. 50:1
- adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum praedicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorum Jer. 50:2
- quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quae ponet terram eius in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt Jer. 50:3
- in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient filii Israhel ipsi et filii Iuda simul ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerent Jer. 50:4
- in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et adponentur ad Dominum foedere sempiterno quod nulla oblivione delebitur Jer. 50:5
- grex perditus factus est populus meus pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in collem transierunt obliti sunt cubilis sui Jer. 50:6
- quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et praeparabuntur adversum eam et inde capietur sagitta eius quasi viri fortis interfectoris non revertetur vacua Jer. 50:9
- et erit Chaldea in praedam omnes vastantes eam replebuntur ait Dominus Jer. 50:10
- confusa est mater vestra nimis et adaequata pulveri quae genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens Jer. 50:12
- ab ira Domini non habitabitur sed redigetur tota in solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit et sibilabit super universis plagis eius Jer. 50:13
- disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient Jer. 50:16
- et reducam Israhel ad habitaculum suum et pascetur Carmelum et Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius Jer. 50:19
- in diebus illis et in tempore illo ait Dominus quaeretur iniquitas Israhel et non erit et peccatum Iuda et non invenietur quoniam propitius ero eis quos reliquero Jer. 50:20
- vox belli in terra et contritio magna Jer. 50:22
- quomodo confractus est et contritus est malleus universae terrae quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus Jer. 50:23
- aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum Jer. 50:25
- venite ad eam ab extremis finibus aperite ut exeant qui conculcent eam tollite de via lapides et redigite in acervos et interficite eam nec sit quicquam reliquum Jer. 50:26
- dissipate universos fortes eius descendant in occisionem vae eis quia venit dies eorum tempus visitationis eorum Jer. 50:27
- vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis ut adnuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi eius Jer. 50:28
- adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum iuxta omnia quae fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israhel Jer. 50:29
- idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa ait Dominus Jer. 50:30
- et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus eius et devorabit omnia in circuitu eius Jer. 50:32
- gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus quod est in medio eius et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros eius qui diripientur Jer. 50:37
- siccitas super aquas eius erit et arescent quia terra sculptilium est et in portentis gloriantur Jer. 50:38
- propterea habitabunt dracones cum fatuis ficariis et habitabunt in ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad sempiternum nec extruetur usque ad generationem et generationem Jer. 50:39
- et mittam in Babylonem ventilatores et ventilabunt eam et demolientur terram eius quoniam venerunt super eam undique in die adflictionis eius Jer. 51:2
- et cadent interfecti in terra Chaldeorum et vulnerati in regionibus eius Jer. 51:4
- calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino eius biberunt gentes et ideo commotae sunt Jer. 51:7
- curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius et elevatum est usque ad nubes Jer. 51:9
- protulit Dominus iustitias nostras venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostri Jer. 51:10
- quae habitas super aquas multas locuples in thesauris venit finis tuus pedalis praecisionis tuae Jer. 51:13
- qui fecit terram in fortitudine sua praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos Jer. 51:15
- dante eo vocem multiplicantur aquae in caelo qui levat nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis Jer. 51:16
- stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis conflator in sculptili quia mendax conflatio eius nec est spiritus in eis Jer. 51:17
- vana sunt opera et risu digna in tempore visitationis suae peribunt Jer. 51:18
- conlidis tu mihi vasa belli et ego conlidam in te gentes et disperdam in te regna Jer. 51:20
- et conlidam in te equum et equitem eius et conlidam in te currum et ascensorem eius Jer. 51:21
- et conlidam in te virum et mulierem et conlidam in te senem et puerum et conlidam in te iuvenem et virginem Jer. 51:22
- et conlidam in te pastorem et gregem eius et conlidam in te agricolam et iugales eius et conlidam in te duces et magistratus Jer. 51:23
- et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeae omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus Jer. 51:24
- ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis universam terram et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem conbustionis Jer. 51:25
- et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta sed perditus in aeternum eris ait Dominus Jer. 51:26
- levate signum in terra clangite bucina in gentibus sanctificate super eam gentes adnuntiate contra illam regibus Ararat Menni et Aschenez numerate contra eam Thapsar adducite equum quasi bruchum aculeatum Jer. 51:27
- cessaverunt fortes Babylonis a proelio habitaverunt in praesidiis devoratum est robur eorum et facti sunt quasi mulieres incensa sunt tabernacula eius contriti sunt vectes eius Jer. 51:30
- et erit Babylon in tumulos habitatio draconum stupor et sibilus eo quod non sit habitator Jer. 51:37
- in calore eorum ponam potus eorum et inebriabo eos ut sopiantur et dormiant somnum sempiternum et non consurgant dicit Dominus Jer. 51:39
- quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclita universae terrae quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes Jer. 51:41
- factae sunt civitates eius in stuporem terra inhabitabilis et deserta terra in qua nullus habitet nec transeat per eam filius hominis Jer. 51:43
- et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit Jer. 51:44
- et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio et iniquitas in terra et dominator super dominatorem Jer. 51:46
- propterea ecce dies veniunt et visitabo super sculptilia Babylonis et omnis terra eius confundetur et universi interfecti eius cadent in medio eius Jer. 51:47
- et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia quae in eis sunt quia ab aquilone venient ei praedones ait Dominus Jer. 51:48
- et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israhel sic de Babylone cadent occisi in universa terra Jer. 51:49
- propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia eius et in omni terra eius mugiet vulneratus Jer. 51:52
- si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso robur suum a me venient vastatores eius ait Dominus Jer. 51:53
- haec dicit Dominus exercituum murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur et portae eius excelsae igni conburentur et labores populorum ad nihilum et gentium in igne erunt et disperibunt Jer. 51:58
- verbum quod praecepit Hieremias prophetes Saraiae filio Neriae filii Maasiae cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem in anno quarto regni eius Saraias autem erat princeps prophetiae Jer. 51:59
- et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba haec quae scripta sunt contra Babylonem Jer. 51:60
- dices Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes eum ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus et ut sit perpetua solitudo Jer. 51:62
- cumque conpleveris legere librum istum ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medio Eufraten Jer. 51:63
- filius viginti et unius anni Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris eius Amithal filia Hieremiae de Lobna Jer. 52:1
- et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia quae fecerat Ioachim Jer. 52:2
- quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Iuda usquequo proiceret eos a facie sua et recessit Sedecias a rege Babylonis Jer. 52:3
- factum est autem in anno nono regni eius in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius adversum Hierusalem et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu Jer. 52:4
- mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terrae Jer. 52:6
- et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam portae quae est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam quae ducit in heremum Jer. 52:7
- persecutus est autem exercitus Chaldeorum regem et adprehenderunt Sedeciam in deserto quod est iuxta Hiericho et omnis comitatus eius diffugit ab eo Jer. 52:8
- cumque conprehendissent regem adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia Jer. 52:9
- et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis eius sed et omnes principes Iudae occidit in Reblatha Jer. 52:10
- et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius Jer. 52:11
- in mense autem quinto decima mensis ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan princeps militiae qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem Jer. 52:12
- de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae Jer. 52:15
- de pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae in vinitores et in agricolas Jer. 52:16
- columnas quoque aereas quae erant in domo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem Jer. 52:17
- et lebetas et creagras et psalteria et fialas et mortariola et omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant tulerunt Jer. 52:18
- columnas duas et mare unum vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum horum Jer. 52:20
- de columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam porro grossitudo eius quattuor digitorum et intrinsecus cava erat Jer. 52:21
- et de civitate tulit eunuchum unum qui erat praepositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terrae qui inventi sunt in medio civitatis Jer. 52:25
- tulit autem eos Nabuzardan magister militiae et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha Jer. 52:26
- et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua Jer. 52:27
- iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Iudaeos tria milia et viginti tres Jer. 52:28
- in anno octavodecimo Nabuchodonosor de Hierusalem animas octingentas triginta duas Jer. 52:29
- in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister militiae Iudaeorum animas septingentas quadraginta quinque omnes ergo animae quattuor milia sescentae Jer. 52:30
- et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachim regis Iudae duodecimo mense vicesima quinta mensis elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Ioachim regis Iudae et eduxit eum de domo carceris Jer. 52:31
- et locutus est cum eo bona et posuit thronum eius super thronos regum qui erant post se in Babylone Jer. 52:32
- BETH plorans ploravit in nocte et lacrimae eius in maxillis eius non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici Lam. 1:2
- HE facti sunt hostes eius in capite inimici illius locupletati sunt quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum eius parvuli eius ducti sunt captivi ante faciem tribulantis Lam. 1:5
- ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suae et praevaricationis omnium desiderabilium suorum quae habuerat a diebus antiquis cum caderet populus eius in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius Lam. 1:7
- TETH sordes eius in pedibus eius nec recordata est finis sui deposita est vehementer non habens consolatorem vide Domine adflictionem meam quoniam erectus est inimicus Lam. 1:9
- IOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam Lam. 1:10
- LAMED o vos omnes qui transitis per viam adtendite et videte si est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die irae furoris sui Lam. 1:12
- MEM de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me expandit rete pedibus meis convertit me retrorsum posuit me desolatam tota die maerore confectam Lam. 1:13
- NUN vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius convolutae sunt et inpositae collo meo infirmata est virtus mea dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere Lam. 1:14
- FE expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos Lam. 1:17
- SADE iustus est Dominus quia os eius ad iracundiam provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem Lam. 1:18
- COPH vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt quia quaesierunt cibum sibi ut refocilarent animam suam Lam. 1:19
- RES vide Domine quoniam tribulor venter meus conturbatus est subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine plena sum foris interfecit gladius et domi mors similis est Lam. 1:20
- ALEPH quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion proiecit de caelo terram inclitam Israhel et non recordatus est scabilli pedum suorum in die furoris sui Lam. 2:1
- BETH praecipitavit Dominus nec pepercit omnia speciosa Iacob destruxit in furore suo munitiones virginis Iuda deiecit in terram polluit regnum et principes eius Lam. 2:2
- GIMEL confregit in ira furoris omne cornu Israhel avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Iacob quasi ignem flammae devorantis in gyro Lam. 2:3
- DELETH tetendit arcum suum quasi inimicus firmavit dexteram suam quasi hostis et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiae Sion effudit quasi ignem indignationem suam Lam. 2:4
- HE factus est Dominus velut inimicus praecipitavit Israhel praecipitavit omnia moenia eius dissipavit munitiones eius et replevit in filia Iuda humiliatum et humiliatam Lam. 2:5
- VAV et dissipavit quasi hortum tentorium suum demolitus est tabernaculum suum oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum et obprobrio in indignatione furoris sui regem et sacerdotem Lam. 2:6
- ZAI reppulit Dominus altare suum maledixit sanctificationi suae tradidit in manu inimici muros turrium eius vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni Lam. 2:7
- TETH defixae sunt in terra portae eius perdidit et contrivit vectes eius regem eius et principes eius in gentibus non est lex et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino Lam. 2:9
- IOTH sederunt in terra conticuerunt senes filiae Sion consperserunt cinere capita sua accincti sunt ciliciis abiecerunt in terra capita sua virgines Hierusalem Lam. 2:10
- CAPH defecerunt prae lacrimis oculi mei conturbata sunt viscera mea effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi Lam. 2:11
- LAMED matribus suis dixerunt ubi est triticum et vinum cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum Lam. 2:12
- COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum Lam. 2:19
- RES vide Domine et considera quem vindemiaveris ita ergone comedent mulieres fructum suum parvulos ad mensuram palmae si occidetur in sanctuario Domini sacerdos et propheta Lam. 2:20
- SEN iacuerunt in terra foris puer et senex virgines meae et iuvenes mei ceciderunt in gladio interfecisti in die furoris tui percussisti nec misertus es Lam. 2:21
- THAU vocasti quasi ad diem sollemnem qui terrerent me de circuitu et non fuit in die furoris Domini qui effugeret et relinqueretur quos educavi et enutrivi inimicus meus consumpsit eos Lam. 2:22
- ALEPH ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius Lam. 3:1
- ALEPH me minavit et adduxit in tenebris et non in lucem Lam. 3:2
- ALEPH tantum in me vertit et convertit manum suam tota die Lam. 3:3
- BETH aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore Lam. 3:5
- BETH in tenebrosis conlocavit me quasi mortuos sempiternos Lam. 3:6
- DELETH ursus insidians factus est mihi leo in absconditis Lam. 3:10
- HE misit in renibus meis filias faretrae suae Lam. 3:13
- HE factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota die Lam. 3:14
- ZAI memoria memor ero et tabescet in me anima mea Lam. 3:20
- ZAI hoc recolens in corde meo ideo sperabo Lam. 3:21
- TETH bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti illum Lam. 3:25
- IOTH ponet in pulvere os suum si forte sit spes Lam. 3:29
- CAPH quia non repellet in sempiternum Dominus Lam. 3:31
- LAMED ut declinaret iudicium viri in conspectu vultus Altissimi Lam. 3:35
- LAMED ut perverteret hominem in iudicio suo Dominus ignoravit Lam. 3:36
- NUN levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos Lam. 3:41
- SAMECH operuisti in furore et percussisti nos occidisti nec pepercisti Lam. 3:43
- SAMECH eradicationem et abiectionem posuisti me in medio populorum Lam. 3:45
- FE divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione filiae populi mei Lam. 3:48
- AIN oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae Lam. 3:51
- SADE lapsa est in lacu vita mea et posuerunt lapidem super me Lam. 3:53
- COPH adpropinquasti in die quando invocavi te dixisti ne timeas Lam. 3:57
- THAU persequeris in furore et conteres eos sub caelis Domine Lam. 3:66
- ALEPH quomodo obscuratum est aurum mutatus est color optimus dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum Lam. 4:1
- BETH filii Sion incliti et amicti auro primo quomodo reputati sunt in vasa testea opus manuum figuli Lam. 4:2
- GIMEL sed et lamiae nudaverunt mammam lactaverunt catulos suos filia populi mei crudelis quasi strutio in deserto Lam. 4:3
- DELETH adhesit lingua lactantis ad palatum eius in siti parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret eis Lam. 4:4
- HE qui vescebantur voluptuose interierunt in viis qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora Lam. 4:5
- VAV et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum quae subversa est in momento et non ceperunt in ea manus Lam. 4:6
- HETH denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis adhesit cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignum Lam. 4:8
- IOTH manus mulierum misericordium coxerunt filios suos facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei Lam. 4:10
- CAPH conplevit Dominus furorem suum effudit iram indignationis suae et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta eius Lam. 4:11
- MEM propter peccata prophetarum eius iniquitates sacerdotum eius qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum Lam. 4:13
- NUN erraverunt caeci in plateis polluti sunt sanguine cumque non possent tenuerunt lacinias suas Lam. 4:14
- SAMECH recedite polluti clamaverunt eis recedite abite nolite tangere iurgati quippe sunt et commoti dixerunt inter gentes non addet ultra ut habitet in eis Lam. 4:15
- SADE lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum adpropinquavit finis noster conpleti sunt dies nostri quia venit finis noster Lam. 4:18
- COPH velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli super montes persecuti sunt nos in deserto insidiati sunt nobis Lam. 4:19
- RES spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus Lam. 4:20
- SEN gaude et laetare filia Edom quae habitas in terra Hus ad te quoque perveniet calix inebriaberis atque nudaberis Lam. 4:21
- in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto Lam. 5:9
- mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda Lam. 5:11
- adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt Lam. 5:13
- defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster Lam. 5:15
- propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo Lam. 5:18
- tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione Lam. 5:19
- quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum Lam. 5:20
- et haec verba libri quae scripsit Baruch filius Neeri filius Maasei filii Sedechiae filii Sedei filii Helchiae in Babylonia Bar. 1:1
- in anno quinto in septima die mensis in tempore quo ceperunt Chaldei Hierusalem et succenderunt eam igni Bar. 1:2
- et ad aures potentium filiorum regum et ad aures presbyterorum et ad aures populi a minimo usque ad magnum eorum omnium habitantium in Babylonia ad flumen Sudi Bar. 1:4
- qui audientes plorabant et ieiunabant et orabant in conspectu Domini Bar. 1:5
- et miserunt in Hierusalem ad Ioachim filium Helchiae filii Salom sacerdotem et ad sacerdotes et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Hierusalem Bar. 1:7
- cum acciperet vasa templi Domini quae ablata fuerant de templo revocare in terram Iuda decima die illius sivan vasa argentea quae fecit Sedechias filius Iosiae rex Iuda Bar. 1:8
- posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonum Iechoniam et principes et vinctos et potentes et populum terrae ab Hierusalem et duxit eos in Babyloniam Bar. 1:9
- et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniae et sub umbra Balthasar filii eius et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu eorum Bar. 1:12
- et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia peccavimus Domino Deo nostro et non est aversus furor eius a nobis usque in hunc diem Bar. 1:13
- et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini in die sollemni et in die oportuno Bar. 1:14
- et dicetis Domino Deo nostro iustitia nobis autem confusio faciei nostrae sicut dies haec omni Iuda et habitantibus in Hierusalem Bar. 1:15
- peccavimus ante Dominum nostrum et non credidimus diffidentes in eum Bar. 1:17
- et non fuimus subiectibiles illi et non obaudivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in mandatis eius quibus dedit nobis Bar. 1:18
- a die qua eduxit patres nostros de terra Aegypti usque in hunc diem eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum et dissipati recessimus ne audiremus vocem ipsius Bar. 1:19
- et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni operari diis alienis facientes mala ante oculos Domini Dei nostri Bar. 1:22
- propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos et ad iudices nostros qui iudicaverunt in Israhel et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Israhel et Iuda Bar. 2:1
- ut adduceret Dominus super nos mala magna quae non sunt facta sub caelo quemadmodum facta sunt Hierusalem secundum quae scripta sunt in lege Moysi Bar. 2:2
- et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu nostro in inproperium et in desolationem et in omnibus populis quo nos dispersit Dominus Bar. 2:4
- et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis Bar. 2:9
- et non audivimus vocem ipsius ut iremus in praeceptis Domini quae dedit ante faciem nostram Bar. 2:10
- et nunc Domine Deus Israhel qui eduxisti plebem tuam de terra Aegypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen sicut dies iste Bar. 2:11
- peccavimus impie egimus inique gessimus Domine Deus noster in omnibus iustitiis tuis Bar. 2:12
- respice Domine de domo sancta tua in nos et inclina aurem tuam et audi Bar. 2:16
- aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt honorem et iustificationem Domino Bar. 2:17
- sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos sicut locutus es in manus puerorum tuorum prophetarum dicens Bar. 2:20
- sic dicit Dominus inclinate umerum vestrum et cervicem vestram et opera facite regi Babylonis et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris Bar. 2:21
- et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babyloniae et statuisti verba tua quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum ut proferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo Bar. 2:24
- et ecce sunt proiecta in calore solis et in gelu noctis et mortui sunt in doloribus pessimis in fame et in gladio et in emissione Bar. 2:25
- et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut haec dies propter iniquitatem domus Israhel et domus Iuda Bar. 2:26
- et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem benignitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam Bar. 2:27
- sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua praecepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israhel Bar. 2:28
- dicens si non obaudieritis vocem meam ambitio haec magna et multa convertetur in minimo inter gentes quo ego dispergam illos Bar. 2:29
- quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae Bar. 2:30
- et laudabunt me in terra captivitatis suae et memores erunt nominis mei Bar. 2:32
- et avertent se a dorso suo duro et a malignitatibus suis quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me Bar. 2:33
- et revocabo illos in terram quam iuravi patribus illorum Abraham et Isaac et Iacob et dominabuntur eius et multiplicabo eos et non minorabuntur Bar. 2:34
- et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim illis in Deum et ipsi erunt mihi in populum et non movebo amplius populum meum filios Israhel a terra quam dedi illis Bar. 2:35
- et nunc Domine omnipotens Deus Israhel anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te Bar. 3:1
- quia tu sedes in sempiternum et nos peribimus in aevum Bar. 3:3
- noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto Bar. 3:5
- quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te Bar. 3:7
- et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster Bar. 3:8
- quid est Israhel quid est quod in terra es inimicorum Bar. 3:10
- inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum Bar. 3:11
- si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna Bar. 3:13
- quis invenit locum eius et quis intravit in thesauros eius Bar. 3:15
- qui in avibus caeli inludunt Bar. 3:17
- qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum Bar. 3:18
- non est audita in terra Chanaan neque visa est in Theman Bar. 3:22
- quis ascendit in caelum et accepit eam et deduxit eam de nubibus Bar. 3:29
- sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus Bar. 3:32
- qui emittit lumen et vadit et vocavit illud et obaudit illi in tremore Bar. 3:33
- stellae autem lumen dederunt in custodiis suis et laetatae sunt Bar. 3:34
- post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est Bar. 3:38
- hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem Bar. 4:1
- venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis Bar. 4:6
- exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis Bar. 4:20
- ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro Bar. 4:22
- emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et iucunditate in sempiternum Bar. 4:23
- sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno Bar. 4:24
- nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur Bar. 4:31
- sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione Bar. 4:33
- et amputabitur exultatio multitudinis eius et gaudimonium eius erit in luctum Bar. 4:34
- ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus et habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis Bar. 4:35
- ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei Bar. 4:37
- exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae Bar. 5:1
- Deus enim ostendet splendorem suum in te omni quod sub caelo est Bar. 5:3
- nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum Pax iustitiae et Honor pietatis Bar. 5:4
- exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria Bar. 5:5
- exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni Bar. 5:6
- constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in aequalitatem terrae ut ambulet Israhel diligenter in honorem Dei Bar. 5:7
- adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine maiestatis suae cum misericordia et iustitia quae est ab ipso Bar. 5:9
- exemplum epistulae quam misit Hieremias ad abductos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est illi a Deo propter peccata quae peccastis ante Deum abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonum Bar. 6:1
- ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace Bar. 6:2
- nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum gentibus Bar. 6:3
- videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis et metuatis et metus vos capiat in ipsis Bar. 6:4
- visa itaque turba de retro et ab ante adorantes dicite in cordibus vestris tibi oportet adorari Domine Bar. 6:5
- coronas certe habent aureas super capita sua dii illorum unde subtrahent sacerdotes ab eis aurum et argentum et erogant illud in semet ipsis Bar. 6:9
- sceptrum autem habet ut homo sicut iudex regionis qui in se peccantem non interficit Bar. 6:13
- habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii Bar. 6:14
- constitutis illis in domo oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium Bar. 6:16
- lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo Bar. 6:18
- nigrae fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit Bar. 6:20
- ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in ipsis Bar. 6:24
- sine pedibus in umeris portantur ostentantes ignobilitatem suam hominibus confundantur etiam qui colunt ea Bar. 6:25
- propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur Bar. 6:26
- et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbas rasa quorum capita nuda sunt Bar. 6:30
- rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cena mortui Bar. 6:31
- mulieres autem circumdatis funibus in viis sedent succendentes ossa olivarum Bar. 6:42
- nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus quae manifestata sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis Bar. 6:50
- unde ergo notum est quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum Dei opus in ipsis est Bar. 6:51
- etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum aureorum et argenteorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur ipsi vero sicut trabes in medio conburentur Bar. 6:54
- itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quae in ipsa sunt quam falsi dii Bar. 6:58
- similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat Bar. 6:60
- signa etiam in caelo gentibus non ostendunt neque ut sol lucebunt neque inluminabunt ut luna Bar. 6:66
- nam sicut in cucumeraria formido nihil custodit ita sunt dii illorum lignei et argentei et inaurati Bar. 6:69
- eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati Bar. 6:70
- a purpura quoque et marmore quae supra illos tineant scietis itaque quia non sunt dii ipsi etiam postremo comeduntur et erit obprobrium in regione Bar. 6:71
- et factum est in tricesimo anno in quarto mense in quinta mensis cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar aperti sunt caeli et vidi visiones Dei Ezec. 1:1
- in quinta mensis ipse est annus quintus transmigrationis regis Ioachin Ezec. 1:2
- factum est verbum Domini ad Hiezecihel filium Buzi sacerdotem in terra Chaldeorum secus flumen Chobar et facta est super eum ibi manus Domini Ezec. 1:3
- et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis involvens et splendor in circuitu eius et de medio eius quasi species electri id est de medio ignis Ezec. 1:4
- et ex medio eorum similitudo quattuor animalium et hic aspectus eorum similitudo hominis in eis Ezec. 1:5
- et manus hominis sub pinnis eorum in quattuor partibus et facies et pinnas per quattuor partes habebant Ezec. 1:8
- et similitudo animalium aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium et quasi aspectus lampadarum haec erat visio discurrens in medio animalium splendor ignis et de igne fulgor egrediens Ezec. 1:13
- et animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis Ezec. 1:14
- et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris et una similitudo ipsarum quattuor et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotae Ezec. 1:16
- statura quoque erat rotis et altitudo et horribilis aspectus et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum quattuor Ezec. 1:18
- quocumque ibat spiritus illuc eunte spiritu et rotae pariter levabantur sequentes eum spiritus enim vitae erat in rotis Ezec. 1:20
- cum euntibus ibant et cum stantibus stabant et cum elevatis a terra pariter elevabantur et rotae sequentes ea quia spiritus vitae erat in rotis Ezec. 1:21
- et vidi quasi speciem electri velut aspectum ignis intrinsecus eius per circuitum a lumbis eius et desuper et a lumbis eius usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu Ezec. 1:27
- velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae hic erat aspectus splendoris per gyrum Ezec. 1:28
- haec visio similitudinis gloriae Domini et vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili hominis sta supra pedes tuos et loquar tecum Ezec. 2:1
- et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos et audivi loquentem ad me Ezec. 2:2
- si forte vel ipsi audiant et si forte quiescant quoniam domus exasperans est et scient quia propheta fuerit in medio eorum Ezec. 2:5
- et vidi et ecce manus missa ad me in qua erat involutus liber Ezec. 2:9
- et expandit illum coram me qui erat scriptus intus et foris et scriptae erant in eo lamentationes et carmen et vae Ezec. 2:10
- et dixit ad me fili hominis venter tuus comedet et viscera tua conplebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est in ore meo sicut mel dulce Ezec. 3:3
- et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos quos loquor ad te adsume in corde tuo et auribus tuis audi Ezec. 3:10
- spiritus quoque levavit me et adsumpsit me et abii amarus in indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum confortans me Ezec. 3:14
- et veni ad transmigrationem acervum novarum frugum ad eos qui habitabant iuxta flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant et mansi ibi septem diebus maerens in medio eorum Ezec. 3:15
- si dicente me ad impium morte morieris non adnuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram Ezec. 3:18
- si autem tu adnuntiaveris impio et ille non fuerit conversus ab impietate sua et via sua impia ipse quidem in iniquitate sua morietur tu autem animam tuam liberasti Ezec. 3:19
- sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria iustitiae eius quas fecit sanguinem vero eius de manu tua requiram Ezec. 3:20
- et facta est super me manus Domini et dixit ad me surgens egredere in campum et ibi loquar tecum Ezec. 3:22
- et surgens egressus sum in campum et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria quam vidi iuxta fluvium Chobar et cecidi in faciem meam Ezec. 3:23
- et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere in medio domus tuae Ezec. 3:24
- et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula et ligabunt te in eis et non egredieris in medio eorum Ezec. 3:25
- et tu fili hominis sume tibi laterem et pones eum coram te et describes in eo civitatem Hierusalem Ezec. 4:1
- et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et conportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in gyro Ezec. 4:2
- et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam murum ferreum inter te et inter civitatem et obfirmabis faciem tuam ad eam et erit in obsidionem et circumdabis eam signum est domui Israhel Ezec. 4:3
- ecce circumdedi te vinculis et non te convertes a latere tuo in latus aliud donec conpleas dies obsidionis tuae Ezec. 4:8
- et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et viciam et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum trecentis et nonaginta diebus comedes illud Ezec. 4:9
- cibus autem tuus quo vesceris erit in pondere viginti stateres in die a tempore usque ad tempus comedes illud Ezec. 4:10
- et aquam in mensura bibes sextam partem hin a tempore usque ad tempus bibes illud Ezec. 4:11
- et quasi subcinericium hordiacium comedes illud et stercore quod egredietur de homine operies illud in oculis eorum Ezec. 4:12
- et dixit ad me ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis et facies panem tuum in eo Ezec. 4:15
- et dixit ad me fili hominis ecce ego conteram baculum panis in Hierusalem et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in angustia bibent Ezec. 4:16
- ut deficientibus pane et aqua corruat unusquisque ad fratrem suum et contabescant in iniquitatibus suis Ezec. 4:17
- tertiam partem igni conbures in medio civitatis iuxta conpletionem dierum obsidionis et adsumens tertiam partem concides gladio in circuitu eius tertiam vero aliam disperges in ventum et gladium nudabo post eos Ezec. 5:2
- et sumes inde parvum numerum et ligabis eos in summitate pallii tui Ezec. 5:3
- et ex eis rursum tolles et proicies in medio ignis et conbures eos igni ex eo egredietur ignis in omnem domum Israhel Ezec. 5:4
- haec dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium posui eam et in circuitu eius terras Ezec. 5:5
- et contempsit iudicia mea ut plus esset impia quam gentes et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu eius sunt iudicia enim mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt Ezec. 5:6
- idcirco haec dicit Dominus Deus quia superastis gentes quae in circuitu vestro sunt in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis et iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt non estis operati Ezec. 5:7
- ideo haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et ipse ego faciam in medio tui iudicia in oculis gentium Ezec. 5:8
- et faciam in te quae non feci et quibus similia ultra non faciam propter omnes abominationes tuas Ezec. 5:9
- ideo patres comedent filios in medio tui et filii comedent patres suos et faciam in te iudicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum Ezec. 5:10
- idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam et non parcet oculus meus et non miserebor Ezec. 5:11
- tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos Ezec. 5:12
- et conpleam furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo cum implevero indignationem meam in eis Ezec. 5:13
- et dabo te in desertum et in obprobrium in gentibus quae in circuitu tuo sunt in conspectu omnis praetereuntis Ezec. 5:14
- et eris obprobrium et blasphemia exemplum et stupor in gentibus quae in circuitu tuo sunt cum fecero in te iudicia in furore et in indignatione et in increpationibus irae Ezec. 5:15
- ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis pessimas in eos quae erunt mortiferae et quas mittam ut disperdam vos et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis Ezec. 5:16
- et inmittam in vos famem et bestias pessimas usque ad internicionem et pestilentia et sanguis transibunt per te et gladium inducam super te ego Dominus locutus sum Ezec. 5:17
- in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt et excelsa demolientur et dissipabuntur et interibunt arae vestrae et confringentur et cessabunt idola vestra et conterentur delubra vestra et delebuntur opera vestra Ezec. 6:6
- et cadet interfectus in medio vestri et scietis quoniam ego Dominus Ezec. 6:7
- et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus cum dispersero vos in terris Ezec. 6:8
- et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me et oculos eorum fornicantes post idola sua et displicebunt sibimet super malis quae fecerunt in universis abominationibus suis Ezec. 6:9
- qui longe est peste morietur qui autem prope gladio corruet et qui relictus fuerit et obsessus fame morietur et conpleam indignationem meam in eis Ezec. 6:12
- et scietis quia ego Dominus cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum in circuitu ararum vestrarum in omni colle excelso in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam locum ubi accenderunt tura redolentia universis idolis suis Ezec. 6:13
- et extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam et destitutam a deserto Deblatha in omnibus habitationibus eorum et scient quia ego Dominus Ezec. 6:14
- nunc finis super te et emittam furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et ponam contra te omnes abominationes tuas Ezec. 7:3
- et non parcet oculus meus super te et non miserebor sed vias tuas ponam super te et abominationes tuae in medio tui erunt et scietis quia ego Dominus Ezec. 7:4
- venit contractio super te qui habitas in terra venit tempus prope est dies occisionis et non gloriae montium Ezec. 7:7
- nunc de propinquo effundam iram meam super te et conpleam furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et inponam tibi omnia scelera tua Ezec. 7:8
- et non parcet oculus meus neque miserebor sed vias tuas inponam tibi et abominationes tuae in medio tui erunt et scietis quia ego sum Dominus percutiens Ezec. 7:9
- iniquitas surrexit in virga impietatis non ex eis et non ex populo neque ex sonitu eorum et non erit requies in eis Ezec. 7:11
- quia qui vendit ad id quod vendidit non revertetur et adhuc in viventibus vita eorum visio enim ad omnem multitudinem eius non regredietur et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur Ezec. 7:13
- gladius foris pestis et fames intrinsecus qui in agro est gladio morietur et qui in civitate pestilentia et fame devorabuntur Ezec. 7:15
- et salvabuntur qui fugerint ex eis et erunt in montibus quasi columbae convallium omnes trepidi unusquisque in iniquitate sua Ezec. 7:16
- et accingent se ciliciis et operiet eos formido et in omni facie confusio et in universis capitibus eorum calvitium Ezec. 7:18
- argentum eorum foris proicietur et aurum eorum in sterquilinium erit argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini animam suam non saturabunt et ventres eorum non implebuntur quia scandalum iniquitatis eorum factum est Ezec. 7:19
- et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo propter hoc dedi eis illud in inmunditiam Ezec. 7:20
- et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum et impiis terrae in praedam et contaminabunt illud Ezec. 7:21
- et avertam faciem meam ab eis et violabunt arcanum meum et introibunt in illud emissarii et contaminabunt illud Ezec. 7:22
- et factum est in anno sexto in sexto mense in quinta mensis ego sedebam in domo mea et senes Iuda sedebant coram me et cecidit super me ibi manus Domini Dei Ezec. 8:1
- et emissa similitudo manus adprehendit me in cincinno capitis mei et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Hierusalem in visione Dei iuxta ostium interius quod respiciebat aquilonem ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem Ezec. 8:3
- et ecce ibi gloria Dei Israhel secundum visionem quam videram in campo Ezec. 8:4
- et dixit ad me fili hominis leva oculos tuos ad viam aquilonis et levavi oculos meos ad viam aquilonis et ecce ab aquilone portae altaris idolum zeli in ipso introitu Ezec. 8:5
- et introduxit me ad ostium atrii et vidi et ecce foramen unum in pariete Ezec. 8:7
- et ingressus vidi et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abominatio et universa idola domus Israhel depicta erant in pariete in circuitu per totum Ezec. 8:10
- et septuaginta viri de senioribus domus Israhel et Hiezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas et unusquisque habebat turibulum in manu sua et vapor nebulae de ture consurgebat Ezec. 8:11
- et dixit ad me certe vides fili hominis quae seniores domus Israhel faciunt in tenebris unusquisque in abscondito cubiculi sui dicunt enim non videt Dominus nos dereliquit Dominus terram Ezec. 8:12
- et introduxit me in atrium domus Domini interius et ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini et facies ad orientem et adorabant ad ortum solis Ezec. 8:16
- ergo et ego faciam in furore non parcet oculus meus nec miserebor et cum clamaverint ad aures meas voce magna non exaudiam eos Ezec. 8:18
- et clamavit in auribus meis voce magna dicens adpropinquaverunt visitationes urbis et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua Ezec. 9:1
- et ecce sex viri veniebant de via portae superioris quae respicit ad aquilonem et uniuscuiusque vas interitus in manu eius vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis et atramentarium scriptoris ad renes eius et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum Ezec. 9:2
- et gloria Domini Israhel adsumpta est de cherub quae erat super eum ad limen domus et vocavit virum qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis Ezec. 9:3
- et dixit Dominus ad eum transi per mediam civitatem in medio Hierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio eius Ezec. 9:4
- et dixit ad eos contaminate domum et implete atria interfectis egredimini et egressi sunt et percutiebant eos qui erant in civitate Ezec. 9:7
- et ecce vir qui indutus erat lineis qui habebat atramentarium in dorso suo respondit verbum dicens feci sicut praecepisti mihi Ezec. 9:11
- et vidi et ecce in firmamento quod erat super caput cherubin quasi lapis sapphyrus quasi species similitudinis solii apparuit super ea Ezec. 10:1
- et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubin et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo Ezec. 10:2
- et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est Ezec. 10:7
- et apparuit in cherubin similitudo manus hominis subtus pinnas eorum Ezec. 10:8
- et aspectus earum similitudo una quattuor quasi sit rota in medio rotae Ezec. 10:10
- cumque ambularent in quattuor partes gradiebantur non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat sequebantur et ceterae nec convertebantur Ezec. 10:11
- et omne corpus earum et colla et manus et pinnae et circuli plena erant oculis in circuitu quattuor rotarum Ezec. 10:12
- quattuor autem facies habebat unum facies una facies cherub et facies secunda facies hominis et in tertio facies leonis et in quarto facies aquilae Ezec. 10:14
- stantibus illis stabant et cum elevatis elevabantur spiritus enim vitae erat in eis Ezec. 10:17
- et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me et illis egredientibus rotae quoque subsecutae sunt et stetit in introitu portae domus Domini orientalis et gloria Dei Israhel erat super ea Ezec. 10:19
- et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quae respicit solis ortum et ecce in introitu portae viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae principes populi Ezec. 11:1
- dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista Ezec. 11:2
- et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere haec dicit Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes cordis vestri ego novi Ezec. 11:5
- plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis Ezec. 11:6
- propterea haec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis in medio eius hii sunt carnes et haec est lebes et educam vos de medio eius Ezec. 11:7
- et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia Ezec. 11:9
- gladio cadetis in finibus Israhel iudicabo vos et scietis quia ego Dominus Ezec. 11:10
- haec non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio eius in carnes in finibus Israhel iudicabo vos Ezec. 11:11
- et scietis quia ego Dominus qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis sed iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati Ezec. 11:12
- et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banaiae mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israhel Ezec. 11:13
- fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israhel universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem Ezec. 11:15
- propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt Ezec. 11:16
- propterea loquere haec dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israhel Ezec. 11:17
- et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum Ezec. 11:19
- ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum Ezec. 11:20
- quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat horum viam in capite suo ponam dicit Dominus Deus Ezec. 11:21
- et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videram Ezec. 11:24
- fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum et non audiunt quia domus exasperans est Ezec. 12:2
- tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est Ezec. 12:3
- et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum tu autem egredieris vespere coram eis sicut egreditur migrans Ezec. 12:4
- in conspectu eorum in umeris portaberis in caligine effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum dedi te domui Israhel Ezec. 12:6
- feci ergo sicut praeceperat mihi vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in umeris portatus in conspectu eorum Ezec. 12:7
- dic ad eos haec dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israhel quae est in medio eorum Ezec. 12:10
- dic ego portentum vestrum quomodo feci sic fiet illis in transmigrationem et captivitatem ibunt Ezec. 12:11
- et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in caligine egredietur parietem perfodient ut educant eum facies eius operietur ut non videat oculo terram Ezec. 12:12
- et extendam rete meum super illum et capietur in sagena mea et adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum et ipsam non videbit ibique morietur Ezec. 12:13
- et omnes qui circa eum sunt praesidium eius et agmina eius dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eos Ezec. 12:14
- et scient quia ego Dominus quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris Ezec. 12:15
- et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur et scient quia ego Dominus Ezec. 12:16
- fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et maerore bibe Ezec. 12:18
- et dices ad populum terrae haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israhel panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea Ezec. 12:19
- fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israhel dicentium in longum differentur dies et peribit omnis visio Ezec. 12:22
- ideo dic ad eos haec dicit Dominus Deus quiescere faciam proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israhel et loquere ad eos quod adpropinquaverint dies et sermo omnis visionis Ezec. 12:23
- non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio ambigua in medio filiorum Israhel Ezec. 12:24
- quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et fiet non prolongabitur amplius sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus Ezec. 12:25
- fili hominis ecce domus Israhel dicentium visio quam hic videt in dies multos et in tempora longa iste prophetat Ezec. 12:27
- quasi vulpes in desertis prophetae tui Israhel erant Ezec. 13:4
- non ascendistis ex adverso neque opposuistis murum pro domo Israhel ut staretis in proelio in die Domini Ezec. 13:5
- et erit manus mea super prophetas qui vident vana et divinant mendacium in concilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israhel non scribentur nec in terra Israhel ingredientur et scietis quia ego Dominus Deus Ezec. 13:9
- propterea haec dicit Dominus Deus et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea et imber inundans in furore meo erit et lapides grandes in ira in consummationem Ezec. 13:13
- et destruam parietem quem levistis absque temperamento et adaequabo eum terrae et revelabitur fundamentum eius et cadet et consumetur in medio eius et scietis quia ego sum Dominus Ezec. 13:14
- et conplebo indignationem meam in parietem et in his qui linunt eum absque temperamento dicamque vobis non est paries et non sunt qui linunt eum Ezec. 13:15
- et disrumpam cervicalia vestra et liberabo populum meum de manu vestra neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum et scietis quia ego Dominus Ezec. 13:21
- fili hominis viri isti posuerunt inmunditias suas in cordibus suis et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam numquid interrogatus respondebo eis Ezec. 14:3
- propter hoc loquere eis et dices ad eos haec dicit Dominus Deus homo homo de domo Israhel qui posuerit inmunditias suas in corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam interrogans per eum me ego Dominus respondebo ei in multitudine inmunditiarum suarum Ezec. 14:4
- ut capiatur domus Israhel in corde suo quo recesserunt a me in cunctis idolis suis Ezec. 14:5
- quia homo homo de domo Israhel et de proselytis quicumque advena fuerit in Israhel si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua in corde suo et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam ut interroget per eum me ego Dominus respondebo ei per me Ezec. 14:7
- et ponam faciem meam super hominem illum et faciam eum in exemplum et in proverbium et disperdam eum de medio populi mei et scietis quia ego Dominus Ezec. 14:8
- ut non erret ultra domus Israhel a me neque polluatur in universis praevaricationibus suis sed sit mihi in populum et ego sim eis in Deum ait Dominus exercituum Ezec. 14:11
- fili hominis terra cum peccaverit mihi ut praevaricetur praevaricans extendam manum meam super eam et conteram virgam panis eius et inmittam in eam famem et interficiam de ea hominem et iumentum Ezec. 14:13
- et si fuerint tres viri isti in medio eius Noe Danihel et Iob ipsi iustitia sua liberabunt animas suas ait Dominus exercituum Ezec. 14:14
- tres viri isti qui fuerint in ea vivo ego dicit Dominus Deus quia nec filios nec filias liberabunt sed ipsi soli liberabuntur terra autem desolabitur Ezec. 14:16
- et tres viri isti fuerint in medio eius vivo ego dicit Dominus Deus non liberabunt filios neque filias sed ipsi soli liberabuntur Ezec. 14:18
- si autem et pestilentiam inmisero super terram illam et effudero indignationem meam super eam in sanguine ut auferam ex ea hominem et iumentum Ezec. 14:19
- et Noe et Danihel et Iob fuerint in medio eius vivo ego dicit Dominus Deus quia filium et filiam non liberabunt sed ipsi iustitia sua liberabunt animas suas Ezec. 14:20
- quoniam haec dicit Dominus Deus quod si et quattuor iudicia mea pessima gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in Hierusalem ut interficiam de ea hominem et pecus Ezec. 14:21
- tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias ecce ipsi egredientur ad vos et videbitis viam eorum et adinventiones eorum et consolabimini super malo quod induxi in Hierusalem in omnibus quae inportavi super eam Ezec. 14:22
- et consolabuntur vos cum videritis viam eorum et adinventiones eorum et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quae feci in ea ait Dominus Deus Ezec. 14:23
- numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas Ezec. 15:3
- ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus Ezec. 15:4
- et ponam faciem meam in eos de igne egredientur et ignis consumet eos et scietis quia ego Dominus cum posuero faciem meam in eos Ezec. 15:7
- et quando nata es in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus et in aqua non es lota in salutem nec sale salita nec involuta pannis Ezec. 16:4
- non pepercit super te oculus ut facerem tibi unum de his miseratus tui sed proiecta es super faciem terrae in abiectione animae tuae in die qua nata es Ezec. 16:5
- transiens autem per te vidi te conculcari in sanguine tuo et dixi tibi cum esses in sanguine tuo vive dixi inquam tibi in sanguine tuo vive Ezec. 16:6
- et ornavi te ornamento et dedi armillas in manibus tuis et torquem circa collum tuum Ezec. 16:11
- et dedi inaurem super os tuum et circulos auribus tuis et coronam decoris in capite tuo Ezec. 16:12
- et ornata es auro et argento et vestita es bysso et polymito et multicoloribus similam et mel et oleum comedisti et decora facta es vehementer nimis et profecisti in regnum Ezec. 16:13
- et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te dicit Dominus Deus Ezec. 16:14
- et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine tuo et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti ut eius fieres Ezec. 16:15
- et tulisti vasa decoris tui de auro meo et argento meo quae dedi tibi et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis Ezec. 16:17
- et panem meum quem dedi tibi similam et oleum et mel quibus enutrivi te posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis et factum est ait Dominus Deus Ezec. 16:19
- et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es recordata dierum adulescentiae tuae quando eras nuda et confusione plena conculcata in sanguine tuo Ezec. 16:22
- et aedificasti tibi lupanar et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis Ezec. 16:24
- ecce ego extendi manum meam super te et auferam ius tuum et dabo te in animam odientium te filiarum Palestinarum quae erubescunt in via tua scelerata Ezec. 16:27
- et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta et postquam fornicata es nec sic es satiata Ezec. 16:28
- et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldeis et nec sic satiata es Ezec. 16:29
- in quo mundabo cor tuum ait Dominus Deus cum facias omnia haec opera mulieris meretricis et procacis Ezec. 16:30
- quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viae et excelsum tuum fecisti in omni platea nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium Ezec. 16:31
- factumque in te est contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis et post te non erit fornicatio in eo enim quod dedisti mercedes et mercedes non accepisti factum est in te contrarium Ezec. 16:34
- haec dicit Dominus Deus quia effusum est aes tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis Ezec. 16:36
- et iudicabo te iudiciis adulterarum et effundentium sanguinem et dabo te in sanguinem furoris et zeli Ezec. 16:38
- et dabo te in manus eorum et destruent lupanar tuum et demolientur prostibulum tuum et denudabunt te vestimentis tuis et auferent vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia Ezec. 16:39
- et conburent domos tuas igni et facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum et desines fornicari et mercedes ultra non dabis Ezec. 16:41
- et requiescet indignatio mea in te et auferetur zelus meus a te et quiescam nec irascar amplius Ezec. 16:42
- eo quod non fueris recordata dierum adulescentiae tuae et provocasti me in omnibus his quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi ait Dominus Deus et non feci iuxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis Ezec. 16:43
- ecce omnis qui dicit vulgo proverbium in te adsumet illud dicens sicut mater ita et filia eius Ezec. 16:44
- sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus paene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis Ezec. 16:47
- et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit sed vicisti eas sceleribus tuis et iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es Ezec. 16:51
- et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis et conversione Samariae et filiarum eius et convertam reversionem tuam in medio earum Ezec. 16:53
- ut portes ignominiam tuam et confundaris in omnibus quae fecisti consolans eas Ezec. 16:54
- non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiae tuae Ezec. 16:56
- antequam revelaretur malitia tua sicut hoc tempore in obprobrium filiarum Syriae et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palestinarum quae ambiunt te per gyrum Ezec. 16:57
- et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adulescentiae tuae et suscitabo tibi pactum sempiternum Ezec. 16:60
- et recordaberis viarum tuarum et confunderis cum receperis sorores tuas te maiores cum minoribus tuis et dabo eas tibi in filias sed non ex pacto tuo Ezec. 16:61
- ut recorderis et confundaris et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua cum placatus fuero tibi in omnibus quae fecisti ait Dominus Deus Ezec. 16:63
- summitatem frondium eius avellit et transportavit eam in terram Chanaan in urbem negotiatorum posuit illam Ezec. 17:4
- et tulit de semente terrae et posuit illud in terra pro semine ut firmaret radicem super aquas multas in superficie posuit illud Ezec. 17:5
- cumque germinasset crevit in vineam latiorem humili statura respicientibus ramis eius ad eam et radices eius sub illa erunt facta est ergo vinea et fructificavit in palmites et emisit propagines Ezec. 17:6
- in terra bona super aquas multas plantata est ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem Ezec. 17:8
- dic haec dicit Dominus Deus ergone prosperabitur nonne radices eius evellet et fructum eius distringet et siccabit omnes palmites germinis eius et arescet et non in brachio grandi neque in populo multo ut evelleret eam radicitus Ezec. 17:9
- ecce plantata est ergone prosperabitur nonne cum tetigerit eam ventus urens siccabitur et in areis germinis sui arescet Ezec. 17:10
- dic ad domum exasperantem nescitis quid ista significent dic ecce venit rex Babylonis Hierusalem et adsumet regem et principes eius et adducet eos ad semet ipsum in Babylonem Ezec. 17:12
- vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in loco regis qui constituit eum regem cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum quod habebat cum eo in medio Babylonis morietur Ezec. 17:16
- et non in exercitu grandi neque in populo multo faciet contra eum Pharao proelium in iactu aggeris et in extructione vallorum ut interficiat animas multas Ezec. 17:17
- propterea haec dicit Dominus Deus vivo ego quoniam iuramentum quod sprevit et foedus quod praevaricatus est ponam in caput eius Ezec. 17:19
- et expandam super eum rete meum et conprehendetur sagena mea et adducam eum in Babylonem et iudicabo illum ibi in praevaricatione qua despexit me Ezec. 17:20
- et omnes profugi eius cum universo agmine gladio cadent residui autem in omnem ventum dispergentur et scietis quia ego Dominus locutus sum Ezec. 17:21
- in monte sublimi Israhel plantabo illud et erumpet in germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam et habitabunt sub eo omnes volucres universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit Ezec. 17:23
- quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israhel dicentes patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt Ezec. 18:2
- vivo ego dicit Dominus Deus si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israhel Ezec. 18:3
- in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israhel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit Ezec. 18:6
- in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit ut faciat veritatem hic iustus est vita vivet ait Dominus Deus Ezec. 18:9
- et haec quidem omnia non facientem sed in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem Ezec. 18:11
- ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum universa detestanda haec fecerit morte morietur sanguis eius in ipso erit Ezec. 18:13
- a pauperis iniuria averterit manum suam usuram et superabundantiam non acceperit iudicia mea fecerit in praeceptis meis ambulaverit hic non morietur in iniquitate patris sui sed vita vivet Ezec. 18:17
- pater eius quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua Ezec. 18:18
- omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor in iustitia sua quam operatus est vivet Ezec. 18:22
- si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur in praevaricatione qua praevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur Ezec. 18:24
- cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur Ezec. 18:26
- idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo domus Israhel ait Dominus Deus convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas Ezec. 18:30
- proicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum et quare moriemini domus Israhel Ezec. 18:31
- et dices quare mater tua leaena inter leones cubavit in medio leunculorum enutrivit catulos suos Ezec. 19:2
- et audierunt de eo gentes et non absque vulneribus suis ceperunt eum et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti Ezec. 19:4
- didicit viduas facere et civitates eorum in desertum adducere et desolata est terra et plenitudo eius a voce rugitus illius Ezec. 19:7
- et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum in vulneribus earum captus est Ezec. 19:8
- et miserunt eum in caveam in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis miseruntque eum in carcerem ne audiretur vox eius ultra super montes Israhel Ezec. 19:9
- mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis Ezec. 19:10
- et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium et exaltata est statura eius inter frondes et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum Ezec. 19:11
- et evulsa est in ira in terramque proiecta et ventus urens siccavit fructum eius marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris eius ignis comedit eam Ezec. 19:12
- et nunc transplantata est in desertum in terra invia et sitienti Ezec. 19:13
- et egressus est ignis de virga ramorum eius qui fructum eius comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est et erit in planctum Ezec. 19:14
- et factum est in anno septimo in quinto mense in decima mensis venerunt viri de senioribus Israhel ut interrogarent Dominum et sederunt coram me Ezec. 20:1
- et dices ad eos haec dicit Dominus Deus in die qua elegi Israhel et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui eis in terra Aegypti et levavi manum meam pro eis dicens ego Dominus Deus vester Ezec. 20:5
- in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Aegypti in terram quam provideram eis fluentem lacte et melle quae est egregia inter omnes terras Ezec. 20:6
- et dixi ad eos unusquisque offensiones oculorum suorum abiciat et in idolis Aegypti nolite pollui ego Dominus Deus vester Ezec. 20:7
- et inritaverunt me nolueruntque audire unusquisque abominationes oculorum suorum non proiecit nec idola Aegypti reliquerunt et dixi ut effunderem indignationem meam super eos et implerem iram meam in eis in medio terrae Aegypti Ezec. 20:8
- et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Aegypti Ezec. 20:9
- eieci ergo eos de terra Aegypti et eduxi in desertum Ezec. 20:10
- et dedi eis praecepta mea et iudicia mea ostendi eis quae faciat homo et vivat in eis Ezec. 20:11
- et inritaverunt me domus Israhel in deserto in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt quae faciens homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt vehementer dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos Ezec. 20:13
- et feci propter nomen meum ne violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in conspectu earum Ezec. 20:14
- ego igitur levavi manum meam super eos in deserto ne inducerem eos in terram quam dedi eis fluentem lacte et melle praecipuam terrarum omnium Ezec. 20:15
- quia iudicia mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt et sabbata mea violaverunt post idola enim cor eorum gradiebatur Ezec. 20:16
- et pepercit oculus meus super eos ut non interficerem eos nec consumpsi eos in deserto Ezec. 20:17
- dixi autem ad filios eorum in solitudine in praeceptis patrum vestrorum nolite incedere nec iudicia eorum custodiatis nec in idolis eorum polluamini Ezec. 20:18
- ego Dominus Deus vester in praeceptis meis ambulate et iudicia mea custodite et facite ea Ezec. 20:19
- et exacerbaverunt me filii in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt ut facerent ea quae cum fecerit homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos et implerem iram meam in eis in deserto Ezec. 20:21
- averti autem manum meam et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in oculis earum Ezec. 20:22
- iterum levavi manum meam in eos in solitudine ut dispergerem illos in nationes et ventilarem in terras Ezec. 20:23
- ergo et ego dedi eis praecepta non bona et iudicia in quibus non vivent Ezec. 20:25
- et pollui eos in muneribus suis cum offerrent omne quod aperit vulvam propter delicta sua et scient quia ego Dominus Ezec. 20:26
- quam ob rem loquere ad domum Israhel fili hominis et dices ad eos haec dicit Dominus Deus adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri cum sprevissent me contemnentes Ezec. 20:27
- et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi inritationem oblationis suae et posuerunt ibi odorem suavitatis suae et libaverunt libationes suas Ezec. 20:28
- propterea dic ad domum Israhel haec dicit Dominus Deus certe in via patrum vestrorum vos polluimini et post offendicula eorum vos fornicamini Ezec. 20:30
- et in oblatione donorum vestrorum cum transducitis filios vestros per ignem vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie et ego respondebo vobis domus Israhel vivo ego dicit Dominus Deus quia non respondebo vobis Ezec. 20:31
- vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in manu forti et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos Ezec. 20:33
- et educam vos de populis et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis in manu valida et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos Ezec. 20:34
- et adducam vos in desertum populorum et iudicabor vobiscum ibi facie ad faciem Ezec. 20:35
- sicut iudicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae Aegypti sic iudicabo vos dicit Dominus Deus Ezec. 20:36
- et subiciam vos sceptro meo et inducam vos in vinculis foederis Ezec. 20:37
- et vos domus Israhel haec dicit Dominus Deus singuli post idola vestra ambulate et servite eis quod si et in hoc non audieritis me et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris Ezec. 20:39
- in monte sancto meo in monte excelso Israhel ait Dominus Deus ibi serviet mihi omnis domus Israhel omnes inquam in terra in qua placebunt mihi et ibi quaeram primitias vestras et initium decimarum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris Ezec. 20:40
- in odorem suavitatis suscipiam vos cum eduxero vos de populis et congregavero vos de terris in quas dispersi estis et sanctificabor in vobis in oculis nationum Ezec. 20:41
- et scietis quia ego Dominus cum induxero vos ad terram Israhel in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris Ezec. 20:42
- et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum quibus polluti estis in eis et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis Ezec. 20:43
- et dices saltui meridiano audi verbum Domini haec dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te omne lignum viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma succensionis et conburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem Ezec. 20:47
- et dices terrae Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium Ezec. 21:3
- pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem Ezec. 21:4
- et tu fili hominis ingemesce in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemesce coram eis Ezec. 21:6
- et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis Ezec. 21:11
- clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israhel qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur Ezec. 21:12
- et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum amicti ad caedem Ezec. 21:15
- et tu fili hominis pone tibi duas vias ut veniat gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite viae civitatis coniciet Ezec. 21:19
- viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon et ad Iudam in Hierusalem munitissimam Ezec. 21:20
- stetit enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum divinationem quaerens commiscens sagittas interrogavit idola exta consuluit Ezec. 21:21
- ad dextram eius facta est divinatio super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os in caede ut elevet vocem in ululatu ut ponat arietes contra portas ut conportet aggerem ut aedificet munitiones Ezec. 21:22
- eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum et sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum Ezec. 21:23
- idcirco haec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae et revelastis praevaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini Ezec. 21:24
- tu autem profane impie dux Israhel cuius venit dies in tempore iniquitatis praefinita Ezec. 21:25
- cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita Ezec. 21:29
- revertere ad vaginam tuam in loco in quo creatus es in terra nativitatis tuae iudicabo te Ezec. 21:30
- et effundam super te indignationem meam in igne furoris mei sufflabo in te daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum Ezec. 21:31
- igni eris cibus sanguis tuus erit in medio terrae oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum Ezec. 21:32
- et ostendes ei omnes abominationes suas et dices haec dicit Dominus Deus civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus eius et quae fecit idola contra semet ipsam ut pollueretur Ezec. 22:3
- in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis quae fecisti polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium gentibus et inrisionem universis terris Ezec. 22:4
- ecce principes Israhel singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem Ezec. 22:6
- patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te advenam calumniati sunt in medio tui pupillum et viduam contristaverunt apud te Ezec. 22:7
- viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tui Ezec. 22:9
- verecundiora patris discoperuerunt in te inmunditiam menstruatae humiliaverunt in te Ezec. 22:10
- et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem et socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te Ezec. 22:11
- ecce conplosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui Ezec. 22:13
- numquid sustinebit cor tuum aut praevalebunt manus tuae in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam Ezec. 22:14
- et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam inmunditiam tuam a te Ezec. 22:15
- et possidebo te in conspectu gentium et scies quia ego Dominus Ezec. 22:16
- fili hominis versa est mihi domus Israhel in scoriam omnes isti aes et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis scoria argenti facti sunt Ezec. 22:18
- propterea haec dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem Ezec. 22:19
- congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem ad conflandum sic congregabo in furore meo et in ira mea et requiescam et conflabo vos Ezec. 22:20
- et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei et conflabimini in medio eius Ezec. 22:21
- ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in medio eius et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos Ezec. 22:22
- fili hominis dic ei tu es terra inmunda et non conpluta in die furoris Ezec. 22:24
- coniuratio prophetarum in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas eius multiplicaverunt in medio illius Ezec. 22:25
- sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar in medio eorum Ezec. 22:26
- principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra Ezec. 22:27
- et effudi super eos indignationem meam in igne irae meae consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus Ezec. 22:31
- et fornicatae sunt in Aegypto in adulescentia sua fornicatae sunt ibi subacta sunt ubera earum et fractae sunt mammae pubertatis earum Ezec. 23:3
- fornicata est igitur Oolla super me et insanivit in amatores suos in Assyrios propinquantes Ezec. 23:5
- et dedit fornicationes suas super eos electos filios Assyriorum universos et in omnibus in quos insanivit in inmunditiis eorum polluta est Ezec. 23:7
- insuper et fornicationes suas quas habuerat in Aegypto non reliquit nam et illi dormierant cum ea in adulescentia eius et illi confregerant ubera pubertatis eius et effuderant fornicationem suam super eam Ezec. 23:8
- propterea tradidi eam in manu amatorum suorum in manus filiorum Assur super quorum insanivit libidinem Ezec. 23:9
- ipsi discoperuerunt ignominiam eius filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio et factae sunt famosae mulieres et iudicia perpetrarunt in ea Ezec. 23:10
- et auxit fornicationes suas cumque vidisset viros depictos in pariete imagines Chaldeorum expressas coloribus Ezec. 23:14
- et accinctos balteis renes et tiaras tinctas in capitibus eorum formam ducum omnium similitudinem filiorum Babylonis terraeque Chaldeorum in qua orti sunt Ezec. 23:15
- et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos in Chaldeam Ezec. 23:16
- multiplicavit enim fornicationes suas recordans dies adulescentiae suae quibus fornicata est in terra Aegypti Ezec. 23:19
- et visitasti scelus adulescentiae tuae quando subacta sunt in Aegypto ubera tua et confractae mammae pubertatis tuae Ezec. 23:21
- propterea Ooliba haec dicit Dominus Deus ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te de quibus satiata est anima tua et congregabo eos adversum te in circuitu Ezec. 23:22
- et ponam zelum meum in te quem exercent tecum in furore nasum tuum et aures tuas praecident et quae remanserint gladio concident ipsi filios tuos et filias tuas capient et novissimum tuum devorabitur igni Ezec. 23:25
- quia haec dicit Dominus Deus ecce ego tradam te in manu eorum quos odisti in manu de quibus satiata est anima tua Ezec. 23:28
- et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam revelabitur ignominia fornicationum tuarum scelus tuum et fornicationes tuae Ezec. 23:29
- fecerunt haec tibi quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis eorum Ezec. 23:30
- in via sororis tuae ambulasti et dabo calicem eius in manu tua Ezec. 23:31
- haec dicit Dominus Deus calicem sororis tuae bibes profundum et latum eris in derisum et in subsannationem quae es capacissima Ezec. 23:32
- quia adulterae sunt et sanguis in manibus earum et cum idolis suis fornicatae sunt insuper et filios suos quos genuerunt mihi obtulerunt eis ad devorandum Ezec. 23:37
- sed et hoc fecerunt mihi polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt Ezec. 23:38
- cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud etiam haec fecerunt in medio domus meae Ezec. 23:39
- sedisti in lecto pulcherrimo et mensa ordinata est ante te thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam Ezec. 23:41
- et vox multitudinis exultantis erat in ea et in viris qui de multitudine hominum adducebantur et veniebant de deserto posuerunt armillas in manibus eorum et coronas speciosas in capitibus eorum Ezec. 23:42
- et dixi ei quae adtrita est in adulteriis nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec Ezec. 23:43
- viri ergo iusti sunt hii iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem quia adulterae sunt et sanguis in manibus earum Ezec. 23:45
- haec enim dicit Dominus Deus adduc ad eas multitudinem et trade eas in tumultum et in rapinam Ezec. 23:46
- et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense decimo decima mensis dicens Ezec. 24:1
- fili hominis scribe tibi nomen diei huius in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodie Ezec. 24:2
- et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam et mitte in ea aquam Ezec. 24:3
- congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur et armum electa et ossibus plena Ezec. 24:4
- pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum sub ea efferbuit coctio eius et discocta sunt ossa illius in medio eius Ezec. 24:5
- propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum ollae cuius rubigo in ea est et rubigo eius non exivit de ea per partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam sors Ezec. 24:6
- sanguis enim eius in medio eius est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere Ezec. 24:7
- pone quoque eam super prunas vacuam ut incalescat et liquefiat aes eius et confletur in medio eius inquinamentum eius et consumatur rubigo eius Ezec. 24:11
- inmunditia tua execrabilis quia mundare te volui et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in te Ezec. 24:13
- fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga et non planges neque plorabis neque fluent lacrimae tuae Ezec. 24:16
- ingemesce tacens mortuorum luctum non facies corona tua circumligata sit tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes Ezec. 24:17
- coronas habebitis in capitibus vestris et calciamenta in pedibus non plangetis neque flebitis sed tabescetis in iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suum Ezec. 24:23
- eritque Hiezecihel vobis in portentum iuxta omnia quae fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus Ezec. 24:24
- et tu fili hominis ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt animae eorum filios et filias eorum Ezec. 24:25
- in die illa cum venerit fugiens ad te ut adnuntiet tibi Ezec. 24:26
- in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus Ezec. 24:27
- et dices filiis Ammon audite verbum Domini Dei haec dicit Dominus Deus pro eo quod dixisti euge euge super sanctuarium meum quia pollutum est et super terram Israhel quoniam desolata est et super domum Iuda quoniam ducti sunt in captivitatem Ezec. 25:3
- idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem et conlocabunt caulas suas in te et ponent in te tentoria sua ipsi comedent fruges tuas et ipsi bibent lac tuum Ezec. 25:4
- daboque Rabbath in habitaculum camelorum et filios Ammon in cubile pecorum et scietis quia ego Dominus Ezec. 25:5
- idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram et scies quia ego Dominus Ezec. 25:7
- filiis orientis cum filiis Ammon et dabo eam in hereditatem ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus Ezec. 25:10
- et in Moab faciam iudicia et scient quia ego Dominus Ezec. 25:11
- idcirco haec dicit Dominus Deus extendam manum meam super Idumeam et auferam de ea hominem et iumentum et faciam eam desertum ab austro et qui sunt in Daedan gladio cadent Ezec. 25:13
- et dabo ultionem meam super Idumeam per manum populi mei Israhel et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum et scient vindictam meam dicit Dominus Deus Ezec. 25:14
- haec dicit Dominus Deus pro eo quod fecerunt Palestini in vindictam et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias veteres Ezec. 25:15
- faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore et scient quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super eos Ezec. 25:17
- et factum est in undecimo anno prima mensis factus est sermo Domini ad me dicens Ezec. 26:1
- et dissipabunt muros Tyri et destruent turres eius et radam pulverem eius de ea et dabo eam in limpidissimam petram Ezec. 26:4
- siccatio sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum ait Dominus Deus et erit in direptionem gentibus Ezec. 26:5
- filiae quoque eius quae sunt in agro gladio interficientur et scient quia ego Dominus Ezec. 26:6
- filias tuas quae sunt in agro gladio interficiet et circumdabit te munitionibus et conportabit aggerem in gyro et levabit contra te clypeum Ezec. 26:8
- et vineas et arietes temperabit in muros tuos et turres tuas destruet in armatura sua Ezec. 26:9
- ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas populum tuum gladio caedet et statuae tuae nobiles in terram corruent Ezec. 26:11
- vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas praeclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent Ezec. 26:12
- et dabo te in limpidissimam petram siccatio sagenarum eris nec aedificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus Deus Ezec. 26:14
- haec dicit Dominus Deus Tyro numquid non a sonitu ruinae tuae et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio tui commovebuntur insulae Ezec. 26:15
- et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent exuvias suas et vestimenta sua varia abicient et induentur stupore in terra sedebunt et adtoniti super repentino casu tuo admirabuntur Ezec. 26:16
- et adsumentes super te lamentum dicent tibi quomodo peristi quae habitas in mari urbs inclita quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi Ezec. 26:17
- nunc stupebunt naves in die pavoris tui et turbabuntur insulae in mari eo quod nullus egrediatur ex te Ezec. 26:18
- et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum et conlocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non habiteris porro dedero gloriam in terra viventium Ezec. 26:20
- in nihilum redigam te et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum dicit Dominus Deus Ezec. 26:21
- et dices Tyro quae habitat in introitu maris negotiationi populorum ad insulas multas haec dicit Dominus Deus o Tyre tu dixisti perfecti decoris ego sum Ezec. 27:3
- et in corde maris sita finitimi tui qui te aedificaverunt impleverunt decorem tuum Ezec. 27:4
- quercus de Basan dolaverunt in remos tuos transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico et praetoriola de insulis Italiae Ezec. 27:6
- byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum Ezec. 27:7
- senes Bibli et prudentes eius habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae omnes naves maris et nautae earum fuerunt in populo negotiationis tuae Ezec. 27:9
- Persae et Lydi et Lybies erant in exercitu tuo viri bellatores tui clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo Ezec. 27:10
- filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu sed et Pigmei qui erant in turribus tuis faretras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum ipsi conpleverunt pulchritudinem tuam Ezec. 27:11
- filii Dadan negotiatores tui insulae multae negotiatio manus tuae dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo Ezec. 27:15
- Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum gemmam purpuram et scutulata et byssum et sericum et chodchod proposuerunt in mercatu tuo Ezec. 27:16
- Iuda et terra Israhel ipsi institores tui in frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis Ezec. 27:17
- Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum in multitudine diversarum opum in vino pingui in lanis coloris optimi Ezec. 27:18
- Dan et Graecia et Mozel in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum stacte et calamus in negotiatione tua Ezec. 27:19
- Dadan institores tui in tapetibus ad sedendum Ezec. 27:20
- venditores Saba et Reema ipsi negotiatores tui cum universis primis aromatibus et lapide pretioso et auro quod proposuerunt in mercatu tuo Ezec. 27:22
- ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi et polymitorum gazarumque pretiosarum quae obvolutae et adstrictae erant funibus cedros quoque habebant in negotiationibus tuis Ezec. 27:24
- naves maris principes tuae in negotiatione tua et repleta es et glorificata nimis in corde maris Ezec. 27:25
- in aquis multis adduxerunt te remiges tui ventus auster contrivit te in corde maris Ezec. 27:26
- divitiae tuae et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum nautae tui et gubernatores tui qui tenebant supellectilem tuam et populo tuo praeerant viri quoque bellatores tui qui erant in te cum universa multitudine tua quae est in medio tui cadent in corde maris in die ruinae tuae Ezec. 27:27
- et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt Ezec. 27:29
- et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo Ezec. 27:31
- et adsument super te carmen lugubre et plangent te quae est ut Tyrus quae obmutuit in medio maris Ezec. 27:32
- quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos in multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges terrae Ezec. 27:33
- nunc contrita es a mari in profundis aquarum opes tuae et omnis multitudo tua quae erat in medio tui ceciderunt Ezec. 27:34
- negotiatores populorum sibilaverunt super te ad nihilum deducta es et non eris usque in perpetuum Ezec. 27:36
- fili hominis dic principi Tyri haec dicit Dominus Deus eo quod elevatum est cor tuum et dixisti Deus ego sum et in cathedra Dei sedi in corde maris cum sis homo et non Deus et dedisti cor tuum quasi cor Dei Ezec. 28:2
- in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem et adquisisti aurum et argentum in thesauris tuis Ezec. 28:4
- in multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem et elevatum est cor tuum in robore tuo Ezec. 28:5
- interficient et detrahent te et morieris interitu occisorum in corde maris Ezec. 28:8
- numquid dicens loqueris Deus ego sum coram interficientibus te cum sis homo et non Deus in manu occidentium te Ezec. 28:9
- morte incircumcisorum morieris in manu alienorum quia ego locutus sum ait Dominus Deus Ezec. 28:10
- in deliciis paradisi Dei fuisti omnis lapis pretiosus operimentum tuum sardius topazius et iaspis chrysolitus et onyx et berillus sapphyrus et carbunculus et zmaragdus aurum opus decoris tui et foramina tua in die qua conditus es praeparata sunt Ezec. 28:13
- tu cherub extentus et protegens et posui te in monte sancto Dei in medio lapidum ignitorum ambulasti Ezec. 28:14
- perfectus in viis tuis a die conditionis tuae donec inventa est iniquitas in te Ezec. 28:15
- in multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate et peccasti et eieci te de monte Dei et perdidi te o cherub protegens de medio lapidum ignitorum Ezec. 28:16
- elevatum est cor tuum in decore tuo perdidisti sapientiam tuam in decore tuo in terram proieci te ante faciem regum dedi te ut cernerent te Ezec. 28:17
- in multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuae polluisti sanctificationem tuam producam ergo ignem de medio tui qui comedat te et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te Ezec. 28:18
- omnes qui viderint te in gentibus obstupescent super te nihili factus es et non eris in perpetuum Ezec. 28:19
- et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Sidon et glorificabor in medio tui et scient quia ego Dominus cum fecero in ea iudicia et sanctificatus fuero in ea Ezec. 28:22
- et inmittam ei pestilentiam et sanguinem in plateis eius et corruent interfecti in medio eius gladio per circuitum et scient quia ego Dominus Ezec. 28:23
- haec dicit Dominus Deus quando congregavero domum Israhel de populis in quibus dispersi sunt sanctificabor in eis coram gentibus et habitabunt in terra sua quam dedi servo meo Iacob Ezec. 28:25
- et habitabunt in ea securi et aedificabunt domos plantabuntque vineas et habitabunt confidenter cum fecero iudicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum et scient quia ego Dominus Deus eorum Ezec. 28:26
- in anno decimo in decimo mense undecima mensis factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 29:1
- loquere et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Pharao rex Aegypti draco magne qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis meus est fluvius et ego feci memet ipsum Ezec. 29:3
- et ponam frenum in maxillis tuis et adglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis et extraham te de medio fluminum tuorum et universi pisces tui squamis tuis adherebunt Ezec. 29:4
- et proiciam te in desertum et omnes pisces fluminis tui super faciem terrae cades non colligeris neque congregaberis bestiis terrae et volatilibus caeli dedi te ad devorandum Ezec. 29:5
- et erit terra Aegypti in desertum et solitudinem et scient quia ego Dominus eo quod dixerit fluvius meus est et ego feci Ezec. 29:9
- idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua daboque terram Aegypti in solitudines gladio dissipatam a turre Syenes usque ad terminos Aethiopiae Ezec. 29:10
- non pertransibit eam pes hominis neque pes iumenti gradietur in ea et non habitabitur quadraginta annis Ezec. 29:11
- daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum et civitates eius in medio urbium subversarum erunt desolatae quadraginta annis et dispergam Aegyptios in nationes et ventilabo eos in terras Ezec. 29:12
- quia haec dicit Dominus Deus post finem quadraginta annorum congregabo Aegyptum de populis in quibus dispersi fuerunt Ezec. 29:13
- et reducam captivitatem Aegypti et conlocabo eos in terra Fatures in terra nativitatis suae et erunt ibi in regnum humile Ezec. 29:14
- neque erunt ultra domui Israhel in confidentia docentes iniquitatem ut fugiant et sequantur eos et scient quia ego Dominus Deus Ezec. 29:16
- et factum est in vicesimo et septimo anno in primo in una mensis factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 29:17
- propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti et accipiet multitudinem eius et depraedabitur manubias eius et diripiet spolia eius et erit merces exercitui illius Ezec. 29:19
- in die illo pullulabit cornu domui Israhel et tibi dabo apertum os in medio eorum et scient quoniam ego Dominus Ezec. 29:21
- et veniet gladius in Aegyptum et erit pavor in Aethiopia cum ceciderint vulnerati in Aegypto et ablata fuerit multitudo illius et destructa fundamenta eius Ezec. 30:4
- haec dicit Dominus Deus et corruent fulcientes Aegyptum et destruetur superbia imperii eius a turre Syenes gladio cadent in ea ait Dominus exercituum Ezec. 30:6
- et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum et urbes eius in medio civitatum desertarum erunt Ezec. 30:7
- et scient quoniam ego Dominus cum dedero ignem in Aegyptum et adtriti fuerint omnes auxiliatores eius Ezec. 30:8
- in die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam et erit pavor in eis in die Aegypti quia absque dubio veniet Ezec. 30:9
- haec dicit Dominus Deus et cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Ezec. 30:10
- et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu alienorum ego Dominus locutus sum Ezec. 30:12
- haec dicit Dominus Deus et disperdam simulacra et cessare faciam idola de Memphis et dux de terra Aegypti non erit amplius et dabo terrorem in terra Aegypti Ezec. 30:13
- et disperdam terram Fatures et dabo ignem in Tafnis et faciam iudicia in Alexandriam Ezec. 30:14
- et dabo ignem in Aegypto quasi parturiens dolebit Pelusium et Alexandria erit dissipata et in Memphis angustiae cotidianae Ezec. 30:16
- et in Tafnis nigrescet dies cum contrivero ibi sceptra Aegypti et defecerit in ea superbia potentiae eius ipsam nubes operiet filiae autem eius in captivitatem ducentur Ezec. 30:18
- et faciam iudicia in Aegypto et scient quia ego Dominus Ezec. 30:19
- et factum est in undecimo anno in primo in septima mensis factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 30:20
- et dispergam Aegyptum in gentibus et ventilabo eos in terris Ezec. 30:23
- et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius et confringam brachia Pharaonis et gement gemitibus interfecti coram facie eius Ezec. 30:24
- et confortabo brachia regis Babylonis et brachia Pharaonis concident et scient quia ego Dominus cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis et extenderit eum super terram Aegypti Ezec. 30:25
- et dispergam Aegyptum in nationes et ventilabo eos in terris et scient quia ego Dominus Ezec. 30:26
- et factum est in undecimo anno tertio una mensis factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 31:1
- fili hominis dic Pharaoni regi Aegypti et populo eius cui similis factus es in magnitudine tua Ezec. 31:2
- ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius Ezec. 31:3
- aquae nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina eius manabant in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad universa ligna regionis Ezec. 31:4
- cumque extendisset umbram suam in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae saltuum et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum Ezec. 31:6
- eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum erat enim radix illius iuxta aquas multas Ezec. 31:7
- cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes non adaequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt aequae frondibus illius omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum illi et pulchritudini eius Ezec. 31:8
- quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in paradiso Dei Ezec. 31:9
- propterea haec dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor eius in altitudine sua Ezec. 31:10
- tradidi eum in manu fortissimi gentium faciens faciet ei iuxta impietatem eius eieci eum Ezec. 31:11
- et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus terrae et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae et relinquent eum Ezec. 31:12
- in ruina eius habitaverunt omnia volatilia caeli et in ramis eius fuerunt universae bestiae regionis Ezec. 31:13
- quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia quae inrigantur aquis quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum Ezec. 31:14
- haec dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina eius et coercui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt Ezec. 31:15
- a sonitu ruinae eius commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in Libano universa quae inrigabantur aquis Ezec. 31:16
- nam et ipsi cum ea descendent ad infernum ad interfectos gladio et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in medio nationum Ezec. 31:17
- cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus Ezec. 31:18
- et factum est duodecimo anno in mense duodecimo in una mensis factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 32:1
- fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Aegypti et dices ad eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et conculcabas flumina eorum Ezec. 32:2
- propterea haec dicit Dominus Deus expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum et extrahent te in sagena mea Ezec. 32:3
- et proiciam te in terram super faciem agri abiciam te et habitare faciam super te omnia volatilia caeli et saturabo de te bestias universae terrae Ezec. 32:4
- et inritabo cor populorum multorum cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis Ezec. 32:9
- et stupescere faciam super te populos multos et reges eorum horrore nimio formidabunt super te cum volare coeperit gladius meus super facies eorum et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae suae Ezec. 32:10
- in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam inexpugnabiles gentes omnes heae et vastabunt superbiam Aegypti et dissipabitur multitudo eius Ezec. 32:12
- et factum est in duodecimo anno in quintadecima mensis factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 32:17
- fili hominis cane lugubre super multitudine Aegypti et detrahe eam ipsam et filias gentium robustarum ad terram ultimam cum his qui descendunt in lacum Ezec. 32:18
- in medio interfectorum gladio cadent gladius datus est adtraxerunt eam et omnes populos eius Ezec. 32:20
- ibi Assur et omnis multitudo eius in circuitu illius sepulchra eius omnes interfecti et qui ceciderunt gladio Ezec. 32:22
- quorum data sunt sepulchra in novissimis laci et facta est multitudo eius per gyrum sepulchri eius universi interfecti cadentesque gladio qui dederant quondam formidinem in terra viventium Ezec. 32:23
- ibi Aelam et omnis multitudo eius per gyrum sepulchri sui omnes hii interfecti ruentesque gladio qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam qui posuerunt terrorem suum in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum Ezec. 32:24
- in medio interfectorum posuerunt cubile eius in universis populis eius in circuitu eius sepulchrum illius omnes hii incircumcisi interfectique gladio dederant enim terrorem in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum in medio interfectorum positi sunt Ezec. 32:25
- ibi Mosoch et Thubal et omnis multitudo eius in circuitu illius sepulchra eius omnes hii incircumcisi interfectique et cadentes gladio quia dederunt formidinem suam in terra viventium Ezec. 32:26
- et non dormient cum fortibus cadentibusque et incircumcisis qui descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum quia terror fortium facti sunt in terra viventium Ezec. 32:27
- et tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies cum interfectis gladio Ezec. 32:28
- ibi Idumea et reges eius omnes duces eius qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormierunt et cum his qui descenderunt in lacum Ezec. 32:29
- ibi principes aquilonis omnes et universi venatores qui deducti sunt cum interfectis paventes et in sua fortitudine confusi qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum Ezec. 32:30
- quia dedi terrorem meum in terra viventium et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio Pharao et omnis multitudo eius ait Dominus Deus Ezec. 32:32
- sonum bucinae audivit et non se observavit sanguis eius in ipso erit si autem custodierit animam suam salvavit Ezec. 33:5
- quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina et populus non se custodierit veneritque gladius et tulerit de eis animam ille quidem in iniquitate sua captus est sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram Ezec. 33:6
- si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram Ezec. 33:8
- si autem adnuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur non fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate sua morietur porro tu animam tuam liberasti Ezec. 33:9
- tu ergo fili hominis dic ad domum Israhel sic locuti estis dicentes iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt et in ipsis nos tabescimus quomodo ergo vivere poterimus Ezec. 33:10
- tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit Ezec. 33:12
- etiam si dixero iusto quod vita vivat et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem omnes iustitiae eius oblivioni tradentur et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur Ezec. 33:13
- pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita vivet et non morietur Ezec. 33:15
- cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque iniquitatem morietur in eis Ezec. 33:18
- et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium et iustitiam vivet in eis Ezec. 33:19
- et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense in quinta mensis transmigrationis nostrae venit ad me qui fugerat de Hierusalem dicens vastata est civitas Ezec. 33:21
- fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum Israhel loquentes aiunt unus erat Abraham et hereditate possedit terram nos autem multi nobis data est terra in possessionem Ezec. 33:24
- idcirco dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad inmunditias vestras et sanguinem funditis numquid terram hereditate possidebitis Ezec. 33:25
- stetistis in gladiis vestris fecistis abominationes et unusquisque uxorem proximi sui polluit et terram hereditate possidebitis Ezec. 33:26
- haec dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum qui autem in praesidiis et in speluncis sunt peste morientur Ezec. 33:27
- et dabo terram in solitudinem et desertum et deficiet superba fortitudo eius et desolabuntur montes Israhel eo quod nullus sit qui per eos transeat Ezec. 33:28
- et tu fili hominis filii populi tui qui loquuntur de te iuxta muros et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum vir ad proximum suum loquentes venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino Ezec. 33:30
- et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum Ezec. 33:31
- et dispersae sunt oves meae eo quod non esset pastor et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri et dispersae sunt Ezec. 34:5
- erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei et non erat qui requireret non erat inquam qui requireret Ezec. 34:6
- vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri eo quod non esset pastor neque enim quaesierunt pastores gregem meum sed pascebant pastores semet ipsos et greges meos non pascebant Ezec. 34:8
- haec dicit Dominus Deus ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam ut ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semet ipsos et liberabo gregem meum de ore eorum et non erunt ultra eis in escam Ezec. 34:10
- sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis quo dispersae fuerant in die nubis et caliginis Ezec. 34:12
- et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israhel in rivis et in cunctis sedibus terrae Ezec. 34:13
- in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israhel erunt pascuae eorum ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israhel Ezec. 34:14
- quod perierat requiram et quod abiectum erat reducam et quod confractum fuerat alligabo et quod infirmum erat consolidabo et quod pingue et forte custodiam et pascam illas in iudicio Ezec. 34:16
- salvabo gregem meum et non erit ultra in rapinam et iudicabo inter pecus et pecus Ezec. 34:22
- et suscitabo super ea pastorem unum qui pascat ea servum meum David ipse pascet ea et ipse erit eis in pastorem Ezec. 34:23
- ego autem Dominus ero eis in Deum et servus meus David princeps in medio eorum ego Dominus locutus sum Ezec. 34:24
- et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias pessimas de terra et qui habitant in deserto securi dormient in saltibus Ezec. 34:25
- et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem et deducam imbrem in tempore suo pluviae benedictionis erunt Ezec. 34:26
- et dabit lignum agri fructum suum et terra dabit germen suum et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus cum contrivero catenas iugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi Ezec. 34:27
- et non erunt ultra in rapinam gentibus neque bestiae terrae devorabunt eos sed habitabunt confidenter absque ullo terrore Ezec. 34:28
- et suscitabo eis germen nominatum et non erunt ultra inminuti fame in terra neque portabunt amplius obprobria gentium Ezec. 34:29
- eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israhel in manus gladii in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremae Ezec. 35:5
- et implebo montes eius occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent Ezec. 35:8
- in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuae non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus Ezec. 35:9
- haec dicit Dominus Deus laetante universa terra in solitudinem te redigam Ezec. 35:14
- haec dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis euge altitudines sempiternae in hereditatem datae sunt nobis Ezec. 36:2
- propterea vaticinare et dic haec dicit Dominus Deus pro eo quod desolati estis et conculcati per circuitum et facti in hereditatem reliquis gentibus et ascendistis super labium linguae et obprobrium populi Ezec. 36:3
- propterea haec dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumea universa qui dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde ex animo et eiecerunt eam ut vastarent Ezec. 36:5
- idcirco vaticinare super humum Israhel et dices montibus et collibus iugis et vallibus haec dicit Dominus Deus ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum eo quod confusionem gentium sustinueritis Ezec. 36:6
- idcirco haec dicit Dominus Deus ego levavi manum meam ut gentes quae in circuitu vestro sunt ipsae confusionem suam portent Ezec. 36:7
- et multiplicabo in vobis homines omnemque domum Israhel et habitabuntur civitates et ruinosa instaurabuntur Ezec. 36:10
- et adducam super vos homines populum meum Israhel et hereditate possidebunt te et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut absque eis sis Ezec. 36:12
- nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium et obprobrium populorum nequaquam portabis et gentem tuam non amittes amplius ait Dominus Deus Ezec. 36:15
- fili hominis domus Israhel habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis iuxta inmunditiam menstruatae facta est via eorum coram me Ezec. 36:17
- et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram et in idolis suis polluerunt eam Ezec. 36:18
- et dispersi eos in gentes et ventilati sunt in terris iuxta vias eorum et adinventiones iudicavi eos Ezec. 36:19
- et peperci nomini meo sancto quod polluerat domus Israhel in gentibus ad quas ingressi sunt Ezec. 36:21
- idcirco dices domui Israhel haec dicit Dominus Deus non propter vos ego faciam domus Israhel sed propter nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus ad quas intrastis Ezec. 36:22
- et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis Ezec. 36:23
- tollam quippe vos de gentibus et congregabo de universis terris et adducam vos in terram vestram Ezec. 36:24
- et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum Ezec. 36:26
- et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam ut in praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et operemini Ezec. 36:27
- et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum Ezec. 36:28
- et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum et multiplicabo illud et non inponam in vobis famem Ezec. 36:29
- et multiplicabo fructum ligni et genimina agri ut non portetis ultra obprobrium famis in gentibus Ezec. 36:30
- haec dicit Dominus Deus in die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris et habitari fecero urbes et instauravero ruinosa Ezec. 36:33
- et terra deserta fuerit exculta quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris Ezec. 36:34
- et scient gentes quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro quia ego Dominus aedificavi dissipata plantavique inculta ego Dominus locutus sum et fecerim Ezec. 36:36
- haec dicit Dominus Deus adhuc in hoc invenient me domus Israhel ut faciam eis multiplicabo eos sicut gregem hominum Ezec. 36:37
- ut gregem sanctum ut gregem Hierusalem in sollemnitatibus eius sic erunt civitates desertae plenaeque gregibus hominum et scient quia ego Dominus Ezec. 36:38
- facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu Domini et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus Ezec. 37:1
- et circumduxit me per ea in gyro erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer Ezec. 37:2
- haec dicit Dominus Deus ossibus his ecce ego intromittam in vos spiritum et vivetis Ezec. 37:5
- et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum et vivetis et scietis quia ego Dominus Ezec. 37:6
- et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant Ezec. 37:8
- et prophetavi sicut praeceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et vixerunt steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde Ezec. 37:10
- propterea vaticinare et dices ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israhel Ezec. 37:12
- et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis quia ego Dominus locutus sum et feci ait Dominus Deus Ezec. 37:14
- et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum et erunt in unionem in manu tua Ezec. 37:17
- cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes nonne indicas nobis quid in his tibi velis Ezec. 37:18
- loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego adsumam lignum Ioseph quod est in manu Ephraim et tribus Israhel quae iunctae sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Iuda et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu eius Ezec. 37:19
- erunt autem ligna super quae scripseris in manu tua in oculis eorum Ezec. 37:20
- et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israhel et rex unus erit omnibus imperans et non erunt ultra duae gentes nec dividentur amplius in duo regna Ezec. 37:22
- neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et erunt mihi populus et ego ero eis Deus Ezec. 37:23
- et servus meus David rex super eos et pastor unus erit omnium eorum in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea Ezec. 37:24
- et habitabunt super terram quam dedi servo meo Iacob in qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum et David servus meus princeps eorum in perpetuum Ezec. 37:25
- et percutiam illis foedus pacis pactum sempiternum erit eis et fundabo eos et multiplicabo et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum Ezec. 37:26
- et erit tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi erunt mihi populus Ezec. 37:27
- et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israhel cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum Ezec. 37:28
- et circumagam te et ponam frenum in maxillis tuis et educam te et omnem exercitum tuum equos et equites vestitos loricis universos multitudinem magnam hastam et clypeum arripientium et gladium Ezec. 38:4
- praepara et instrue te et omnem multitudinem tuam quae coacervata est ad te et esto eis in praeceptum Ezec. 38:7
- post dies multos visitaberis in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est a gladio congregata est de populis multis ad montes Israhel qui fuerunt deserti iugiter haec de populis educta est et habitaverunt in ea confidenter universi Ezec. 38:8
- haec dicit Dominus Deus in die illa ascendent sermones super cor tuum et cogitabis cogitationem pessimam Ezec. 38:10
- propterea vaticinare fili hominis et dices ad Gog haec dicit Dominus Deus numquid non in die illo cum habitaverit populus meus Israhel confidenter scies Ezec. 38:14
- et ascendes super populum meum Israhel quasi nubes ut operias terram in novissimis diebus eris et adducam te super terram meam ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum o Gog Ezec. 38:16
- haec dicit Dominus Deus tu ergo ille es de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israhel qui prophetaverunt in diebus illorum temporum ut adducerem te super eos Ezec. 38:17
- et erit in die illa in die adventus Gog super terram Israhel ait Dominus Deus ascendet indignatio mea in furore meo Ezec. 38:18
- et in zelo meo in igne irae meae locutus sum quia in die illa erit commotio magna super terram Israhel Ezec. 38:19
- et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres caeli et bestiae agri et omne reptile quod movetur super humum cunctique homines qui sunt super faciem terrae et subvertentur montes et cadent sepes et omnis murus in terra corruet Ezec. 38:20
- et convocabo adversum eum in cunctis montibus meis gladium ait Dominus Deus gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur Ezec. 38:21
- et magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis gentium multarum et scient quia ego Dominus Ezec. 38:23
- et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua deiciam Ezec. 39:3
- et emittam ignem in Magog et in his qui habitant in insulis confidenter et scient quia ego Dominus Ezec. 39:6
- et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israhel et non polluam nomen sanctum meum amplius et scient gentes quia ego Dominus Sanctus Israhel Ezec. 39:7
- et erit in die illa dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israhel vallem Viatorum ad orientem maris quae obstupescere facit praetereuntes et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem eius et vocabitur vallis Multitudinis Gog Ezec. 39:11
- sepeliet autem omnis populus terrae et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum ait Dominus Deus Ezec. 39:13
- et circumibunt peragrantes terram cumque viderint os hominis statuent iuxta illud titulum donec sepeliant illud pollinctores in valle Multitudinis Gog Ezec. 39:15
- et comedetis adipem in saturitate et bibetis sanguinem in ebrietate de victima quam ego immolabo vobis Ezec. 39:19
- et ponam gloriam meam in gentibus et videbunt omnes gentes iudicium meum quod fecerim et manum meam quam posuerim super eos Ezec. 39:21
- et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israhel eo quod reliquerint me et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manu hostium et ceciderint in gladio universi Ezec. 39:23
- et portabunt confusionem suam et omnem praevaricationem quam praevaricati sunt in me cum habitaverint in terra sua confidenter neminem formidantes Ezec. 39:26
- et reduxero eos de populis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum Ezec. 39:27
- et scient quia ego Dominus Deus eorum eo quod transtulerim eos in nationes et congregavero eos super terram suam et non dereliquerim quemquam ex eis ibi Ezec. 39:28
- in vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae in exordio anni decima mensis quartodecimo anno postquam percussa est civitas in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc Ezec. 40:1
- in visionibus Dei adduxit me in terram Israhel et dimisit me super montem excelsum nimis super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum Ezec. 40:2
- et introduxit me illuc et ecce vir cuius erat species quasi species aeris et funiculus lineus in manu eius et calamus mensurae in manu eius stabat autem in porta Ezec. 40:3
- et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi quia ut ostendantur tibi adductus es huc adnuntia omnia quae tu vides domui Israhel Ezec. 40:4
- et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo et mensus est latitudinem aedificii calamo uno altitudinem quoque calamo uno Ezec. 40:5
- et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem et ascendit per gradus eius et mensus est limen portae calamo uno latitudinem id est limen unum calamo uno in latitudine Ezec. 40:6
- et thalamum uno calamo in longum et uno calamo in latum et inter thalamos quinque cubitos Ezec. 40:7
- et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum quae erant intra portam undique per circuitum similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus et ante frontes pictura palmarum Ezec. 40:16
- et eduxit me ad atrium exterius et ecce gazofilacia et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum triginta gazofilacia in circuitu pavimenti Ezec. 40:17
- et pavimentum in fronte portarum secundum longitudinem portarum erat inferius Ezec. 40:18
- portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris mensus est tam in longitudine quam in latitudine Ezec. 40:20
- et fenestras eius et vestibula in circuitu sicut fenestras ceteras quinquaginta cubitorum longitudine et latitudine viginti quinque cubitorum Ezec. 40:25
- et in gradibus septem ascendebatur ad eam et vestibulum ante fores eius et celatae palmae erant una hinc et altera inde in fronte eius Ezec. 40:26
- et porta atrii interioris in via australi et mensus est a porta usque ad portam in via australi centum cubitos Ezec. 40:27
- et introduxit me in atrium interius ad portam australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores Ezec. 40:28
- thalamum eius et frontem eius et vestibulum eius hisdem mensuris et fenestras eius et vestibulorum eius in circuitu quinquaginta cubitos longitudinis et latitudinis viginti quinque cubitos Ezec. 40:29
- et vestibulum eius ad atrium exterius et palmas eius in fronte et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam Ezec. 40:31
- et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et mensus est portam secundum mensuras superiores Ezec. 40:32
- thalamum eius et frontem eius et vestibula eius sicut supra et fenestras eius et vestibuli eius in circuitu longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum Ezec. 40:33
- et vestibulum eius id est atrii exterioris et palmae celatae in fronte eius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius Ezec. 40:34
- vestibulum eius in atrium exterius et celatura palmarum in fronte illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius Ezec. 40:37
- et per singula gazofilacia ostium in frontibus portarum ibi lavabunt holocaustum Ezec. 40:38
- et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto Ezec. 40:39
- quattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris extructae longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima Ezec. 40:42
- et extra portam interiorem gazofilacia cantorum in atrio interiori quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem et facies eorum contra viam australem una ex latere portae orientalis quae respiciebat ad viam aquilonis Ezec. 40:44
- et dixit ad me hoc est gazofilacium quod respicit viam meridianam sacerdotum qui excubant in custodiis templi Ezec. 40:45
- et introduxit me in vestibulum templi et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et latitudinem portae trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde Ezec. 40:48
- longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem undecim cubitorum et octo gradibus ascendebatur ad eam et columnae erant in frontibus una hinc et altera inde Ezec. 40:49
- et introduxit me in templum et mensus est frontes sex cubitos latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde latitudinem tabernaculi Ezec. 41:1
- et introgressus intrinsecus mensus est in fronte portae duos cubitos et portam sex cubitorum et latitudinem portae septem cubitorum Ezec. 41:3
- latera autem latus ad latus bis triginta tria et erant eminentia quae ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum ut continerent et non adtingerent parietem templi Ezec. 41:6
- et platea erat in rotundum ascendens sursum per cocleam et in cenaculum templi deferebat per gyrum idcirco latius erat templum in superioribus et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium Ezec. 41:7
- et vidi in domo altitudinem per circuitum fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio Ezec. 41:8
- et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum et interior domus in lateribus domus Ezec. 41:9
- et inter gazofilacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique Ezec. 41:10
- et ostium lateris ad orationem ostium unum ad viam aquilonis et ostium unum ad viam australem et latitudinem loci ad orationem quinque cubitorum in circuitu Ezec. 41:11
- limina et fenestras obliquas et ekthetas in circuitu per tres partes contra uniuscuiusque limen stratumque ligno per gyrum in circuitu terra autem usque ad fenestras et fenestrae clausae super ostia Ezec. 41:16
- et usque ad domum interiorem et forinsecus per omnem parietem in circuitu intrinsecus et forinsecus ad mensuram Ezec. 41:17
- faciem hominis iuxta palmam ex hac parte et faciem leonis iuxta palmam ex alia parte expressam per omnem domum in circuitu Ezec. 41:19
- de terra usque ad superiora portae cherubin et palmae celatae erant in pariete templi Ezec. 41:20
- et duo ostia erant in templo et in sanctuario Ezec. 41:23
- et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quae in se invicem plicabantur bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum Ezec. 41:24
- et celata erant in ipsis ostiis templi cherubin et scalptura palmarum sicut in parietibus quoque expressa erat quam ob rem erant et grossiora ligna in vestibuli fronte forinsecus Ezec. 41:25
- super quae fenestrae obliquae et similitudo palmarum hinc atque inde in umerulis vestibuli secundum latera domus latitudinemque parietum Ezec. 41:26
- et eduxit me in atrium exterius per viam ducentem ad aquilonem et eduxit me in gazofilacium quod erat contra separatum aedificium et contra aedem vergentem ad aquilonem Ezec. 42:1
- in facie longitudinis centum cubitos ostii aquilonis et latitudinis quinquaginta cubitos Ezec. 42:2
- ubi erant gazofilacia in superioribus humiliora quia subportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus et de mediis aedificii Ezec. 42:5
- et peribolus exterior secundum gazofilacia quae erant in via atrii exterioris ante gazofilacia longitudo eius quinquaginta cubitorum Ezec. 42:7
- et erat subter gazofilacia haec introitus ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori Ezec. 42:9
- in latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem in facie aedificii separati et erant ante aedificium gazofilacia Ezec. 42:10
- et via ante faciem eorum iuxta similitudinem gazofilaciorum quae erant in via aquilonis secundum longitudinem eorum sic et latitudo eorum et omnis introitus eorum et similitudines et ostia eorum Ezec. 42:11
- secundum ostia gazofilaciorum quae erant in via respiciente ad notum ostium in capite viae quae via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus Ezec. 42:12
- et dixit ad me gazofilacia aquilonis et gazofilacia austri quae sunt ante aedificium separatum haec sunt gazofilacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui adpropinquant ad Dominum in sancta sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto locus enim sanctus est Ezec. 42:13
- cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant quia sancta sunt vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum Ezec. 42:14
- mensus autem est contra ventum orientalem calamo mensurae quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum Ezec. 42:16
- et mensus est contra ventum aquilonem quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum Ezec. 42:17
- et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum Ezec. 42:18
- et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae Ezec. 42:19
- et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius et ecce repleta erat gloria Domini domus Ezec. 43:5
- dixit ad me fili hominis locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum ubi habito in medio filiorum Israhel in aeternum et non polluent ultra domus Israhel nomen sanctum meum ipsi et reges eorum in fornicationibus suis et in ruinis regum suorum et in excelsis Ezec. 43:7
- qui fabricati sunt limen suum iuxta limen meum et postes suos iuxta postes meos et murus erat inter me et eos et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt propter quod consumpsi eos in ira mea Ezec. 43:8
- nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me et habitabo in medio eorum semper Ezec. 43:9
- et erubescant ex omnibus quae fecerunt figuram domus et fabricae eius exitus et introitus et omnem descriptionem eius et universa praecepta eius cunctumque ordinem eius et omnes leges eius ostende eis et scribes in oculis eorum et custodiant omnes descriptiones eius et praecepta illius et faciant ea Ezec. 43:11
- ista est lex domus in summitate montis omnes fines eius in circuitu sanctum sanctorum est haec ergo est lex domus Ezec. 43:12
- istae autem mensurae altaris in cubito verissimo qui habebat cubitum et palmum in sinu eius erat cubitus et cubitus in latitudine et definitio usque ad labium eius in circuitu palmus unus haec quoque erat fossa altaris Ezec. 43:13
- et arihel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis quadrangulatum aequis lateribus Ezec. 43:16
- et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim latitudinis in quattuor angulis eius et corona in circuitu eius dimidii cubitus et sinus eius unius cubiti per circuitum gradus autem eius versi ad orientem Ezec. 43:17
- et dixit ad me fili hominis haec dicit Dominus Deus hii sunt ritus altaris in quacumque die fuerit fabricatum ut offeratur super illud holocaustum et effundatur sanguis Ezec. 43:18
- et adsumens de sanguine eius pones super quattuor cornua eius et super quattuor angulos crepidinis et super coronam in circuitu et mundabis illud et expiabis Ezec. 43:20
- et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato et conbures illum in separato loco domus extra sanctuarium Ezec. 43:21
- et in die secunda offeres hircum caprarum inmaculatum pro peccato et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo Ezec. 43:22
- et offeres eos in conspectu Domini et mittent sacerdotes super eos sal et offerent eos holocaustum Domino Ezec. 43:24
- expletis autem diebus in die octava et ultra facient sacerdotes super altare holocausta vestra et quae pro pace offerunt et placatus ero vobis ait Dominus Deus Ezec. 43:27
- principi princeps ipse sedebit in ea ut comedat panem coram Domino per viam vestibuli portae ingredietur et per viam eius egredietur Ezec. 44:3
- et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectu domus et vidi et ecce implevit gloria Domini domum Domini et cecidi in faciem meam Ezec. 44:4
- et dixit ad me Dominus fili hominis pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de universis caerimoniis domus Domini et de cunctis legibus eius et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii Ezec. 44:5
- eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam et offertis panes meos adipem et sanguinem et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris Ezec. 44:7
- et non servastis praecepta sanctuarii mei et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismet ipsis Ezec. 44:8
- haec dicit Dominus Deus omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israhel Ezec. 44:9
- sed et Levitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israhel et erraverunt a me post idola sua et portaverunt iniquitatem suam Ezec. 44:10
- erunt in sanctuario meo aeditui et ianitores portarum domus et ministri domus ipsi mactabunt holocaustosin et victimas populi et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis Ezec. 44:11
- pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israhel in offendiculum iniquitatis idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam Ezec. 44:12
- et dabo eos ianitores domus in omni ministerio eius et universis quae fiunt in ea Ezec. 44:14
- sacerdotes autem Levitae filii Sadoc qui custodierunt caerimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israhel a me ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus Ezec. 44:15
- cumque ingredientur portas atrii interioris vestibus lineis induentur nec ascendet super eos quicquam laneum quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus Ezec. 44:17
- vittae lineae erunt in capitibus eorum et feminalia linea erunt in lumbis eorum et non accingentur in sudore Ezec. 44:18
- cumque egredientur atrium exterius ad populum exuent se vestimenta sua in quibus ministraverunt et reponent ea in gazofilacio sanctuarii et vestient se vestimentis aliis et non sanctificabunt populum in vestibus suis Ezec. 44:19
- et cum fuerit controversia stabunt in iudiciis meis et iudicabunt leges meas et praecepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient et sabbata mea sanctificabunt Ezec. 44:24
- et ad mortuum hominem non ingredientur ne polluantur nisi ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem quae alterum virum non habuit in quibus contaminabuntur Ezec. 44:25
- et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius ut ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait Dominus Deus Ezec. 44:27
- erit autem eis hereditas ego hereditas eorum et possessionem non dabitis eis in Israhel ego enim possessio eorum Ezec. 44:28
- victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent et omne votum in Israhel ipsorum erit Ezec. 44:29
- cumque coeperitis terram dividere sortito separate primitias Domino sanctificatum de terra longitudine viginti quinque milia et latitudine decem milia sanctificatum erit in omni termino eius per circuitum Ezec. 45:1
- et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos quadrifariam per circuitum et quinquaginta cubitis in suburbana eius per gyrum Ezec. 45:2
- et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium et in ipso erit templum sanctumque sanctorum Ezec. 45:3
- sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii qui accedunt ad ministerium Domini et erit eis locus in domos et in sanctuarium sanctitatis Ezec. 45:4
- principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii et in possessionem civitatis contra faciem separationis sanctuarii et contra faciem possessionis urbis a latere maris usque ad mare et a latere orientis usque ad orientem longitudinem autem iuxta unamquamque partium a termino occidentali usque ad terminum orientalem Ezec. 45:7
- de terra erit ei possessio in Israhel et non depopulabuntur ultra principes populum meum sed terram dabunt domui Israhel secundum tribus eorum Ezec. 45:8
- et arietem unum de grege ducentorum de his quae nutriunt Israhel in sacrificium et in holocaustum et in pacifica ad expiandum pro eis ait Dominus Deus Ezec. 45:15
- omnis populus terrae tenebitur primitiis his principi in Israhel Ezec. 45:16
- et super principem erunt holocausta et sacrificium et libamina in sollemnitatibus et in kalendis et in sabbatis in universis sollemnitatibus domus Israhel ipse faciat pro peccato sacrificium et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israhel Ezec. 45:17
- haec dicit Dominus Deus in primo mense una mensis sumes vitulum de armento inmaculatum et expiabis sanctuarium Ezec. 45:18
- et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato et ponet in postibus domus et in quattuor angulis crepidinis altaris et in postibus portae atrii interioris Ezec. 45:19
- et sic facies in septima mensis pro unoquoque qui ignoravit et errore deceptus est et expiabitis pro domo Ezec. 45:20
- in primo mense quartadecima die mensis erit vobis paschae sollemnitas septem diebus azyma comedentur Ezec. 45:21
- et faciet princeps in die illa pro se et pro universo populo terrae vitulum pro peccato Ezec. 45:22
- et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino septem vitulos et septem arietes inmaculatos cotidie septem diebus et pro peccato hircum caprarum cotidie Ezec. 45:23
- septimo mense quintadecima die mensis in sollemnitate faciet sicut supra dicta sunt per septem dies tam pro peccato quam pro holocausto et in sacrificio et in oleo Ezec. 45:25
- haec dicit Dominus Deus porta atrii interioris quae respicit ad orientem erit clausa sex diebus in quibus opus fit die autem sabbati aperietur sed et in die kalendarum aperietur Ezec. 46:1
- et intrabit princeps per viam vestibuli portae de foris et stabit in limine portae et facient sacerdotes holocaustum eius et pacifica eius et adorabit super limen portae et egredietur porta autem non claudetur usque ad vesperam Ezec. 46:2
- et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in kalendis coram Domino Ezec. 46:3
- holocaustum autem hoc offeret princeps Domino in die sabbati sex agnos inmaculatos et arietem inmaculatum Ezec. 46:4
- in die autem kalendarum vitulum de armento inmaculatum et sex agni et arietes inmaculati erunt Ezec. 46:6
- et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in sollemnitatibus qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret egrediatur per viam portae meridianae porro qui ingreditur per viam portae meridianae egrediatur per viam portae aquilonis non revertetur per viam portae per quam ingressus est sed e regione illius egredietur Ezec. 46:9
- princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur et cum egredientibus egredietur Ezec. 46:10
- et in nundinis et in sollemnitatibus erit sacrificium oephi per vitulum et oephi per arietem agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius et olei hin per singula oephi Ezec. 46:11
- cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica voluntaria Domino aperietur ei porta quae respicit ad orientem et faciet holocaustum suum et pacifica sua sicut fieri solet in die sabbati et egredietur claudeturque porta postquam exierit Ezec. 46:12
- et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portae in gazofilacia sanctuarii ad sacerdotes quae respiciebant ad aquilonem et erat ibi locus vergens ad occidentem Ezec. 46:19
- et dixit ad me iste est locus ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato ubi coquent sacrificium ut non efferant in atrio exteriori et sanctificetur populus Ezec. 46:20
- et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii et ecce atriolum erat in angulo atrii atriola singula per angulos atrii Ezec. 46:21
- in quattuor angulos atrii atriola disposita quadraginta cubitorum per longum et triginta per latum mensurae unius quattuor erant Ezec. 46:22
- et dixit ad me haec est domus culinarum in qua coquent ministri domus Domini victimas populi Ezec. 46:24
- et convertit me ad portam domus et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem facies enim domus respiciebat ad orientem aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris Ezec. 47:1
- cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in manu sua et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad talos Ezec. 47:3
- cumque me convertissem ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte Ezec. 47:7
- in litoribus autem eius et in palustribus non sanabuntur quia in salinas dabuntur Ezec. 47:11
- et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus eius per singulos menses adferet primitiva quia aquae eius de sanctuario egredientur et erunt fructus eius in cibum et folia eius ad medicinam Ezec. 47:12
- haec dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israhel quia Ioseph duplicem funiculum habet Ezec. 47:13
- possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra haec vobis in possessionem Ezec. 47:14
- et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israhel vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israhel Ezec. 47:22
- in tribu autem quacumque fuerit advena ibi dabitis possessionem illi ait Dominus Deus Ezec. 47:23
- et super terminum Iuda a plaga orientali usque ad plagam maris erunt primitiae quas separabitis viginti quinque milibus latitudinis et longitudinis sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris et erit sanctuarium in medio eius Ezec. 48:8
- hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia sed et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia et erit sanctuarium Domini in medio eius Ezec. 48:10
- quinque milia autem quae supersunt in latitudine per viginti quinque milia profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana et erit civitas in medio eius Ezec. 48:15
- erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem ducenti quinquaginta et in meridie ducenti quinquaginta et ad orientem ducenti quinquaginta et ad mare ducenti quinquaginta Ezec. 48:17
- quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii decem milia in orientem et decem milia ad occidentem erunt sicut primitiae sanctuarii et erunt fruges eius in panes his qui serviunt civitati Ezec. 48:18
- omnes primitiae viginti quinque milium per viginti quinque milia in quadrum separabuntur in primitias sanctuarii et possessionem civitatis Ezec. 48:20
- quod autem reliquum fuerit principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii et possessionis civitatis e regione viginti quinque milium primitiarum usque ad terminum orientalem sed et ad mare e regione viginti quinque milium usque ad terminum maris similiter in partibus principis erit et erunt primitiae sanctuarii et sanctuarium templi in medio eius Ezec. 48:21
- de possessione autem Levitarum et de possessione civitatis in medio partium principis erit inter terminum Iuda et inter terminum Beniamin et ad principem pertinebit Ezec. 48:22
- et super terminum Gad ad plagam austri in meridiem et erit finis de Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades hereditas contra mare magnum Ezec. 48:28
- haec est terra quam mittetis in sortem tribubus Israhel et hae partitiones earum ait Dominus Deus Ezec. 48:29
- et portae civitatis in nominibus tribuum Israhel portae tres a septentrione porta Ruben una porta Iudae una porta Levi una Ezec. 48:31
- Anno tertio regni Ioakim regis Iuda, venit Nabuchodonosor rex Babylonis in Ierusalem, et obsedit eam; Dan. 1:1
- et tradidit Dominus in manu eius Ioakim regem Iuda, et partem vasorum domus Dei: et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum Thesauri dei sui. Dan. 1:2
- pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras, et linguam Chaldaeorum. Dan. 1:4
- Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis. Dan. 1:5
- Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus eius: et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur. Dan. 1:8
- Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum. Dan. 1:9
- Pueris autem his dedit Deus scientiam, et disciplinam in omni libro, et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum. Dan. 1:17
- Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur: introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor. Dan. 1:18
- Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misael, et Azarias: et steterunt in conspectu Regis. Dan. 1:19
- Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est ab eis Rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos, et magos, qui erant in universo regno eius. Dan. 1:20
- In anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnium eius fugit ab eo. Dan. 2:1
- Responderuntque Chaldaei regi Syriace: Rex in sempiternum vive: dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus. Dan. 2:4
- Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est: nec reperietur quisquam, qui indicet illum in conspectu regis: exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio. Dan. 2:11
- Quo audito, rex in furore, et in ira magna praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis. Dan. 2:12
- et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in saeculum: quia sapientia et fortitudo eius sunt. Dan. 2:20
- Ipse revelat profunda, et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est. Dan. 2:22
- Post haec Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas: introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo. Dan. 2:24
- Sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt: Dan. 2:28
- Tu rex cogitare coepisti in strato tuo, quid esset futurum post haec: et qui revelat mysteria, ostendit tibi quae ventura sunt. Dan. 2:29
- Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires. Dan. 2:30
- Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et percussit statuam in pedibus eius ferreis, et fictilibus, et comminuit eos. Dan. 2:34
- Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam aestivae areae, quae rapta sunt vento: nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram. Dan. 2:35
- et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiae agri: volucres quoque caeli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit: tu es ergo caput aureum. Dan. 2:38
- In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna haec: et ipsum stabit in aeternum. Dan. 2:44
- Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum praecepit ut sacrificarent ei. Dan. 2:46
- Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa, et magna dedit ei: et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis: et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis. Dan. 2:48
- Daniel autem postulavit a rege: et constituit super opera provinciae Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: Ipse autem Daniel erat in foribus regis. Dan. 2:49
- Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioakim: Dan. 13:1
- Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum. Dan. 13:5
- Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. Dan. 13:7
- Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam eius: Dan. 13:8
- Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam. Dan. 13:14
- Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: aestus quippe erat: Dan. 13:15
- Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. Dan. 13:20
- Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. Dan. 13:23
- Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. Dan. 13:26
- Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius. Dan. 13:34
- Quae flens suspexit ad caelum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino. Dan. 13:35
- Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est haec cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. Dan. 13:36
- Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. Dan. 13:38
- Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel? Dan. 13:48
- Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. Dan. 13:50
- Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium. Dan. 13:55
- Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. Dan. 13:59
- Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. Dan. 13:60
- ut facerent secundum legem Moysi: et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. Dan. 13:62
- Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. Dan. 13:63
- Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. Dan. 13:64
- Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura provinciae Babylonis. Dan. 3:1
- Tunc congregati sunt satrapae, magistratus, et iudices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. stabant autem in conspectu statuae, quam posuerat Nabuchodonosor rex: Dan. 3:3
- In hora, qua audieritis sonitum tubae, et fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex. Dan. 3:5
- Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis. Dan. 3:6
- Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Iudaeos: Dan. 3:8
- dixeruntque Nabuchodonosor regi: Rex in aeternum vive: Dan. 3:9
- si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis. Dan. 3:11
- Tunc Nabuchodonosor in furore, et in ira praecepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago: qui confestim adducti sunt in conspectu regis. Dan. 3:13
- Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci: quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis: et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea? Dan. 3:15
- Et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentis. Dan. 3:20
- Et confestim viri illi vincti cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis. Dan. 3:21
- Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati. Dan. 3:23
- Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum, et benedicentes Domino. Dan. A:1
- Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait: Dan. A:2
- Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in saecula: Dan. A:3
- quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua vera. Dan. A:4
- Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quae induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem: quia in veritate, et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra. Dan. A:5
- Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te: et deliquimus in omnibus: Dan. A:6
- omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa, quae fecisti nobis, in vero iudicio fecisti: Dan. A:8
- et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, praevaricatorumque et regi iniusto, et pessimo ultra omnem terram. Dan. A:9
- Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum. Dan. A:11
- quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli, et sicut arenam, quae est in littore maris: Dan. A:13
- quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra. Dan. A:14
- Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te, Dan. A:15
- ut possimus invenire misericordiam tuam: sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur. Dan. A:16
- Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi: quoniam non est confusio confidentibus in te. Dan. A:17
- Et nunc sequimur te in toto corde, et timemus te, et quaerimus faciem tuam. Dan. A:18
- Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo Domine: Dan. A:20
- et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur: Dan. A:21
- Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis eius in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace, Dan. A:26
- Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes: Dan. A:28
- Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in saecula. et benedictum nomen gloriae tutae sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus saeculis. Dan. A:29
- Benedictus es in templo sancto gloriae tuae: et superlaudabilis, et supergloriosus in saecula. Dan. A:30
- Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et superexaltatus in saecula. Dan. A:31
- Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in saecula. Dan. A:32
- Benedictus es in firmamento caeli: et laudabilis et gloriosus in saecula. Dan. A:33
- Benedicite omnia opera Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:34
- Benedicite Angeli Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:35
- Benedicite caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:36
- Benedicite aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:37
- Benedicite omnes virtutes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:38
- Benedicite sol, et luna Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:39
- Benedicite stellae caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:40
- Benedicite omnis imber, et ros Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:41
- Benedicite omnes spiritus Dei Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:42
- Benedicite ignis, et aestus Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:43
- Benedicite frigus, et aestus Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:44
- Benedicite rores, et pruina Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:45
- Benedicite gelu, et frigus Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:46
- Benedicite glacies, et nives Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:47
- Benedicite noctes, et dies Domino laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:48
- Benedicite lux, et tenebrae Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:49
- Benedicite fulgura, et nubes Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:50
- Benedicat terra Dominum: laudet, et superexaltet eum in saecula. Dan. A:51
- Benedicite montes, et colles Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:52
- Benedicite universa germinantia in terra Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:53
- Benedicite fontes Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:54
- Benedicite maria, et flumina Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:55
- Benedicite cete, et omnia, quae moventur in aquis, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:56
- Benedicite omnes volucres caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:57
- Benedicite omnes bestiae, et pecora Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:58
- Benedicite filii hominum Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:59
- Benedicat Israel Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula. Dan. A:60
- Benedicite sacerdotes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:61
- Benedicite servi Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:62
- Benedicite spiritus, et animae iustorum Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:63
- Benedicite sancti, et humiles corde Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:64
- Benedicite Anania, Azaria, Misael Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis, et liberavit nos de medio ardentis flammae, et de medio ignis eruit nos. Dan. A:65
- Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. Dan. A:66
- Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia saecula misericordia eius. Dan. A:67
- Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt: Vere rex. Dan. 3:24
- Respondit, et ait: Ecce ego video quattuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei. Dan. 3:25
- Et congregati satrapae et magistratus, et iudices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos. Dan. 3:27
- Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. Dan. 3:28
- Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis. Dan. 3:30
- NABUCHODONOSOR rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur. Dan. 4:1
- signa eius, quia magna sunt: et mirabilia eius, quia fortia: et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem. Dan. 4:3
- Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo: Dan. 4:4
- somnium vidi, quod perterruit me: et cogitationes meae in strato meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me. Dan. 4:5
- Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi. Dan. 4:6
- Tunc ingrediebantur arioli, magi, Chaldaei, et aruspices, et somnium narravi in conspectu eorum: et solutionem eius non indicaverunt mihi: Dan. 4:7
- donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen Dei mei, qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso: et somnium coram ipso locutus sum. Dan. 4:8
- Baltassar princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi: visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra. Dan. 4:9
- Visio capitis mei in cubili meo: Videbam, et ecce arbor in medio terrae, et altitudo eius nimia. Dan. 4:10
- Folia eius pulcherrima, et fructus eius nimius: et esca universorum in ea. subter eam habitabant animalia, et bestiae, et in ramis eius conversabantur volucres caeli: et ex ea vescebatur omnis caro. Dan. 4:12
- Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil, et sanctus de caelo descendit. Dan. 4:13
- Verumtamen germen radicum eius in terra sinite, et alligetur vinculo ferreo et aereo in herbis, quae foris sunt, et rore caeli tingatur, et cum feris pars eius in herba terrae. Dan. 4:15
- In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio: donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum; et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum. Dan. 4:17
- Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex: tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus: quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi: tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est. Dan. 4:18
- Arborem, quam vidisti sublimem, atque robustam, cuius altitudo pertingit ad caelum, et aspectus illius in omnem terram: Dan. 4:20
- et rami eius pulcherrimi, et fructus eius nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiae agri, et in ramis eius commorantes aves caeli: Dan. 4:21
- Tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti: et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad caelum, et potestas tua in terminos universae terrae. Dan. 4:22
- Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum descendere de caelo, et dicere: Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinciatur ferro et aere in herbis foris, et rore caeli conspergatur, et cum feris sit pabulum eius, donec septem tempora mutentur super eum: Dan. 4:23
- Post finem mensium duodecim, in aula Babylonis deambulabat. Dan. 4:29
- Responditque rex, et ait: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei? Dan. 4:30
- Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de caelo ruit: Tibi dicitur Nabuchodonosor rex: Regnum tuum transibit a te, Dan. 4:31
- et ab hominibus eiicient te, et cum bestiis et feris erit habitatio tua: foenum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, det illud. Dan. 4:32
- Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abiectus est, et foenum ut bos comedit, et rore caeli corpus eius infectum est: donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues eius quasi avium. Dan. 4:33
- Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi, et sensus meus redditus est mihi: et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi, et glorificavi: quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem et generationem. Dan. 4:34
- Et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt: iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae: et non est qui resistat manui eius, et dicat ei: Quare fecisti? Dan. 4:35
- In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei, decoremque perveni: et figura mea reversa est ad me: et optimates mei, et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo restitutus sum: et magnificentia amplior addita est mihi. Dan. 4:36
- Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem caeli: quia omnia opera eius vera, et viae eius iudicia, et gradientes in superbia potest humiliare. Dan. 4:37
- Praecepit ergo iam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates eius, uxoresque eius, et concubinae. Dan. 5:2
- Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quae asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem: et biberunt in eis rex, et optimates eius, uxores et concubinae illius. Dan. 5:3
- In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae: et rex aspiciebat articulos manus scribentis. Dan. 5:5
- Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldaeos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit. Dan. 5:7
- Regina autem pro re, quae acciderat regi, et optimatibus eius, domum convivii ingressa est: et proloquens ait: Rex in aeternum vive: non te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua immutetur. Dan. 5:10
- Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se: et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo: nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldaeorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex: Dan. 5:11
- quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventae sunt in eo, hoc est in Daniele: cui rex posuit nomen Baltassar. nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit. Dan. 5:12
- Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas: et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventae sunt in te. Dan. 5:14
- Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem eius indicarent mihi: et nequiverunt sensum huius sermonis edicere. Dan. 5:15
- Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere: si ergo vales scripturam legere, et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris. Dan. 5:16
- et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius: foenum quoque ut bos comedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum: et quemcumque voluerit, suscitabit super illud. Dan. 5:21
- sed adversum Dominatorem caeli elevatus es: et vasa domus eius allata sunt coram te: et tu, et optimates tui, et uxores tuae, et concubinae tuae vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et aereos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. Dan. 5:23
- THECEL: appensus es in statera, et inventus es minus habens. Dan. 5:27
- Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo eius: et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo. Dan. 5:29
- Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexagintaduos. Dan. 5:31
- Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo. Dan. 6:1
- Igitur Daniel superabat omnes principes, et satrapas: quia spiritus Dei amplior erat in illo. Dan. 6:3
- Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum: unde principes, et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis: nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo. Dan. 6:4
- Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui. Dan. 6:5
- Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei: Dari rex in aeternum vive: Dan. 6:6
- consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapae, senatores, et iudices ut decretum imperatorium exeat, et edictum: Ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo, et homine usque ad triginta dies, nisi a te rex, mittatur in lacum leonum. Dan. 6:7
- Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in coenaculo suo contra Ierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat. Dan. 6:10
- Et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex numquid non constituisti, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis, et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait: verus est sermo iuxta decretum Medorum, atque Persarum, quod praevaricari non licet. Dan. 6:12
- Tunc rex praecepit: et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te. Dan. 6:16
- Et abiit rex in domum suam, et dormivit incoenatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo. Dan. 6:18
- Et Daniel regi respondens ait: Rex in aeternum vive: Dan. 6:21
- Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo iustitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci. Dan. 6:22
- Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem praecepit educi de lacu: eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. Dan. 6:23
- Iubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. Dan. 6:24
- Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis habitantibus in universa terra: PAX vobis multiplicetur. Dan. 6:25
- A me constitutum est decretum, ut in universo imperio, et regno meo tremiscant, et paveant Deum Danielis. ipse est enim Deus vivens, et aeternus in saecula: et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in aeternum. Dan. 6:26
- Ipse liberator, atque salvator, faciens signa, et mirabilia in caelo, et in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum. Dan. 6:27
- Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta, vinique amphorae sex. Dan. 14:2
- Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum tuum. Dan. 14:8
- Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel. Dan. 14:9
- Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum eius. Dan. 14:21
- Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii. Dan. 14:22
- Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis. Dan. 14:26
- Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer: et necessitate compulsus tradidit eis Danielem. Dan. 14:29
- Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. Dan. 14:30
- Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duae oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. Dan. 14:31
- Erat autem Habacuc propheta in Iudaea, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus. Dan. 14:32
- Dixitque Angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. Dan. 14:33
- Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. Dan. 14:35
- Surgensque Daniel comedit. Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo. Dan. 14:38
- Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum. Dan. 14:39
- Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo. Dan. 14:41
- Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia ipse est Salvator, faciens signa, et mirabilia in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum. Dan. 14:42
- Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit: visio autem capitis eius in cubili suo: et somnium scribens, brevi sermone comprehendit: summatimque perstringens, ait: Dan. 7:1
- Videbam in visione mea nocte, et ecce quattuor venti caeli pugnabant in mari magno. Dan. 7:2
- Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit: et tres ordines erant in ore eius, et in dentibus eius, et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas. Dan. 7:5
- Post haec aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia, et potestas data est ei. Dan. 7:6
- Post haec aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem. Dan. 7:7
- Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius: et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia. Dan. 7:8
- Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu eius obtulerunt eum. Dan. 7:13
- Horruit spiritus meus, ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me. Dan. 7:15
- Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi: et obtinebunt regnum usque in saeculum, et saeculum saeculorum. Dan. 7:18
- et de cornibus decem, quae habebat in capite: et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua: et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et maius erat ceteris. Dan. 7:20
- Et sic ait: Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam. Dan. 7:23
- Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges, et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. Dan. 7:25
- Et iudicium sedebit ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem. Dan. 7:26
- Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me: verbum autem in corde meo conservavi. Dan. 7:28
- Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel post id, quod videram in principio, Dan. 8:1
- vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Aelam regione: vidi autem in visione esse me super portam Ulai. Dan. 8:2
- Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae. Dan. 8:6
- Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem: et comminuit duo cornua eius, et non poterat aries resistere ei: cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu eius. Dan. 8:7
- Robur autem datum est ei contra iuge sacrificium propter peccata: et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur. Dan. 8:12
- Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam: ecce stetit in conspectu meo quasi species viri. Dan. 8:15
- Et venit, et stetit iuxta ubi ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me: Intellige fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio. Dan. 8:17
- Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram: et tetigit me, et statuit me in gradu meo, Dan. 8:18
- dixitque mihi: Ego ostendam tibi quae futura sunt in novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum. Dan. 8:19
- Quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo: quattuor reges de gente eius consurgent, sed non in fortitudine eius. Dan. 8:22
- et roborabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis: et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum Dan. 8:24
- secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius: et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos: et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur. Dan. 8:25
- In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum: Dan. 9:1
- Anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam, ut complerentur desolationis Ierusalem septuaginta anni. Dan. 9:2
- Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in ieiuniis, sacco, et cinere. Dan. 9:3
- Non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris, omnique populo terrae. Dan. 9:6
- Tibi Domine iustitia: nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Iuda, et habitatoribus Ierusalem, et omni Israel, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te. Dan. 9:7
- et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege eius, quam posuit nobis per servos suos prophetas. Dan. 9:10
- Et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio, et detestatio, quae scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei. Dan. 9:11
- Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos, et super principes nostros, qui iudicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni caelo, secundum quod factum est in Ierusalem. Dan. 9:12
- Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos: et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam. Dan. 9:13
- Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos: iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit: non enim audivimus vocem eius. Dan. 9:14
- Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de Terra Aegypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc: peccavimus, iniquitatem fecimus. Dan. 9:15
- Domine in omnem iustitiam tuam: avertatur obsecro ira tua, et furor tuus a civitate tua Ierusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Ierusalem, et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. Dan. 9:16
- Inclina Deus meus aurem tuam, et audi: aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum: neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis: Dan. 9:18
- Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israel, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei: Dan. 9:20
- Adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini. Dan. 9:21
- Scito ergo, et animadverte: Ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Ierusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duae erunt: et rursum aedificabitur platea, et muri in angustia temporum. Dan. 9:25
- Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium: et erit in templo abominatio desolationis: et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. Dan. 9:27
- Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione. Dan. 10:1
- In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus, Dan. 10:2
- panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum: donec complerentur trium hebdomadarum dies. Dan. 10:3
- Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri, qui erant mecum, non viderunt: sed terror nimus irruit super eos, et fugerunt in absconditum. Dan. 10:7
- Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. Dan. 10:8
- Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba, quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. Dan. 10:11
- Et ait ad me: Noli metuere Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos. Dan. 10:12
- Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michael unus de principibus primis venit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem Persarum. Dan. 10:13
- Veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc, visio in dies. Dan. 10:14
- Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium. Dan. 10:16
- Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. Dan. 10:17
- Verumtamen annunciabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi Michael princeps vester. Dan. 10:21
- Et nunc veritatem annunciabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes: et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Graeciae. Dan. 11:2
- Et cum steterit, conteretur regnum eius, et dividetur in quattuor ventos caeli: sed non in posteros eius, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est. lacerabitur enim regnum eius etiam in externos, exceptis his. Dan. 11:4
- Et post finem annorum foederabuntur: filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen eius: et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus. Dan. 11:6
- Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti, et auri captiva ducet in Aegyptum: ipse praevalebit adversus regem Aquilonis. Dan. 11:8
- Et intrabit in regnum rex Austri, et revertetur ad terram suam. Dan. 11:9
- Et provocatus rex Austri egredietur, et pugnabit adversus regem Aquilonis, et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius. Dan. 11:11
- Convertetur enim rex Aquilonis, et praeparabit multitudinem multo maiorem quam prius: et in fine temporum, annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis. Dan. 11:13
- Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem Austri: filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent. Dan. 11:14
- Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius: et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu eius. Dan. 11:16
- Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas: et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium eius convertetur in eum. Dan. 11:18
- Et stabit in loco eius vilissimus, et indignus decore regio: et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in praelio. Dan. 11:20
- Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius: et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia. Dan. 11:21
- Et post amicitias, cum eo faciet dolum: et ascendet, et superabit in modico populo. Dan. 11:23
- Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversum regem Austri in exercitu magno: et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia. Dan. 11:25
- Duorum quoque regnum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur, et non proficient: quia adhuc finis in aliud tempus. Dan. 11:27
- Et revertetur in terram suam cum opibus multis: et cor eius adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam. Dan. 11:28
- Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent iuge sacrificium: et dabunt abominationem in desolationem. Dan. 11:31
- Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter: populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet. Dan. 11:32
- Et docti in populo docebunt plurimos: et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum. Dan. 11:33
- Et Deum patrum suorum non reputabit: et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit: quia adversum universa consurget. Dan. 11:37
- Deum autem Maozim in loco suo venerabitur: et Deum, quem ignoraverunt patres eius, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis. Dan. 11:38
- Et faciet ut muniat Maozim cum Deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito. Dan. 11:39
- Et in tempore praefinito praeliabitur adversus eum rex Austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet. Dan. 11:40
- Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent: hae autem solae salvabuntur de manu eius, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon. Dan. 11:41
- Et mittet manum suam in terras: et Terra Aegypti non effugiet. Dan. 11:42
- Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Aegypti: per Libyam quoque, et Aethiopiam transibit. Dan. 11:43
- Et fama turbabit eum ab Oriente et ab Aquilone: et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos. Dan. 11:44
- In tempore autem illo consurget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui: et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro. Dan. 12:1
- Et multi de his, qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt: alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium ut videant semper. Dan. 12:2
- Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Dan. 12:3
- Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in caelum, et iurasset per viventem in aeternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec. Dan. 12:7
- Et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta. Dan. 12:11
- Tu autem vade ad praefinitum: et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum. Dan. 12:13
- verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel Osee 1:1
- principium loquendi Dominum in Osee et dixit Dominus ad Osee vade sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum quia fornicans fornicabitur terra a Domino Osee 1:2
- et in illa die conteram arcum Israhel in valle Hiezrahel Osee 1:5
- et domui Iuda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus Osee 1:7
- et erit numerus filiorum Israhel quasi harena maris quae sine mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis Osee 1:10
- idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum quae operiebant ignominiam eius Osee 2:9
- et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius et vir non eruet eam de manu mea Osee 2:10
- et corrumpam vineam eius et ficum eius de quibus dixit mercedes hae meae sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam eam in saltu et comedet illam bestia agri Osee 2:12
- propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius Osee 2:14
- et erit in die illo ait Dominus vocabit me Vir meus et non vocabit me ultra Baali Osee 2:16
- et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae et arcum et gladium et bellum conteram de terra et dormire eos faciam fiducialiter Osee 2:18
- et sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus Osee 2:19
- et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego Dominus Osee 2:20
- et erit in illa die exaudiam dicit Dominus exaudiam caelos et illi exaudient terram Osee 2:21
- et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius quae fuit absque misericordia et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu Osee 2:23
- et post haec revertentur filii Israhel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum Osee 3:5
- audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra Osee 4:1
- propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur Osee 4:3
- secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo Osee 4:7
- et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo Osee 4:10
- populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo Osee 4:12
- si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus Osee 4:15
- quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine Osee 4:16
- ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis Osee 4:19
- et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum Osee 5:2
- non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt Osee 5:4
- et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis Osee 5:5
- in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis Osee 5:6
- in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis Osee 5:7
- clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin Osee 5:8
- Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem Osee 5:9
- in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad Dominum Osee 6:1
- vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae Osee 6:3
- propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et iudicia tua quasi lux egredientur Osee 6:5
- ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt in me Osee 6:7
- et quasi fauces virorum latronum particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sychem quia scelus operati sunt Osee 6:9
- in domo Israhel vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israhel Osee 6:10
- et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suae coram facie mea factae sunt Osee 7:2
- in malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes Osee 7:3
- omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos omnes reges eorum ceciderunt non est qui clamet in eis ad me Osee 7:7
- Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur Osee 7:8
- comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit Osee 7:9
- et humiliabitur superbia Israhel in facie eius nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his Osee 7:10
- vae eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia praevaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia Osee 7:13
- et non clamaverunt ad me in corde suo sed ululabant in cubilibus suis super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me Osee 7:14
- et ego erudivi et confortavi brachia eorum et in me cogitaverunt malitiam Osee 7:15
- reversi sunt ut essent absque iugo facti sunt quasi arcus dolosus cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae ista subsannatio eorum in terra Aegypti Osee 7:16
- in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt Osee 8:1
- proiectus est vitulus tuus Samaria iratus est furor meus in eis usquequo non poterunt emundari Osee 8:5
- quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae Osee 8:6
- quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam Osee 8:7
- devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum Osee 8:8
- quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum factae sunt ei arae in delictum Osee 8:11
- hostias adfer adfer immolabunt carnes et comedent Dominus non suscipiet eas nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum ipsi in Aegyptum convertentur Osee 8:13
- et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra et Iudas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes illius Osee 8:14
- non habitabunt in terra Domini reversus est Ephraim Aegyptum et in Assyriis pollutum comedit Osee 9:3
- non libabunt Domino vinum et non placebunt ei sacrificia eorum quasi panis lugentium omnes qui comedunt eum contaminabuntur quia panis eorum animae ipsorum non intrabit in domum Domini Osee 9:4
- quid facietis in die sollemni in die festivitatis Domini Osee 9:5
- ecce enim profecti sunt a vastitate Aegyptus congregavit eos Memphis sepeliet eos desiderabile argenti eorum urtica hereditabit lappa in tabernaculis eorum Osee 9:6
- speculator Ephraim cum Deo meo propheta laqueus ruinae super omnes vias eius insania in domo Dei eius Osee 9:8
- profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum Osee 9:9
- quasi uvas in deserto inveni Israhel quasi prima poma ficulneae in cacumine eius vidi patres eorum ipsi autem intraverunt ad Beelphegor et abalienati sunt in confusione et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt Osee 9:10
- quod si et enutrierint filios suos absque liberis eos faciam in hominibus sed et vae eis cum recessero ab eis Osee 9:12
- Ephraim ut vidi Tyrus erat fundata in pulchritudine et Ephraim educit ad interfectorem filios suos Osee 9:13
- omnes nequitiae eorum in Galgal quia ibi exosos habui eos propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos non addam ut diligam eos omnes principes eorum recedentes Osee 9:15
- abiciet eos Deus meus quia non audierunt eum et erunt vagi in nationibus Osee 9:17
- vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius quia migravit ab eo Osee 10:5
- siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua Osee 10:6
- ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis Osee 10:9
- seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiam Osee 10:12
- arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorum Osee 10:13
- consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisa Osee 10:14
- et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos Osee 11:3
- in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum et declinavi ad eum ut vesceretur Osee 11:4
- non revertetur in terram Aegypti et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti Osee 11:5
- coepit gladius in civitatibus eius et consumet electos eius et comedet capita eorum Osee 11:6
- quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea Osee 11:8
- non faciam furorem irae meae non convertar ut disperdam Ephraim quoniam Deus ego et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem Osee 11:9
- et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriorum et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus Osee 11:11
- circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis Osee 11:12
- Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat Osee 12:1
- in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo Osee 12:3
- et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum Osee 12:4
- et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper Osee 12:6
- Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit Osee 12:7
- et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis Osee 12:9
- et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum Osee 12:10
- si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri Osee 12:11
- fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavit Osee 12:12
- in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est Osee 12:13
- ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus Osee 12:14
- loquente Ephraim horror invasit Israhel et deliquit in Baal et mortuus est Osee 13:1
- ego cognovi te in deserto in terra solitudinis Osee 13:5
- et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum Osee 13:7
- perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum Osee 13:9
- ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes Osee 13:10
- dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea Osee 13:11
- dolores parturientis venient ei ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum Osee 13:13
- pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur Osee 13:16
- convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua Osee 14:1
- Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli Osee 14:3
- convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani Osee 14:7
- quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis Osee 14:9
- audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terrae si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum Joel 1:2
- expergescimini ebrii et flete et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine quoniam periit ab ore vestro Joel 1:5
- posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit nudans spoliavit eam et proiecit albi facti sunt rami eius Joel 1:7
- accingite vos et plangite sacerdotes ululate ministri altaris ingredimini cubate in sacco ministri Dei mei quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio Joel 1:13
- sanctificate ieiunium vocate coetum congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri et clamate ad Dominum Joel 1:14
- conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum Joel 1:17
- canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo conturbentur omnes habitatores terrae quia venit dies Domini quia prope est Joel 2:1
- dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis Joel 2:2
- a facie eius cruciabuntur populi omnes vultus redigentur in ollam Joel 2:6
- sicut fortes current quasi viri bellatores ascendent murum vir in viis suis gradietur et non declinabunt a semitis suis Joel 2:7
- unusquisque fratrem suum non coartabit singuli in calle suo ambulabunt sed et per fenestras cadent et non demolientur Joel 2:8
- urbem ingredientur in muro current domos conscendent per fenestras intrabunt quasi fur Joel 2:9
- nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in toto corde vestro in ieiunio et in fletu et in planctu Joel 2:12
- canite tuba in Sion sanctificate ieiunium vocate coetum Joel 2:15
- inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum Joel 2:17
- et respondit Dominus et dixit populo suo ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum et replebimini eo et non dabo vos ultra obprobrium in gentibus Joel 2:19
- et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam faciem eius contra mare orientale et extremum eius ad mare novissimum et ascendet fetor eius et ascendet putredo eius quia superbe egit Joel 2:20
- et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro quia dedit vobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum in principio Joel 2:23
- et reddam vobis annos quos comedit lucusta bruchus et rubigo et eruca fortitudo mea magna quam misi in vos Joel 2:25
- et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternum Joel 2:26
- et scietis quia in medio Israhel ego sum et ego Dominus Deus vester et non est amplius et non confundetur populus meus in aeternum Joel 2:27
- sed et super servos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum Joel 2:29
- et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et ignem et vaporem fumi Joel 2:30
- sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et horribilis Joel 2:31
- et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus vocaverit Joel 2:32
- quia ecce in diebus illis et in tempore illo cum convertero captivitatem Iuda et Hierusalem Joel 3:1
- congregabo omnes gentes et deducam eas in valle Iosaphat et disceptabo cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israhel quos disperserunt in nationibus et terram meam diviserunt Joel 3:2
- et super populum meum miserunt sortem et posuerunt puerum in prostibulum et puellam vendiderunt pro vino ut biberent Joel 3:3
- argentum enim meum et aurum tulistis et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra Joel 3:5
- ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos et convertam retributionem vestram in caput vestrum Joel 3:7
- et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iuda et venundabunt eos Sabeis genti longinquae quia Dominus locutus est Joel 3:8
- clamate hoc in gentibus sanctificate bellum suscitate robustos accedant ascendant omnes viri bellatores Joel 3:9
- concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in lanceas infirmus dicat quia fortis ego sum Joel 3:10
- consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu Joel 3:12
- populi populi in valle concisionis quia iuxta est dies Domini in valle concisionis Joel 3:14
- et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion in monte sancto meo et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam amplius Joel 3:17
- et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte et per omnes rivos Iuda ibunt aquae et fons de domo Domini egredietur et inrigabit torrentem Spinarum Joel 3:18
- Aegyptus in desolatione erit et Idumea in desertum perditionis pro eo quod inique egerint in filios Iuda et effuderint sanguinem innocentem in terra sua Joel 3:19
- et Iudaea in aeternum habitabitur et Hierusalem in generatione et generationem Joel 3:20
- et mundabo sanguinem eorum quem non mundaveram et Dominus commorabitur in Sion Joel 3:21
- verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuae quae vidit super Israhel in diebus Oziae regis Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel ante duos annos terraemotus Amos 1:1
- haec dicit Dominus super tribus sceleribus Damasci et super quattuor non convertam eum eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad Amos 1:3
- et mittam ignem in domum Azahel et devorabit domos Benadad Amos 1:4
- haec dicit Dominus super tribus sceleribus Gazae et super quattuor non convertam eum eo quod transtulerit captivitatem perfectam ut concluderet eam in Idumea Amos 1:6
- et mittam ignem in murum Gazae et devorabit aedes eius Amos 1:7
- haec dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super quattuor non convertam eum eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumea et non sint recordati foederis fratrum Amos 1:9
- et emittam ignem in murum Tyri et devorabit aedes eius Amos 1:10
- haec dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem Amos 1:11
- mittam ignem in Theman et devorabit aedes Bosrae Amos 1:12
- et succendam ignem in muro Rabbae et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die commotionis Amos 1:14
- et ibit Melchom in captivitatem ipse et principes eius simul dicit Dominus Amos 1:15
- et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth et morietur in sonitu Moab in clangore tubae Amos 2:2
- et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes Hierusalem Amos 2:5
- et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui Amos 2:8
- ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei Amos 2:10
- et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de iuvenibus vestris nazarenos numquid non ita est filii Israhel dicit Dominus Amos 2:11
- et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa dicit Dominus Amos 2:16
- numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid adprehenderit Amos 3:4
- numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit Amos 3:5
- si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si erit malum in civitate quod Dominus non fecit Amos 3:6
- auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae Aegypti et dicite congregamini super montes Samariae et videte insanias multas in medio eius et calumniam patientes in penetrabilibus eius Amos 3:9
- et nescierunt facere rectum dicit Dominus thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis Amos 3:10
- haec dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae sic eruentur filii Israhel qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti Amos 3:12
- audite et contestamini in domo Iacob dicit Dominus Deus exercituum Amos 3:13
- quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israhel super eum visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram Amos 3:14
- audite verbum hoc vaccae pingues quae estis in monte Samariae quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes quae dicitis dominis vestris adferte et bibemus Amos 4:1
- iuravit Dominus Deus in sancto suo quia ecce dies venient super vos et levabunt vos in contis et reliquias vestras in ollis ferventibus Amos 4:2
- et per aperturas exibitis altera contra alteram et proiciemini in Armon dicit Dominus Amos 4:3
- unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panum in omnibus locis vestris et non estis reversi ad me dicit Dominus Amos 4:6
- percussi vos in vento urente et in aurugine multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca et non redistis ad me dicit Dominus Amos 4:9
- misi in vos mortem in via Aegypti percussi in gladio iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras et non redistis ad me dicit Dominus Amos 4:10
- quapropter haec faciam tibi Israhel postquam autem haec fecero tibi praeparare in occursum Dei tui Israhel Amos 4:12
- virgo Israhel proiecta est in terram suam non est qui suscitet eam Amos 5:2
- quia haec dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur mille relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum relinquentur in ea decem in domo Israhel Amos 5:3
- et nolite quaerere Bethel et in Galgala nolite intrare et in Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel erit inutilis Amos 5:5
- qui convertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra relinquitis Amos 5:7
- facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius Amos 5:8
- odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt Amos 5:10
- idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum Amos 5:11
- quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes Amos 5:12
- ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est Amos 5:13
- odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph Amos 5:15
- propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere Amos 5:16
- et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in medio tui dicit Dominus Amos 5:17
- numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea Amos 5:20
- numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israhel Amos 5:25
- vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel Amos 6:1
- transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est Amos 6:2
- qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis Amos 6:3
- qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti Amos 6:4
- bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph Amos 6:6
- quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium Amos 6:7
- iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis Amos 6:8
- quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur Amos 6:9
- et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini Amos 6:10
- numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium Amos 6:12
- qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua Amos 6:13
- haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce fictor lucustae in principio germinantium serotini imbris et ecce serotinus post tonsorem regis Amos 7:1
- haec ostendit mihi et ecce Dominus stans super murum litum et in manu eius trulla cementarii Amos 7:7
- et dixit Dominus ad me quid tu vides Amos et dixi trullam cementarii et dixit Dominus ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israhel non adiciam ultra superinducere eum Amos 7:8
- et demolientur excelsa idoli et sanctificationes Israhel desolabuntur et consurgam super domum Hieroboam in gladio Amos 7:9
- et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem Israhel dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israhel non poterit terra sustinere universos sermones eius Amos 7:10
- haec enim dicit Amos in gladio morietur Hieroboam et Israhel captivus migrabit de terra sua Amos 7:11
- et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram Iuda et comede ibi panem et ibi prophetabis Amos 7:12
- et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia sanctificatio regis est et domus regni est Amos 7:13
- propter hoc haec dicit Dominus uxor tua in civitate fornicabitur et filii tui et filiae tuae in gladio cadent et humus tua funiculo metietur et tu in terra polluta morieris et Israhel captivus migrabit de terra sua Amos 7:17
- et stridebunt cardines templi in die illa dicit Dominus Deus multi morientur in omni loco proicietur silentium Amos 8:3
- ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis et quisquilias frumenti vendamus Amos 8:6
- iuravit Dominus in superbia Iacob si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum Amos 8:7
- et erit in die illa dicit Dominus occidet sol meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis Amos 8:9
- et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum et inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne caput calvitium et ponam eam quasi luctum unigeniti et novissima eius quasi diem amarum Amos 8:10
- ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam famem in terram non famem panis neque sitim aquae sed audiendi verbum Domini Amos 8:11
- in die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti Amos 8:13
- qui iurant in delicto Samariae et dicunt vivit deus tuus Dan et vivit via Bersabee et cadent et non resurgent ultra Amos 8:14
- vidi Dominum stantem super altare et dixit percute cardinem et commoveantur superliminaria avaritia enim in capite omnium et novissimum eorum in gladio interficiam non erit fuga eis fugiet et non salvabitur ex eis qui fugerit Amos 9:1
- et si absconditi fuerint in vertice Carmeli inde scrutans auferam eos et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris ibi mandabo serpenti et mordebit eos Amos 9:3
- et si abierint in captivitatem coram inimicis suis ibi mandabo gladio et occidet eos et ponam oculos meos super eos in malum et non in bonum Amos 9:4
- et Dominus Deus exercituum qui tangit terram et tabescet et lugebunt omnes habitantes in ea et ascendet sicut rivus omnis et defluet sicut fluvius Aegypti Amos 9:5
- qui aedificat in caelo ascensionem suam et fasciculum suum super terram fundavit qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius Amos 9:6
- ecce enim ego mandabo et concutiam in omnibus gentibus domum Israhel sicut concutitur in cribro et non cadet lapillus super terram Amos 9:9
- in gladio morientur omnes peccatores populi mei qui dicunt non adpropinquabit et non veniet super nos malum Amos 9:10
- in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit et reaedificabo aperturas murorum eius et ea quae corruerant instaurabo et reaedificabo eum sicut diebus antiquis Amos 9:11
- visio Abdiae haec dicit Dominus Deus ad Edom auditum audivimus a Domino et legatum ad gentes misit surgite et consurgamus adversum eum in proelium Abd. 1:1
- ecce parvulum te dedi in gentibus contemptibilis tu es valde Abd. 1:2
- superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrae exaltantem solium suum qui dicit in corde suo quis detrahet me in terram Abd. 1:3
- usque ad terminum emiserunt te omnes viri foederis tui inluserunt tibi invaluerunt adversum te viri pacis tuae qui comedunt tecum ponent insidias subter te non est prudentia in eo Abd. 1:7
- numquid non in die illa dicit Dominus perdam sapientes de Idumea et prudentiam de monte Esau Abd. 1:8
- propter interfectionem et propter iniquitatem in fratrem tuum Iacob operiet te confusio et peribis in aeternum Abd. 1:10
- in die cum stares adversus quando capiebant alieni exercitum eius et extranei ingrediebantur portas eius et super Hierusalem mittebant sortem tu quoque eras quasi unus ex eis Abd. 1:11
- et non despicies in die fratris tui in die peregrinationis eius et non laetaberis super filios Iuda in die perditionis eorum et non magnificabis os tuum in die angustiae Abd. 1:12
- neque ingredieris portam populi mei in die ruinae eorum neque despicies et tu in malis eius in die vastitatis illius et non emitteris adversum exercitum eius in die vastitatis illius Abd. 1:13
- neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint et non concludes reliquos eius in die tribulationis Abd. 1:14
- quoniam iuxta est dies Domini super omnes gentes sicut fecisti fiet tibi retributionem tuam convertet in caput tuum Abd. 1:15
- et in monte Sion erit salvatio et erit sanctus et possidebit domus Iacob eos qui se possederant Abd. 1:17
- et erit domus Iacob ignis et domus Ioseph flamma et domus Esau stipula et succendentur in eis et devorabunt eos et non erunt reliquiae domus Esau quia Dominus locutus est Abd. 1:18
- et hereditabunt hii qui ad austrum montem Esau et qui in campestribus Philisthim et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariae et Beniamin possidebit Galaad Abd. 1:19
- et transmigratio exercitus huius filiorum Israhel omnia Chananeorum usque ad Saraptham et transmigratio Hierusalem quae in Bosforo est possidebit civitates austri Abd. 1:20
- et ascendent salvatores in montem Sion iudicare montem Esau et erit Domino regnum Abd. 1:21
- surge vade in Nineven civitatem grandem et praedica in ea quia ascendit malitia eius coram me Jonas 1:2
- et surrexit Iona ut fugeret in Tharsis a facie Domini et descendit Ioppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum eius et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini Jonas 1:3
- Dominus autem misit ventum magnum in mari et facta est tempestas magna in mari et navis periclitabatur conteri Jonas 1:4
- et timuerunt nautae et clamaverunt viri ad deum suum et miserunt vasa quae erant in navi in mare ut adleviaretur ab eis et Iona descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi Jonas 1:5
- et dixit ad eos tollite me et mittite in mare et cessabit mare a vobis scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis haec super vos Jonas 1:12
- et clamaverunt ad Dominum et dixerunt quaesumus Domine ne pereamus in anima viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti Jonas 1:14
- et tulerunt Ionam et miserunt in mare et stetit mare a fervore suo Jonas 1:15
- et praeparavit Dominus piscem grandem ut degluttiret Ionam et erat Iona in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus Jonas 1:17
- et proiecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt Jonas 2:3
- ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus Jonas 2:6
- cum angustiaretur in me anima mea Domini recordatus sum ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum Jonas 2:7
- ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vovi reddam pro salute Domino Jonas 2:9
- et dixit Dominus pisci et evomuit Ionam in aridam Jonas 2:10
- surge vade ad Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te Jonas 3:2
- et surrexit Iona et abiit in Nineven iuxta verbum Domini et Nineve erat civitas magna Dei itinere dierum trium Jonas 3:3
- et coepit Iona introire in civitatem itinere diei unius et clamavit et dixit adhuc quadraginta dies et Nineve subvertetur Jonas 3:4
- et crediderunt viri ninevitae in Deo et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem Jonas 3:5
- et pervenit verbum ad regem Nineve et surrexit de solio suo et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere Jonas 3:6
- et clamavit et dixit in Nineve ex ore regis et principum eius dicens homines et iumenta et boves et pecora non gustent quicquam nec pascantur et aquam non bibant Jonas 3:7
- et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quae est in manibus eorum Jonas 3:8
- et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multae miserationis et ignoscens super malitia Jonas 4:2
- et egressus est Iona de civitate et sedit contra orientem civitatis et fecit sibimet ibi umbraculum et sedebat subter eum in umbra donec videret quid accideret civitati Jonas 4:5
- et paravit Deus vermem ascensu diluculo in crastinum et percussit hederam et exaruit Jonas 4:7
- et dixit Dominus tu doles super hederam in qua non laborasti neque fecisti ut cresceret quae sub una nocte nata est et una nocte periit Jonas 4:10
- et ego non parcam Nineve civitati magnae in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam et iumenta multa Jonas 4:11
- verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda quod vidit super Samariam et Hierusalem Mic. 1:1
- audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo Mic. 1:2
- et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquae quae decurrunt in praeceps Mic. 1:4
- in scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israhel quod scelus Iacob nonne Samaria et quae excelsa Iudae nonne Hierusalem Mic. 1:5
- et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelabo Mic. 1:6
- et omnia sculptilia eius concidentur et omnes mercedes eius conburentur igni et omnia idola eius ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur Mic. 1:7
- in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis in domo Pulveris pulvere vos conspergite Mic. 1:10
- et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimet Mic. 1:11
- quia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem Mic. 1:12
- tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera Israhel Mic. 1:13
- propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israhel Mic. 1:14
- adhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa usque Adollam veniet gloria Israhel Mic. 1:15
- vae qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus vestris in luce matutina faciunt illud quoniam contra Deum est manus eorum Mic. 2:1
- in die illa sumetur super vos parabola et cantabitur canticum cum suavitate dicentium depopulatione vastati sumus pars populi mei commutata est quomodo recedet a me cum revertatur qui regiones nostras dividat Mic. 2:4
- propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini Mic. 2:5
- et e contrario populus meus in adversarium consurrexit desuper tunica pallium sustulistis eos qui transiebant simpliciter convertistis in bellum Mic. 2:8
- mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum Mic. 2:9
- utinam non essem vir habens spiritum et mendacium potius loquerer stillabo tibi in vinum et in ebrietatem et erit super quem stillatur populus iste Mic. 2:11
- congregatione congregabo Iacob totum te in unum conducam reliquias Israhel pariter ponam illum quasi gregem in ovili quasi pecus in medio caularum tumultuabuntur a multitudine hominum Mic. 2:12
- ascendet enim pandens iter ante eos divident et transibunt portam et egredientur per eam et transibit rex eorum coram eis et Dominus in capite eorum Mic. 2:13
- qui comederunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriaverunt et ossa eorum confregerunt et conciderunt sicut in lebete et quasi carnem in medio ollae Mic. 3:3
- tunc clamabunt ad Dominum et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis Mic. 3:4
- haec dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum qui mordent dentibus suis et praedicant pacem et si quis non dederit in ore eorum quippiam sanctificant super eum proelium Mic. 3:5
- qui aedificatis Sion in sanguinibus et Hierusalem in iniquitate Mic. 3:10
- principes eius in muneribus iudicabant et sacerdotes eius in mercede docebant et prophetae eius in pecunia divinabant et super Dominum requiescebant dicentes numquid non Dominus in medio nostrum non venient super nos mala Mic. 3:11
- propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur et Hierusalem quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa silvarum Mic. 3:12
- et in novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super colles et fluent ad eum populi Mic. 4:1
- et properabunt gentes multae et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis eius quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem Mic. 4:2
- et iudicabit inter populos multos et corripiet gentes fortes usque in longinquum et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in ligones non sumet gens adversus gentem gladium et non discent ultra belligerare Mic. 4:3
- quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra Mic. 4:5
- in die illa dicit Dominus congregabo claudicantem et eam quam eieceram colligam et quam adflixeram Mic. 4:6
- et ponam claudicantem in reliquias et eam quae laboraverat in gentem robustam et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum Mic. 4:7
- dole et satage filia Sion quasi parturiens quia nunc egredieris de civitate et habitabis in regione et venies usque ad Babylonem ibi liberaberis ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum Mic. 4:10
- et nunc congregatae sunt super te gentes multae quae dicunt lapidetur et aspiciat in Sion oculus noster Mic. 4:11
- nunc vastaberis filia latronis obsidionem posuerunt super nos in virga percutient maxillam iudicis Israhel Mic. 5:1
- et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Iuda ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israhel et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis Mic. 5:2
- propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israhel Mic. 5:3
- et stabit et pascet in fortitudine Domini in sublimitate nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae Mic. 5:4
- et erit iste pax Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines Mic. 5:5
- et pascent terram Assur in gladio et terram Nemrod in lanceis eius et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus nostris Mic. 5:6
- et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi stillae super herbam quae non expectat virum et non praestolatur filios hominum Mic. 5:7
- et erunt reliquiae Iacob in gentibus in medio populorum multorum quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui eruat Mic. 5:8
- et erit in die illa dicit Dominus auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas Mic. 5:10
- et auferam maleficia de manu tua et divinationes non erunt in te Mic. 5:12
- et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus quae non audierunt Mic. 5:15
- numquid placari potest Dominus in milibus arietum aut in multis milibus hircorum pinguium numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo fructum ventris mei pro peccato animae meae Mic. 6:7
- adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis et mensura minor irae plena Mic. 6:10
- in quibus divites eius repleti sunt iniquitate et habitantes in ea loquebantur mendacium et lingua eorum fraudulenta in ore eorum Mic. 6:12
- tu comedes et non saturaberis et humiliatio tua in medio tui et adprehendes et non salvabis et quos salvaveris in gladium dabo Mic. 6:14
- et custodisti praecepta Omri et omne opus domus Achab et ambulasti in voluntatibus eorum ut darem te in perditionem et habitantes in ea in sibilum et obprobrium populi mei portabitis Mic. 6:16
- vae mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae non est botrus ad comedendum praecoquas ficus desideravit anima mea Mic. 7:1
- periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem Mic. 7:2
- malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt eam Mic. 7:3
- qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc erit vastitas eorum Mic. 7:4
- nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui Mic. 7:5
- ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea est Mic. 7:8
- iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in iustitiam eius Mic. 7:9
- et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum Mic. 7:10
- dies ut aedificentur maceriae tuae in die illa longe fiet lex Mic. 7:11
- in die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte Mic. 7:12
- et erit terra in desolationem propter habitatores suos et propter fructum cogitationum eorum Mic. 7:13
- pasce populum tuum in virga tua gregem hereditatis tuae habitantes solos in saltu in medio Carmeli pascentur Basan et Galaad iuxta dies antiquos Mic. 7:14
- revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra Mic. 7:19
- Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis Nah. 1:2
- Dominus patiens et magnus fortitudine et mundans non faciet innocentem Dominus in tempestate et turbine viae eius et nebulae pulvis pedum eius Nah. 1:3
- montes commoti sunt ab eo et colles adsolati sunt et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo Nah. 1:5
- ante faciem indignationis eius quis stabit et quis resistet in ira furoris eius indignatio eius effusa est ut ignis et petrae dissolutae sunt ab eo Nah. 1:6
- bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se Nah. 1:7
- et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius et inimicos eius persequentur tenebrae Nah. 1:8
- ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem celebra Iuda festivitates tuas et redde vota tua quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial universus interiit Nah. 1:15
- clypeus fortium eius ignitus viri exercitus in coccineis igneae habenae currus in die praeparationis eius et agitatores consopiti sunt Nah. 2:3
- in itineribus conturbati sunt quadrigae conlisae sunt in plateis aspectus eorum quasi lampades quasi fulgura discurrentia Nah. 2:4
- recordabitur fortium suorum ruent in itineribus suis velociter ascendent muros eius et praeparabitur umbraculum Nah. 2:5
- et miles captivus abductus est et ancillae eius minabantur gementes ut columbae murmurantes in cordibus suis Nah. 2:7
- dissipata et scissa et dilacerata et cor tabescens et dissolutio geniculorum et defectio in cunctis renibus et facies omnium sicut nigredo ollae Nah. 2:10
- et micantis gladii et fulgurantis hastae et multitudinis interfectae et gravis ruinae nec est finis cadaverum et corruent in corporibus suis Nah. 3:3
- propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia quae vendidit gentes in fornicationibus suis et familias in maleficiis suis Nah. 3:4
- ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et revelabo pudenda tua in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam Nah. 3:5
- et proiciam super te abominationes et contumeliis te adficiam et ponam te in exemplum Nah. 3:6
- numquid melior es ab Alexandria populorum quae habitat in fluminibus aqua in circuitu eius cuius divitiae mare aquae muri eius Nah. 3:8
- Aethiopia fortitudo et Aegyptus et non est finis Africa et Lybies fuerunt in auxilio tuo Nah. 3:9
- sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum et super inclitos eius miserunt sortem et omnes optimates eius confixi sunt in conpedibus Nah. 3:10
- omnes munitiones tuae sicuti ficus cum grossis suis si concussae fuerint cadent in os comedentis Nah. 3:12
- ecce populus tuus mulieres in medio tui inimicis tuis adapertione pandentur portae terrae tuae devorabit ignis vectes tuos Nah. 3:13
- aquam propter obsidionem hauri tibi extrue munitiones tuas intra in lutum et calca subigens tene laterem Nah. 3:14
- custodes tui quasi lucustae et parvuli tui quasi lucustae lucustarum quae considunt in sepibus in die frigoris sol ortus est et avolaverunt et non est cognitus locus earum ubi fuerint Nah. 3:17
- dormitaverunt pastores tui rex Assur sepelientur principes tui latitavit populus tuus in montibus et non est qui congreget Nah. 3:18
- aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite quia opus factum est in diebus vestris quod nemo credet cum narrabitur Hab. 1:5
- numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus et non moriemur Domine in iudicium posuisti eum et fortem ut corriperes fundasti eum Hab. 1:12
- totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit Hab. 1:15
- propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus Hab. 1:16
- quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit Hab. 2:3
- ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet Hab. 2:4
- numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis Hab. 2:7
- quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae civitatis et omnium habitantium in ea Hab. 2:8
- vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali Hab. 2:9
- vae qui aedificat civitatem in sanguinibus et praeparat urbem in iniquitate Hab. 2:12
- numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient Hab. 2:13
- quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et civitatis et omnium habitantium in ea Hab. 2:17
- quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta Hab. 2:18
- vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius Hab. 2:19
- Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra Hab. 2:20
- Domine audivi auditionem tuam et timui Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud in medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordiae recordaberis Hab. 3:2
- splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius Hab. 3:4
- numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua quia ascendes super equos tuos et quadrigae tuae salvatio Hab. 3:8
- sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae Hab. 3:11
- in fremitu conculcabis terram in furore obstupefacies gentes Hab. 3:12
- egressus es in salutem populi tui in salutem cum christo tuo percussisti caput de domo impii denudasti fundamentum usque ad collum semper Hab. 3:13
- maledixisti sceptris eius capiti bellatorum eius venientibus ut turbo ad dispergendum me exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in abscondito Hab. 3:14
- viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum Hab. 3:15
- audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum Hab. 3:16
- ficus enim non florebit et non erit germen in vineis mentietur opus olivae et arva non adferent cibum abscidetur de ovili pecus et non erit armentum in praesepibus Hab. 3:17
- ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Iesu meo Hab. 3:18
- Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victori in psalmis canentem Hab. 3:19
- verbum Domini quod factum est ad Sofoniam filium Chusi filium Godoliae filii Amariae filii Ezechiae in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda Soph. 1:1
- et eos qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom Soph. 1:5
- et erit in die hostiae Domini visitabo super principes et super filios regis et super omnes qui induti sunt veste peregrina Soph. 1:8
- et visitabo omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa qui conplent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo Soph. 1:9
- et erit in die illa dicit Dominus vox clamoris a porta Piscium et ululatus a secunda et contritio magna a collibus Soph. 1:10
- et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis non faciet bene Dominus et non faciet male Soph. 1:12
- et erit fortitudo eorum in direptionem et domus eorum in desertum et aedificabunt domos et non habitabunt et plantabunt vineas et non bibent vinum earum Soph. 1:13
- sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini in igne zeli eius devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram Soph. 1:18
- quaerite Dominum omnes mansueti terrae qui iudicium eius estis operati quaerite iustum quaerite mansuetum si quo modo abscondamini in die furoris Domini Soph. 2:3
- quia Gaza destructa erit et Ascalon in desertum Azotum in meridie eicient et Accaron eradicabitur Soph. 2:4
- et erit funiculus eius qui remanserit de domo Iuda ibi pascentur in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent quia visitabit eos Dominus Deus eorum et avertet captivitatem eorum Soph. 2:7
- propterea vivo ego dicit Dominus exercituum Deus Israhel quia Moab ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra siccitas spinarum et acervi salis et desertum usque in aeternum reliquiae populi mei diripient illos residui gentis meae possidebunt eos Soph. 2:9
- et extendet manum suam super aquilonem et perdet Assur et ponet speciosam in solitudinem et in invium et quasi desertum Soph. 2:13
- et accubabunt in medio eius greges omnes bestiae gentium et onocrotalus et ericius in liminibus eius morabuntur vox cantantis in fenestra corvus in superliminari quoniam adtenuabo robur eius Soph. 2:14
- haec est civitas gloriosa habitans in confidentia quae dicebat in corde suo ego sum et extra me non est alia amplius quomodo facta est in desertum cubile bestiae omnis qui transit per eam sibilabit et movebit manum suam Soph. 2:15
- non audivit vocem et non suscepit disciplinam in Domino non est confisa ad Deum suum non adpropiavit Soph. 3:2
- principes eius in medio eius quasi leones rugientes iudices eius lupi vespere non relinquebant in mane Soph. 3:3
- Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem mane mane iudicium suum dabit in luce et non abscondetur nescivit autem iniquus confusionem Soph. 3:5
- dixi attamen timebis me suscipies disciplinam et non peribit habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas Soph. 3:7
- quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis meae in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra Soph. 3:8
- quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno Soph. 3:9
- in die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis quibus praevaricata es in me quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo Soph. 3:11
- et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine Domini Soph. 3:12
- reliquiae Israhel non facient iniquitatem nec loquentur mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat Soph. 3:13
- lauda filia Sion iubilate Israhel laetare et exulta in omni corde filia Hierusalem Soph. 3:14
- abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos rex Israhel Dominus in medio tui non timebis malum ultra Soph. 3:15
- in die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae Soph. 3:16
- Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua exultabit super te in laude Soph. 3:17
- ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quae eiecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum Soph. 3:19
- in tempore illo quo adducam vos et in tempore quo congregabo vos dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit Dominus Soph. 3:20
- in anno secundo Darii regis in mense sexto in die una mensis factum est verbum Domini in manu Aggei prophetae ad Zorobabel filium Salathihel ducem Iuda et ad Iesum filium Iosedech sacerdotem magnum dicens Agg. 1:1
- et factum est verbum Domini in manu Aggei prophetae dicens Agg. 1:3
- numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis et domus ista deserta Agg. 1:4
- seminastis multum et intulistis parum comedistis et non estis satiati bibistis et non estis inebriati operuistis vos et non estis calefacti et qui mercedes congregavit misit eas in sacculum pertusum Agg. 1:6
- ascendite in montem portate lignum et aedificate domum et acceptabilis mihi erit et glorificabor dicit Dominus Agg. 1:8
- respexistis ad amplius et ecce factum est minus et intulistis in domum et exsuflavi illud quam ob causam dicit Dominus exercituum quia domus mea deserta est et vos festinatis unusquisque in domum suam Agg. 1:9
- et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel filii Salathihel ducis Iuda et spiritum Iesu filii Iosedech sacerdotis magni et spiritum reliquorum de omni populo et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui Agg. 1:14
- in die vicesima et quarta mensis in sexto mense in anno secundo Darii regis Agg. 1:15
- in septimo mense vicesima et prima mensis factum est verbum Domini in manu Aggei prophetae dicens Agg. 2:1
- quis in vobis est derelictus qui vidit domum istam in gloria sua prima et quid vos videtis hanc nunc numquid non ita est quasi non sit in oculis vestris Agg. 2:3
- verbum quod placui vobiscum cum egrederemini de terra Aegypti et spiritus meus erit in medio vestrum nolite timere Agg. 2:5
- magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae dicit Dominus exercituum et in loco isto dabo pacem dicit Dominus exercituum Agg. 2:9
- in vicesima et quarta noni mensis in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Aggeum prophetam dicens Agg. 2:10
- si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate eius panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum numquid sanctificabitur respondentes autem sacerdotes dixerunt non Agg. 2:12
- et dixit Aggeus si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his numquid contaminabitur et responderunt sacerdotes et dixerunt contaminabitur Agg. 2:13
- et nunc ponite corda vestra a die hac et supra antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini Agg. 2:15
- percussi vos vento urente et aurugine et grandine omnia opera manuum vestrarum et non fuit in vobis qui reverteretur ad me dicit Dominus Agg. 2:17
- ponite corda vestra ex die ista et in futurum a die vicesima et quarta noni mensis a die qua fundamenta iacta sunt templi Domini ponite super cor vestrum Agg. 2:18
- numquid iam semen in germine est et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non floruit ex die ista benedicam Agg. 2:19
- et factum est verbum Domini secundo ad Aggeum in vicesima et quarta mensis dicens Agg. 2:20
- et subvertam solium regnorum et conteram fortitudinem regni gentium et subvertam quadrigam et ascensorem eius et descendent equi et ascensores eorum vir in gladio fratris sui Agg. 2:22
- in die illo dicit Dominus exercituum adsumam te Zorobabel fili Salathihel serve meus dicit Dominus et ponam te quasi signaculum quia te elegi dicit Dominus exercituum Agg. 2:23
- in mense octavo in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam dicens Zach. 1:1
- patres vestri ubi sunt et prophetae numquid in sempiternum vivent Zach. 1:5
- in die vicesima et quarta undecimo mense sabath in anno secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam dicens Zach. 1:7
- vidi per noctem et ecce vir ascendens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta quae erant in profundo et post eum equi rufi varii et albi Zach. 1:8
- et dixi quid sunt isti domine mi et dixit ad me angelus qui loquebatur in me ego ostendam tibi quid sint haec Zach. 1:9
- et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona verba consolatoria Zach. 1:13
- et dixit ad me angelus qui loquebatur in me clama dicens haec dicit Dominus exercituum zelatus sum Hierusalem et Sion zelo magno Zach. 1:14
- et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum Zach. 1:15
- propterea haec dicit Dominus revertar ad Hierusalem in misericordiis domus mea aedificabitur in ea ait Dominus exercituum et perpendiculum extendetur super Hierusalem Zach. 1:16
- et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt haec et dixit ad me haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam et Israhel et Hierusalem Zach. 1:19
- et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu eius funiculus mensorum Zach. 2:1
- et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum eius Zach. 2:3
- et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius Zach. 2:4
- et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius Zach. 2:5
- o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus Zach. 2:6
- lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus Zach. 2:10
- et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te Zach. 2:11
- et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem Zach. 2:12
- et dixit Dominus ad Satan increpet Dominus in te Satan et increpet Dominus in te qui elegit Hierusalem numquid non iste torris est erutus de igne Zach. 3:2
- haec dicit Dominus exercituum si in viis meis ambulaveris et custodiam meam custodieris tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic adsistunt Zach. 3:7
- quia ecce lapis quem dedi coram Iesu super lapidem unum septem oculi sunt ecce ego celabo sculpturam eius ait Dominus exercituum et auferam iniquitatem terrae illius in die una Zach. 3:9
- in die illa dicit Dominus exercituum vocabit vir amicum suum subter vineam et subter ficum Zach. 3:10
- et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo Zach. 4:1
- et respondi et aio ad angelum qui loquebatur in me dicens quid sunt haec domine mi Zach. 4:4
- et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine mi Zach. 4:5
- et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum Zach. 4:6
- quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet lapidem primarium et exaequabit gratiam gratiae eius Zach. 4:7
- quis enim despexit dies parvos et laetabuntur et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui discurrunt in universa terra Zach. 4:10
- et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duae spicae olivarum quae sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro Zach. 4:12
- educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter et commorabitur in medio domus eius et consumet eam et ligna eius et lapides eius Zach. 5:4
- et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur Zach. 5:5
- et dixi quidnam est et ait haec est amphora egrediens et dixit haec est oculus eorum in universa terra Zach. 5:6
- et ecce talentum plumbi portabatur et ecce mulier una sedens in medio amphorae Zach. 5:7
- et dixit haec est impietas et proiecit eam in medio amphorae et misit massam plumbeam in os eius Zach. 5:8
- et levavi oculos meos et vidi et ecce duae mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et caelum Zach. 5:9
- et dixi ad angelum qui loquebatur in me quo istae deferunt amphoram Zach. 5:10
- et dixit ad me ut aedificetur ei domus in terra Sennaar et stabiliatur et ponatur ibi super basem suam Zach. 5:11
- in quadriga prima equi rufi et in quadriga secunda equi nigri Zach. 6:2
- et in quadriga tertia equi albi et in quadriga quarta equi varii fortes Zach. 6:3
- et respondi et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt haec domine mi Zach. 6:4
- in quo erant equi nigri egrediebantur in terra aquilonis et albi egressi sunt post eos et varii egressi sunt ad terram austri Zach. 6:6
- et vocavit me et locutus est ad me dicens ecce qui egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis Zach. 6:8
- sume a transmigratione ab Oldai et a Tobia et ab Idaia et venies tu in die illa et intrabis domum Iosiae filii Sofoniae qui venerunt de Babylone Zach. 6:10
- et sumes argentum et aurum et facies coronas et pones in capite Iesu filii Iosedech sacerdotis magni Zach. 6:11
- et coronae erunt Helem et Tobiae et Idaiae et Hen filio Sofoniae memoriale in templo Domini Zach. 6:14
- et qui procul sunt venient et aedificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri Zach. 6:15
- et factum est in anno quarto Darii regis factum est verbum Domini ad Zacchariam in quarta mensis noni qui est casleu Zach. 7:1
- ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes numquid flendum mihi est in mense quinto vel sanctificare me debeo sicuti feci iam multis annis Zach. 7:3
- loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos numquid ieiunium ieiunastis mihi Zach. 7:5
- numquid non sunt verba quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset opulenta ipsa et urbes in circuitu eius et ad austrum et in campestribus habitaretur Zach. 7:7
- et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo Zach. 7:10
- et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum et facta est indignatio magna a Domino exercituum Zach. 7:12
- et dispersi eos per omnia regna quae nesciunt et terra desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens et posuerunt terram desiderabilem in desertum Zach. 7:14
- haec dicit Dominus exercituum reversus sum ad Sion et habitabo in medio Hierusalem et vocabitur Hierusalem civitas veritatis et mons Domini exercituum mons sanctificatus Zach. 8:3
- haec dicit Dominus exercituum adhuc habitabunt senes et anus in plateis Hierusalem et viri baculus in manu eius prae multitudine dierum Zach. 8:4
- et plateae civitatis conplebuntur infantibus et puellis ludentibus in plateis eius Zach. 8:5
- haec dicit Dominus exercituum si difficile videbitur in oculis reliquiarum populi huius in diebus illis numquid in oculis meis difficile erit dicit Dominus exercituum Zach. 8:6
- et adducam eos et habitabunt in medio Hierusalem et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum in veritate et iustitia Zach. 8:8
- haec dicit Dominus exercituum confortentur manus vestrae qui auditis in diebus his sermones istos per os prophetarum in die qua fundata est domus Domini exercituum ut templum aedificaretur Zach. 8:9
- et erit sicut eratis maledictio in gentibus domus Iuda et domus Israhel sic salvabo vos et eritis benedictio nolite timere confortentur manus vestrae Zach. 8:13
- et non sum misertus sic conversus cogitavi in diebus istis ut benefaciam Hierusalem et domui Iuda nolite timere Zach. 8:15
- haec sunt ergo verba quae facietis loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo veritatem et iudicium pacis iudicate in portis vestris Zach. 8:16
- et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et iuramentum mendax ne diligatis omnia enim haec sunt quae odi dicit Dominus Zach. 8:17
- haec dicit Dominus exercituum ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iuda in gaudium et in laetitiam et in sollemnitates praeclaras veritatem tantum et pacem diligite Zach. 8:19
- haec dicit Dominus exercituum usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis Zach. 8:20
- et venient populi multi et gentes robustae ad quaerendum Dominum exercituum in Hierusalem et deprecandam faciem Domini Zach. 8:22
- haec dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et adprehendent fimbriam viri iudaei dicentes ibimus vobiscum audivimus enim quoniam Deus vobiscum est Zach. 8:23
- onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel Zach. 9:1
- Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde Zach. 9:2
- ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et haec igni devorabitur Zach. 9:4
- et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam Philisthinorum Zach. 9:6
- et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus Zach. 9:7
- et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis Zach. 9:8
- tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua Zach. 9:11
- et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri Zach. 9:14
- et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram eius Zach. 9:16
- petite a Domino pluviam in tempore serotino et Dominus faciet nives et pluviam imbris dabit eis singulis herbam in agro Zach. 10:1
- super pastores iratus est furor meus et super hircos visitabo quia visitavit Dominus exercituum gregem suum domum Iuda et posuit eos quasi equum gloriae suae in bello Zach. 10:3
- et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio et bellabunt quia Dominus cum eis et confundentur ascensores equorum Zach. 10:5
- et erunt quasi fortes Ephraim et laetabitur cor eorum quasi a vino et filii eorum videbunt et laetabuntur et exultabit cor eorum in Domino Zach. 10:7
- et seminabo eos in populis et de longe recordabuntur mei et vivent cum filiis suis et revertentur Zach. 10:9
- et transibit in maris freto et percutiet in mari fluctus et confundentur omnia profunda Fluminis et humiliabitur superbia Assur et sceptrum Aegypti recedet Zach. 10:11
- confortabo eos in Domino et in nomine eius ambulabunt dicit Dominus Zach. 10:12
- et ego non parcam ultra super habitantes terram dicit Dominus ecce ego tradam homines unumquemque in manu proximi sui et in manu regis sui et concident terram et non eruam de manu eorum Zach. 11:6
- et succidi tres pastores in mense uno et contracta est anima mea in eis siquidem anima eorum variavit in me Zach. 11:8
- et in irritum deductum est in die illa et cognoverunt sic pauperes gregis qui custodiunt mihi quia verbum Domini est Zach. 11:11
- et dixi ad eos si bonum est in oculis vestris adferte mercedem meam et si non quiescite et adpenderunt mercedem meam triginta argenteos Zach. 11:12
- et dixit Dominus ad me proice illud ad statuarium decorum pretium quod adpretiatus sum ab eis et tuli triginta argenteos et proieci illos in domo Domini ad statuarium Zach. 11:13
- quia ecce ego suscitabo pastorem in terra qui derelicta non visitabit dispersum non quaeret et contritum non sanabit et id quod stat non enutriet et carnes pinguium comedet et ungulas eorum dissolvet Zach. 11:16
- onus verbi Domini super Israhel dixit Dominus extendens caelum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo Zach. 12:1
- ecce ego ponam Hierusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu sed et Iuda erit in obsidione contra Hierusalem Zach. 12:2
- et erit in die illa ponam Hierusalem lapidem oneris cunctis populis omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur et colligentur adversum eam omnia regna terrae Zach. 12:3
- in die illa dicit Dominus percutiam omnem equum in stuporem et ascensorem eius in amentiam et super domum Iuda aperiam oculos meos et omnem equum populorum percutiam in caecitate Zach. 12:4
- et dicent duces Iuda in corde suo confortentur mihi habitatores Hierusalem in Domino exercituum Deo eorum Zach. 12:5
- in die illo ponam duces Iuda sicut caminum ignis in lignis et sicut facem ignis in faeno et devorabunt ad dextram et ad sinistram omnes populos in circuitu et habitabitur Hierusalem rursum in loco suo in Hierusalem Zach. 12:6
- et salvabit Dominus tabernacula Iuda sicut in principio ut non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium Hierusalem contra Iudam Zach. 12:7
- in die illo proteget Dominus habitatores Hierusalem et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David quasi Dei sicut angelus Domini in conspectu eius Zach. 12:8
- et erit in die illa quaeram conterere omnes gentes quae veniunt contra Hierusalem Zach. 12:9
- et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et precum et aspicient ad me quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti Zach. 12:10
- in die illa magnus erit planctus in Hierusalem sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon Zach. 12:11
- in die illa erit fons patens domus David et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae Zach. 13:1
- et erit in die illa dicit Dominus exercituum disperdam nomina idolorum de terra et non memorabuntur ultra et prophetas et spiritum inmundum auferam de terra Zach. 13:2
- et erit cum prophetaverit quispiam ultra dicent ei pater eius et mater eius qui genuerunt eum non vives quia mendacium locutus es in nomine Domini et configent eum pater eius et mater eius genitores eius cum prophetaverit Zach. 13:3
- et erit in die illa confundentur prophetae unusquisque ex visione sua cum prophetaverit nec operientur pallio saccino ut mentiantur Zach. 13:4
- et dicetur ei quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum et dicet his plagatus sum in domo eorum qui diligebant me Zach. 13:6
- et erunt in omni terra dicit Dominus partes duae in ea disperdentur et deficient et tertia pars relinquetur in ea Zach. 13:8
- ecce dies veniunt Domini et dividentur spolia tua in medio tui Zach. 14:1
- et congregabo omnes gentes ad Hierusalem in proelium et capietur civitas et vastabuntur domus et mulieres violabuntur et egredietur media pars civitatis in captivitatem et reliquum populi non auferetur ex urbe Zach. 14:2
- et egredietur Dominus et proeliabitur contra gentes illas sicut proeliatus est in die certaminis Zach. 14:3
- et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum qui est contra Hierusalem ad orientem et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et occidentem praerupto grandi valde et separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius ad meridiem Zach. 14:4
- et fugietis ad vallem montium meorum quoniam coniungetur vallis montium usque ad proximum et fugietis sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Iuda et veniet Dominus Deus meus omnesque sancti cum eo Zach. 14:5
- et erit in die illa non erit lux sed frigus et gelu Zach. 14:6
- et erit dies una quae nota est Domino non dies neque nox et in tempore vesperae erit lux Zach. 14:7
- et erit in die illa exibunt aquae vivae de Hierusalem medium earum ad mare orientale et medium earum ad mare novissimum in aestate et in hieme erunt Zach. 14:8
- et erit Dominus rex super omnem terram in die illa erit Dominus unus et erit nomen eius unum Zach. 14:9
- et revertetur omnis terra usque ad desertum de colle Remmon ad austrum Hierusalem et exaltabitur et habitabit in loco suo a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris usque ad portam Angulorum et a turre Ananehel usque ad torcularia regis Zach. 14:10
- et habitabunt in ea et anathema non erit amplius sed sedebit Hierusalem secura Zach. 14:11
- et haec erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quae pugnaverunt adversus Hierusalem tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos et oculi eius contabescent in foraminibus suis et lingua eorum contabescet in ore suo Zach. 14:12
- in die illo erit tumultus Domini magnus in eis et adprehendet vir manum proximi sui et conseretur manus eius super manum proximi sui Zach. 14:13
- sed et Iudas pugnabit adversus Hierusalem et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu aurum et argentum et vestes multae satis Zach. 14:14
- et sic erit ruina equi et muli cameli et asini et omnium iumentorum quae fuerint in castris illis sicut ruina haec Zach. 14:15
- et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quae venerint contra Hierusalem ascendent ab anno in annum ut adorent regem Dominum exercituum et celebrent festivitatem tabernaculorum Zach. 14:16
- in die illo erit quod super frenum equi est sanctum Domino et erunt lebetes in domo Domini quasi fialae coram altari Zach. 14:20
- et erit omnis lebes in Hierusalem et in Iuda sanctificatus Domino exercituum et venient omnes immolantes et sument ex eis et coquent in eis et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo Zach. 14:21
- onus verbi Domini ad Israhel in manu Malachi Mal. 1:1
- dilexi vos dicit Dominus et dixistis in quo dilexisti nos nonne frater erat Esau Iacob dicit Dominus et dilexi Iacob Mal. 1:2
- Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius in dracones deserti Mal. 1:3
- quod si dixerit Idumea destructi sumus sed revertentes aedificabimus quae deserta sunt haec dicit Dominus exercituum isti aedificabunt et ego destruam et vocabuntur Termini impietatis et Populus cui iratus est Dominus usque in aeternum Mal. 1:4
- filius honorat patrem et servus dominum suum si ergo pater ego sum ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus dicit Dominus exercituum ad vos o sacerdotes qui despicitis nomen meum et dixistis in quo despeximus nomen tuum Mal. 1:6
- offertis super altare meum panem pollutum et dicitis in quo polluimus te in eo quod dicitis mensa Domini despecta est Mal. 1:7
- quis est in vobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito non est mihi voluntas in vobis dicit Dominus exercituum et munus non suscipiam de manu vestra Mal. 1:10
- ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum Mal. 1:11
- et vos polluistis illud in eo quod dicitis mensa Domini contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum igni qui illud devorat Mal. 1:12
- maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino quia rex magnus ego dicit Dominus exercituum et nomen meum horribile in gentibus Mal. 1:14
- si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in vos egestatem et maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis quoniam non posuistis super cor Mal. 2:2
- lex veritatis fuit in ore eius et iniquitas non est inventa in labiis eius in pace et in aequitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate Mal. 2:6
- vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege irritum fecistis pactum Levi dicit Dominus exercituum Mal. 2:8
- propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis sicut non servastis vias meas et accepistis faciem in lege Mal. 2:9
- transgressus est Iuda et abominatio facta est in Israhel et in Hierusalem quia contaminavit Iudas sanctificationem Domini quam dilexit et habuit filiam dei alieni Mal. 2:11
- laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris et dixistis in quo eum fecimus laborare in eo cum diceretis omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent aut certe ubi est Deus iudicii Mal. 2:17
- et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia Mal. 3:3
- et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum Mal. 3:5
- a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus exercituum et dixistis in quo revertemur Mal. 3:7
- si adfiget homo Deum quia vos configitis me et dixistis in quo confiximus te in decimis et in primitivis Mal. 3:8
- et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota Mal. 3:9
- inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam Mal. 3:10
- et increpabo pro vobis devorantem et non corrumpet fructum terrae vestrae nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus exercituum Mal. 3:11
- et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi Mal. 3:17
- et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento Mal. 4:2
- et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum Mal. 4:3
- mementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israhel praecepta et iudicia Mal. 4:4
- et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum 1 Ma. 1:1
- et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium et siluit terra in conspectu eius 1 Ma. 1:3
- et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum 1 Ma. 1:5
- et post haec decidit in lectum et cognovit quia moritur 1 Ma. 1:6
- et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo 1 Ma. 1:9
- et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra 1 Ma. 1:10
- et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Graecorum 1 Ma. 1:11
- in diebus illis exierunt ex Israhel filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quae circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala 1 Ma. 1:12
- et bonus visus est sermo in oculis eorum 1 Ma. 1:13
- et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum 1 Ma. 1:15
- et paratum est regnum in conspectu Antiochi et coepit regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna 1 Ma. 1:17
- et intravit in Aegyptum in multitudine gravi in curribus et elefantis et equitibus et copiosa navium multitudine 1 Ma. 1:18
- et conprehendit civitates munitas in terra Aegypti et accepit spolia terrae Aegypti 1 Ma. 1:20
- et convertit Antiochus postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit ad Israhel 1 Ma. 1:21
- et ascendit Hierosolymis in multitudine gravi 1 Ma. 1:22
- et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia 1 Ma. 1:23
- et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam 1 Ma. 1:24
- et factus est planctus magnus in Israhel et in omni loco eorum 1 Ma. 1:26
- omnis maritus sumpsit lamentum quae sedebant in toro maritali lugebant 1 Ma. 1:28
- et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Iacob induit confusionem 1 Ma. 1:29
- et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna 1 Ma. 1:30
- et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei 1 Ma. 1:31
- et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit domos eius et muros eius in circuitu 1 Ma. 1:33
- et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem 1 Ma. 1:35
- et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem 1 Ma. 1:36
- et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum 1 Ma. 1:37
- et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israhel 1 Ma. 1:38
- sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores eius in nihilum 1 Ma. 1:41
- secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum 1 Ma. 1:42
- et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Iudae ut sequerentur legem gentium terrae 1 Ma. 1:46
- et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei 1 Ma. 1:47
- et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et inmutarent omnes iustificationes Dei 1 Ma. 1:51
- et effugaverunt populum Israhel in abditis et in absconditis fugitivorum locis 1 Ma. 1:56
- die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras 1 Ma. 1:57
- et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant 1 Ma. 1:58
- in virtute sua faciebant haec populo Israhel qui inveniebantur in omni mense in civitatibus 1 Ma. 1:61
- in illis diebus surrexit Matthathias filius Iohannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin 1 Ma. 2:1
- hii viderunt mala quae fiebant in populo Iuda et in Hierusalem 1 Ma. 2:6
- et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae et sedere illic cum datur in manibus inimicorum 1 Ma. 2:7
- sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut homo ignobilis 1 Ma. 2:8
- vasa gloriae eius captiva abducta sunt trucidati sunt iuvenes eius in plateis et iuvenes eius ceciderunt gladio inimicorum 1 Ma. 2:9
- et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere 1 Ma. 2:15
- et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Matthathiae princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribus 1 Ma. 2:17
- ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis 1 Ma. 2:18
- et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis 1 Ma. 2:23
- sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit 1 Ma. 2:25
- et fugit ipse et filii eius in montes et reliquerunt quaecumque habebant in civitate 1 Ma. 2:28
- tunc descenderunt multi quaerentes iudicium et iustitiam in desertum 1 Ma. 2:29
- et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi 1 Ma. 2:31
- et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum 1 Ma. 2:32
- dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos 1 Ma. 2:37
- et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis 1 Ma. 2:41
- tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israhel omnis voluntarius in lege 1 Ma. 2:42
- et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent 1 Ma. 2:44
- et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israhel in fortitudine 1 Ma. 2:46
- et persecuti sunt filios superbiae et prosperatum est opus in manu eorum 1 Ma. 2:47
- et mementote operum patrum quae fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum 1 Ma. 2:51
- Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad iustitiam 1 Ma. 2:52
- Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti 1 Ma. 2:53
- Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit hereditatem 1 Ma. 2:56
- David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula 1 Ma. 2:57
- Helias dum zelat zelum legis receptus est in caelum 1 Ma. 2:58
- Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum 1 Ma. 2:60
- et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur 1 Ma. 2:61
- hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio eius periet 1 Ma. 2:63
- vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis 1 Ma. 2:64
- et retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis 1 Ma. 2:68
- et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno 1 Ma. 2:70
- et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in proeliis et protegebat castra gladio suo 1 Ma. 3:3
- similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione 1 Ma. 3:4
- et repulsi sunt inimici prae timore eius et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius 1 Ma. 3:6
- et exacerbabat reges multos et laetificabat Iacob in operibus suis et in saeculum memoria eius in benedictione 1 Ma. 3:7
- et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Iudas et erat pugnans in eo omnibus diebus 1 Ma. 3:12
- et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis 1 Ma. 3:14
- et praeparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israhel 1 Ma. 3:15
- et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis et in paucis 1 Ma. 3:18
- quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de caelo fortitudo est 1 Ma. 3:19
- ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos 1 Ma. 3:20
- ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius 1 Ma. 3:23
- et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philisthim 1 Ma. 3:24
- et cecidit timor Iudae ac fratrum eius et formido super omnes gentes in circuitu eorum 1 Ma. 3:25
- et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia 1 Ma. 3:28
- et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima quae erant a primis diebus 1 Ma. 3:29
- et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa quae dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant 1 Ma. 3:30
- consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum 1 Ma. 3:31
- et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum 1 Ma. 3:36
- et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum ut venirent in terram Iuda et disperderent eam secundum verbum regis 1 Ma. 3:39
- et processerunt ut irent cum universa virtute sua et venerunt et adplicuerunt Ammaum in terra campestri 1 Ma. 3:40
- et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israhel in servos et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum 1 Ma. 3:41
- et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quae mandavit populo facere in interitum et consummationem 1 Ma. 3:42
- et congregatus est conventus ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes 1 Ma. 3:44
- et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Iacob et defecit ibi tibia et cithara 1 Ma. 3:45
- et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israhel 1 Ma. 3:46
- et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere in capite suo et destituerunt vestimenta sua 1 Ma. 3:47
- et clamaverunt voce magna in caelum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus 1 Ma. 3:50
- et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui in luctu et humilitate 1 Ma. 3:51
- et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis quae cogitant in nos 1 Ma. 3:52
- et dixit his qui aedificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem 1 Ma. 3:56
- et ait Iudas accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has quae convenerunt disperdere nos et sancta nostra 1 Ma. 3:58
- quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum 1 Ma. 3:59
- sicut autem fuerit voluntas in caelo sic fiat 1 Ma. 3:60
- et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis quae erat in Ammaum 1 Ma. 4:3
- et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit et quaerebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis 1 Ma. 4:5
- et cum dies factus esset apparuit Iudas in campo cum tribus milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant 1 Ma. 4:6
- et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum et hii docti proelium 1 Ma. 4:7
- mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum sequeretur eos Pharao cum exercitu 1 Ma. 4:9
- et nunc clamemus in caelum et miserebitur nostri et testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie 1 Ma. 4:10
- et exierunt de castris in proelium et tuba cecinerunt hii qui fuerant cum Iuda 1 Ma. 4:13
- et congressi sunt et contritae sunt gentes et fugerunt in campum 1 Ma. 4:14
- novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos usque Gesoron et usque in campos Idumeae et Azoti et Iamniae et ceciderunt ex illis ad tria milia virorum 1 Ma. 4:15
- et Gorgias et exercitus eius in monte prope nos sed state contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis spolia 1 Ma. 4:18
- et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est 1 Ma. 4:20
- quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Iudam et exercitum in campo paratum ad proelium 1 Ma. 4:21
- et fugerunt omnes in campo alienigenarum 1 Ma. 4:22
- et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum quoniam bonum est quoniam in saeculum misericordia eius 1 Ma. 4:24
- et facta est salus magna in Israhel in illa die 1 Ma. 4:25
- quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israhel et qualia mandavit rex 1 Ma. 4:27
- et venerunt in Iudaeam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris 1 Ma. 4:29
- et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathae filii Saul et armigeri eius 1 Ma. 4:30
- conclude exercitum istum in manu populi tui Israhel et confundantur in exercitu suo et equitibus 1 Ma. 4:31
- deice eos gladio diligentium te et conlaudent te omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis 1 Ma. 4:33
- videns autem Lysias suorum fugam et Iudaeorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudaeam 1 Ma. 4:35
- et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion 1 Ma. 4:37
- et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et pastoforia diruta 1 Ma. 4:38
- et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in caelum 1 Ma. 4:40
- tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta 1 Ma. 4:41
- et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei 1 Ma. 4:42
- et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum inmundum 1 Ma. 4:43
- et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt illud 1 Ma. 4:45
- et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto quoadusque veniret propheta et responderet de eis 1 Ma. 4:46
- et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum 1 Ma. 4:49
- et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas quae super candelabrum erant et lucebant in templo 1 Ma. 4:50
- secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis 1 Ma. 4:54
- et cecidit omnis populus et adoraverunt et benedixerunt in caelum ei qui prosperavit eis 1 Ma. 4:55
- et facta est laetitia in populo magna valde et aversum est obprobrium gentium 1 Ma. 4:58
- et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israhel ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum laetitia et gaudio 1 Ma. 4:59
- et aedificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt 1 Ma. 4:60
- et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sancta sicut prius et iratae sunt valde 1 Ma. 5:1
- et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna 1 Ma. 5:3
- et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via 1 Ma. 5:4
- et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant 1 Ma. 5:5
- et commisit cum eis proelia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos 1 Ma. 5:7
- et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudaeam 1 Ma. 5:8
- et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem 1 Ma. 5:9
- et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum 1 Ma. 5:11
- et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros 1 Ma. 5:13
- ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis 1 Ma. 5:16
- dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Ionathas ibimus in Galaditin 1 Ma. 5:17
- et reliquit Iosepphum filium Zacchariae et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudaeam ad custodiendum 1 Ma. 5:18
- et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam Iudae autem octo milia in Galaditin 1 Ma. 5:20
- et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum gentibus et contritae sunt gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad portam 1 Ma. 5:21
- et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quae erant illis et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna 1 Ma. 5:23
- et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide 1 Ma. 5:25
- et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hae omnes civitates munitae et magnae 1 Ma. 5:26
- sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die 1 Ma. 5:27
- et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni 1 Ma. 5:28
- et vidit Iudas quia coepit bellum et clamor belli ascendit in caelum sicut tuba et clamor magnus de civitate 1 Ma. 5:31
- et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione 1 Ma. 5:33
- et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum 1 Ma. 5:34
- et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igni 1 Ma. 5:35
- et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis 1 Ma. 5:38
- et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam illis 1 Ma. 5:39
- ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium 1 Ma. 5:42
- et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain 1 Ma. 5:43
- et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae 1 Ma. 5:44
- et congregavit Iudas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae 1 Ma. 5:45
- et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat 1 Ma. 5:46
- et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis 1 Ma. 5:47
- dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire 1 Ma. 5:48
- et praecepit Iudas praedicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco 1 Ma. 5:49
- et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius 1 Ma. 5:50
- et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos 1 Ma. 5:51
- et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra Bethsan 1 Ma. 5:52
- et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda 1 Ma. 5:53
- et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace 1 Ma. 5:54
- et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis 1 Ma. 5:55
- et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quae in circuitu nostro sunt 1 Ma. 5:57
- et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam 1 Ma. 5:58
- et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam 1 Ma. 5:59
- et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo 1 Ma. 5:60
- ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israhel 1 Ma. 5:62
- et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israhel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum 1 Ma. 5:63
- et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu 1 Ma. 5:65
- et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam 1 Ma. 5:66
- in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in proelium 1 Ma. 5:67
- et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda 1 Ma. 5:68
- et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro 1 Ma. 6:1
- templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Graecia 1 Ma. 6:2
- et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate 1 Ma. 6:3
- et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam 1 Ma. 6:4
- et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quae erant in terra Iuda 1 Ma. 6:5
- et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt 1 Ma. 6:6
- et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam 1 Ma. 6:7
- et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat 1 Ma. 6:8
- et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori 1 Ma. 6:9
- et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et dilectus in potestate mea 1 Ma. 6:11
- nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi auferri habitantes Iudaeam sine causa 1 Ma. 6:12
- cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena 1 Ma. 6:13
- et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium 1 Ma. 6:18
- nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius 1 Ma. 6:23
- et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros 1 Ma. 6:25
- et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt 1 Ma. 6:26
- et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt 1 Ma. 6:33
- et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium 1 Ma. 6:34
- et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant 1 Ma. 6:35
- et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus eius 1 Ma. 6:38
- et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis 1 Ma. 6:39
- et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri 1 Ma. 6:42
- et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex 1 Ma. 6:43
- et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc 1 Ma. 6:45
- et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic 1 Ma. 6:46
- castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion 1 Ma. 6:48
- et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terrae 1 Ma. 6:49
- escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant reliquias eorum quae repositae fuerant 1 Ma. 6:53
- et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum 1 Ma. 6:54
- et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt et fecerunt omnia haec 1 Ma. 6:59
- et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam 1 Ma. 6:60
- et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro 1 Ma. 6:62
- anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic 1 Ma. 7:1
- et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum 1 Ma. 7:2
- et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum 1 Ma. 7:8
- et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israhel 1 Ma. 7:9
- et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis pacificis in dolo 1 Ma. 7:10
- et primi Asidei qui erant in filiis Israhel et exquirebant ab eis pacem 1 Ma. 7:13
- et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est 1 Ma. 7:16
- carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret 1 Ma. 7:17
- et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraverunt 1 Ma. 7:18
- et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum proiecit 1 Ma. 7:19
- et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem 1 Ma. 7:20
- et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in Israhel 1 Ma. 7:22
- et vidit Iudas omnia mala quae fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israhel plus multo quam gentes 1 Ma. 7:23
- et exiit in omnes fines Iudae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem 1 Ma. 7:24
- et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis 1 Ma. 7:27
- et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama 1 Ma. 7:31
- et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri et fugerunt in civitatem David 1 Ma. 7:32
- et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro rege 1 Ma. 7:33
- et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magna 1 Ma. 7:35
- tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo 1 Ma. 7:37
- fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant 1 Ma. 7:38
- et Iudas adplicuit in Adarsa cum tribus milibus viris et oravit Iudas et dixit 1 Ma. 7:40
- sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica illum secundum malitiam illius 1 Ma. 7:42
- et commiserunt exercitus proelium tertiadecima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in proelio 1 Ma. 7:43
- et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus 1 Ma. 7:46
- et laetatus est populus valde et egerunt diem illam in laetitia magna 1 Ma. 7:48
- audierunt proelia eorum et virtutes bonas quas faciunt in Galatia quia obtinuerunt eos et duxerunt sub tributum 1 Ma. 8:2
- et quanta fecerunt in regione Hispaniae et quod in potestate redegerunt metalla argenti et auri quae illic sunt et possederunt omnem locum consilio suo et patientia 1 Ma. 8:3
- et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt muros eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem 1 Ma. 8:10
- et residua regna et insulas quae aliquando restiterant illis exterminaverunt et in potestatem redegerunt 1 Ma. 8:11
- cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quae erant proxima et quae longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos 1 Ma. 8:12
- et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura ut magnificaretur in ea 1 Ma. 8:14
- et ut auferrent ab eis iugum Graecorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israhel 1 Ma. 8:18
- et placuit sermo in conspectu eorum 1 Ma. 8:21
- et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis aereis et miserunt Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis 1 Ma. 8:22
- bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum gladiusque et hostis procul sit ab eis 1 Ma. 8:23
- quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum 1 Ma. 8:24
- sed et de malis quae Demetrius rex fecit in eos scripsimus ei dicentes quare gravasti iugum tuum super amicos nostros et socios Iudaeos 1 Ma. 8:31
- interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius in proelio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Iudaeam et dextrum cornu cum illis 1 Ma. 9:1
- et abierunt viam quae ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth quae est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas 1 Ma. 9:2
- et surrexerunt et abierunt in Berea viginti milia virorum et duo milia equitum 1 Ma. 9:4
- et Iudas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo electi 1 Ma. 9:5
- et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae 1 Ma. 9:10
- et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii praeibant exercitum et primi certaminis omnes potentes 1 Ma. 9:11
- Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex duabus partibus et clamabant tubis 1 Ma. 9:12
- et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde 1 Ma. 9:14
- et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a tergo 1 Ma. 9:16
- et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin 1 Ma. 9:19
- et factum est post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israhel et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem 1 Ma. 9:23
- in diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis 1 Ma. 9:24
- et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat 1 Ma. 9:26
- et facta est tribulatio magna in Israhel qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israhel 1 Ma. 9:27
- et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad aquam lacus Asphar 1 Ma. 9:33
- et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et acceperunt omnia spolia eorum 1 Ma. 9:40
- et conversae sunt nuptiae in luctum et vox musicorum ipsorum in lamentum 1 Ma. 9:41
- et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute multa 1 Ma. 9:43
- nunc ergo clamate in caelum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum 1 Ma. 9:46
- et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea munitionem quae erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris 1 Ma. 9:50
- et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in Israhel 1 Ma. 9:51
- et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et adparatum escarum 1 Ma. 9:52
- et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Hierusalem in custodia 1 Ma. 9:53
- in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt opera illius et obclusum est os eius et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua 1 Ma. 9:55
- et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno 1 Ma. 9:56
- et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte 1 Ma. 9:58
- et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistulas sociis suis qui erant in Iudaea ut conprehenderent Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum 1 Ma. 9:60
- et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo erant in Bethbessi quae est in deserto et struxit diruta eius et firmaverunt eam 1 Ma. 9:62
- et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero 1 Ma. 9:65
- et percussit Odaren et fratres eius et filios Phaseron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus 1 Ma. 9:66
- et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam 1 Ma. 9:69
- et reddidit ei captivitatem quam prius erat praedatus de terra Iuda et conversus abiit in terram suam et non adposuit amplius venire in fines eius 1 Ma. 9:72
- et cessavit gladius ex Israhel et habitavit Ionathas in Machemas et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminavit impios ex Israhel 1 Ma. 9:73
- et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in proelium 1 Ma. 10:2
- recordabitur enim omnium quae fecimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius 1 Ma. 10:5
- et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium eius et obsides qui erant in arce iussit tradi ei 1 Ma. 10:6
- et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant 1 Ma. 10:7
- et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum 1 Ma. 10:8
- et habitavit Ionathas in Hierusalem et coepit aedificare et innovare civitatem 1 Ma. 10:10
- et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt 1 Ma. 10:11
- et fugerunt alienigenae qui erant in munitionibus quas aedificaverat Bacchides 1 Ma. 10:12
- et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam 1 Ma. 10:13
- tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et praecepta Dei erat enim haec eis ad refugium 1 Ma. 10:14
- et induit se Ionathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiae et congregavit exercitum et fecit arma copiosa 1 Ma. 10:21
- scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio 1 Ma. 10:24
- et scripsit in haec verba rex Demetrius genti Iudaeorum salutem 1 Ma. 10:25
- quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi sumus 1 Ma. 10:26
- et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meae relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Iuda et a tribus civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus 1 Ma. 10:30
- remitto etiam potestatem arcis quae est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam 1 Ma. 10:32
- et omnem animam Iudaeorum quae captiva est a terra Iuda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum 1 Ma. 10:33
- et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes inmunitatis et remissionis omnibus Iudaeis qui sunt in regno meo 1 Ma. 10:34
- et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa 1 Ma. 10:35
- et ut adscribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum et dabuntur illis copiae ut oportet omnibus exercitibus regis et ex ipsis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni 1 Ma. 10:36
- et ex his constituentur supra negotia regni quae aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut praecepit rex in terra Iuda 1 Ma. 10:37
- Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum 1 Ma. 10:39
- et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus 1 Ma. 10:41
- et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quae sunt eis in regno meo libera habeant 1 Ma. 10:43
- et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea 1 Ma. 10:45
- ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiae magnae quam fecerat in Israhel et tribulaverat eos valde 1 Ma. 10:46
- et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus 1 Ma. 10:47
- et invaluit proelium nimis donec occidit sol et cecidit Demetrius in illa die 1 Ma. 10:50
- quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram 1 Ma. 10:52
- et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra eius a nobis et sedimus in sede regni eius 1 Ma. 10:53
- et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum 1 Ma. 10:55
- et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolomaidae sicut reges in magna gloria 1 Ma. 10:58
- et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum 1 Ma. 10:60
- dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et praedicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione 1 Ma. 10:63
- et reversus est Ionathan in Hierusalem cum pace et laetitia 1 Ma. 10:66
- in anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum 1 Ma. 10:67
- dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et in obprobrium propterea quia tu potestatem exerces in montibus 1 Ma. 10:70
- nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum et conparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum 1 Ma. 10:71
- interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua 1 Ma. 10:72
- et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi 1 Ma. 10:73
- ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater eius in adiutorium 1 Ma. 10:74
- et adplicuerunt castra in Ioppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Ioppe erat et obpugnavit eam 1 Ma. 10:75
- et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum Ionathas in Azotum et proelium commiserunt 1 Ma. 10:78
- et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte 1 Ma. 10:79
- et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent 1 Ma. 10:83
- et succendit Ionathas Azotum et civitates quae erant in circuitu eius et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni 1 Ma. 10:84
- et movit inde Ionathas castra et adplicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria 1 Ma. 10:86
- et reversus est Ionathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa 1 Ma. 10:87
- et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari cognatis regum et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem 1 Ma. 10:89
- et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset 1 Ma. 11:2
- cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus 1 Ma. 11:3
- et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta et eorum qui caesi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam 1 Ma. 11:4
- et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem se salutaverunt et dormierunt illic 1 Ma. 11:6
- rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala 1 Ma. 11:8
- et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui 1 Ma. 11:9
- Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia rebellabant qui erant in locis illius 1 Ma. 11:14
- et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum 1 Ma. 11:15
- et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est 1 Ma. 11:16
- et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra 1 Ma. 11:18
- in diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in Iudaea ut expugnarent arcem quae est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas 1 Ma. 11:20
- et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaidae et invenit gratiam in conspectu eius 1 Ma. 11:24
- statuimus ergo illis omnes fines Iudaeae et tres civitates Lyddam et Ramathae quae additae sunt Iudaeae ex Samaria et omnes confines earum sequestra omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro his quae ab eis rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terrae et pomorum 1 Ma. 11:34
- omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus 1 Ma. 11:36
- nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathae et ponatur in monte sancto in loco celebri 1 Ma. 11:37
- et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum eius 1 Ma. 11:38
- et misit Ionathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem et qui in praesidiis erant quia inpugnabant Israhel 1 Ma. 11:41
- nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus 1 Ma. 11:43
- et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum 1 Ma. 11:44
- et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de civitate itinera civitatis et coeperunt pugnare 1 Ma. 11:46
- et vocavit rex Iudaeos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem 1 Ma. 11:47
- et occiderunt in illa die centum milia hominum et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et liberaverunt regem 1 Ma. 11:48
- et proiecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno eius et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa 1 Ma. 11:51
- et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra in conspectu eius 1 Ma. 11:52
- et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream 1 Ma. 11:58
- et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice 1 Ma. 11:60
- et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gazae et obsedit eam et succendit quae in circuitu erant civitates et praedatus est eas 1 Ma. 11:61
- et rogaverunt Gazenses Ionathan et dedit illis dextram et accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et perambulavit regionem usque Damascum 1 Ma. 11:62
- et audivit Ionathas quia praevaricati sunt principes Demetrii in Cades quae est in Galilea cum exercitu multo volentes eum removere a negotio regni 1 Ma. 11:63
- et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium 1 Ma. 11:66
- et Ionatha et castra eius adplicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campum Asor 1 Ma. 11:67
- et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso 1 Ma. 11:68
- et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit 1 Ma. 11:71
- et reversus est ad eos in proelium et convertit illos et pugnaverunt 1 Ma. 11:72
- et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum et regressus est Ionatha in Hierusalem 1 Ma. 11:74
- et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos ut renovetis amicitiam et societatem secundum pristinam 1 Ma. 12:3
- et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca ut deducerent eos in terram Iuda cum pace 1 Ma. 12:4
- et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistulas in quibus significabatur de societate et amicitia 1 Ma. 12:8
- nos cum nullo horum indigeremus habentes solacio sanctos libros qui sunt in manibus nostris 1 Ma. 12:9
- nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis quae offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum 1 Ma. 12:11
- nos autem circumdederunt multae tribulationes et multa proelia et inpugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro 1 Ma. 12:13
- noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et amicis nostris in his proeliis 1 Ma. 12:14
- inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et quia sunt de genere Abraham 1 Ma. 12:21
- et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius 1 Ma. 12:25
- et misit speculatores in castra eorum et reversi renuntiaverunt quia constituunt supervenire illis nocte 1 Ma. 12:26
- cum occidisset autem sol praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit custodes per circuitum castrorum 1 Ma. 12:27
- et audierunt adversarii quia paratus est Ionathas cum suis in bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt focos in castris suis 1 Ma. 12:28
- Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam 1 Ma. 12:33
- et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea 1 Ma. 12:35
- et aedificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque vendant 1 Ma. 12:36
- et Simon aedificavit Adiada in Sephela et munivit eam et inposuit portas et seras 1 Ma. 12:38
- et cum cogitasset Tryfon regnare Asiae et adsumere diadema et extendere manum in Antiochum regem 1 Ma. 12:39
- timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret adversus eum quaerebat conprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethasan 1 Ma. 12:40
- et exiit Ionathas obviam cum quadraginta milibus virorum electorum in proelium et venit Bethasan 1 Ma. 12:41
- et vidit Tryfon quia venit cum exercitu multo ut extenderet in eum manus et timuit 1 Ma. 12:42
- et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua praesidia et exercitum et universos praepositos negotii et conversus abibo propterea enim veni 1 Ma. 12:45
- et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum et abierunt in terram Iudam 1 Ma. 12:46
- retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit in Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt 1 Ma. 12:47
- et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathae 1 Ma. 12:49
- at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in proelium 1 Ma. 12:50
- illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et planxerunt Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israhel luctu magno 1 Ma. 12:52
- et quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum perdere eos dixerunt enim 1 Ma. 12:53
- et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda et adtereret eam 1 Ma. 13:1
- videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum 1 Ma. 13:2
- et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis 1 Ma. 13:5
- et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro 1 Ma. 13:10
- et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse 1 Ma. 13:11
- et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia 1 Ma. 13:12
- Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi 1 Ma. 13:13
- et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Ionathae fratris sui misit ad eum legatos 1 Ma. 13:14
- dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus eum 1 Ma. 13:15
- et post haec venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quae ducit Ador et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant 1 Ma. 13:20
- qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias 1 Ma. 13:21
- et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin 1 Ma. 13:22
- et convertit Tryfon et abiit in terram suam 1 Ma. 13:24
- et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius 1 Ma. 13:25
- hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem 1 Ma. 13:30
- et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra 1 Ma. 13:32
- et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus 1 Ma. 13:33
- remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem iam non sit tributarium 1 Ma. 13:39
- et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax 1 Ma. 13:40
- et coepit populus Israhel scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Iudaeorum 1 Ma. 13:42
- in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit turrem unam et conprehendit 1 Ma. 13:43
- et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate 1 Ma. 13:44
- et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari 1 Ma. 13:45
- et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum 1 Ma. 13:47
- et eiecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem 1 Ma. 13:48
- qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt 1 Ma. 13:49
- et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israhel 1 Ma. 13:51
- et abiit et percussit castra Demetrii et conprehendit eum et duxit eum ad Arsacen et posuit eum in custodiam 1 Ma. 14:3
- et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum et fecit introitum in insulis maris 1 Ma. 14:5
- seniores in plateis sedebant omnes et de bonis terrae tractabant et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli 1 Ma. 14:9
- defecit inpugnans eos super terram reges contriti sunt in diebus illis 1 Ma. 14:13
- et auditum est Romae quia defunctus est Ionathas et usque in Sparta et contristati sunt valde 1 Ma. 14:16
- ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius et ipse obtineret regionem et civitates in ea 1 Ma. 14:17
- et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Hierusalem et hoc exemplum epistularum quas miserunt Spartiatae 1 Ma. 14:19
- legati qui missi sunt ad populum nostrum nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore ac laetitia et gavisi sumus in introitu eorum 1 Ma. 14:21
- et scripsimus quae ab ipsis erant dicta in conciliis populi sic Numenius Antiochi et Antipater Iasonis filius legati Iudaeorum venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam 1 Ma. 14:22
- et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris ut sit ad memoriam populo Spartiarum exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti 1 Ma. 14:23
- restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israhel et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in montem Sion 1 Ma. 14:26
- octava decima die mensis elul anno centesimo septuagesimo secundo anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel 1 Ma. 14:27
- in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis et seniorum regis nota facta sunt haec quoniam frequenter facta sunt proelia in regione nostra 1 Ma. 14:28
- et voluerunt inimici eorum calcare et adterere regionem ipsorum et extendere manus in sancta eorum 1 Ma. 14:31
- et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram quae erat in finibus Iudaeae ubi erant arma hostium antea et posuit illic praesidium viros iudaeos 1 Ma. 14:33
- et Ioppen munivit quae erat ad mare et Gazaram quae est in finibus Azoti in qua hostes antea habitabant et conlocavit illic Iudaeos et quaecumque apta erant ad correptionem eorum posuit in eis 1 Ma. 14:34
- et in diebus eius prosperatum est in manibus eius ut tollerentur gentes de regione ipsorum qui in civitate David erant in Hierusalem in arce de qua procedebant et contaminabant omnia quae in circuitu sanctorum sunt et inferebant plagam magnam castitati 1 Ma. 14:36
- et conlocavit in ea viros iudaeos tutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros Hierusalem 1 Ma. 14:37
- et quia Iudaei et sacerdotes eorum consenserunt esse eum ducem suum et summum sacerdotem in aeternum donec surgat propheta fidelis 1 Ma. 14:41
- et cura sit illi de sanctis et ut audiatur ab omnibus et ut scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione et ut operiatur purpura et auro 1 Ma. 14:43
- et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his quae ab eo dicuntur aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea 1 Ma. 14:44
- et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis et ponere eas in peribolo sanctorum in loco celebri 1 Ma. 14:48
- exemplum autem eorum ponere in aerario ut habeat Simon et filii eius 1 Ma. 14:49
- volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo 1 Ma. 15:4
- et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in regione tua 1 Ma. 15:6
- cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra 1 Ma. 15:9
- anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryfone 1 Ma. 15:10
- sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus 1 Ma. 15:12
- venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas in quibus continebantur haec 1 Ma. 15:15
- si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam 1 Ma. 15:21
- et in omnes regiones et Samsamae et Spartanis et Delo et Mydo et Sicyone et Cariae et Samum et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen 1 Ma. 15:23
- Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryfonem ne procederet 1 Ma. 15:25
- et misit ei Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa 1 Ma. 15:26
- et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem quae est in Hierusalem civitates regni mei 1 Ma. 15:28
- fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super terram et dominati estis per loca multa in regno meo 1 Ma. 15:29
- et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis 1 Ma. 15:32
- nam de Ioppen et Gazara quae expostulas ipsi faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta centum et non respondit illi verbum 1 Ma. 15:35
- Tryfon autem fugit navi in Orthosiada 1 Ma. 15:37
- et vocavit Simon duos filios suos seniores Iudam et Iohannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israhel ab adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare Israhel aliquotiens 1 Ma. 16:2
- et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites et profecti sunt ad Cendebeum et dormierunt in Modin 1 Ma. 16:4
- et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens erat inter medium ipsorum 1 Ma. 16:5
- et divisit populum et equites in medio peditum erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis 1 Ma. 16:7
- et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est Cendebeus et castra eius et ceciderunt ex eis multi vulnerati residui autem fugerunt in munitionem 1 Ma. 16:8
- et fugerunt usque ad turres quae erant in agris Azoti et succendit eas igni et ceciderunt ex illis duo milia virorum et reversus est Iudaeam in pace 1 Ma. 16:10
- et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Hiericho et habebat argentum et aurum multum 1 Ma. 16:11
- Simon autem perambulans civitates quae erant in regione et sollicitudinem gerens earum descendit Hiericho ipse et Matthathias filius eius et Iudas anno centesimo septuagesimo septimo mense undecimo hic mensis sabath 1 Ma. 16:14
- et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam quae vocatur Doch cum dolo quam aedificavit et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros 1 Ma. 16:15
- et cum inebriatus esset Simon et filii eius surrexit Ptolomeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius 1 Ma. 16:16
- et fecit deceptionem magnam in Israhel et reddidit mala pro bonis 1 Ma. 16:17
- et scripsit haec Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet regionem et civitates eorum et tributa 1 Ma. 16:18
- et misit alios in Gazaram tollere Iohannem et tribunis misit epistulas ut venirent ad se et daret eis argentum et aurum et dona 1 Ma. 16:19
- et praecurrens quidam nuntiavit Iohanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia misit te quoque interfici 1 Ma. 16:21
- ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum 1 Ma. 16:24
- fratribus qui sunt per Aegyptum Iudaeis salutem dicunt fratres qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae et pacem bonam 2 Ma. 1:1
- adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis eius et faciat pacem 2 Ma. 1:4
- exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo 2 Ma. 1:5
- regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno 2 Ma. 1:7
- anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Iudaea senatusque et Iudas Aristobolo magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Aegypto sunt Iudaeis salutem et sanitatem 2 Ma. 1:10
- nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus exercitus cecidit in templo Naneae consilio deceptus sacerdotis Naneae 2 Ma. 1:13
- nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus 2 Ma. 1:19
- utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur 2 Ma. 1:22
- adflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia 2 Ma. 1:28
- constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses 2 Ma. 1:29
- ut vero manifestata essent haec renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia 2 Ma. 1:33
- invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae quod iussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandavit transmigratis 2 Ma. 2:1
- erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem 2 Ma. 2:4
- inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemiae haec eadem et ut construens bibliothecam congregavit de regibus libros et prophetarum et David et epistulas regum et de donariis 2 Ma. 2:13
- sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum 2 Ma. 2:18
- et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent ut leges quae abolendae erant restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis 2 Ma. 2:23
- sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita aestimandum est et in nobis 2 Ma. 2:30
- hinc igitur narrationem incipiemus de praefatione tantum dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in ipsa autem historia succingi 2 Ma. 2:33
- igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges etiam adhuc optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et animos odio habentes mala 2 Ma. 3:1
- Simon autem de tribu Beniamin praepositus templi constitutus contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid in civitate moliri 2 Ma. 3:4
- sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cuius rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere haec ita essent 2 Ma. 3:9
- quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis in his quae detulerat impius Simon universa autem argenti talenta quadringenta esse et auri ducenta 2 Ma. 3:11
- at ille pro his quae habebat in mandatis a rege dicebat omni genere regiae deferenda 2 Ma. 3:13
- alii etiam congregati de domibus confluebant publica supplicatione obsecrantes pro eo quod in contemptum locus esset venturus 2 Ma. 3:18
- universae autem protendentes manus in caelum deprecabantur 2 Ma. 3:20
- erat enim misera commixtae multitudinis et magni sacerdotis in agone constituti expectatio 2 Ma. 3:21
- sed spiritus Omnipotentis magnam fecit suae ostensionis evidentiam ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei virtute in dissolutionem et formidinem converterentur 2 Ma. 3:24
- subito autem Heliodorus concidit in terram eumque multa caligine circumfusum rapuerunt atque in sella gestatoria positum eiecerunt 2 Ma. 3:27
- tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus 2 Ma. 3:31
- si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quaedam virtus 2 Ma. 3:38
- nam ipse qui habet in caelis habitationem visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit 2 Ma. 3:39
- sed cum inimicitiae in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent 2 Ma. 4:3
- super haec promittebat et alia centum quinquaginta si potestati eius concederetur gymnasium et ephoebian sibi constituere et eos qui in Hierosolymis erant Antiochenos scribere 2 Ma. 4:9
- etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere et optimos quosque ephoeborum in lupanaribus ponere 2 Ma. 4:12
- ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent sed contempto templo et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palestrae et praebitionis eius iniustae et in exercitiis disci 2 Ma. 4:14
- in leges enim divinas impie agere inpune non cedit sed haec sequens tempus declaravit 2 Ma. 4:17
- misit Iason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis quas postulaverunt hii qui adportaverant ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas deputari 2 Ma. 4:19
- sed haec oblata sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis propter praesentes autem datae sunt in fabricam navium triremis 2 Ma. 4:20
- misso autem in Aegypto Apollonio Mnesthei filio propter primatus Filometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens profectus inde venit Ioppen et inde Hierosolymam 2 Ma. 4:21
- at ille commendatus regi cum magnificasset faciem potestatis eius in semet ipsum retorsit summum sacerdotium superponens Iasonem talenta argenti trecenta 2 Ma. 4:24
- et Iason quidem qui proprium fratrem captivaverat ipse deceptus profugus in ammaniten expulsus est regionem 2 Ma. 4:26
- quod cum certissime cognovisset Onias arguebat eum ipse in loco tuto se continens Antiochiae secus Dafnen 2 Ma. 4:33
- accensusque animis Andronicum purpura exutum circumduci per totam civitatem iubet et eodem loco quo in Onian impietatem commiserat sacrilegum vita privari Domino illi dignam poenam tribuente 2 Ma. 4:38
- multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo adversus Lysimachum multo iam auro exportato 2 Ma. 4:39
- sed ut intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii fustes validos arripere quidam vero cinerem in Lysimachum iacere 2 Ma. 4:41
- et multi quidem vulnerati quidam autem et prostrati omnes vero in fugam versi sunt ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt 2 Ma. 4:42
- itaque Ptolomeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit et a sententia deduxit 2 Ma. 4:46
- Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant avaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad insidias civium 2 Ma. 4:50
- eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Aegyptum 2 Ma. 5:1
- quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti 2 Ma. 5:4
- sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus adsumptis Iason non minus mille viris repente adgressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad ultimum adprehensa civitate Menelaus fugit in arcem 2 Ma. 5:5
- Iason vero non parcebat in caede civibus suis nec cogitabat prosperitatem adversus cognatos malum esse maximum arbitrans hostium et non civium se tropea capturum 2 Ma. 5:6
- et principatum quidem non obtinuit finem vero insidiarum suarum confusione cepit et profugus iterum abiit in Ammaniten 2 Ma. 5:7
- ad ultimum in exitum sui conclusus ab Areta Arabum tyrannum fugiens de civitate in civitatem omnibus odiosus ut refuga legum et execrabilis ut patriae et civium hostis in Aegyptum extrusus est 2 Ma. 5:8
- ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur 2 Ma. 5:20
- in Garizin autem Andronicum et Menelaum qui gravius quam ceteri inminebant civibus 2 Ma. 5:23
- Iudas autem Macchabeus qui decimus fuerat secesserat in desertum locum ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat et faeni cibo vescentes demorabantur ne participes essent coinquinationis 2 Ma. 5:27
- contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare Iovis Olympii et in Garizin prout erant hii qui locum inhabitabant Iovis Hospitalis 2 Ma. 6:2
- ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia et cum Liberi sacra celebrarentur cogebantur hedera coronati Libero circumire 2 Ma. 6:7
- decretum autem exiit in proximas gentilium civitates suggerentibus Ptolomeis ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos agerent ut sacrificarent 2 Ma. 6:8
- non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter expectat ut eas cum iudicii dies venerit in plenitudine peccatorum puniat 2 Ma. 6:14
- ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem devolutis ita demum in nos vindicet 2 Ma. 6:15
- propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit 2 Ma. 6:16
- ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem amicitiam hanc in eo facerent humanitatem 2 Ma. 6:22
- at ille cogitationem cepit aetatis ac senectutis suae eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optimae conversationis et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta respondit cito dicens praemitti se velle in infernum 2 Ma. 6:23
- nam et si in praesenti tempore suppliciis hominum eripiar sed manus Omnipotentis neque vivens neque defunctus effugiam 2 Ma. 6:26
- hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram versi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur 2 Ma. 6:29
- et cum iam per omnia inutilis factus esset iussit ignem admoveri et adhuc spirantem torreri in sartaginem in qua cum diu cruciaretur ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter 2 Ma. 7:5
- dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in nobis quemadmodum protestationem cantici declaravit Moses et in servis suis consolabitur 2 Ma. 7:6
- et in ultimo spiritu constitutus ait tu quidem scelestissime in praesenti vita nos perdis sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit 2 Ma. 7:9
- et cum admovissent quintum vexabant eum at ille respiciens in eum 2 Ma. 7:15
- post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis 2 Ma. 7:18
- supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat 2 Ma. 7:20
- dixit ad eos nescio qualiter in utero meo apparuistis neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam et singulorum membra non ego ipsa conpegi 2 Ma. 7:22
- sed ad ista cum adulescens nequaquam inclinaretur vocavit rex matrem et suadebat ut adulescenti fieret in salutem 2 Ma. 7:25
- itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait patria voce fili mi miserere mei quae te in utero decem menses portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi 2 Ma. 7:27
- peto nate aspicias in caelum et terram et ad omnia quae in eis sunt et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus 2 Ma. 7:28
- ita fit ut non timeas carnificem istum sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam 2 Ma. 7:29
- tu vero qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos non effugies manum Dei 2 Ma. 7:31
- tu autem o sceleste et omnium hominum flagitiosissime noli frustra extolli vanis spebus in servos eius inflammatus 2 Ma. 7:34
- in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira quae super omne genus nostrum iuste superducta est 2 Ma. 7:38
- tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desaeviit indigne ferens derisum se 2 Ma. 7:39
- et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens 2 Ma. 7:40
- Iudas vero Macchabeus et qui cum illo erant introibant latenter in castella et convocantes cognatos et eos qui permanserant in iudaismo adsumentes eduxerunt ad sex milia viros 2 Ma. 8:1
- et invocabant Dominum ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur misereretur templo quod contaminabatur ab impiis 2 Ma. 8:2
- at Macchabeus congregata multitudine intolerabilis gentibus efficiebatur ira enim Domini in misericordiam conversa est 2 Ma. 8:5
- ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae in fugam vertebantur 2 Ma. 8:13
- alii vero si quid eis supererat vendebant simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos priusquam in comminus veniret vendiderat 2 Ma. 8:14
- ante oculos habentes contumeliam quae in locum sanctum ab his iniuste esset inlata itemque et ludibria habitae civitatis iniuriam adhuc etiam veterum instituta convulsa 2 Ma. 8:17
- nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos autem in omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos et universum mundum uno nutu delere confidimus 2 Ma. 8:18
- et de proelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis haesitantibus ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum e caelo et beneficia pro his plurima consecuti sunt 2 Ma. 8:20
- ad hoc etiam ab Ezra lecto illis sancto libro et dato signo adiutorio Dei in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore 2 Ma. 8:23
- arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die misericordiae initium stillans in eos 2 Ma. 8:27
- his ita gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur 2 Ma. 8:29
- et cum arma eorum collegissent diligenter omnia conposuerunt in locis oportunis residua vero spolia Hierosolymam detulerunt 2 Ma. 8:31
- et phylarchen qui cum Timotheo erat interfecerunt virum scelestum qui in multis Iudaeos adflixerat 2 Ma. 8:32
- et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras ianuas incenderant id est Callistenen cum in quodam domicilio refugisset incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis reddita 2 Ma. 8:33
- intraverat enim ea quae dicitur Persipolis et temptavit expoliare templa et civitatem opprimere sed multitudine ad arma concurrente in fugam versi sunt et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret 2 Ma. 9:2
- elatus autem ira arbitrabatur se iniuriam illorum qui se fugaverant posse in Iudaeos retorquere ideoque iussit agitari currum sine intermissione agens iter caelesti eum iudicio perurguente quod ita superbe locutus est venturum se Hierosolymam et congeriem sepulchri Iudaeorum eam facturum 2 Ma. 9:4
- super haec autem superbia repletus ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens adcelerare negotium contigit illum impetu euntem de curru cadere et gravi corporis conlisione membra vexare 2 Ma. 9:7
- isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare supra humanum modum superbia repletus et montium altitudines in statera adpendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur manifestam Dei virtutem in semet ipso contestans 2 Ma. 9:8
- ita ut de corpore impii vermes scaturrirent ac viventes in doloribus carnes eius effluerent odore etiam illius et fetore exercitus gravaretur 2 Ma. 9:9
- sed non cessantibus doloribus supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium desperans scripsit ad Iudaeos in modum deprecationis epistulam haec continentem 2 Ma. 9:18
- et ego in infirmitate constitutus vestri autem benigne memor regressus de Persidis locis et infirmitate gravi adprehensus necessarium duxi pro communi utilitate curam habere 2 Ma. 9:21
- respiciens autem quod et pater quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum ostendit qui post se susciperet principatum 2 Ma. 9:23
- ut si quid contrarium accideret aut difficile nuntiaretur scientes hii qui in regionibus erant cui esset rerum summa derelicta non turbarentur 2 Ma. 9:24
- ad haec considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes et eventum expectantes designavi filium meum Antiochum regem quem saepe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam et scripsi ad eum quae subiecta sunt 2 Ma. 9:25
- igitur homicida et blasphemus pessime percussus et ut ipse alios tractaverat peregre in montibus miserabili obitu vita functus est 2 Ma. 9:28
- transferebat autem corpus Philippus conlactaneus eius qui metuens filium Antiochi ad Ptolomeum Filometora in Aegyptum abiit 2 Ma. 9:29
- quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur 2 Ma. 10:4
- et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant 2 Ma. 10:6
- nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quae gesta sunt narrabimus breviantes mala quae in bellis gesta sunt 2 Ma. 10:10
- nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos esse instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos et pacifice agere cum eis 2 Ma. 10:12
- hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum 2 Ma. 10:16
- quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes 2 Ma. 10:18
- hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere 2 Ma. 10:20
- armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit 2 Ma. 10:23
- sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis praestantes 2 Ma. 10:29
- ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina iaciebant ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione cadebant 2 Ma. 10:30
- Timotheus autem confugit in Gazara praesidium munitum cui praeerat Caereas 2 Ma. 10:32
- at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant 2 Ma. 10:34
- per continuum autem biduum praesidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Caerean et Apollofanem occiderunt 2 Ma. 10:37
- quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israhel et victoriam illi dedit 2 Ma. 10:38
- templum vero in pecuniae quaestu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium 2 Ma. 11:3
- nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta elefantis confidebat 2 Ma. 11:4
- ingressus autem Iudaeam et adpropians Bethsurae quod erat in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum illud praesidium expugnabat 2 Ma. 11:5
- cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit praecedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans 2 Ma. 11:8
- universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit 2 Ma. 11:12
- annuit autem Macchabeus precibus Lysiae in omnibus utilitati consulens et quaecumque Macchabeus scripsit Lysiae de Iudaeis ea rex concessit 2 Ma. 11:15
- si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps honorum vobis causa esse temptabo 2 Ma. 11:19
- patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam 2 Ma. 11:23
- sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehennae filius sed et Hieronimus et Demofon super hos et Nicanor cypriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete 2 Ma. 12:2
- secundum communem itaque decretum civitatis et ipsis adquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum in altum processissent submerserunt non minus ducentos 2 Ma. 12:4
- quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit praecepit viris qui erant cum ipso et invocato iusto iudice Deo 2 Ma. 12:5
- cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere cessisset residui victi Arabes petebant a Iuda dextras sibi dari promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos 2 Ma. 12:11
- Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit pacem dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua 2 Ma. 12:12
- hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate murorum et adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis lacessentes Iudam ac blasphemantes et loquentes quae fas non est 2 Ma. 12:14
- inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta et venerunt in Characa ad eos qui dicuntur Tubianei Iudaeos 2 Ma. 12:17
- et Timotheum quidem in illis locis conprehenderunt nulloque negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco firmissimo praesidio 2 Ma. 12:18
- Dositheus autem et Sosipater qui erant duces cum Macchabeo peremerunt a Timotheo relictos in praesidio decem milia viros 2 Ma. 12:19
- cognito autem Iudae adventu Timotheus praemisit mulieres et filios et reliquum adparatum in praesidium quod Carnion dicitur erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter locorum angustias 2 Ma. 12:21
- cumque cohors Iudae prima apparuisset timor hostibus incussus est ex praesentia Dei qui universa conspicit et in fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus debilitarentur 2 Ma. 12:22
- ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatri et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur eo quod multorum ex Iudaeis parentes haberet ac fratres quos morte eius decipi eveniret 2 Ma. 12:24
- post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant in hac autem machinae multae et telorum erat adparatus 2 Ma. 12:27
- Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis Gorgiam tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam de Thracibus inruit in eum umerumque eius amputavit atque ita Gorgias effugit in Marisa 2 Ma. 12:35
- Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt 2 Ma. 12:38
- et sequenti die venit cum suis Iudas ut corpora prostratorum tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris paternis 2 Ma. 12:39
- commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum non pro patriae salute sed sperans se constitui in principatum 2 Ma. 13:3
- sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum iussit ut eis est consuetudo conprehensum in eodem loco necari 2 Ma. 13:4
- erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum aggestum undique habens cineris haec prospectum habebat in praeceps 2 Ma. 13:5
- inde in cinerem deici iussit sacrilegum omnibus eum propellentibus ad interitum 2 Ma. 13:6
- et quidem satis iuste nam quia multa erga aram Dei delicta commisit cuius ignis et cinis erat sanctus ipse in cineris morte damnatus est 2 Ma. 13:8
- et dato signo suis Dei victoria iuvenibus fortissimis electis nocte adgressus aulam regiam in castris interfecit viros quattuor milia et maximum elefantorum cum his qui superpositi erant 2 Ma. 13:15
- iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris dextram dedit accepit abiit 2 Ma. 13:22
- audito itaque Iudaei Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in aeternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit 2 Ma. 14:15
- iuravit nisi mihi vinctum Iudam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo 2 Ma. 14:33
- et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum haec dicentes 2 Ma. 14:34
- tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis 2 Ma. 14:35
- et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in aeternum inpollutam domum istam quae nuper mundata est 2 Ma. 14:36
- hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in iudaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia 2 Ma. 14:38
- volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Iudaeos misit milites quingentos ut eum conprehenderent 2 Ma. 14:39
- sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset et turbae intra ostia inrumperent recurrens audenter ad murum praecipitavit semet ipsum viriliter in turbas 2 Ma. 14:43
- Nicanor autem ut conperit Iudam esse in locis Samariae cogitavit die sabbati cum omni impetu committere 2 Ma. 15:1
- at ille infelix interrogavit si est potens in saeculo qui imperavit agi diem sabbatorum 2 Ma. 15:3
- et respondentibus illis est Dominus vivus ipse in caelo potens qui iussit agi septimam diem 2 Ma. 15:4
- et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente haberent adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi victoriam 2 Ma. 15:8
- erat autem huiusmodi visus Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum 2 Ma. 15:12
- sed et eos qui in civitate erant non minima sollicitudo habebat pro his qui congressi erant 2 Ma. 15:19
- et cum iam omnes sperarent iudicium futurum hostisque adesset atque exercitus esset ordinatus bestiae equitesque oportuno in loco conpositi 2 Ma. 15:20
- considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in caelum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam 2 Ma. 15:21
- et nunc Dominator caelorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui 2 Ma. 15:23
- quo cum convenisset convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare arcersiit et eos qui in arce erant 2 Ma. 15:31
- suspendit autem Nicanoris caput in summa arce evidens ut esset et manifestum sit auxilii Dei 2 Ma. 15:35
- igitur his erga Nicanorem gestis et ex illis temporibus ab Hebraeis civitate possessa ego quoque in his finem faciam sermonis 2 Ma. 15:38
- Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis Mt. 1:11
- Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto Mt. 1:18
- haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est Mt. 1:20
- ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus Mt. 1:23
- cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam Mt. 2:1
- dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum Mt. 2:2
- at illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam Mt. 2:5
- et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel Mt. 2:6
- et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum Mt. 2:8
- qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer Mt. 2:9
- et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam Mt. 2:12
- qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum Mt. 2:13
- qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum Mt. 2:14
- tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis Mt. 2:16
- vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt Mt. 2:18
- defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto Mt. 2:19
- dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri Mt. 2:20
- qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel Mt. 2:21
- audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae Mt. 2:22
- et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur Mt. 2:23
- in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae Mt. 3:1
- hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius Mt. 3:3
- et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua Mt. 3:6
- iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur Mt. 3:10
- ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni Mt. 3:11
- cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili Mt. 3:12
- tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo Mt. 3:13
- et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui Mt. 3:17
- tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur a diabolo Mt. 4:1
- qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei Mt. 4:4
- tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi Mt. 4:5
- et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum Mt. 4:6
- iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum Mt. 4:8
- cum autem audisset quod Iohannes traditus esset secessit in Galilaeam Mt. 4:12
- et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim Mt. 4:13
- populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis Mt. 4:16
- ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores Mt. 4:18
- et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos Mt. 4:21
- et circumibat Iesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo Mt. 4:23
- et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis conprehensos et qui daemonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos Mt. 4:24
- videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius Mt. 5:1
- gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos Mt. 5:12
- vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus Mt. 5:13
- neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt Mt. 5:15
- sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est Mt. 5:16
- qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum Mt. 5:19
- dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum Mt. 5:20
- esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris Mt. 5:25
- ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo Mt. 5:28
- quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam Mt. 5:29
- et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam Mt. 5:30
- ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram Mt. 5:39
- ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos Mt. 5:45
- adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est Mt. 6:1
- cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam Mt. 6:2
- ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi Mt. 6:4
- et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam Mt. 6:5
- tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi Mt. 6:6
- orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur Mt. 6:7
- sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum Mt. 6:9
- veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra Mt. 6:10
- et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo Mt. 6:13
- ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi Mt. 6:18
- nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur Mt. 6:19
- thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur Mt. 6:20
- si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt Mt. 6:23
- respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis Mt. 6:26
- dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis Mt. 6:29
- si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei Mt. 6:30
- nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua Mt. 6:34
- in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis Mt. 7:2
- quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides Mt. 7:3
- aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo Mt. 7:4
- si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se Mt. 7:11
- adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces Mt. 7:15
- omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur Mt. 7:19
- non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum Mt. 7:21
- multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus Mt. 7:22
- et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram Mt. 7:25
- et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna Mt. 7:27
- et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis Mt. 8:4
- et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur Mt. 8:6
- audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel Mt. 8:10
- dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum Mt. 8:11
- filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium Mt. 8:12
- et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa Mt. 8:13
- et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem Mt. 8:14
- et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius Mt. 8:23
- et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat Mt. 8:24
- et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam Mt. 8:28
- daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum Mt. 8:31
- et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis Mt. 8:32
- pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant Mt. 8:33
- et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam Mt. 9:1
- et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua Mt. 9:2
- et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris Mt. 9:4
- ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam Mt. 9:6
- et surrexit et abiit in domum suam Mt. 9:7
- et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum Mt. 9:9
- et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius Mt. 9:10
- nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit Mt. 9:16
- neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur Mt. 9:17
- et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem Mt. 9:23
- et exiit fama haec in universam terram illam Mt. 9:26
- illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa Mt. 9:31
- et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes numquam paruit sic in Israhel Mt. 9:33
- Pharisaei autem dicebant in principe daemoniorum eicit daemones Mt. 9:34
- et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem Mt. 9:35
- rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam Mt. 9:38
- hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis Mt. 10:5
- nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris Mt. 10:9
- non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo Mt. 10:10
- in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis Mt. 10:11
- intrantes autem in domum salutate eam Mt. 10:12
- amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati Mt. 10:15
- ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae Mt. 10:16
- cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos Mt. 10:17
- et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus Mt. 10:18
- cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini Mt. 10:19
- non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis Mt. 10:20
- tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient Mt. 10:21
- et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit Mt. 10:22
- cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis Mt. 10:23
- quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta Mt. 10:27
- et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam Mt. 10:28
- omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis Mt. 10:32
- qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis Mt. 10:33
- nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium Mt. 10:34
- qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet Mt. 10:41
- et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam Mt. 10:42
- et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum Mt. 11:1
- Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis Mt. 11:2
- et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me Mt. 11:6
- illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam Mt. 11:7
- sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt Mt. 11:8
- amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo Mt. 11:11
- cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus Mt. 11:16
- tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam Mt. 11:20
- vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent Mt. 11:21
- verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis Mt. 11:22
- et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem Mt. 11:23
- verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi Mt. 11:24
- in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis Mt. 11:25
- in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare Mt. 12:1
- quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus Mt. 12:4
- aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt Mt. 12:5
- et cum inde transisset venit in synagogam eorum Mt. 12:9
- ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam Mt. 12:11
- ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit Mt. 12:18
- non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius Mt. 12:19
- et in nomine eius gentes sperabunt Mt. 12:21
- Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum Mt. 12:24
- et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri Mt. 12:27
- si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei Mt. 12:28
- aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat Mt. 12:29
- et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro Mt. 12:32
- dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii Mt. 12:36
- sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus Mt. 12:40
- viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic Mt. 12:41
- regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic Mt. 12:42
- tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam Mt. 12:44
- et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei Mt. 12:49
- quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est Mt. 12:50
- in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare Mt. 13:1
- et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore Mt. 13:2
- et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare Mt. 13:3
- alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae Mt. 13:5
- alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea Mt. 13:7
- alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum Mt. 13:8
- et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis Mt. 13:10
- ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt Mt. 13:13
- omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est Mt. 13:19
- non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur Mt. 13:21
- qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur Mt. 13:22
- qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta Mt. 13:23
- aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo Mt. 13:24
- cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit Mt. 13:25
- accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania Mt. 13:27
- sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum Mt. 13:30
- aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo Mt. 13:31
- quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius Mt. 13:32
- aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum Mt. 13:33
- haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis Mt. 13:34
- ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi Mt. 13:35
- tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri Mt. 13:36
- sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi Mt. 13:40
- et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium Mt. 13:42
- tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat Mt. 13:43
- simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum Mt. 13:44
- iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti Mt. 13:47
- quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt Mt. 13:48
- sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum Mt. 13:49
- et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium Mt. 13:50
- ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera Mt. 13:52
- et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes Mt. 13:54
- et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua Mt. 13:57
- in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu Mt. 14:1
- et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo Mt. 14:2
- Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui Mt. 14:3
- die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi Mt. 14:6
- at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae Mt. 14:8
- misitque et decollavit Iohannem in carcere Mt. 14:10
- et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae Mt. 14:11
- quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus Mt. 14:13
- vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas Mt. 14:15
- et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis Mt. 14:19
- et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas Mt. 14:22
- et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi Mt. 14:23
- navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus Mt. 14:24
- et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus Mt. 14:32
- qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es Mt. 14:33
- et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar Mt. 14:34
- et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes Mt. 14:35
- non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem Mt. 15:11
- sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt Mt. 15:14
- non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur Mt. 15:17
- et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis Mt. 15:21
- et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi Mt. 15:29
- Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via Mt. 15:32
- et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam Mt. 15:33
- et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan Mt. 15:39
- venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis Mt. 16:13
- respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est Mt. 16:17
- et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis Mt. 16:19
- Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius Mt. 16:27
- amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo Mt. 16:28
- et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum Mt. 17:1
- adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite Mt. 17:5
- et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde Mt. 17:6
- dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis Mt. 17:12
- Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam Mt. 17:15
- conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum Mt. 17:22
- in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum Mt. 18:1
- et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum Mt. 18:2
- et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum Mt. 18:3
- quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum Mt. 18:4
- et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit Mt. 18:5
- qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris Mt. 18:6
- si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum Mt. 18:8
- et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis Mt. 18:9
- videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est Mt. 18:10
- quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit Mt. 18:12
- sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis Mt. 18:14
- si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum Mt. 18:15
- si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum Mt. 18:16
- amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo Mt. 18:18
- iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est Mt. 18:19
- ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum Mt. 18:20
- tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies Mt. 18:21
- procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi Mt. 18:26
- et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi Mt. 18:29
- ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum Mt. 18:30
- et factum est cum consummasset Iesus sermones istos migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanen Mt. 19:1
- et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una Mt. 19:5
- ait illi Iesus si vis perfectus esse vade vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me Mt. 19:21
- Iesus autem dixit discipulis suis amen dico vobis quia dives difficile intrabit in regnum caelorum Mt. 19:23
- et iterum dico vobis facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum caelorum Mt. 19:24
- Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel Mt. 19:28
- simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam Mt. 20:1
- conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam Mt. 20:2
- et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos Mt. 20:3
- et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis Mt. 20:4
- dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam Mt. 20:7
- qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo Mt. 20:21
- Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos Mt. 20:25
- dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi Mt. 21:2
- plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via Mt. 21:8
- turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis Mt. 21:9
- et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit Mt. 21:12
- et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos Mt. 21:14
- videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt Mt. 21:15
- et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit Mt. 21:17
- mane autem revertens in civitatem esuriit Mt. 21:18
- et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea Mt. 21:19
- respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet Mt. 21:21
- et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis Mt. 21:22
- et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem Mt. 21:23
- respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate haec facio Mt. 21:24
- et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio Mt. 21:27
- quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea Mt. 21:28
- quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei Mt. 21:31
- venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei Mt. 21:32
- aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est Mt. 21:33
- dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris Mt. 21:42
- et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens Mt. 22:1
- illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam Mt. 22:5
- et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium Mt. 22:10
- tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium Mt. 22:13
- tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone Mt. 22:15
- et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum Mt. 22:16
- in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum Mt. 22:23
- in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam Mt. 22:28
- in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo Mt. 22:30
- et audientes turbae mirabantur in doctrina eius Mt. 22:33
- Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum Mt. 22:34
- magister quod est mandatum magnum in lege Mt. 22:36
- ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua Mt. 22:37
- in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae Mt. 22:40
- ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens Mt. 22:43
- alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere Mt. 23:4
- amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis Mt. 23:6
- et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi Mt. 23:7
- et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est Mt. 23:9
- vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet Mt. 23:16
- et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet Mt. 23:18
- qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt Mt. 23:20
- et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso Mt. 23:21
- et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum Mt. 23:22
- et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum Mt. 23:30
- ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem Mt. 23:34
- dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini Mt. 23:39
- multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent Mt. 24:5
- consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca Mt. 24:7
- tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum Mt. 24:9
- qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit Mt. 24:13
- et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio Mt. 24:14
- cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat Mt. 24:15
- tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes Mt. 24:16
- et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua Mt. 24:17
- et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam Mt. 24:18
- vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus Mt. 24:19
- surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi Mt. 24:24
- si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere Mt. 24:26
- sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis Mt. 24:27
- et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate Mt. 24:30
- ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis Mt. 24:33
- sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis Mt. 24:37
- sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe Mt. 24:38
- tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur Mt. 24:40
- duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur Mt. 24:41
- quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore Mt. 24:45
- si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire Mt. 24:48
- veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat Mt. 24:50
- prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus Mt. 25:4
- abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque Mt. 25:16
- qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui Mt. 25:18
- ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui Mt. 25:21
- ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui Mt. 25:23
- et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est Mt. 25:25
- et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium Mt. 25:30
- cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae Mt. 25:31
- nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me Mt. 25:36
- aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te Mt. 25:39
- tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius Mt. 25:41
- hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me Mt. 25:43
- tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi Mt. 25:44
- et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam Mt. 25:46
- tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas Mt. 26:3
- dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo Mt. 26:5
- cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi Mt. 26:6
- sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me Mt. 26:10
- mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit Mt. 26:12
- amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius Mt. 26:13
- at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis Mt. 26:18
- at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet Mt. 26:23
- hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum Mt. 26:28
- dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei Mt. 26:29
- et hymno dicto exierunt in montem Oliveti Mt. 26:30
- tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis Mt. 26:31
- postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam Mt. 26:32
- respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor Mt. 26:33
- ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis Mt. 26:34
- tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem Mt. 26:36
- et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu Mt. 26:39
- vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma Mt. 26:41
- tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum Mt. 26:45
- dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum Mt. 26:50
- tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt Mt. 26:52
- in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis Mt. 26:55
- Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem Mt. 26:58
- dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli Mt. 26:64
- tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt Mt. 26:67
- Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras Mt. 26:69
- et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit Mt. 27:5
- principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est Mt. 27:6
- consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum Mt. 27:7
- propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem Mt. 27:8
- et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus Mt. 27:10
- tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem Mt. 27:27
- et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum Mt. 27:29
- et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius Mt. 27:30
- et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus Mt. 27:33
- et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce Mt. 27:40
- confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum Mt. 27:43
- et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt Mt. 27:51
- et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis Mt. 27:53
- et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit Mt. 27:60
- iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore Mt. 27:64
- vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum Mt. 28:1
- et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis Mt. 28:7
- tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt Mt. 28:10
- quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant Mt. 28:11
- at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem Mt. 28:15
- undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus Mt. 28:16
- et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra Mt. 28:18
- euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Mt. 28:19
- sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam Mk. 1:2
- vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius Mk. 1:3
- fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum Mk. 1:4
- et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua Mk. 1:5
- et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne Mk. 1:9
- et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso Mk. 1:10
- et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui Mk. 1:11
- et statim Spiritus expellit eum in desertum Mk. 1:12
- et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi Mk. 1:13
- postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei Mk. 1:14
- et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores Mk. 1:16
- et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia Mk. 1:19
- et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum Mk. 1:20
- et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit Mk. 1:23
- et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei Mk. 1:27
- et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae Mk. 1:28
- et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne Mk. 1:29
- et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat Mk. 1:35
- et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni Mk. 1:38
- et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens Mk. 1:39
- et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis Mk. 1:44
- at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique Mk. 1:45
- et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum Mk. 2:2
- et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat Mk. 2:4
- erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis Mk. 2:6
- quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris Mk. 2:8
- ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico Mk. 2:10
- tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam Mk. 2:11
- et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum Mk. 2:15
- venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die Mk. 2:20
- et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet Mk. 2:22
- quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant Mk. 2:26
- et ait homini habenti manum aridam surge in medium Mk. 3:3
- multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas Mk. 3:10
- et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum Mk. 3:13
- et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est Mk. 3:21
- et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia Mk. 3:22
- et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere Mk. 3:23
- et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud Mk. 3:24
- et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet Mk. 3:26
- nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet Mk. 3:27
- qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti Mk. 3:29
- et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei Mk. 3:34
- et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat Mk. 4:1
- et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua Mk. 4:2
- et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit Mk. 4:7
- et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum Mk. 4:8
- et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt Mk. 4:11
- hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum Mk. 4:15
- et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur Mk. 4:17
- et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt Mk. 4:18
- non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat Mk. 4:22
- et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis Mk. 4:24
- et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram Mk. 4:26
- ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica Mk. 4:28
- sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra Mk. 4:31
- et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliae naves erant cum illo Mk. 4:36
- et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis Mk. 4:37
- et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus Mk. 4:38
- et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum Mk. 5:1
- et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo Mk. 5:2
- qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare Mk. 5:3
- et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus Mk. 5:5
- et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus Mk. 5:12
- et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare Mk. 5:13
- qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti Mk. 5:14
- et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui Mk. 5:19
- et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur Mk. 5:20
- et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare Mk. 5:21
- et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat Mk. 5:23
- et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim Mk. 5:25
- cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius Mk. 5:27
- et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea Mk. 5:30
- mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem Mk. 5:33
- ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua Mk. 5:34
- et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum Mk. 5:38
- et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui Mk. 6:1
- et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur Mk. 6:2
- nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo Mk. 6:3
- et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua Mk. 6:4
- et mirabatur propter incredulitatem eorum et circumibat castella in circuitu docens Mk. 6:6
- et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aes Mk. 6:8
- et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde Mk. 6:10
- et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis Mk. 6:11
- et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo Mk. 6:14
- ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam Mk. 6:17
- cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae Mk. 6:25
- sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere Mk. 6:27
- et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae Mk. 6:28
- quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento Mk. 6:29
- et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant Mk. 6:31
- et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum Mk. 6:32
- dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent Mk. 6:36
- et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos Mk. 6:40
- et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus Mk. 6:41
- et cum dimisisset eos abiit in montem orare Mk. 6:46
- et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra Mk. 6:47
- et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos Mk. 6:48
- et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant Mk. 6:51
- et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt Mk. 6:53
- et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse Mk. 6:55
- et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant Mk. 6:56
- in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum Mk. 7:7
- nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem Mk. 7:15
- et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam Mk. 7:17
- et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare Mk. 7:18
- quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas Mk. 7:19
- et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere Mk. 7:24
- et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius Mk. 7:33
- et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire Mk. 7:34
- in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis Mk. 8:1
- et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt Mk. 8:3
- et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine Mk. 8:4
- et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha Mk. 8:10
- et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi Mk. 8:14
- quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim Mk. 8:19
- quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem Mk. 8:20
- et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret Mk. 8:23
- et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris Mk. 8:26
- et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines Mk. 8:27
- qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis Mk. 8:38
- et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute Mk. 9:1
- et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis Mk. 9:2
- qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur Mk. 9:12
- et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans Mk. 9:20
- et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri Mk. 9:22
- et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum Mk. 9:25
- et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum Mk. 9:28
- et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio Mk. 9:29
- docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget Mk. 9:31
- et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis Mk. 9:33
- at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior Mk. 9:34
- et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis Mk. 9:36
- quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit Mk. 9:37
- respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum Mk. 9:38
- Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me Mk. 9:39
- quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam Mk. 9:41
- et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur Mk. 9:42
- et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem Mk. 9:43
- et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis Mk. 9:45
- quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis Mk. 9:47
- bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos Mk. 9:50
- et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos Mk. 10:1
- et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro Mk. 10:8
- et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum Mk. 10:10
- amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud Mk. 10:15
- et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam Mk. 10:17
- Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me Mk. 10:21
- qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas Mk. 10:22
- et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt Mk. 10:23
- discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire Mk. 10:24
- facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei Mk. 10:25
- qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam Mk. 10:30
- erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura Mk. 10:32
- quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus Mk. 10:33
- et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua Mk. 10:37
- non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister Mk. 10:43
- et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus Mk. 10:44
- Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via Mk. 10:52
- et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite Mk. 11:2
- et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum Mk. 11:4
- multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via Mk. 11:8
- et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini Mk. 11:9
- benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis Mk. 11:10
- et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim Mk. 11:11
- cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum Mk. 11:13
- et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius Mk. 11:14
- et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit Mk. 11:15
- amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei Mk. 11:23
- et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra Mk. 11:25
- quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra Mk. 11:26
- et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores Mk. 11:27
- et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias Mk. 11:28
- Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam Mk. 11:29
- et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam Mk. 11:33
- et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est Mk. 12:1
- et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae Mk. 12:2
- nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli Mk. 12:10
- a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris Mk. 12:11
- et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo Mk. 12:13
- qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus Mk. 12:14
- in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem Mk. 12:23
- cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis Mk. 12:25
- de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Mk. 12:26
- et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum Mk. 12:32
- et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribae Christum Filium esse David Mk. 12:35
- ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum Mk. 12:36
- et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro Mk. 12:38
- et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis Mk. 12:39
- et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa Mk. 12:41
- et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium Mk. 12:43
- et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas Mk. 13:3
- multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent Mk. 13:6
- videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis Mk. 13:9
- et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium Mk. 13:10
- et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus Mk. 13:11
- tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos Mk. 13:12
- et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit Mk. 13:13
- cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes Mk. 13:14
- et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua Mk. 13:15
- et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum Mk. 13:16
- vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus Mk. 13:17
- sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum Mk. 13:24
- et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur Mk. 13:25
- et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria Mk. 13:26
- a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas Mk. 13:28
- sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis Mk. 13:29
- de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater Mk. 13:32
- dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi Mk. 14:2
- et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius Mk. 14:3
- poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam Mk. 14:5
- Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me Mk. 14:6
- quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam Mk. 14:8
- amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius Mk. 14:9
- et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum Mk. 14:13
- et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha Mk. 14:16
- qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino Mk. 14:20
- amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei Mk. 14:25
- et hymno dicto exierunt in montem Olivarum Mk. 14:26
- et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves Mk. 14:27
- sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam Mk. 14:28
- et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus Mk. 14:30
- et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem Mk. 14:32
- vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma Mk. 14:38
- et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum Mk. 14:41
- at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum Mk. 14:46
- cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae Mk. 14:49
- Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem Mk. 14:54
- et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his Mk. 14:60
- et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis Mk. 14:66
- et accusabant eum summi sacerdotes in multis Mk. 15:3
- Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant Mk. 15:4
- erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium Mk. 15:7
- milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem Mk. 15:16
- et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus Mk. 15:22
- et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat Mk. 15:29
- et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam Mk. 15:33
- et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum Mk. 15:38
- et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma Mk. 15:41
- Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti Mk. 15:46
- et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt Mk. 16:5
- sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis Mk. 16:7
- post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam Mk. 16:12
- et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae Mk. 16:15
- signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis Mk. 16:17
- et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei Mk. 16:19
- quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum Lk. 1:1
- fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth Lk. 1:5
- erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella Lk. 1:6
- et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis Lk. 1:7
- factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum Lk. 1:8
- secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini Lk. 1:9
- et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt Lk. 1:14
- et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam Lk. 1:17
- et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis Lk. 1:18
- et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo Lk. 1:20
- et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo Lk. 1:21
- egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus Lk. 1:22
- et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam Lk. 1:23
- quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines Lk. 1:25
- in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth Lk. 1:26
- et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus Lk. 1:28
- quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio Lk. 1:29
- ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum Lk. 1:31
- et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis Lk. 1:33
- et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei Lk. 1:35
- et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis Lk. 1:36
- exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda Lk. 1:39
- et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth Lk. 1:40
- et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth Lk. 1:41
- ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo Lk. 1:44
- et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo Lk. 1:47
- et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum Lk. 1:50
- fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui Lk. 1:51
- sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula Lk. 1:55
- mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam Lk. 1:56
- et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam Lk. 1:59
- et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine Lk. 1:61
- et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo Lk. 1:66
- et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui Lk. 1:69
- in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris Lk. 1:75
- ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum Lk. 1:77
- per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto Lk. 1:78
- inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis Lk. 1:79
- puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel Lk. 1:80
- factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis Lk. 2:1
- et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem Lk. 2:3
- ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David Lk. 2:4
- et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio Lk. 2:7
- et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum Lk. 2:8
- quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David Lk. 2:11
- et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio Lk. 2:12
- gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis Lk. 2:14
- et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis Lk. 2:15
- et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio Lk. 2:16
- Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo Lk. 2:19
- et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos Lk. 2:20
- et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur Lk. 2:21
- et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino Lk. 2:22
- sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur Lk. 2:23
- et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum Lk. 2:24
- et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo Lk. 2:25
- et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo Lk. 2:27
- et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit Lk. 2:28
- nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace Lk. 2:29
- et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur Lk. 2:34
- et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua Lk. 2:36
- et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth Lk. 2:39
- puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo Lk. 2:40
- et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae Lk. 2:41
- et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi Lk. 2:42
- consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius Lk. 2:43
- existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos Lk. 2:44
- et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum Lk. 2:45
- et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem Lk. 2:46
- et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse Lk. 2:49
- et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo Lk. 2:51
- sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto Lk. 3:2
- et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum Lk. 3:3
- sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius Lk. 3:4
- omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas Lk. 3:5
- iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur Lk. 3:9
- existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus Lk. 3:15
- respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni Lk. 3:16
- cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili Lk. 3:17
- adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere Lk. 3:20
- et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi Lk. 3:22
- Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum Lk. 4:1
- diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit Lk. 4:2
- et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei Lk. 4:4
- et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis Lk. 4:5
- et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum Lk. 4:9
- et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum Lk. 4:11
- et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo Lk. 4:14
- et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus Lk. 4:15
- et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere Lk. 4:16
- Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem Lk. 4:18
- et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum Lk. 4:20
- coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris Lk. 4:21
- et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph Lk. 4:22
- et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua Lk. 4:23
- ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua Lk. 4:24
- in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra Lk. 4:25
- et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam Lk. 4:26
- et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus Lk. 4:27
- et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes Lk. 4:28
- et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis Lk. 4:31
- et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius Lk. 4:32
- et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna Lk. 4:33
- et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit Lk. 4:35
- et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt Lk. 4:36
- et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis Lk. 4:37
- surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea Lk. 4:38
- facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis Lk. 4:42
- et erat praedicans in synagogis Galilaeae Lk. 4:44
- factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth Lk. 5:1
- ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas Lk. 5:3
- ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam Lk. 5:4
- et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete Lk. 5:5
- et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur Lk. 5:7
- stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant Lk. 5:9
- et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare Lk. 5:12
- et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis Lk. 5:14
- ipse autem secedebat in deserto et orabat Lk. 5:16
- et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos Lk. 5:17
- et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum Lk. 5:18
- et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum Lk. 5:19
- ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris Lk. 5:22
- ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam Lk. 5:24
- et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum Lk. 5:25
- et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes Lk. 5:29
- non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam Lk. 5:32
- venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebus Lk. 5:35
- dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo Lk. 5:36
- et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt Lk. 5:37
- sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur Lk. 5:38
- factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus Lk. 6:1
- quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis Lk. 6:2
- quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus Lk. 6:4
- factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida Lk. 6:6
- observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum Lk. 6:7
- ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit Lk. 6:8
- factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei Lk. 6:12
- et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis Lk. 6:17
- et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei Lk. 6:20
- gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum Lk. 6:23
- ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere Lk. 6:29
- date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis Lk. 6:38
- dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent Lk. 6:39
- quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras Lk. 6:41
- et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui Lk. 6:42
- similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram Lk. 6:48
- qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna Lk. 6:49
- cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum Lk. 7:1
- quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni Lk. 7:9
- et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa Lk. 7:11
- accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam Lk. 7:16
- et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem Lk. 7:17
- in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum Lk. 7:21
- et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me Lk. 7:23
- et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri Lk. 7:24
- sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt Lk. 7:25
- dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo Lk. 7:28
- Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo Lk. 7:30
- similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis Lk. 7:32
- et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti Lk. 7:37
- et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit Lk. 7:44
- dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace Lk. 7:50
- et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat Lk. 8:8
- quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant Lk. 8:10
- nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt Lk. 8:13
- quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum Lk. 8:14
- quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia Lk. 8:15
- non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat Lk. 8:17
- factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt Lk. 8:22
- navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur Lk. 8:23
- et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis Lk. 8:27
- praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta Lk. 8:29
- interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum Lk. 8:30
- et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent Lk. 8:31
- erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos Lk. 8:32
- exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est Lk. 8:33
- quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas Lk. 8:34
- et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius Lk. 8:41
- et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari Lk. 8:43
- at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace Lk. 8:48
- et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis Lk. 9:3
- et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne exeatis Lk. 9:4
- et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos Lk. 9:5
- et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida Lk. 9:10
- dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus Lk. 9:12
- ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas Lk. 9:13
- acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas Lk. 9:16
- nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum Lk. 9:26
- factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret Lk. 9:28
- visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem Lk. 9:31
- haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem Lk. 9:34
- et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant Lk. 9:36
- factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa Lk. 9:37
- et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi Lk. 9:38
- stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos Lk. 9:43
- ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum Lk. 9:44
- intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset Lk. 9:46
- et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic maior est Lk. 9:48
- respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum Lk. 9:49
- et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi Lk. 9:52
- et abierunt in aliud castellum Lk. 9:56
- factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris Lk. 9:57
- ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei Lk. 9:62
- post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus Lk. 10:1
- et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem Lk. 10:2
- in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui Lk. 10:5
- in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum Lk. 10:7
- et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis Lk. 10:8
- et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei Lk. 10:9
- in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite Lk. 10:10
- etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei Lk. 10:11
- dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati Lk. 10:12
- vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent Lk. 10:13
- verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis Lk. 10:14
- et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris Lk. 10:15
- reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo Lk. 10:17
- verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis Lk. 10:20
- in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te Lk. 10:21
- at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis Lk. 10:26
- suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto Lk. 10:30
- et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit Lk. 10:34
- quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones Lk. 10:36
- at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter Lk. 10:37
- factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam Lk. 10:38
- et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos Lk. 11:1
- et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem Lk. 11:4
- et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi Lk. 11:7
- quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia Lk. 11:15
- ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet Lk. 11:17
- si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia Lk. 11:18
- si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt Lk. 11:19
- porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei Lk. 11:20
- cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet Lk. 11:21
- si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit Lk. 11:22
- cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi Lk. 11:24
- regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic Lk. 11:31
- viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic Lk. 11:32
- nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant Lk. 11:33
- vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint Lk. 11:35
- vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro Lk. 11:43
- quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis Lk. 12:3
- ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete Lk. 12:5
- nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo Lk. 12:6
- dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei Lk. 12:8
- et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur Lk. 12:10
- cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis Lk. 12:11
- Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere Lk. 12:12
- dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet Lk. 12:15
- et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare Lk. 12:19
- sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives Lk. 12:21
- considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis Lk. 12:27
- si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei Lk. 12:28
- et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli Lk. 12:29
- vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit Lk. 12:33
- et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi Lk. 12:38
- dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram Lk. 12:42
- quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari Lk. 12:45
- veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet Lk. 12:46
- ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur Lk. 12:49
- putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem Lk. 12:51
- erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres Lk. 12:52
- dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam Lk. 12:53
- cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem Lk. 12:58
- aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum Lk. 13:1
- sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem Lk. 13:4
- dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit Lk. 13:6
- dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat Lk. 13:7
- et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam Lk. 13:9
- erat autem docens in synagoga eorum sabbatis Lk. 13:10
- respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati Lk. 13:14
- et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo Lk. 13:17
- simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius Lk. 13:19
- simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum Lk. 13:21
- et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem Lk. 13:22
- tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti Lk. 13:26
- ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras Lk. 13:28
- et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei Lk. 13:29
- in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere Lk. 13:31
- ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini Lk. 13:35
- et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum Lk. 14:1
- et respondens ad illos dixit cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati Lk. 14:5
- cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab eo Lk. 14:8
- sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus Lk. 14:10
- et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum Lk. 14:14
- haec cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei Lk. 14:15
- et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc Lk. 14:21
- et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea Lk. 14:23
- bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in quo condietur Lk. 14:34
- neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat Lk. 14:35
- quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam Lk. 15:4
- et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens Lk. 15:5
- dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia Lk. 15:7
- et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose Lk. 15:13
- et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere Lk. 15:14
- et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos Lk. 15:15
- in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo Lk. 15:17
- surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te Lk. 15:18
- dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus Lk. 15:21
- dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes Lk. 15:22
- erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum Lk. 15:25
- scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas Lk. 16:4
- et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt Lk. 16:8
- et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula Lk. 16:9
- qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est Lk. 16:10
- si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis Lk. 16:11
- et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis Lk. 16:12
- lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit Lk. 16:16
- factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno Lk. 16:22
- elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius Lk. 16:23
- et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma Lk. 16:24
- et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris Lk. 16:25
- et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare Lk. 16:26
- et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei Lk. 16:27
- habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum Lk. 16:28
- utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis Lk. 17:2
- et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi Lk. 17:4
- dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis Lk. 17:6
- et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam Lk. 17:11
- et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus Lk. 17:16
- nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua Lk. 17:24
- et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis Lk. 17:26
- edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes Lk. 17:27
- similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant Lk. 17:28
- in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro Lk. 17:31
- dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur Lk. 17:34
- duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur Lk. 17:35
- duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur Lk. 17:36
- dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur Lk. 18:2
- vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo Lk. 18:3
- tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me Lk. 18:5
- Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis Lk. 18:7
- dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra Lk. 18:8
- dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam Lk. 18:9
- duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus Lk. 18:10
- ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo Lk. 18:12
- dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur Lk. 18:14
- amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud Lk. 18:17
- quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me Lk. 18:22
- videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt Lk. 18:24
- facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei Lk. 18:25
- et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam Lk. 18:30
- et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus Lk. 19:4
- et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere Lk. 19:5
- dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti Lk. 19:12
- et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates Lk. 19:17
- et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario Lk. 19:20
- et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma Lk. 19:28
- dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite Lk. 19:30
- eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via Lk. 19:36
- dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis Lk. 19:38
- dicens quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis Lk. 19:42
- quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique Lk. 19:43
- ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae Lk. 19:44
- et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes Lk. 19:45
- et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere Lk. 19:47
- et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus Lk. 20:1
- et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem Lk. 20:2
- et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio Lk. 20:8
- et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem Lk. 20:10
- ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli Lk. 20:17
- et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam Lk. 20:19
- et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis Lk. 20:20
- et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces Lk. 20:21
- et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt Lk. 20:26
- in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem Lk. 20:33
- et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis Lk. 20:42
- adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis Lk. 20:46
- respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites Lk. 21:1
- nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit Lk. 21:4
- haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur Lk. 21:6
- qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos Lk. 21:8
- sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum Lk. 21:12
- continget autem vobis in testimonium Lk. 21:13
- ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis Lk. 21:14
- in patientia vestra possidebitis animas vestras Lk. 21:19
- tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam Lk. 21:21
- vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic Lk. 21:23
- et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum Lk. 21:24
- et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum Lk. 21:25
- et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate Lk. 21:27
- adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa Lk. 21:34
- tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae Lk. 21:35
- erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti Lk. 21:37
- et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum Lk. 21:38
- intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim Lk. 22:3
- venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha Lk. 22:7
- et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat Lk. 22:10
- dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei Lk. 22:16
- et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem Lk. 22:19
- similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur Lk. 22:20
- verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa Lk. 22:21
- vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator Lk. 22:26
- nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat Lk. 22:27
- vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis Lk. 22:28
- ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel Lk. 22:30
- qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire Lk. 22:33
- dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent Lk. 22:37
- et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli Lk. 22:39
- et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem Lk. 22:40
- apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat Lk. 22:43
- et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram Lk. 22:44
- et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem Lk. 22:46
- videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio Lk. 22:49
- cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum Lk. 22:53
- accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum Lk. 22:55
- et alia multa blasphemantes dicebant in eum Lk. 22:65
- et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes Lk. 22:66
- ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine Lk. 23:4
- et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem Lk. 23:12
- dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis Lk. 23:14
- qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem Lk. 23:19
- ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam Lk. 23:22
- dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum Lk. 23:25
- quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt Lk. 23:29
- quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet Lk. 23:31
- et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris Lk. 23:33
- respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es Lk. 23:40
- et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum Lk. 23:42
- et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso Lk. 23:43
- erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam Lk. 23:44
- et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit Lk. 23:46
- et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat Lk. 23:53
- et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti Lk. 24:4
- cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis Lk. 24:5
- non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset Lk. 24:6
- dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere Lk. 24:7
- et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus Lk. 24:13
- et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus Lk. 24:18
- quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo Lk. 24:19
- et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum Lk. 24:20
- et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae Lk. 24:25
- nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam Lk. 24:26
- et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant Lk. 24:27
- et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas Lk. 24:32
- et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant Lk. 24:33
- et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis Lk. 24:35
- dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere Lk. 24:36
- et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra Lk. 24:38
- et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me Lk. 24:44
- et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma Lk. 24:47
- et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto Lk. 24:49
- eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis Lk. 24:50
- et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum Lk. 24:51
- et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno Lk. 24:52
- et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen Lk. 24:53
- in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum Jn. 1:1
- hoc erat in principio apud Deum Jn. 1:2
- in ipso vita erat et vita erat lux hominum Jn. 1:4
- et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt Jn. 1:5
- hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum Jn. 1:7
- erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum Jn. 1:9
- in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit Jn. 1:10
- in propria venit et sui eum non receperunt Jn. 1:11
- quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius Jn. 1:12
- et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis Jn. 1:14
- Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit Jn. 1:18
- ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta Jn. 1:23
- respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis Jn. 1:26
- haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans Jn. 1:28
- et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans Jn. 1:31
- et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto Jn. 1:33
- in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me Jn. 1:43
- invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth Jn. 1:45
- vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est Jn. 1:47
- et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi Jn. 2:1
- hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius Jn. 2:11
- et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes Jn. 2:14
- respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud Jn. 2:19
- cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat Jn. 2:23
- et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine Jn. 2:25
- dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci Jn. 3:4
- respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei Jn. 3:5
- et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo Jn. 3:13
- et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis Jn. 3:14
- ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam Jn. 3:15
- sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam Jn. 3:16
- non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum Jn. 3:17
- qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei Jn. 3:18
- hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera Jn. 3:19
- qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta Jn. 3:21
- post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat Jn. 3:22
- erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur Jn. 3:23
- nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes Jn. 3:24
- Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius Jn. 3:35
- qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum Jn. 3:36
- reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam Jn. 4:3
- venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo Jn. 4:5
- discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent Jn. 4:8
- dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam Jn. 4:11
- qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam Jn. 4:14
- patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet Jn. 4:20
- dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem Jn. 4:21
- sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum Jn. 4:23
- spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare Jn. 4:24
- reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus Jn. 4:28
- et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit Jn. 4:36
- in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit Jn. 4:37
- ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis Jn. 4:38
- ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci Jn. 4:39
- post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam Jn. 4:43
- ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet Jn. 4:44
- cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum Jn. 4:45
- venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum Jn. 4:46
- hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori Jn. 4:47
- interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris Jn. 4:52
- cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota Jn. 4:53
- hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam Jn. 4:54
- in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum Jn. 5:3
- erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua Jn. 5:5
- respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit Jn. 5:7
- et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die Jn. 5:9
- is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco Jn. 5:13
- postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat Jn. 5:14
- propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato Jn. 5:16
- amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam Jn. 5:24
- sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso Jn. 5:26
- nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius Jn. 5:28
- et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii Jn. 5:29
- ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius Jn. 5:35
- et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis Jn. 5:38
- scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me Jn. 5:39
- sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis Jn. 5:42
- ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis Jn. 5:43
- nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis Jn. 5:45
- subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis Jn. 6:3
- dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia Jn. 6:10
- illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum Jn. 6:14
- Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus Jn. 6:15
- et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus Jn. 6:17
- voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant Jn. 6:21
- altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent Jn. 6:22
- operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus Jn. 6:27
- respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille Jn. 6:29
- patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare Jn. 6:31
- dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam Jn. 6:35
- haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die Jn. 6:40
- respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicem Jn. 6:43
- est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me Jn. 6:45
- amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam Jn. 6:47
- patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt Jn. 6:49
- ego sum panis vivus qui de caelo descendi si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita Jn. 6:51
- dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis Jn. 6:53
- qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die Jn. 6:54
- qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo Jn. 6:56
- hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum Jn. 6:58
- haec dixit in synagoga docens in Capharnaum Jn. 6:59
- post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere Jn. 7:1
- erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia Jn. 7:2
- dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis Jn. 7:3
- nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo Jn. 7:4
- neque enim fratres eius credebant in eum Jn. 7:5
- haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea Jn. 7:9
- ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto Jn. 7:10
- Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille Jn. 7:11
- et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas Jn. 7:12
- iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat Jn. 7:14
- qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est Jn. 7:18
- propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem Jn. 7:22
- si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato Jn. 7:23
- clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis Jn. 7:28
- quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius Jn. 7:30
- de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit Jn. 7:31
- dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes Jn. 7:35
- in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat Jn. 7:37
- qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae Jn. 7:38
- hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus Jn. 7:39
- dissensio itaque facta est in turba propter eum Jn. 7:43
- numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis Jn. 7:48
- et reversi sunt unusquisque in domum suam Jn. 7:53
- Iesus autem perrexit in montem Oliveti Jn. 8:1
- et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos Jn. 8:2
- adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio Jn. 8:3
- et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio Jn. 8:4
- in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis Jn. 8:5
- haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra Jn. 8:6
- cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat Jn. 8:7
- et iterum se inclinans scribebat in terra Jn. 8:8
- audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans Jn. 8:9
- iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae Jn. 8:12
- et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est Jn. 8:17
- haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius Jn. 8:20
- dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire Jn. 8:21
- dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro Jn. 8:24
- multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo Jn. 8:26
- haec illo loquente multi crediderunt in eum Jn. 8:30
- dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis Jn. 8:31
- servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternum Jn. 8:35
- scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis Jn. 8:37
- vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius Jn. 8:44
- amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum Jn. 8:51
- dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum Jn. 8:52
- tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo Jn. 8:59
- respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo Jn. 9:3
- quamdiu in mundo sum lux sum mundi Jn. 9:5
- haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius Jn. 9:6
- et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns Jn. 9:7
- dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis Jn. 9:16
- respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos Jn. 9:30
- responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras Jn. 9:34
- audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei Jn. 9:35
- respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum Jn. 9:36
- dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant Jn. 9:39
- amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro Jn. 10:1
- facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat Jn. 10:22
- et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis Jn. 10:23
- respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me Jn. 10:25
- et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea Jn. 10:28
- respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis Jn. 10:34
- quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum Jn. 10:36
- si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre Jn. 10:38
- et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic Jn. 10:40
- et multi crediderunt in eum Jn. 10:42
- ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus Jn. 11:6
- deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum Jn. 11:7
- respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt Jn. 11:9
- si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo Jn. 11:10
- venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem Jn. 11:17
- dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die Jn. 11:24
- dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet Jn. 11:25
- et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc Jn. 11:26
- ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti Jn. 11:27
- nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha Jn. 11:30
- Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi Jn. 11:31
- Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei Jn. 11:38
- multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum Jn. 11:45
- si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem Jn. 11:48
- et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum Jn. 11:52
- Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis Jn. 11:54
- quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum Jn. 11:56
- dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud Jn. 12:7
- quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum Jn. 12:11
- in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma Jn. 12:12
- acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel Jn. 12:13
- erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo Jn. 12:20
- amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert Jn. 12:24
- qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam Jn. 12:25
- nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc Jn. 12:27
- respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis Jn. 12:34
- dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat Jn. 12:35
- dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis Jn. 12:36
- cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum Jn. 12:37
- verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur Jn. 12:42
- Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me Jn. 12:44
- ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat Jn. 12:46
- qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die Jn. 12:48
- ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos Jn. 13:1
- et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis Jn. 13:2
- sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit Jn. 13:3
- deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus Jn. 13:5
- dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum Jn. 13:8
- erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus Jn. 13:23
- et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius Jn. 13:27
- cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo Jn. 13:31
- si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum Jn. 13:32
- in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem Jn. 13:35
- non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite Jn. 14:1
- in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum Jn. 14:2
- non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera Jn. 14:10
- non creditis quia ego in Patre et Pater in me est alioquin propter opera ipsa credite Jn. 14:11
- amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado Jn. 14:12
- et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio Jn. 14:13
- si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam Jn. 14:14
- et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum Jn. 14:16
- Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit Jn. 14:17
- in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis Jn. 14:20
- paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis Jn. 14:26
- iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam Jn. 14:30
- omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat Jn. 15:2
- manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis Jn. 15:4
- ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere Jn. 15:5
- si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent Jn. 15:6
- si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis Jn. 15:7
- in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli Jn. 15:8
- sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea Jn. 15:9
- si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione Jn. 15:10
- haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur Jn. 15:11
- non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis Jn. 15:16
- si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum Jn. 15:24
- sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis Jn. 15:25
- de peccato quidem quia non credunt in me Jn. 16:9
- cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis Jn. 16:13
- amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium Jn. 16:20
- mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum Jn. 16:21
- et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis Jn. 16:23
- usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum Jn. 16:24
- haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis Jn. 16:25
- illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis Jn. 16:26
- exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem Jn. 16:28
- nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi Jn. 16:30
- ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est Jn. 16:32
- haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum Jn. 16:33
- haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te Jn. 17:1
- et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis Jn. 17:10
- et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos Jn. 17:11
- cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur Jn. 17:12
- nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis Jn. 17:13
- sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est Jn. 17:17
- sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum Jn. 17:18
- et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate Jn. 17:19
- non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me Jn. 17:20
- ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti Jn. 17:21
- ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti Jn. 17:23
- et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis. Jn. 17:26
- haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius Jn. 18:1
- ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram Jn. 18:6
- dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum Jn. 18:11
- sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis Jn. 18:15
- respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil Jn. 18:20
- dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo Jn. 18:26
- adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha Jn. 18:28
- introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum Jn. 18:33
- dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem Jn. 18:37
- dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam Jn. 18:38
- est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum Jn. 18:39
- ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo Jn. 19:5
- cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam Jn. 19:6
- Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha Jn. 19:13
- et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha Jn. 19:17
- dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt Jn. 19:24
- deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua Jn. 19:27
- Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur Jn. 19:31
- et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt Jn. 19:37
- erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat Jn. 19:41
- venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita Jn. 20:6
- et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum Jn. 20:7
- Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum Jn. 20:11
- et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu Jn. 20:12
- cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis Jn. 20:19
- dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam Jn. 20:25
- et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis Jn. 20:26
- deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis Jn. 20:27
- multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc Jn. 20:30
- haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius Jn. 20:31
- dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendiderunt Jn. 21:3
- mane autem iam facto stetit Iesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est Jn. 21:4
- dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium Jn. 21:6
- dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare Jn. 21:7
- ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem Jn. 21:9
- ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete Jn. 21:11
- conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradit te Jn. 21:20
- exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Iesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te Jn. 21:23
- usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est Acts 1:2
- quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei Acts 1:3
- igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israhel Acts 1:6
- dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate Acts 1:7
- sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae Acts 1:8
- cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis Acts 1:10
- qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum Acts 1:11
- et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi Acts 1:13
- hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius Acts 1:14
- et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti Acts 1:15
- quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius Acts 1:17
- scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius Acts 1:20
- oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus Acts 1:21
- incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis Acts 1:22
- accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum Acts 1:25
- et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco Acts 2:1
- erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt Acts 2:5
- et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus Acts 2:8
- et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt Acts 2:17
- et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt Acts 2:18
- et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi Acts 2:19
- sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus Acts 2:20
- viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis Acts 2:22
- David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear Acts 2:25
- propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe Acts 2:26
- quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem Acts 2:27
- viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem Acts 2:29
- providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem Acts 2:31
- non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis Acts 2:34
- Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus Acts 2:38
- qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia Acts 2:41
- erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus Acts 2:42
- fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis Acts 2:43
- cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis Acts 2:46
- conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum Acts 2:47
- Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam Acts 3:1
- et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templum Acts 3:2
- is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet Acts 3:3
- intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nos Acts 3:4
- at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis Acts 3:5
- Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula Acts 3:6
- et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum Acts 3:8
- cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi Acts 3:10
- videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare Acts 3:12
- et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum Acts 3:16
- quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum Acts 3:21
- vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae Acts 3:25
- dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis Acts 4:2
- et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera Acts 4:3
- factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem Acts 4:5
- et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos Acts 4:7
- si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est Acts 4:9
- notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus Acts 4:10
- hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli Acts 4:11
- et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri Acts 4:12
- dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare Acts 4:16
- sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum Acts 4:17
- et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu Acts 4:18
- Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate Acts 4:19
- at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat Acts 4:21
- annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis Acts 4:22
- qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt Acts 4:24
- adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius Acts 4:26
- convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel Acts 4:27
- et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum Acts 4:29
- in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu Acts 4:30
- et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia Acts 4:31
- et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis Acts 4:33
- nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo Acts 5:4
- audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant Acts 5:5
- et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierunt haec Acts 5:11
- per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis Acts 5:12
- magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum Acts 5:14
- ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum Acts 5:15
- et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica Acts 5:18
- ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius Acts 5:20
- qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur Acts 5:21
- adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum Acts 5:25
- et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum Acts 5:27
- dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius Acts 5:28
- Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno Acts 5:30
- surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri Acts 5:34
- post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt Acts 5:37
- consenserunt autem illi et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos Acts 5:40
- omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Iesum Acts 5:42
- in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum Acts 6:1
- et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei Acts 6:7
- Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo Acts 6:8
- tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et Deum Acts 6:11
- commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium Acts 6:12
- et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeli Acts 6:15
- qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram Acts 7:2
- et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero Acts 7:3
- tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis Acts 7:4
- et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium Acts 7:5
- locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis Acts 7:6
- et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto Acts 7:7
- et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo Acts 7:9
- et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam Acts 7:10
- venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri Acts 7:11
- cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum Acts 7:12
- et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius Acts 7:13
- mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque Acts 7:14
- et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri Acts 7:15
- et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem Acts 7:16
- cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto Acts 7:17
- quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph Acts 7:18
- eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui Acts 7:20
- exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium Acts 7:21
- et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis Acts 7:22
- cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel Acts 7:23
- sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum Acts 7:26
- fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos Acts 7:29
- et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi Acts 7:30
- dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est Acts 7:33
- videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum Acts 7:34
- hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo Acts 7:35
- hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta Acts 7:36
- hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis Acts 7:38
- cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum Acts 7:39
- et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum Acts 7:41
- convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel Acts 7:42
- tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat Acts 7:44
- quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David Acts 7:45
- sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit Acts 7:48
- qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis Acts 7:53
- audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum Acts 7:54
- cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei Acts 7:55
- exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum Acts 7:57
- Saulus autem erat consentiens neci eius facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos Acts 8:1
- Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam Acts 8:3
- Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum Acts 8:5
- factum est ergo magnum gaudium in illa civitate Acts 8:8
- vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum Acts 8:9
- nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu Acts 8:16
- Petrus autem dixit ad eum pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri Acts 8:20
- non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo Acts 8:21
- in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse Acts 8:23
- angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta Acts 8:26
- et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem Acts 8:27
- in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius Acts 8:33
- et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum Acts 8:38
- Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream Acts 8:40
- Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum Acts 9:1
- et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem Acts 9:2
- et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris Acts 9:4
- erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine Acts 9:10
- et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat Acts 9:11
- respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem Acts 9:13
- et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto Acts 9:17
- et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei Acts 9:20
- stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum Acts 9:21
- accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta Acts 9:25
- cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus Acts 9:26
- Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu Acts 9:27
- et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem Acts 9:28
- et fiducialiter agens in nomine Domini loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem quaerebant occidere eum Acts 9:29
- ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur Acts 9:31
- invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus Acts 9:33
- in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat Acts 9:36
- factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo Acts 9:37
- cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos Acts 9:38
- exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas Acts 9:39
- notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino Acts 9:42
- factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium Acts 9:43
- vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica Acts 10:1
- vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli Acts 10:3
- at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei Acts 10:4
- et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus Acts 10:5
- quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen Acts 10:8
- postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam Acts 10:9
- et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram Acts 10:11
- in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli Acts 10:12
- hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum Acts 10:16
- qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te Acts 10:22
- et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida Acts 10:30
- et ait Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei Acts 10:31
- mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare Acts 10:32
- confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino Acts 10:33
- aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus Acts 10:34
- sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi Acts 10:35
- et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno Acts 10:39
- huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum Acts 10:43
- et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est Acts 10:45
- et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus Acts 10:48
- audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei Acts 11:1
- cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione Acts 11:2
- ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me Acts 11:5
- in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli Acts 11:6
- dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum Acts 11:8
- hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum Acts 11:10
- et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me Acts 11:11
- dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri Acts 11:12
- narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus Acts 11:13
- qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua Acts 11:14
- cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio Acts 11:15
- si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum Acts 11:17
- qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino Acts 11:23
- quem cum invenisset perduxit Antiochiam et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani Acts 11:26
- in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam Acts 11:27
- et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio Acts 11:28
- discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus Acts 11:29
- quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo Acts 12:4
- et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo Acts 12:5
- cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem Acts 12:6
- et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius Acts 12:7
- annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum Acts 12:17
- Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est Acts 12:19
- erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus Acts 13:1
- ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos Acts 13:2
- et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio Acts 13:5
- Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum Acts 13:9
- et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret Acts 13:11
- post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite Acts 13:15
- Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea Acts 13:17
- et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto Acts 13:18
- et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum Acts 13:19
- viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est Acts 13:26
- et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum Acts 13:28
- cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento Acts 13:29
- qui visus est per dies multos his qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem Acts 13:31
- quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te Acts 13:33
- quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia Acts 13:34
- adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari in hoc omnis qui credit iustificatur Acts 13:39
- videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis Acts 13:40
- videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis Acts 13:41
- cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei Acts 13:43
- sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae Acts 13:47
- Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis Acts 13:50
- at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium Acts 13:51
- multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum Acts 14:3
- intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem Acts 14:6
- et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat Acts 14:8
- quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes Acts 14:14
- et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt Acts 14:15
- qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas Acts 14:16
- circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben Acts 14:20
- confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei Acts 14:22
- et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt Acts 14:23
- et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam Acts 14:25
- et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt Acts 14:26
- facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione Acts 15:2
- cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere Acts 15:7
- tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos Acts 15:12
- Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur Acts 15:21
- tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus Acts 15:22
- placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo Acts 15:25
- post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant Acts 15:36
- Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum Acts 15:38
- pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili Acts 16:1
- huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres Acts 16:2
- hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset Acts 16:3
- transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia Acts 16:6
- cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu Acts 16:7
- et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos Acts 16:9
- ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis Acts 16:10
- et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes Acts 16:12
- cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos Acts 16:15
- hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora Acts 16:18
- videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes Acts 16:19
- et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos Acts 16:23
- qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno Acts 16:24
- media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant Acts 16:25
- at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua Acts 16:31
- et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius Acts 16:32
- et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo Acts 16:33
- cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo Acts 16:34
- nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace Acts 16:36
- Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant Acts 16:37
- zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum Acts 17:5
- fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum introierunt Acts 17:10
- cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem Acts 17:13
- Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem Acts 17:16
- disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant Acts 17:17
- stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video Acts 17:22
- praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis Acts 17:23
- Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat Acts 17:24
- in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus Acts 17:28
- eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis Acts 17:31
- quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis Acts 17:34
- et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae Acts 18:7
- propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate Acts 18:10
- Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal Acts 18:12
- Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum Acts 18:18
- Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis Acts 18:24
- hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei Acts 18:26
- ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in Iohannis baptismate Acts 19:3
- dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Iesum Acts 19:4
- his auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu Acts 19:5
- cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni Acts 19:9
- hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentiles Acts 19:10
- et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa Acts 19:16
- his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videre Acts 19:21
- mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia Acts 19:22
- facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via Acts 19:23
- non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colit Acts 19:27
- et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli Acts 19:29
- Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt discipuli Acts 19:30
- quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum Acts 19:31
- si quid autem alterius rei quaeritis in legitima ecclesia poterit absolvi Acts 19:39
- postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam Acts 20:1
- ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam Acts 20:3
- nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem Acts 20:6
- in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem Acts 20:7
- erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati Acts 20:8
- ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est Acts 20:10
- ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est Acts 20:11
- nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus Acts 20:13
- cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen Acts 20:14
- proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis Acts 20:16
- qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim Acts 20:18
- testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum Acts 20:21
- et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans Acts 20:22
- adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo Acts 20:28
- ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi Acts 20:29
- et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus Acts 20:32
- dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem Acts 20:38
- et cum invenissemus navem transfretantem in Foenicen ascendentes navigavimus Acts 21:2
- cum paruissemus autem Cypro et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum ibi enim navis erat expositura onus Acts 21:3
- et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in litore oravimus Acts 21:5
- et cum valefecissemus invicem ascendimus in navem illi autem redierunt in sua Acts 21:6
- alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae qui erat de septem mansimus apud eum Acts 21:8
- is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentium Acts 21:11
- tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu Acts 21:13
- quos cum salutasset narrabat per singula quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius Acts 21:19
- at illi cum audissent magnificabant Deum dixeruntque ei vides frater quot milia sint in Iudaeis qui crediderunt et omnes aemulatores sunt legis Acts 21:20
- his adsumptis sanctifica te cum illis et inpende in illis ut radant capita et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt sed ambulas et ipse custodiens legem Acts 21:24
- tunc Paulus adsumptis viris postera die purificatus cum illis intravit in templum adnuntians expletionem dierum purificationis donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio Acts 21:26
- dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia erant Iudaei cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem populum et iniecerunt ei manus clamantes Acts 21:27
- viri israhelitae adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum Acts 21:28
- viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso quem aestimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus Acts 21:29
- alii autem aliud clamabant in turba et cum non posset certum cognoscere prae tumultu iussit duci eum in castra Acts 21:34
- et cum coepisset induci in castra Paulus dicit tribuno si licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit graece nosti Acts 21:37
- nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum Acts 21:38
- et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebraea lingua dicens Acts 21:40
- et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie Acts 22:3
- qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres Acts 22:4
- sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur Acts 22:5
- et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris Acts 22:7
- veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum Acts 22:13
- factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis Acts 22:17
- et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te Acts 22:19
- et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te Acts 22:21
- vociferantibus autem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem Acts 22:23
- iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei Acts 22:24
- intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem Acts 23:1
- sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor Acts 23:6
- factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus Acts 23:9
- et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra Acts 23:10
- quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo Acts 23:16
- ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo Acts 23:20
- volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum Acts 23:28
- milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem Acts 23:31
- audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum Acts 23:35
- et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam Acts 24:2
- invenimus hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis in universo orbe et auctorem seditionis sectae Nazarenorum Acts 24:5
- potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem Acts 24:11
- et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate Acts 24:12
- confiteor autem hoc tibi quod secundum sectam quam dicunt heresim sic deservio patrio Deo meo credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt Acts 24:14
- spem habens in Deum quam et hii ipsi expectant resurrectionem futuram iustorum et iniquorum Acts 24:15
- in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper Acts 24:16
- post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota Acts 24:17
- in quibus invenerunt me purificatum in templo non cum turba neque cum tumultu Acts 24:18
- aut hii ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio Acts 24:20
- post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quae erat Iudaea vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quae est in Iesum Christum Acts 24:24
- Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea Acts 25:1
- postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via Acts 25:3
- Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum Acts 25:4
- qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum Acts 25:5
- Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi Acts 25:8
- altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus Acts 25:23
- et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei Acts 26:4
- et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus Acts 26:6
- in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex Acts 26:7
- quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam Acts 26:10
- et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates Acts 26:11
- in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum Acts 26:12
- die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant Acts 26:13
- omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare Acts 26:14
- eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te Acts 26:17
- aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me Acts 26:18
- sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes Acts 26:20
- hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere Acts 26:21
- auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses Acts 26:22
- scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est Acts 26:26
- Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri Acts 26:28
- et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his Acts 26:29
- ut autem iudicatum est eum navigare in Italiam et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Iulio cohortis Augustae Acts 27:1
- et ibi inveniens centurio navem alexandrinam navigantem in Italiam transposuit nos in eam Acts 27:6
- et vix iuxta navigantes venimus in locum quendam qui vocatur Boni portus cui iuxta erat civitas Thalassa Acts 27:8
- cumque arrepta esset navis et non posset conari in ventum data nave flatibus ferebamur Acts 27:15
- qua sublata adiutoriis utebantur accingentes navem timentes ne in Syrtim inciderent submisso vase sic ferebantur Acts 27:17
- et cum multa ieiunatio fuisset tunc stans Paulus in medio eorum dixit oportebat quidem o viri audito me non tollere a Creta lucrique facere iniuriam hanc et iacturam Acts 27:21
- in insulam autem quandam oportet nos devenire Acts 27:26
- sed posteaquam quartadecima nox supervenit navigantibus nobis in Hadria circa mediam noctem suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem Acts 27:27
- timentes autem ne in aspera loca incideremus de puppi mittentes anchoras quattuor optabant diem fieri Acts 27:29
- nautis vero quaerentibus fugere de navi cum misissent scapham in mare sub obtentu quasi a prora inciperent anchoras extendere Acts 27:30
- dixit Paulus centurioni et militibus nisi hii in navi manserint vos salvi fieri non potestis Acts 27:31
- et cum haec dixisset sumens panem gratias egit Deo in conspectu omnium et cum fregisset coepit manducare Acts 27:35
- eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex Acts 27:37
- et satiati cibo adleviabant navem iactantes triticum in mare Acts 27:38
- cum autem dies factus esset terram non agnoscebant sinum vero quendam considerabant habentem litus in quem cogitabant si possent eicere navem Acts 27:39
- et cum incidissemus in locum bithalassum inpegerunt navem et prora quidem fixa manebat inmobilis puppis vero solvebatur a vi maris Acts 27:41
- et ceteros alios in tabulis ferebant quosdam super ea quae de navi essent et sic factum est ut omnes animae evaderent ad terram Acts 27:44
- et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est Acts 28:5
- at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum Acts 28:6
- in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit Acts 28:7
- quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur Acts 28:9
- post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum Acts 28:11
- post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum Acts 28:17
- qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me Acts 28:18
- cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam Acts 28:23
- mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum Acts 28:30
- Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei Rom. 1:1
- quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis Rom. 1:2
- qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri Rom. 1:4
- per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius Rom. 1:5
- in quibus estis et vos vocati Iesu Christi Rom. 1:6
- primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo Rom. 1:8
- testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio Rom. 1:9
- semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos Rom. 1:10
- id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam Rom. 1:12
- nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus Rom. 1:13
- ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare Rom. 1:15
- non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco Rom. 1:16
- iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit Rom. 1:17
- revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent Rom. 1:18
- quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit Rom. 1:19
- quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum Rom. 1:21
- et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium Rom. 1:23
- propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis Rom. 1:24
- qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen Rom. 1:25
- propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam Rom. 1:26
- similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes Rom. 1:27
- et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt Rom. 1:28
- propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas Rom. 2:1
- scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt Rom. 2:2
- secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei Rom. 2:5
- tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci Rom. 2:9
- quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur Rom. 2:12
- qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium Rom. 2:15
- in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum Rom. 2:16
- si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo Rom. 2:17
- confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt Rom. 2:19
- eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege Rom. 2:20
- qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras Rom. 2:23
- si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur Rom. 2:26
- non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio Rom. 2:28
- sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est Rom. 2:29
- est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris Rom. 3:4
- si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor Rom. 3:7
- contritio et infelicitas in viis eorum Rom. 3:16
- scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo Rom. 3:19
- iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu Rom. 3:24
- quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum Rom. 3:25
- in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu Rom. 3:26
- ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam Rom. 4:5
- beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam Rom. 4:9
- quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in circumcisione sed in praeputio Rom. 4:10
- et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam Rom. 4:11
- et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae Rom. 4:12
- qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum Rom. 4:18
- in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo Rom. 4:20
- sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis Rom. 4:24
- per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei Rom. 5:2
- non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur Rom. 5:3
- spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis Rom. 5:5
- commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus Rom. 5:8
- Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum Rom. 5:9
- si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius Rom. 5:10
- non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus Rom. 5:11
- propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt Rom. 5:12
- usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est Rom. 5:13
- sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri Rom. 5:14
- sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit Rom. 5:15
- et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem Rom. 5:16
- si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum Rom. 5:17
- igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae Rom. 5:18
- ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum Rom. 5:21
- quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet Rom. 6:1
- absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo Rom. 6:2
- an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus Rom. 6:3
- consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus Rom. 6:4
- ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu Rom. 6:11
- non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius Rom. 6:12
- gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis Rom. 6:17
- humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem Rom. 6:19
- quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est Rom. 6:21
- nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam Rom. 6:22
- stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro Rom. 6:23
- an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit Rom. 7:1
- cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti Rom. 7:5
- nunc autem soluti sumus a lege morientes in quo detinebamur ita ut serviamus in novitate spiritus et non in vetustate litterae Rom. 7:6
- occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat Rom. 7:8
- nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum Rom. 7:17
- scio enim quia non habitat in me hoc est in carne mea bonum nam velle adiacet mihi perficere autem bonum non invenio Rom. 7:18
- si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum Rom. 7:20
- video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis Rom. 7:23
- nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant Rom. 8:1
- lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis Rom. 8:2
- nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne Rom. 8:3
- ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum Rom. 8:4
- quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest Rom. 8:7
- qui autem in carne sunt Deo placere non possunt Rom. 8:8
- vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius Rom. 8:9
- si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem Rom. 8:10
- quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis Rom. 8:11
- non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater Rom. 8:15
- existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis Rom. 8:18
- vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem Rom. 8:20
- quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei Rom. 8:21
- scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti Rom. 8:28
- nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus Rom. 8:29
- sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos Rom. 8:37
- neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro Rom. 8:39
- veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto Rom. 9:1
- quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen Rom. 9:5
- neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen Rom. 9:7
- id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine Rom. 9:8
- dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra Rom. 9:17
- an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam Rom. 9:21
- quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum Rom. 9:22
- ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam Rom. 9:23
- sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam Rom. 9:25
- et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi Rom. 9:26
- verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram Rom. 9:28
- Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit Rom. 9:31
- quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis Rom. 9:32
- sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur Rom. 9:33
- fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem Rom. 10:1
- Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea Rom. 10:5
- quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere Rom. 10:6
- aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare Rom. 10:7
- sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus Rom. 10:8
- quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris Rom. 10:9
- corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem Rom. 10:10
- dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur Rom. 10:11
- non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum Rom. 10:12
- quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante Rom. 10:14
- sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum Rom. 10:18
- sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam Rom. 10:19
- non reppulit Deus plebem suam quam praesciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel Rom. 11:2
- sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt Rom. 11:5
- sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis oculos ut non videant et aures ut non audiant usque in hodiernum diem Rom. 11:8
- et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis Rom. 11:9
- quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es Rom. 11:17
- vide ergo bonitatem et severitatem Dei in eos quidem qui ceciderunt severitatem in te autem bonitatem Dei si permanseris in bonitate alioquin et tu excideris Rom. 11:22
- sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos Rom. 11:23
- nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suae olivae Rom. 11:24
- nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia caecitas ex parte contigit in Israhel donec plenitudo gentium intraret Rom. 11:25
- ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur Rom. 11:31
- conclusit enim Deus omnia in incredulitatem ut omnium misereatur Rom. 11:32
- quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia ipsi gloria in saecula amen Rom. 11:36
- et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta Rom. 12:2
- sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent Rom. 12:4
- ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra Rom. 12:5
- sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina Rom. 12:7
- qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate Rom. 12:8
- spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes Rom. 12:12
- noli vinci a malo sed vince in bono malum Rom. 12:21
- Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit Rom. 13:4
- ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes Rom. 13:6
- nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum Rom. 13:9
- sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione Rom. 13:13
- sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis Rom. 13:14
- infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum Rom. 14:1
- nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet Rom. 14:5
- in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur Rom. 14:9
- scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est Rom. 14:14
- non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto Rom. 14:17
- qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus Rom. 14:18
- itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem Rom. 14:19
- bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur Rom. 14:21
- tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat Rom. 14:22
- unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem Rom. 15:2
- Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum Rom. 15:5
- propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei Rom. 15:7
- gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo Rom. 15:9
- et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt Rom. 15:12
- Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti Rom. 15:13
- audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo Rom. 15:15
- ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto Rom. 15:16
- habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum Rom. 15:17
- non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis Rom. 15:18
- in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi Rom. 15:19
- nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis Rom. 15:23
- cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero Rom. 15:24
- nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis Rom. 15:25
- probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem Rom. 15:26
- placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis Rom. 15:27
- hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam Rom. 15:28
- scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam Rom. 15:29
- obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum Rom. 15:30
- ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis Rom. 15:31
- ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum Rom. 15:32
- commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris Rom. 16:1
- ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi Rom. 16:2
- salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu Rom. 16:3
- et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo Rom. 16:5
- salutate Mariam quae multum laboravit in vobis Rom. 16:6
- salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo Rom. 16:7
- salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino Rom. 16:8
- salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum Rom. 16:9
- salutate Apellen probum in Christo Rom. 16:10
- salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino Rom. 16:11
- salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino Rom. 16:12
- salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam Rom. 16:13
- salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi Rom. 16:16
- vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo Rom. 16:19
- saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino Rom. 16:22
- quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito Rom. 16:26
- solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen Rom. 16:27
- ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro 1 Cor. 1:2
- gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu 1 Cor. 1:4
- quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia 1 Cor. 1:5
- sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis 1 Cor. 1:6
- ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi 1 Cor. 1:7
- qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi 1 Cor. 1:8
- fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri 1 Cor. 1:9
- obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia 1 Cor. 1:10
- divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis 1 Cor. 1:13
- ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis 1 Cor. 1:15
- non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi 1 Cor. 1:17
- nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes 1 Cor. 1:21
- ut non glorietur omnis caro in conspectu eius 1 Cor. 1:29
- ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio 1 Cor. 1:30
- ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur 1 Cor. 1:31
- et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos 1 Cor. 2:3
- et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis 1 Cor. 2:4
- ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei 1 Cor. 2:5
- sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram 1 Cor. 2:7
- sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum 1 Cor. 2:9
- quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei 1 Cor. 2:11
- quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes 1 Cor. 2:13
- et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo 1 Cor. 3:1
- uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit 1 Cor. 3:13
- nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis 1 Cor. 3:16
- nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens 1 Cor. 3:18
- sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum 1 Cor. 3:19
- itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt 1 Cor. 3:21
- nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est 1 Cor. 4:4
- haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio 1 Cor. 4:6
- nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles 1 Cor. 4:10
- usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus 1 Cor. 4:11
- nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui 1 Cor. 4:15
- ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo 1 Cor. 4:17
- non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute 1 Cor. 4:20
- quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis 1 Cor. 4:21
- in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu 1 Cor. 5:4
- tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu 1 Cor. 5:5
- itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis 1 Cor. 5:8
- scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis 1 Cor. 5:9
- an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis 1 Cor. 6:2
- saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum 1 Cor. 6:4
- iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini 1 Cor. 6:7
- et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri 1 Cor. 6:11
- an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una 1 Cor. 6:16
- fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat 1 Cor. 6:18
- an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri 1 Cor. 6:19
- empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro 1 Cor. 6:20
- nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram 1 Cor. 7:5
- sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt 1 Cor. 7:14
- quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus 1 Cor. 7:15
- nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo 1 Cor. 7:17
- circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur 1 Cor. 7:18
- unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat 1 Cor. 7:20
- qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi 1 Cor. 7:22
- unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum 1 Cor. 7:24
- nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit 1 Cor. 7:37
- mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino 1 Cor. 7:39
- de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus 1 Cor. 8:4
- nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi 1 Cor. 8:5
- nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum 1 Cor. 8:6
- sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur 1 Cor. 8:7
- si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta 1 Cor. 8:10
- et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est 1 Cor. 8:11
- sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis 1 Cor. 8:12
- quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem 1 Cor. 8:13
- non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino 1 Cor. 9:1
- si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino 1 Cor. 9:2
- scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo 1 Cor. 9:9
- an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi 1 Cor. 9:10
- nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur 1 Cor. 9:13
- ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet 1 Cor. 9:15
- quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio 1 Cor. 9:18
- his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant 1 Cor. 9:21
- nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis 1 Cor. 9:24
- omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam 1 Cor. 9:25
- ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans 1 Cor. 9:26
- sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar 1 Cor. 9:27
- et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari 1 Cor. 10:2
- sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto 1 Cor. 10:5
- haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt 1 Cor. 10:6
- haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt 1 Cor. 10:11
- omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam 1 Cor. 10:25
- sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite 1 Cor. 10:31
- verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino 1 Cor. 11:11
- hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis 1 Cor. 11:17
- primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo 1 Cor. 11:18
- nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis 1 Cor. 11:19
- convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare 1 Cor. 11:20
- numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo 1 Cor. 11:22
- ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem 1 Cor. 11:23
- et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem 1 Cor. 11:24
- similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem 1 Cor. 11:25
- si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam 1 Cor. 11:34
- ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto 1 Cor. 12:3
- et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus 1 Cor. 12:6
- alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu 1 Cor. 12:9
- etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus 1 Cor. 12:13
- nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit 1 Cor. 12:18
- ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra 1 Cor. 12:25
- et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum 1 Cor. 12:28
- et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest 1 Cor. 13:3
- videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum 1 Cor. 13:12
- nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina 1 Cor. 14:6
- ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes 1 Cor. 14:9
- tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est 1 Cor. 14:10
- sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua 1 Cor. 14:19
- in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus 1 Cor. 14:21
- itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus 1 Cor. 14:22
- si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis 1 Cor. 14:23
- occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est 1 Cor. 14:25
- si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo 1 Cor. 14:28
- non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum 1 Cor. 14:33
- mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit 1 Cor. 14:34
- si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia 1 Cor. 14:35
- an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit 1 Cor. 14:36
- notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis 1 Cor. 15:1
- tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas 1 Cor. 15:3
- gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum 1 Cor. 15:10
- si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est 1 Cor. 15:12
- quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris 1 Cor. 15:17
- ergo et qui dormierunt in Christo perierunt 1 Cor. 15:18
- si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus 1 Cor. 15:19
- et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur 1 Cor. 15:22
- unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius 1 Cor. 15:23
- cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus 1 Cor. 15:28
- cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro 1 Cor. 15:31
- alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate 1 Cor. 15:41
- sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione 1 Cor. 15:42
- seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute 1 Cor. 15:43
- factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem 1 Cor. 15:45
- in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur 1 Cor. 15:52
- cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria 1 Cor. 15:54
- itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino 1 Cor. 15:58
- de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite 1 Cor. 16:1
- cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem 1 Cor. 16:3
- nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit 1 Cor. 16:7
- ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus 1 Cor. 16:11
- vigilate state in fide viriliter agite et confortamini 1 Cor. 16:13
- omnia vestra in caritate fiant 1 Cor. 16:14
- obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos 1 Cor. 16:15
- gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt 1 Cor. 16:17
- salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia 1 Cor. 16:19
- salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto 1 Cor. 16:20
- caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen 1 Cor. 16:24
- Paulus apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei et Timotheus frater ecclesiae Dei quae est Corinthi cum sanctis omnibus qui sunt in universa Achaia 2 Cor. 1:1
- qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo 2 Cor. 1:4
- quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundat consolatio nostra 2 Cor. 1:5
- sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur 2 Cor. 1:6
- non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quae facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut taederet nos etiam vivere 2 Cor. 1:8
- sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Deo qui suscitat mortuos 2 Cor. 1:9
- qui de tantis periculis eripuit nos et eruet in quem speramus quoniam et adhuc eripiet 2 Cor. 1:10
- adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis ut ex multis personis eius quae in nobis est donationis per multos gratiae agantur pro nobis 2 Cor. 1:11
- nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos 2 Cor. 1:12
- non enim alia scribimus vobis quam quae legistis et cognoscitis spero autem quod usque in finem cognoscetis 2 Cor. 1:13
- sicut et cognovistis nos ex parte quia gloria vestra sumus sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi 2 Cor. 1:14
- et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in Iudaeam 2 Cor. 1:16
- fidelis autem Deus quia sermo noster qui fit apud vos non est in illo est et non 2 Cor. 1:18
- Dei enim Filius Iesus Christus qui in vobis per nos praedicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed est in illo fuit 2 Cor. 1:19
- quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostram 2 Cor. 1:20
- qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus 2 Cor. 1:21
- et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris 2 Cor. 1:22
- ego autem testem Deum invoco in animam meam quod parcens vobis non veni ultra Corinthum 2 Cor. 1:23
- statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos 2 Cor. 2:1
- et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est 2 Cor. 2:3
- nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis 2 Cor. 2:4
- propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem 2 Cor. 2:8
- ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis 2 Cor. 2:9
- cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi 2 Cor. 2:10
- cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino 2 Cor. 2:12
- non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam 2 Cor. 2:13
- Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco 2 Cor. 2:14
- quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt 2 Cor. 2:15
- aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus 2 Cor. 2:16
- non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur 2 Cor. 2:17
- epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus 2 Cor. 3:2
- manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus 2 Cor. 3:3
- quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur 2 Cor. 3:7
- quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria 2 Cor. 3:8
- nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria 2 Cor. 3:9
- nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam 2 Cor. 3:10
- si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est 2 Cor. 3:11
- et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur 2 Cor. 3:13
- sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur 2 Cor. 3:14
- sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum 2 Cor. 3:15
- nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu 2 Cor. 3:18
- sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo 2 Cor. 4:2
- quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum 2 Cor. 4:3
- in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei 2 Cor. 4:4
- quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu 2 Cor. 4:6
- habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis 2 Cor. 4:7
- in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur 2 Cor. 4:8
- semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur 2 Cor. 4:10
- semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali 2 Cor. 4:11
- ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis 2 Cor. 4:12
- omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei 2 Cor. 4:15
- propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur tamen is qui intus est renovatur de die in diem 2 Cor. 4:16
- id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis 2 Cor. 4:17
- scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis 2 Cor. 5:1
- nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes 2 Cor. 5:2
- nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita 2 Cor. 5:4
- qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus 2 Cor. 5:5
- audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino 2 Cor. 5:6
- scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse 2 Cor. 5:11
- non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde 2 Cor. 5:12
- si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova 2 Cor. 5:17
- quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis 2 Cor. 5:19
- eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso 2 Cor. 5:21
- adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis 2 Cor. 6:1
- ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis 2 Cor. 6:2
- sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis 2 Cor. 6:4
- in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis 2 Cor. 6:5
- in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta 2 Cor. 6:6
- in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris 2 Cor. 6:7
- non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestris 2 Cor. 6:12
- qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus 2 Cor. 6:16
- et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens 2 Cor. 6:18
- has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei 2 Cor. 7:1
- non ad condemnationem dico praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad conmoriendum et ad convivendum 2 Cor. 7:3
- multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis repletus sum consolatione superabundo gaudio in omni tribulatione nostra 2 Cor. 7:4
- sed qui consolatur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi 2 Cor. 7:6
- non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio quo consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum vestram aemulationem pro me ita ut magis gauderem 2 Cor. 7:7
- quoniam et si contristavi vos in epistula non me paenitet et si paeniteret videns quod epistula illa et si ad horam vos contristavit 2 Cor. 7:8
- nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad paenitentiam contristati enim estis secundum Deum ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis 2 Cor. 7:9
- quae enim secundum Deum tristitia est paenitentiam in salutem stabilem operatur saeculi autem tristitia mortem operatur 2 Cor. 7:10
- ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari vos quantam in vobis operatur sollicitudinem sed defensionem sed indignationem sed timorem sed desiderium sed aemulationem sed vindictam in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio 2 Cor. 7:11
- ideo consolati sumus in consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis 2 Cor. 7:13
- et si quid apud illum de vobis gloriatus sum non sum confusus sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus ita et gloriatio nostra quae fuit ad Titum veritas facta est 2 Cor. 7:14
- et viscera eius abundantius in vos sunt reminiscentis omnium vestrum oboedientiam quomodo cum timore et tremore excepistis eum 2 Cor. 7:15
- gaudeo quod in omnibus confido in vobis 2 Cor. 7:16
- notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae 2 Cor. 8:1
- quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum 2 Cor. 8:2
- cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos 2 Cor. 8:4
- ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam 2 Cor. 8:6
- sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis 2 Cor. 8:7
- et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore 2 Cor. 8:10
- in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est 2 Cor. 8:14
- gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi 2 Cor. 8:16
- misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias 2 Cor. 8:18
- non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram 2 Cor. 8:19
- devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis 2 Cor. 8:20
- misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos 2 Cor. 8:22
- sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi 2 Cor. 8:23
- ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum 2 Cor. 8:24
- nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis 2 Cor. 9:1
- misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitis 2 Cor. 9:3
- ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantia 2 Cor. 9:4
- hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet 2 Cor. 9:6
- potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum 2 Cor. 9:8
- sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum 2 Cor. 9:9
- ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo 2 Cor. 9:11
- quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino 2 Cor. 9:12
- per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes 2 Cor. 9:13
- et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis 2 Cor. 9:14
- ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis 2 Cor. 10:1
- rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus 2 Cor. 10:2
- in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus 2 Cor. 10:3
- et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi 2 Cor. 10:5
- et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia 2 Cor. 10:6
- nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam 2 Cor. 10:8
- hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto 2 Cor. 10:11
- non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis 2 Cor. 10:12
- nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos 2 Cor. 10:13
- non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi 2 Cor. 10:14
- non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam 2 Cor. 10:15
- etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari 2 Cor. 10:16
- qui autem gloriatur in Domino glorietur 2 Cor. 10:17
- timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo 2 Cor. 11:3
- et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis 2 Cor. 11:6
- et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo 2 Cor. 11:9
- est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae 2 Cor. 11:10
- quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos 2 Cor. 11:12
- nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi 2 Cor. 11:13
- et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis 2 Cor. 11:14
- quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae 2 Cor. 11:17
- sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit 2 Cor. 11:20
- secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego 2 Cor. 11:21
- ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter 2 Cor. 11:23
- ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui 2 Cor. 11:25
- in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus 2 Cor. 11:26
- in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate 2 Cor. 11:27
- Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior 2 Cor. 11:31
- et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius 2 Cor. 11:33
- scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum 2 Cor. 12:2
- et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit 2 Cor. 12:3
- quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui 2 Cor. 12:4
- pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis 2 Cor. 12:5
- nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me 2 Cor. 12:6
- et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi 2 Cor. 12:9
- propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum 2 Cor. 12:10
- signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus 2 Cor. 12:12
- olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem 2 Cor. 12:19
- ecce tertio hoc venio ad vos in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum 2 Cor. 13:1
- an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi qui in vos non infirmatur sed potens est in vobis 2 Cor. 13:3
- nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis 2 Cor. 13:4
- vosmet ipsos temptate si estis in fide ipsi vos probate an non cognoscitis vos ipsos quia Christus Iesus in vobis est nisi forte reprobi estis 2 Cor. 13:5
- ideo haec absens scribo ut non praesens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem 2 Cor. 13:10
- salutate invicem in osculo sancto 2 Cor. 13:12
- cui est gloria in saecula saeculorum amen Gal. 1:5
- miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium Gal. 1:6
- audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam Gal. 1:13
- et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum Gal. 1:14
- ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini Gal. 1:16
- neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum Gal. 1:17
- deinde veni in partes Syriae et Ciliciae Gal. 1:21
- eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo Gal. 1:22
- et in me clarificabant Deum Gal. 1:24
- ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem Gal. 2:2
- sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent Gal. 2:4
- qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes Gal. 2:8
- et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem Gal. 2:9
- cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat Gal. 2:11
- et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione Gal. 2:13
- scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro Gal. 2:16
- quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit Gal. 2:17
- vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me Gal. 2:20
- qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei Gal. 3:5
- providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes Gal. 3:8
- quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea Gal. 3:10
- quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit Gal. 3:11
- lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis Gal. 3:12
- Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno Gal. 3:13
- ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem Gal. 3:14
- Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus Gal. 3:16
- quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris Gal. 3:19
- prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat Gal. 3:23
- itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur Gal. 3:24
- omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu Gal. 3:26
- quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis Gal. 3:27
- non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu Gal. 3:28
- quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater Gal. 4:6
- timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis Gal. 4:11
- et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum Gal. 4:14
- bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos Gal. 4:18
- filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis Gal. 4:19
- vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis Gal. 4:20
- quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar Gal. 4:24
- Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius Gal. 4:25
- evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis Gal. 5:4
- nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur Gal. 5:6
- ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille Gal. 5:10
- vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem Gal. 5:13
- omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum Gal. 5:14
- fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris Gal. 6:1
- opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero Gal. 6:4
- communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis Gal. 6:6
- quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam Gal. 6:8
- quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur Gal. 6:12
- neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur Gal. 6:13
- mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo Gal. 6:14
- in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura Gal. 6:15
- de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto Gal. 6:17
- Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu Eph. 1:1
- benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo Eph. 1:3
- sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate Eph. 1:4
- qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae Eph. 1:5
- in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto Eph. 1:6
- in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius Eph. 1:7
- quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia Eph. 1:8
- ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo Eph. 1:9
- in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso Eph. 1:10
- in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae Eph. 1:11
- ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo Eph. 1:12
- in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto Eph. 1:13
- qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius Eph. 1:14
- propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos Eph. 1:15
- non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis Eph. 1:16
- ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius Eph. 1:17
- inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis Eph. 1:18
- et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius Eph. 1:19
- quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus Eph. 1:20
- supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro Eph. 1:21
- quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur Eph. 1:23
- in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae Eph. 2:2
- in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri Eph. 2:3
- Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos Eph. 2:4
- et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu Eph. 2:6
- ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu Eph. 2:7
- ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus Eph. 2:10
- propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta Eph. 2:11
- quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo Eph. 2:12
- nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi Eph. 2:13
- ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua Eph. 2:14
- legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem Eph. 2:15
- et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso Eph. 2:16
- quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem Eph. 2:18
- in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino Eph. 2:21
- in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu Eph. 2:22
- si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis Eph. 3:2
- quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi Eph. 3:3
- prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi Eph. 3:4
- quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu Eph. 3:5
- esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium Eph. 3:6
- mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi Eph. 3:8
- et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit Eph. 3:9
- ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei Eph. 3:10
- secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro Eph. 3:11
- in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius Eph. 3:12
- propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra Eph. 3:13
- ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur Eph. 3:15
- ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine Eph. 3:16
- habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati Eph. 3:17
- scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei Eph. 3:19
- ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis Eph. 3:20
- ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen Eph. 3:21
- obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis Eph. 4:1
- cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate Eph. 4:2
- solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis Eph. 4:3
- unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae Eph. 4:4
- unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis Eph. 4:6
- propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus Eph. 4:8
- quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae Eph. 4:9
- ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi Eph. 4:12
- donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi Eph. 4:13
- ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris Eph. 4:14
- veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus Eph. 4:15
- ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate Eph. 4:16
- hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui Eph. 4:17
- tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum Eph. 4:18
- qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia Eph. 4:19
- si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu Eph. 4:21
- et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis Eph. 4:24
- et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis Eph. 4:30
- estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis Eph. 4:32
- et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis Eph. 5:2
- fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos Eph. 5:3
- hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei Eph. 5:5
- nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae Eph. 5:6
- eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate Eph. 5:8
- fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate Eph. 5:9
- quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere Eph. 5:12
- et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu Eph. 5:18
- loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino Eph. 5:19
- gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri Eph. 5:20
- subiecti invicem in timore Christi Eph. 5:21
- sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus Eph. 5:24
- ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo Eph. 5:26
- propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una Eph. 5:31
- sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia Eph. 5:32
- filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum Eph. 6:1
- honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione Eph. 6:2
- et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini Eph. 6:4
- servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo Eph. 6:5
- et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum Eph. 6:9
- de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius Eph. 6:10
- quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus Eph. 6:12
- propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare Eph. 6:13
- state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae Eph. 6:14
- et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis Eph. 6:15
- in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere Eph. 6:16
- per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis Eph. 6:18
- et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii Eph. 6:19
- pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui Eph. 6:20
- ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino Eph. 6:21
- quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra Eph. 6:22
- gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione Eph. 6:24
- Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis Phil. 1:1
- gratias ago Deo meo in omni memoria vestri Phil. 1:3
- semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens Phil. 1:4
- super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc Phil. 1:5
- confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu Phil. 1:6
- sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse Phil. 1:7
- testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu Phil. 1:8
- et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu Phil. 1:9
- ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi Phil. 1:10
- repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei Phil. 1:11
- ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus Phil. 1:13
- et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui Phil. 1:14
- quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum Phil. 1:16
- quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo Phil. 1:18
- scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi Phil. 1:19
- secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem Phil. 1:20
- quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro Phil. 1:22
- permanere autem in carne magis necessarium est propter vos Phil. 1:24
- ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos Phil. 1:26
- et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo Phil. 1:28
- quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini Phil. 1:29
- eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me Phil. 1:30
- si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes Phil. 2:1
- nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes Phil. 2:3
- hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu Phil. 2:5
- qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo Phil. 2:6
- sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo Phil. 2:7
- ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum Phil. 2:10
- et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris Phil. 2:11
- itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini Phil. 2:12
- Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate Phil. 2:13
- ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo Phil. 2:15
- verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi Phil. 2:16
- spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt Phil. 2:19
- experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium Phil. 2:22
- confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito Phil. 2:24
- excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote Phil. 2:29
- de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium Phil. 3:1
- nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes Phil. 3:3
- quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis Phil. 3:4
- secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella Phil. 3:6
- et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide Phil. 3:9
- non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu Phil. 3:12
- fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me Phil. 3:13
- ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu Phil. 3:14
- verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula Phil. 3:16
- quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt Phil. 3:19
- nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum Phil. 3:20
- itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi Phil. 4:1
- Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino Phil. 4:2
- etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae Phil. 4:3
- gaudete in Domino semper iterum dico gaudete Phil. 4:4
- nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum Phil. 4:6
- et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu Phil. 4:7
- quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum Phil. 4:9
- gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis Phil. 4:10
- non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse Phil. 4:11
- scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati Phil. 4:12
- omnia possum in eo qui me confortat Phil. 4:13
- scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli Phil. 4:15
- quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis Phil. 4:16
- non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram Phil. 4:17
- Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu Phil. 4:19
- Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen Phil. 4:20
- salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres Phil. 4:21
- his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro Col. 1:2
- audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes Col. 1:4
- propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii Col. 1:5
- quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate Col. 1:6
- qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu Col. 1:8
- ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali Col. 1:9
- ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei Col. 1:10
- in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio Col. 1:11
- gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine Col. 1:12
- qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae Col. 1:13
- in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum Col. 1:14
- quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt Col. 1:16
- et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant Col. 1:17
- et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens Col. 1:18
- quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare Col. 1:19
- et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt Col. 1:20
- et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis Col. 1:21
- nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso Col. 1:22
- si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister Col. 1:23
- qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia Col. 1:24
- cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei Col. 1:25
- quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae Col. 1:27
- quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu Col. 1:28
- in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute Col. 1:29
- volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne Col. 2:1
- ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu Col. 2:2
- in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi Col. 2:3
- hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum Col. 2:4
- nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae Col. 2:5
- sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate Col. 2:6
- radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione Col. 2:7
- quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter Col. 2:9
- et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis Col. 2:10
- in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi Col. 2:11
- consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis Col. 2:12
- et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta Col. 2:13
- expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso Col. 2:15
- nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum Col. 2:16
- nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae Col. 2:18
- et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei Col. 2:19
- si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis Col. 2:20
- quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum Col. 2:22
- quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis Col. 2:23
- igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens Col. 3:1
- mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo Col. 3:3
- cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria Col. 3:4
- in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis Col. 3:7
- et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum Col. 3:10
- ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus Col. 3:11
- et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote Col. 3:15
- verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo Col. 3:16
- omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum Col. 3:17
- mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino Col. 3:18
- filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino Col. 3:20
- servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum Col. 3:22
- domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo Col. 4:1
- orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione Col. 4:2
- in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes Col. 4:5
- sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere Col. 4:6
- quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino Col. 4:7
- et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio Col. 4:11
- salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei Col. 4:12
- salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam Col. 4:15
- et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis Col. 4:16
- et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas Col. 4:17
- Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Iesu Christo gratia vobis et pax 1 Th. 1:1
- gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis memoriam facientes in orationibus nostris sine intermissione 1 Th. 1:2
- quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos 1 Th. 1:5
- et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti 1 Th. 1:6
- ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia 1 Th. 1:7
- a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui 1 Th. 1:8
- sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine 1 Th. 2:2
- exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo 1 Th. 2:3
- neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est 1 Th. 2:5
- cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos 1 Th. 2:7
- memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei 1 Th. 2:9
- deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam 1 Th. 2:12
- ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis 1 Th. 2:13
- vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis 1 Th. 2:14
- prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem 1 Th. 2:16
- quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius 1 Th. 2:19
- et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra 1 Th. 3:2
- ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus 1 Th. 3:3
- ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem 1 Th. 3:7
- quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino 1 Th. 3:8
- quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum 1 Th. 3:9
- vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis 1 Th. 3:12
- ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen 1 Th. 3:13
- de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis 1 Th. 4:1
- ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore 1 Th. 4:4
- non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum 1 Th. 4:5
- ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus 1 Th. 4:6
- non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione 1 Th. 4:7
- itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis 1 Th. 4:8
- etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis 1 Th. 4:10
- hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt 1 Th. 4:15
- quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi 1 Th. 4:16
- deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus 1 Th. 4:17
- itaque consolamini invicem in verbis istis 1 Th. 4:18
- ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet 1 Th. 5:2
- cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient 1 Th. 5:3
- vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat 1 Th. 5:4
- quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum 1 Th. 5:9
- rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos 1 Th. 5:12
- ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis 1 Th. 5:13
- videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes 1 Th. 5:15
- in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis 1 Th. 5:18
- ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur 1 Th. 5:23
- salutate fratres omnes in osculo sancto 1 Th. 5:26
- Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 2 Th. 1:1
- gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem 2 Th. 1:3
- ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis 2 Th. 1:4
- in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini 2 Th. 1:5
- et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius 2 Th. 1:7
- in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu 2 Th. 1:8
- qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius 2 Th. 1:9
- cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo 2 Th. 1:10
- in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute 2 Th. 1:11
- ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi 2 Th. 1:12
- rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum 2 Th. 2:1
- qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus 2 Th. 2:4
- et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore 2 Th. 2:6
- eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus 2 Th. 2:9
- et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent 2 Th. 2:10
- nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis 2 Th. 2:13
- ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi 2 Th. 2:14
- ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia 2 Th. 2:16
- exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono 2 Th. 2:17
- confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis 2 Th. 3:4
- Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi 2 Th. 3:5
- denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis 2 Th. 3:6
- neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus 2 Th. 3:8
- his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent 2 Th. 3:12
- ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis 2 Th. 3:16
- salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo 2 Th. 3:17
- Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro 1 Tim. 1:2
- sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent 1 Tim. 1:3
- neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide 1 Tim. 1:4
- a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium 1 Tim. 1:6
- gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio 1 Tim. 1:12
- qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate 1 Tim. 1:13
- superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu 1 Tim. 1:14
- fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum 1 Tim. 1:15
- sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam 1 Tim. 1:16
- regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen 1 Tim. 1:17
- hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam 1 Tim. 1:18
- pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate 1 Tim. 2:2
- in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate 1 Tim. 2:7
- volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione 1 Tim. 2:8
- similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa 1 Tim. 2:9
- mulier in silentio discat cum omni subiectione 1 Tim. 2:11
- docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio 1 Tim. 2:12
- et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit 1 Tim. 2:14
- salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate 1 Tim. 2:15
- non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli 1 Tim. 3:6
- oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli 1 Tim. 3:7
- habentes mysterium fidei in conscientia pura 1 Tim. 3:9
- mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus 1 Tim. 3:11
- qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu 1 Tim. 3:13
- si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis 1 Tim. 3:15
- et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria 1 Tim. 3:16
- Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum 1 Tim. 4:1
- in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam 1 Tim. 4:2
- in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium 1 Tim. 4:10
- nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate 1 Tim. 4:12
- noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii 1 Tim. 4:14
- haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus 1 Tim. 4:15
- adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt 1 Tim. 4:16
- anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate 1 Tim. 5:2
- quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die 1 Tim. 5:5
- nam quae in deliciis est vivens mortua est 1 Tim. 5:6
- in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est 1 Tim. 5:10
- adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt 1 Tim. 5:11
- qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina 1 Tim. 5:17
- testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando 1 Tim. 5:21
- nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus 1 Tim. 6:7
- nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem 1 Tim. 6:9
- certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus 1 Tim. 6:12
- ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi 1 Tim. 6:14
- divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum 1 Tim. 6:17
- bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare 1 Tim. 6:18
- thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam 1 Tim. 6:19
- Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu 2 Tim. 1:1
- gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die 2 Tim. 1:3
- recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te 2 Tim. 1:5
- propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum 2 Tim. 1:6
- qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia 2 Tim. 1:9
- in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium 2 Tim. 1:11
- ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem 2 Tim. 1:12
- formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu 2 Tim. 1:13
- bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis 2 Tim. 1:14
- scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes 2 Tim. 1:15
- det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti 2 Tim. 1:18
- tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu 2 Tim. 2:1
- nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit 2 Tim. 2:5
- intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum 2 Tim. 2:7
- in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum 2 Tim. 2:9
- ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti 2 Tim. 2:10
- haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium 2 Tim. 2:14
- in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam 2 Tim. 2:20
- si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum 2 Tim. 2:21
- hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa 2 Tim. 3:1
- et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur 2 Tim. 3:12
- mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes 2 Tim. 3:13
- tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris 2 Tim. 3:14
- et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu 2 Tim. 3:15
- omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia 2 Tim. 3:16
- praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina 2 Tim. 4:2
- tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple 2 Tim. 4:5
- in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius 2 Tim. 4:8
- Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam 2 Tim. 4:10
- Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium 2 Tim. 4:11
- in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur 2 Tim. 4:16
- liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen 2 Tim. 4:18
- in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia Tit. 1:2
- manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei Tit. 1:3
- si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos Tit. 1:6
- amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere Tit. 1:9
- testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide Tit. 1:13
- anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes Tit. 2:3
- in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem Tit. 2:7
- servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes Tit. 2:9
- non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus Tit. 2:10
- erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo Tit. 2:12
- eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem Tit. 3:3
- quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum Tit. 3:6
- salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen Tit. 3:15
- et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est Ph'm 1:2
- gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis Ph'm 1:4
- audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos Ph'm 1:5
- ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu Ph'm 1:6
- gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater Ph'm 1:7
- propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet Ph'm 1:8
- obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo Ph'm 1:10
- quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii Ph'm 1:13
- iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino Ph'm 1:16
- ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino Ph'm 1:20
- salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu Ph'm 1:23
- multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis Heb. 1:1
- novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula Heb. 1:2
- qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis Heb. 1:3
- cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium Heb. 1:5
- et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei Heb. 1:6
- ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui Heb. 1:8
- et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli Heb. 1:10
- nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis Heb. 1:14
- quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est Heb. 2:3
- testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum Heb. 2:6
- omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei Heb. 2:8
- decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare Heb. 2:10
- nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te Heb. 2:12
- et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus Heb. 2:13
- in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari Heb. 2:18
- qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius Heb. 3:2
- et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant Heb. 3:5
- Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus Heb. 3:6
- nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto Heb. 3:8
- sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam Heb. 3:11
- videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo Heb. 3:12
- dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione Heb. 3:15
- quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto Heb. 3:17
- quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt Heb. 3:18
- timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse Heb. 4:1
- ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis Heb. 4:3
- et in isto rursum si introibunt in requiem meam Heb. 4:5
- quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem Heb. 4:6
- iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra Heb. 4:7
- qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus Heb. 4:10
- festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum Heb. 4:11
- et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo Heb. 4:13
- adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno Heb. 4:16
- omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis Heb. 5:1
- quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech Heb. 5:6
- qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia Heb. 5:7
- proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem Heb. 6:8
- non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis Heb. 6:10
- cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem Heb. 6:11
- in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum Heb. 6:17
- quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis Heb. 6:19
- ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum Heb. 6:20
- sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum Heb. 7:3
- cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit Heb. 7:6
- adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech Heb. 7:10
- in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit Heb. 7:13
- manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est Heb. 7:14
- contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech Heb. 7:17
- hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum Heb. 7:21
- in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus Heb. 7:22
- hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium Heb. 7:24
- unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis Heb. 7:25
- lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum Heb. 7:28
- capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis Heb. 8:1
- qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte Heb. 8:5
- nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum est Heb. 8:6
- non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus Heb. 8:9
- quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum Heb. 8:10
- tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta Heb. 9:2
- aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti Heb. 9:4
- his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes Heb. 9:6
- in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia Heb. 9:7
- solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis Heb. 9:10
- neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa Heb. 9:12
- et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis Heb. 9:15
- testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est Heb. 9:17
- et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio Heb. 9:22
- non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis Heb. 9:24
- neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno Heb. 9:25
- alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit Heb. 9:26
- sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem Heb. 9:28
- sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit Heb. 10:3
- tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam Heb. 10:7
- in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel Heb. 10:10
- hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei Heb. 10:12
- una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos Heb. 10:14
- hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas Heb. 10:16
- habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi Heb. 10:19
- accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda Heb. 10:22
- et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum Heb. 10:24
- quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit Heb. 10:29
- horrendum est incidere in manus Dei viventis Heb. 10:31
- rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum Heb. 10:32
- et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti Heb. 10:33
- nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae Heb. 10:39
- in hac enim testimonium consecuti sunt senes Heb. 11:2
- fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus Heb. 11:7
- fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret Heb. 11:8
- fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem Heb. 11:9
- fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat Heb. 11:11
- propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis Heb. 11:12
- ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen Heb. 11:18
- arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit Heb. 11:19
- maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem Heb. 11:26
- extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum Heb. 11:34
- lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti Heb. 11:37
- quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae Heb. 11:38
- aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit Heb. 12:2
- in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater Heb. 12:7
- et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius Heb. 12:10
- omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae Heb. 12:11
- et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum Heb. 12:23
- mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes Heb. 13:3
- honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus Heb. 13:4
- Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula Heb. 13:8
- doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis Heb. 13:9
- quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra Heb. 13:11
- orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari Heb. 13:18
- Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum Heb. 13:20
- aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen Heb. 13:21
- Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem Jas. 1:1
- omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis Jas. 1:2
- patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes Jas. 1:4
- postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur Jas. 1:6
- vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis Jas. 1:8
- glorietur autem frater humilis in exaltatione sua Jas. 1:9
- dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit Jas. 1:10
- exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet Jas. 1:11
- propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras Jas. 1:21
- quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo Jas. 1:23
- qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit Jas. 1:25
- religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo Jas. 1:27
- fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae Jas. 2:1
- etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu Jas. 2:2
- et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum Jas. 2:3
- audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se Jas. 2:5
- quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus Jas. 2:10
- dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit Jas. 2:16
- sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam Jas. 2:17
- in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus Jas. 3:2
- si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus Jas. 3:3
- et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna Jas. 3:6
- in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt Jas. 3:9
- quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae Jas. 3:13
- quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem Jas. 3:14
- fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem Jas. 3:18
- unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris Jas. 4:1
- petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis Jas. 4:3
- aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis Jas. 4:5
- miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem Jas. 4:9
- humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos Jas. 4:10
- ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus Jas. 4:13
- qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur Jas. 4:14
- nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est Jas. 4:16
- age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis Jas. 5:1
- aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus Jas. 5:3
- ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit Jas. 5:4
- epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis Jas. 5:5
- nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit Jas. 5:9
- exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini Jas. 5:10
- infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini Jas. 5:14
- et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei Jas. 5:15
- secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur 1 Pet. 1:2
- benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis 1 Pet. 1:3
- in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in caelis in vobis 1 Pet. 1:4
- qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo 1 Pet. 1:5
- in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibus 1 Pet. 1:6
- ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi 1 Pet. 1:7
- quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata 1 Pet. 1:8
- de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaverunt 1 Pet. 1:10
- scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias 1 Pet. 1:11
- quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere 1 Pet. 1:12
- propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi 1 Pet. 1:13
- sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis 1 Pet. 1:15
- et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini 1 Pet. 1:17
- qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo 1 Pet. 1:21
- animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius 1 Pet. 1:22
- verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos 1 Pet. 1:25
- sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem 1 Pet. 2:2
- propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur 1 Pet. 2:6
- vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli 1 Pet. 2:7
- et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt 1 Pet. 2:8
- vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum 1 Pet. 2:9
- conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis 1 Pet. 2:12
- servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis 1 Pet. 2:18
- in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius 1 Pet. 2:21
- qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius 1 Pet. 2:22
- qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis 1 Pet. 2:24
- considerantes in timore castam conversationem vestram 1 Pet. 3:2
- sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples 1 Pet. 3:4
- sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris 1 Pet. 3:5
- in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles 1 Pet. 3:8
- non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis 1 Pet. 3:9
- quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala 1 Pet. 3:12
- Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe 1 Pet. 3:15
- sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem 1 Pet. 3:16
- in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit 1 Pet. 3:19
- qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam 1 Pet. 3:20
- quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi 1 Pet. 3:21
- qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus 1 Pet. 3:22
- Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis 1 Pet. 4:1
- ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis 1 Pet. 4:2
- sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus 1 Pet. 4:3
- in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes 1 Pet. 4:4
- propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu 1 Pet. 4:6
- omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus 1 Pet. 4:7
- ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum 1 Pet. 4:8
- unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei 1 Pet. 4:10
- si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen 1 Pet. 4:11
- carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat 1 Pet. 4:12
- sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes 1 Pet. 4:13
- si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit 1 Pet. 4:14
- si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine 1 Pet. 4:16
- itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis 1 Pet. 4:19
- seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator 1 Pet. 5:1
- pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie 1 Pet. 5:2
- neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo 1 Pet. 5:3
- humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis 1 Pet. 5:6
- omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis 1 Pet. 5:7
- cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri 1 Pet. 5:9
- Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit 1 Pet. 5:10
- ipsi imperium in saecula saeculorum amen 1 Pet. 5:11
- per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state 1 Pet. 5:12
- salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus 1 Pet. 5:13
- salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo 1 Pet. 5:14
- Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi 2 Pet. 1:1
- gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri 2 Pet. 1:2
- per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem 2 Pet. 1:4
- vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam 2 Pet. 1:5
- in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem 2 Pet. 1:6
- in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem 2 Pet. 1:7
- haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione 2 Pet. 1:8
- sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi 2 Pet. 1:11
- propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate 2 Pet. 1:12
- iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione 2 Pet. 1:13
- accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui 2 Pet. 1:17
- et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto 2 Pet. 1:18
- et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris 2 Pet. 1:19
- fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem 2 Pet. 2:1
- et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat 2 Pet. 2:3
- si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari 2 Pet. 2:4
- et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens 2 Pet. 2:6
- novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare 2 Pet. 2:9
- magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes 2 Pet. 2:10
- hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt 2 Pet. 2:12
- percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum 2 Pet. 2:13
- correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam 2 Pet. 2:16
- superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur 2 Pet. 2:18
- si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus 2 Pet. 2:20
- contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti 2 Pet. 2:22
- hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem 2 Pet. 3:1
- hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes 2 Pet. 3:3
- caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum 2 Pet. 3:7
- adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur 2 Pet. 3:10
- cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus 2 Pet. 3:11
- expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent 2 Pet. 3:12
- novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat 2 Pet. 3:13
- propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace 2 Pet. 3:14
- sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem 2 Pet. 3:16
- crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen 2 Pet. 3:18
- et haec est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae 1 Jn. 1:5
- si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem 1 Jn. 1:6
- si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato 1 Jn. 1:7
- si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est 1 Jn. 1:8
- si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis 1 Jn. 1:10
- et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus 1 Jn. 2:3
- qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non est 1 Jn. 2:4
- qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus 1 Jn. 2:5
- qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare 1 Jn. 2:6
- iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet 1 Jn. 2:8
- qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc 1 Jn. 2:9
- qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est 1 Jn. 2:10
- qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius 1 Jn. 2:11
- scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum 1 Jn. 2:14
- nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo 1 Jn. 2:15
- quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est 1 Jn. 2:16
- et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum 1 Jn. 2:17
- vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre manebitis 1 Jn. 2:24
- et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo 1 Jn. 2:27
- et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius 1 Jn. 2:28
- et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est 1 Jn. 3:3
- et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est 1 Jn. 3:5
- omnis qui in eo manet non peccat omnis qui peccat non vidit eum nec cognovit eum 1 Jn. 3:6
- qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli 1 Jn. 3:8
- omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est 1 Jn. 3:9
- in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum 1 Jn. 3:10
- nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte 1 Jn. 3:14
- omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem 1 Jn. 3:15
- in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere 1 Jn. 3:16
- qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo quomodo caritas Dei manet in eo 1 Jn. 3:17
- in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadeamus corda nostra 1 Jn. 3:19
- et hoc est mandatum eius ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum sicut dedit mandatum nobis 1 Jn. 3:23
- et qui servat mandata eius in illo manet et ipse in eo et in hoc scimus quoniam manet in nobis de Spiritu quem nobis dedit 1 Jn. 3:24
- carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum 1 Jn. 4:1
- in hoc cognoscitur Spiritus Dei omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse ex Deo est 1 Jn. 4:2
- et omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam venit et nunc iam in mundo est 1 Jn. 4:3
- vos ex Deo estis filioli et vicistis eos quoniam maior est qui in vobis est quam qui in mundo 1 Jn. 4:4
- nos ex Deo sumus qui novit Deum audit nos qui non est ex Deo non audit nos in hoc cognoscimus Spiritum veritatis et spiritum erroris 1 Jn. 4:6
- in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum 1 Jn. 4:9
- in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris 1 Jn. 4:10
- Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est 1 Jn. 4:12
- in hoc intellegimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis quoniam de Spiritu suo dedit nobis 1 Jn. 4:13
- quisque confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo 1 Jn. 4:15
- et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo 1 Jn. 4:16
- in hoc perfecta est caritas nobiscum ut fiduciam habeamus in die iudicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo 1 Jn. 4:17
- timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor poenam habet qui autem timet non est perfectus in caritate 1 Jn. 4:18
- in hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei cum Deum diligamus et mandata eius faciamus 1 Jn. 5:2
- hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus non in aqua solum sed in aqua et sanguine et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas 1 Jn. 5:6
- qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo 1 Jn. 5:10
- et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est 1 Jn. 5:11
- haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei 1 Jn. 5:13
- scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est 1 Jn. 5:19
- et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna 1 Jn. 5:20
- senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem 2 Jn. 1:1
- propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum 2 Jn. 1:2
- sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate 2 Jn. 1:3
- gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre 2 Jn. 1:4
- et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis 2 Jn. 1:6
- quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus 2 Jn. 1:7
- omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet 2 Jn. 1:9
- si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis 2 Jn. 1:10
- senior Gaio carissimo quem ego diligo in veritate 3 Jn. 1:1
- gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas 3 Jn. 1:3
- maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes 3 Jn. 1:4
- carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos 3 Jn. 1:5
- qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae quos bene facies deducens digne Deo 3 Jn. 1:6
- scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos 3 Jn. 1:9
- propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit 3 Jn. 1:10
- Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis Jude 1:1
- subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes Jude 1:4
- angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit Jude 1:6
- hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur Jude 1:10
- hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae Jude 1:12
- fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est Jude 1:13
- prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis Jude 1:14
- quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum Jude 1:18
- vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes Jude 1:20
- ipsos vos in dilectione Dei servate Jude 1:21
- illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam Jude 1:23
- ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione Jude 1:24
- soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula amen Jude 1:25
- beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est Apoc. 1:3
- Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt Apoc. 1:4
- et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo Apoc. 1:5
- et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen Apoc. 1:6
- ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu Apoc. 1:9
- fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae Apoc. 1:10
- dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam Apoc. 1:11
- et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream Apoc. 1:13
- et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum Apoc. 1:15
- et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua Apoc. 1:16
- et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni Apoc. 1:18
- sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt Apoc. 1:20
- angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum Apoc. 2:1
- qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei Apoc. 2:7
- nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae Apoc. 2:10
- scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat Apoc. 2:13
- similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei Apoc. 2:16
- qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit Apoc. 2:17
- ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius Apoc. 2:22
- et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra Apoc. 2:23
- et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes Apoc. 2:26
- et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli confringentur Apoc. 2:27
- in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te Apoc. 3:3
- sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt Apoc. 3:4
- quoniam servasti verbum patientiae meae et ego te servabo ab hora temptationis quae ventura est in orbem universum temptare habitantes in terra Apoc. 3:10
- qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et foras non egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem quae descendit de caelo a Deo meo et nomen meum novum Apoc. 3:12
- qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius Apoc. 3:21
- post haec vidi et ecce ostium apertum in caelo et vox prima quam audivi tamquam tubae loquentis mecum dicens ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri post haec Apoc. 4:1
- statim fui in spiritu et ecce sedis posita erat in caelo et supra sedem sedens Apoc. 4:2
- et qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis et sardini et iris erat in circuitu sedis similis visioni zmaragdinae Apoc. 4:3
- et in circuitu sedis sedilia viginti quattuor et super thronos viginti quattuor seniores sedentes circumamictos vestimentis albis et in capitibus eorum coronas aureas Apoc. 4:4
- et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile cristallo et in medio sedis et in circuitu sedis quattuor animalia plena oculis ante et retro Apoc. 4:6
- et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas et in circuitu et intus plena sunt oculis et requiem non habent die et nocte dicentia sanctus sanctus sanctus Dominus Deus omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est Apoc. 4:8
- et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum viventi in saecula saeculorum Apoc. 4:9
- procident viginti quattuor seniores ante sedentem in throno et adorabunt viventem in saecula saeculorum et mittent coronas suas ante thronum dicentes Apoc. 4:10
- et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris signatum sigillis septem Apoc. 5:1
- et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum Apoc. 5:3
- et vidi et ecce in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum agnum stantem tamquam occisum habentem cornua septem et oculos septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem terram Apoc. 5:6
- et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione Apoc. 5:9
- et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum milia milium Apoc. 5:11
- et omnem creaturam quae in caelo est et super terram et sub terram et quae sunt in mari et quae in ea omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum Apoc. 5:13
- et cum aperuisset sigillum tertium audivi tertium animal dicens veni et vidi et ecce equus niger et qui sedebat super eum habebat stateram in manu sua Apoc. 6:5
- et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario et vinum et oleum ne laeseris Apoc. 6:6
- et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et verus non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra Apoc. 6:10
- et reges terrae et principes et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et petris montium Apoc. 6:15
- post haec vidi quattuor angelos stantes super quattuor angulos terrae tenentes quattuor ventos terrae ne flaret ventus super terram neque super mare neque in ullam arborem Apoc. 7:1
- dicens nolite nocere terrae neque mari neque arboribus quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum Apoc. 7:3
- post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu agni amicti stolas albas et palmae in manibus eorum Apoc. 7:9
- et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quattuor animalium et ceciderunt in conspectu throni in facies suas et adoraverunt Deum Apoc. 7:11
- dicentes amen benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum amen Apoc. 7:12
- et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni Apoc. 7:14
- ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius et qui sedet in throno habitabit super illos Apoc. 7:15
- quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum Apoc. 7:17
- et cum aperuisset sigillum septimum factum est silentium in caelo quasi media hora Apoc. 8:1
- et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datae sunt illis septem tubae Apoc. 8:2
- et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et fulgora et terraemotus Apoc. 8:5
- et primus tuba cecinit et facta est grando et ignis mixta in sanguine et missum est in terram et tertia pars terrae conbusta est et tertia pars arborum conbusta est et omne faenum viride conbustum est Apoc. 8:7
- et secundus angelus tuba cecinit et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare et facta est tertia pars maris sanguis Apoc. 8:8
- et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum Apoc. 8:10
- et nomen stellae dicitur Absinthius et facta est tertia pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de aquis quia amarae factae sunt Apoc. 8:11
- et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium caelum dicentis voce magna vae vae vae habitantibus in terra de ceteris vocibus tubae trium angelorum qui erant tuba canituri Apoc. 8:13
- et quintus angelus tuba cecinit et vidi stellam de caelo cecidisse in terram et data est illi clavis putei abyssi Apoc. 9:1
- et de fumo exierunt lucustae in terram et data est illis potestas sicut habent potestatem scorpiones terrae Apoc. 9:3
- et praeceptum est illis ne laederent faenum terrae neque omne viride neque omnem arborem nisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus Apoc. 9:4
- et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient eam et desiderabunt mori et fugiet mors ab ipsis Apoc. 9:6
- et similitudines lucustarum similes equis paratis in proelium et super capita earum tamquam coronae similes auro et facies earum sicut facies hominum Apoc. 9:7
- et habebant loricas sicut loricas ferreas et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum Apoc. 9:9
- et habebant caudas similes scorpionum et aculei in caudis earum potestas earum nocere hominibus mensibus quinque Apoc. 9:10
- dicentem sexto angelo qui habebat tubam solve quattuor angelos qui alligati sunt in flumine magno Eufrate Apoc. 9:14
- et soluti sunt quattuor angeli qui parati erant in horam et diem et mensem et annum ut occiderent tertiam partem hominum Apoc. 9:15
- et ita vidi equos in visione et qui sedebant super eos habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas et capita equorum erant tamquam capita leonum et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur Apoc. 9:17
- potestas enim equorum in ore eorum est et in caudis eorum nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita et in his nocent Apoc. 9:19
- et ceteri homines qui non sunt occisi in his plagis neque paenitentiam egerunt de operibus manuum suarum ut non adorarent daemonia et simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea quae neque videre possunt neque audire neque ambulare Apoc. 9:20
- et vidi alium angelum fortem descendentem de caelo amictum nube et iris in capite eius et facies eius erat ut sol et pedes eius tamquam columna ignis Apoc. 10:1
- et habebat in manu sua libellum apertum et posuit pedem suum dextrum supra mare sinistrum autem super terram Apoc. 10:2
- et iuravit per viventem in saecula saeculorum qui creavit caelum et ea quae in illo sunt et terram et ea quae in ea sunt et mare et quae in eo sunt quia tempus amplius non erit Apoc. 10:6
- sed in diebus vocis septimi angeli cum coeperit tuba canere et consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas Apoc. 10:7
- et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum et dicit mihi accipe et devora illum et faciet amaricare ventrem tuum sed in ore tuo erit dulce tamquam mel Apoc. 10:9
- et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est venter meus Apoc. 10:10
- et datus est mihi calamus similis virgae dicens surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo Apoc. 11:1
- hii sunt duo olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes Apoc. 11:4
- hii habent potestatem cludendi caelum ne pluat diebus prophetiae ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque voluerint Apoc. 11:6
- et corpora eorum in plateis civitatis magnae quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus ubi et Dominus eorum crucifixus est Apoc. 11:8
- et videbunt de populis et tribubus et linguis et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium et corpora eorum non sinunt poni in monumentis Apoc. 11:9
- et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos et steterunt super pedes suos et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos Apoc. 11:11
- et audierunt vocem magnam de caelo dicentem illis ascendite huc et ascenderunt in caelum in nube et viderunt illos inimici eorum Apoc. 11:12
- et in illa hora factus est terraemotus magnus et decima pars civitatis cecidit et occisi sunt in terraemotu nomina hominum septem milia et reliqui in timore sunt missi et dederunt gloriam Deo caeli Apoc. 11:13
- et septimus angelus tuba cecinit et factae sunt voces magnae in caelo dicentes factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius et regnabit in saecula saeculorum Apoc. 11:15
- et viginti quattuor seniores qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis ceciderunt in facies suas et adoraverunt Deum Apoc. 11:16
- et apertum est templum Dei in caelo et visa est arca testamenti eius in templo eius et facta sunt fulgora et voces et terraemotus et grando magna Apoc. 11:19
- et signum magnum paruit in caelo mulier amicta sole et luna sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim Apoc. 12:1
- et in utero habens et clamat parturiens et cruciatur ut pariat Apoc. 12:2
- et visum est aliud signum in caelo et ecce draco magnus rufus habens capita septem et cornua decem et in capitibus suis septem diademata Apoc. 12:3
- et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum caeli et misit eas in terram et draco stetit ante mulierem quae erat paritura ut cum peperisset filium eius devoraret Apoc. 12:4
- et peperit filium masculum qui recturus erit omnes gentes in virga ferrea et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius Apoc. 12:5
- et mulier fugit in solitudinem ubi habet locum paratum a Deo ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta Apoc. 12:6
- et factum est proelium in caelo Michahel et angeli eius proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius Apoc. 12:7
- et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in caelo Apoc. 12:8
- et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt Apoc. 12:9
- et audivi vocem magnam in caelo dicentem nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius quia proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte Apoc. 12:10
- propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis vae terrae et mari quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam sciens quod modicum tempus habet Apoc. 12:12
- et postquam vidit draco quod proiectus est in terram persecutus est mulierem quae peperit masculum Apoc. 12:13
- et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae ut volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis Apoc. 12:14
- et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu Apoc. 12:17
- et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga mortis eius curata est et admirata est universa terra post bestiam Apoc. 13:3
- et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen eius et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant Apoc. 13:6
- et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem Apoc. 13:7
- et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab origine mundi Apoc. 13:8
- qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides sanctorum Apoc. 13:10
- et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cuius curata est plaga mortis Apoc. 13:12
- et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum Apoc. 13:13
- et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit Apoc. 13:14
- et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis Apoc. 13:16
- et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis Apoc. 14:1
- et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni et vocem quam audivi sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis Apoc. 14:2
- et in ore ipsorum non est inventum mendacium sine macula sunt Apoc. 14:5
- et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce magna si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit caracterem in fronte sua aut in manu sua Apoc. 14:9
- et hic bibet de vino irae Dei qui mixtus est mero in calice irae ipsius et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum agni Apoc. 14:10
- et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit nec habent requiem die ac nocte qui adoraverunt bestiam et imaginem eius et si quis acceperit caracterem nominis eius Apoc. 14:11
- et audivi vocem de caelo dicentem scribe beati mortui qui in Domino moriuntur amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis opera enim illorum sequuntur illos Apoc. 14:13
- et vidi et ecce nubem candidam et supra nubem sedentem similem Filio hominis habentem in capite suo coronam auream et in manu sua falcem acutam Apoc. 14:14
- et misit qui sedebat supra nubem falcem suam in terram et messa est terra Apoc. 14:16
- et alius angelus exivit de templo quod est in caelo habens et ipse falcem acutam Apoc. 14:17
- et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum Apoc. 14:19
- et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile angelos septem habentes plagas septem novissimas quoniam in illis consummata est ira Dei Apoc. 15:1
- quis non timebit Domine et magnificabit nomen tuum quia solus pius quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo quoniam iudicia tua manifestata sunt Apoc. 15:4
- et post haec vidi et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo Apoc. 15:5
- et unus ex quattuor animalibus dedit septem angelis septem fialas aureas plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum Apoc. 15:7
- et impletum est templum fumo a maiestate Dei et de virtute eius et nemo poterat introire in templum donec consummarentur septem plagae septem angelorum Apoc. 15:8
- et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis ite et effundite septem fialas irae Dei in terram Apoc. 16:1
- et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius Apoc. 16:2
- et secundus effudit fialam suam in mare et factus est sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari Apoc. 16:3
- et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi aestu adficere homines et igni Apoc. 16:8
- et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum Eufraten et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab ortu solis Apoc. 16:12
- et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres inmundos in modum ranarum Apoc. 16:13
- sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium ad diem magnum Dei omnipotentis Apoc. 16:14
- et congregavit illos in locum qui vocatur hebraice Hermagedon Apoc. 16:16
- et septimus effudit fialam suam in aerem et exivit vox magna de templo a throno dicens factum est Apoc. 16:17
- et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius Apoc. 16:19
- et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer Apoc. 16:21
- et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae habentem capita septem et cornua decem Apoc. 17:3
- et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in manu sua plenum abominationum et inmunditia fornicationis eius Apoc. 17:4
- et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna mater fornicationum et abominationum terrae Apoc. 17:5
- bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non est Apoc. 17:8
- et bestia quae erat et non est et ipsa octava est et de septem est et in interitum vadit Apoc. 17:11
- Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei Apoc. 17:17
- et exclamavit in forti voce dicens cecidit cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus inmundi et custodia omnis volucris inmundae Apoc. 18:2
- reddite illi sicut ipsa reddidit et duplicate duplicia secundum opera eius in poculo quo miscuit miscite illi duplum Apoc. 18:6
- quantum glorificavit se et in deliciis fuit tantum date illi tormentum et luctum quia in corde suo dicit sedeo regina et vidua non sum et luctum non videbo Apoc. 18:7
- ideo in una die venient plagae eius mors et luctus et fames et igni conburetur quia fortis est Deus qui iudicavit illam Apoc. 18:8
- et flebunt et plangent se super illam reges terrae qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt cum viderint fumum incendii eius Apoc. 18:9
- quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae et omnis gubernator et omnis qui in locum navigat et nautae et qui maria operantur longe steterunt Apoc. 18:17
- et miserunt pulverem super capita sua et clamaverunt flentes et lugentes dicentes vae vae civitas magna in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari de pretiis eius quoniam una hora desolata est Apoc. 18:19
- et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens hoc impetu mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam non invenietur Apoc. 18:21
- et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et tuba non audietur in te amplius et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius et vox molae non audietur in te amplius Apoc. 18:22
- et lux lucernae non lucebit tibi amplius et vox sponsi et sponsae non audietur adhuc in te quia mercatores tui erant principes terrae quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes Apoc. 18:23
- et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium qui interfecti sunt in terra Apoc. 18:24
- post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro est Apoc. 19:1
- quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius Apoc. 19:2
- et iterum dixerunt alleluia et fumus eius ascendit in saecula saeculorum Apoc. 19:3
- oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse Apoc. 19:12
- et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis vestiti byssinum album mundum Apoc. 19:14
- et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis Apoc. 19:15
- et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantium Apoc. 19:16
- et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli venite congregamini ad cenam magnam Dei Apoc. 19:17
- ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum Apoc. 19:18
- et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eius Apoc. 19:19
- et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure Apoc. 19:20
- et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum Apoc. 19:21
- et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua Apoc. 20:1
- et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post haec oportet illum solvi modico tempore Apoc. 20:3
- et vidi sedes et sederunt super eas et iudicium datum est illis et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt caracterem in frontibus aut in manibus suis et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis Apoc. 20:4
- beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima in his secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis Apoc. 20:6
- et exibit et seducet gentes quae sunt super quattuor angulos terrae Gog et Magog et congregabit eos in proelium quorum numerus est sicut harena maris et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam Apoc. 20:8
- et descendit ignis a Deo de caelo et devoravit eos et diabolus qui seducebat eos missus est in stagnum ignis et sulphuris ubi et bestia Apoc. 20:9
- et pseudoprophetes et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum Apoc. 20:10
- et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum Apoc. 20:12
- et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum Apoc. 20:13
- et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors secunda est stagnum ignis Apoc. 20:14
- et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis Apoc. 20:15
- et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera Apoc. 21:5
- timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda Apoc. 21:8
- et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo Apoc. 21:10
- et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israhel Apoc. 21:12
- et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni Apoc. 21:14
- et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt Apoc. 21:16
- et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus Apoc. 21:22
- et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus Apoc. 21:23
- et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam Apoc. 21:24
- et adferent gloriam et honorem gentium in illam Apoc. 21:26
- nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni Apoc. 21:27
- in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium Apoc. 22:2
- et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi Apoc. 22:3
- et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum Apoc. 22:4
- et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum Apoc. 22:5
- qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc Apoc. 22:11
- beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem Apoc. 22:14
- ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina Apoc. 22:16
- contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto Apoc. 22:18
- et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae scripta sunt in libro isto Apoc. 22:19
- peto rogans te Domine remitte mihi, remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mihi, Man. 1:13
- et laudabo te semper omnibus diebus vitae meae quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum, amen. Man. 1:15
- et egit Iosias pascha in Hierosolymis Domino suo et immolavit phase quartadecima luna primi mensis, 3 Esd. 1:1
- statuens sacerdotes per vices stolas amictos in templo Domini. 3 Esd. 1:2
- et dixit Levitis sacris servis Israhel, ut sanctificarent se Domino in positione Domini sanctam arcam in domo, quam aedificavit Salomon filius David rex. 3 Esd. 1:3
- secundum scripturam David regis Israhel et secundum magnificentiam Salomonis filii eius. et omnes in templo et secundum particulam principatus paternam vestram eorum Levitarum, qui stant in conspectu fratrum vestrorum filiorum Israhel, 3 Esd. 1:5
- et donavit Iosias in plebem quae inventa est oves agnorum et hedorum et caprarum triginta milia, vitulos tria milia. 3 Esd. 1:7
- haec de regalibus data sunt secundum promissionem populo et sacerdotibus in pascha et Levitis. et dedit Helchias et Zaccharias et Hellus praepositi domus ipsis sacerdotibus in pascha oves numero duo milia sescentas v trecentos. 3 Esd. 1:8
- et Iechonias et Sameas et Nathanahel frater et Asabias et Ozihel et Ioram tribuni dederunt Levitis in phase oves quinque milia, vitulos septingentos. 3 Esd. 1:9
- et secundum partes principatus patrum in conspectu populi, offerre Domino secundum ea quae in libro Moysi scripta sunt. et sic ad diluculum. 3 Esd. 1:11
- et assaverunt phase igne prout oportebat, et hostias coxerunt in aeniolis et ollis cum beneolentia, 3 Esd. 1:12
- et egerunt filii Israhel qui inventi sunt in tempore illo phase et diem festum azymorum per dies septem. 3 Esd. 1:19
- et non est celebratum phase tale in Israhel a temporibus Samuhel prophetae. 3 Esd. 1:20
- et omnes reges Israhel non celebraverunt pascha tale, quale egit Iosias et sacerdotes et Levitae et Iudaei et omnis Israhel, qui inventi sunt in commoratione Hierosolymis. 3 Esd. 1:21
- et directa sunt opera Iosiae in conspectu Domini sui in corde pleno metuentia. 3 Esd. 1:23
- et quae circa illum quidem conscripta sunt in pristinis temporibus, de eis qui peccaverunt quique inreligiosi fuerunt in Dominum prae omnem gentem et regnum et qui non quaerunt ipsum et verba Domini super Israhel. 3 Esd. 1:24
- et post omnem actum hunc Iosiae ascendit Pharao rex Aegypti, veniens bellum abicere in Charchamis super Eufraten, et exivit in obviam illi Iosias. 3 Esd. 1:25
- sed constituit ad eum bellum in campo Metedaus. et descenderunt principes ad regem Iosiam. 3 Esd. 1:29
- et ascendit super currum secundarium suum, et perveniens Hierosolymam vita functus est, et sepultus est in paterno sepulchro. 3 Esd. 1:31
- et in tota Iudaea lugebant Iosiam, et lamentabat Hieremias propheta pro Iosiam, et qui praesidebant cum uxoribus lamentabant eum usque in hunc diem. et datum est hoc fieri semper in omne genus Israhel. 3 Esd. 1:32
- haec autem proscripta sunt in libro historiarum regum Iudaeae, et singula gesta actus Iosiae, eius gloriae et intellectus eius in lege Domini, quaeque gesta sunt ab eo et quae nunc, conscripta sunt in libro regum Israhel et Iuda. 3 Esd. 1:33
- annorum autem erat Ioachim viginti quinque, cum regnaret in terra Iudaeae et in Hierusalem, et fecit malignum in conspectu Domini. 3 Esd. 1:39
- post hunc autem ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et alligans eum in aereo vinculo perduxit in Babyloniam. 3 Esd. 1:40
- et de sacris vasis Domini accepit Nabuchodonosor et tulit et consecravit in templo suo in Babylonia. 3 Esd. 1:41
- nam de inmunditia illius et inreligiositate scriptum est in libro temporum regum. 3 Esd. 1:42
- regnavit autem menses tres et dies decem in Hierusalem, et fecit malignum in conspectu Domini. 3 Esd. 1:44
- et post annum mittens Nabuchodonosor transmigravit eum in Babyloniam simul cum sacris vasis Domini. 3 Esd. 1:45
- et fecit malignum in conspectu Domini, et non est veritus a verbis quae dicta sunt ab Hieremia propheta ex ore Domini. 3 Esd. 1:47
- et adiuratus a rege Nabuchodonosor in nomine Domini peierans discessit, et indurata cervice sua et corde suo transgressus est legitima Domini Dei Israhel. 3 Esd. 1:48
- et duces populi et sacerdotum multa inique gesserunt et impie egerunt super omnes inmunditias gentium, et polluerunt templum Domini quod sacratum erat in Hierosolymis. 3 Esd. 1:49
- ipsi vero subsannabant in angelis eius et, qua die locutus est Dominus, erant inludentes prophetas eius, 3 Esd. 1:51
- hii occiderunt iuvenes illorum in gladio in circuitu sancti templi eorum, et non pepercerunt iuveni et virgini et seni et adulescenti eorum. 3 Esd. 1:53
- sed omnes traditi sunt in manus ipsorum. et omnia sacra vasa Domini magna et pusilla et arcam Domini et regales apothecas resumentes tulerunt in Babyloniam. 3 Esd. 1:54
- et incenderunt domum Domini, et demolierunt muros Hierusalem et turres eius incenderunt in igne. 3 Esd. 1:55
- et consummaverunt et omnia honorifica eius ad nihilum redegerunt. et reliquos abduxerunt a gladio in Babylonem. 3 Esd. 1:56
- et erant servi illius et filii illius usque dum regnarent Persae, in repletione verbi Domini in ore Hieremiae, 3 Esd. 1:57
- quousque benigne ageret terra sabbata sua. omni tempore desertionis suae sabbatizavit in adimpletione annorum septuaginta. 3 Esd. 1:58
- regnante Cyro Persarum anno primo, in consummatione verbi Domini in ore Hieremiae, 3 Esd. 2:1
- suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum. et praedicavit in toto regno suo et simul per scripturam 3 Esd. 2:2
- et significavit mihi aedificare sibi domum in Hierusalem quae est in Iudaea. 3 Esd. 2:4
- si quis est ex genere vestro, sit Dominus ipsius cum eo, et ascendens in Hierusalem quae est in Iudaea aedificet domum Domino Israhel; hic est Dominus inhabitans Hierusalem. 3 Esd. 2:5
- quotquot ergo circa loca habitant, adiuvent eum qui sunt in loco ipsius in auro et argento, 3 Esd. 2:6
- in dationibus cum equis et iumentis cumque aliis quae secundum vota adponuntur in aedem Domini quae est in Hierusalem. 3 Esd. 2:7
- et stantes principes tribuum pagorum Iudae et tribus Beniamin et sacerdotes et Levitae, quos excitavit Dominus ascendere et aedificare domum Domini quae est in Hierusalem, et qui erant in circuitu eorum, 3 Esd. 2:8
- adiuverunt in omni argento et auro, equis et iumentis et votis quam pluribus, multi quorum sensus excitatus est. 3 Esd. 2:9
- et rex Cyrus protulit vasa sacra Domini, quae transtulit Nabuchodonosor ex Hierusalem et consecravit ea in suo idolo. 3 Esd. 2:10
- et evacuata sunt a Salamanassaro simul cum his qui ex captivitate Babyloniae in Hierosolymam. 3 Esd. 2:15
- in Artaxersis autem Persarum regis temporibus scripserunt ei, de his qui inhabitabant in Iudaea et in Hierusalem, Balsamus et Mitridatis et Sabellius et Rathimus et Beltemus et Samelius scriba et reliqui deservientes ei et inhabitantes in Samaria et ceteris locis subiectam epistulam: regi Artaxersi, 3 Esd. 2:16
- domine, pueri tui Rathimus ab accedentibus et Sabellius scriba et reliqui curiae suae iudices in Coelensyriam et Foenicen 3 Esd. 2:17
- et nunc notum sit domino regi, quoniam Iudaei qui ascenderunt a vobis ad nos, venientes in Hierusalem civitatem refugam et pessimam, aedificant foros eius et statuunt muros et templum suscitant. 3 Esd. 2:18
- sed notum facere domino regi, ut, si videbitur regi, quaeratur in libris patrum tuorum. 3 Esd. 2:21
- et invenies in admonitionibus scripta de his et scies, quoniam civitas ista fuit refuga et reges et civitates concutiens, 3 Esd. 2:22
- et Iudaei refugae et proelia committentes in ea ab aeterno, ob quam causam civitas ista deserta est. 3 Esd. 2:23
- nunc ergo notum facimus tibi, rex domine, quoniam si civitas ista aedificata fuerit, et huius muri erecti fuerint descensus tibi non erit in Coelensyriam et Foenicen. 3 Esd. 2:24
- tunc rescripsit rex Rathimo qui scribebat accedentia et Beltemo et Sabellio scribae et ceteris constitutis et inhabitantibus in Syriam et Foenicen et Samariam ea quae subiecta sunt: 3 Esd. 2:25
- et homines refugae et proelia in ea efficientes, et reges fortissimi erant in Hierusalem dominantes et tributa exigentes a Coelensyria et Foenice. 3 Esd. 2:27
- sed nec procedant in plurimum ea quae sunt malitiae, ita ut regibus molestia inportetur. 3 Esd. 2:29
- tunc recitatis his quae a rege Artaxerse scripta fuerant, Rathimus et Sabellius scriba et qui cum his constituti erant iungentes festinanter venerunt in Hierusalem cum equitatu et turba et agmine, 3 Esd. 2:30
- coeperunt prohibere aedificantes, et vacabant ab aedificatione templi in Hierusalem usque secundo anno regni Darii Persarum regis. 3 Esd. 2:31
- et cum manducassent et bibissent et satiati revertebantur, tunc Darius rex ascendit in cubiculo suo et dormivit et expergefactu 3 Esd. 3:3
- purpura cooperiri et in auro bibere et super aurum dormire et currum aureo freno et cidarim byssinam et torquem circa collum, 3 Esd. 3:6
- et sederunt in consilio et lecta sunt scripta coram ipsis. 3 Esd. 3:15
- et omnem mentem convertit in securitatem et iucunditatem, et non meminit omnem tristitiam et debitum. 3 Esd. 3:20
- o viri, non praecellunt homines, qui terram et mare obtinent et omnia quae sunt in eis? 3 Esd. 4:2
- hii autem custodiunt in circuitu eum, et non possunt ire singuli facere opera sua, sed nec indictoaudientes sunt ei. 3 Esd. 4:11
- omnia haec relinquentes in eam intendunt et aperto ore conspiciunt, et eam eligunt magis quam aurum et argentum et omnem rem speciosam. 3 Esd. 4:19
- et accipit homo gladium suum et vadit in via, furta facere et homicidia et mare navigare et flumina, 3 Esd. 4:23
- et leonem videt et in tenebris ingreditur. et cum furtum fecerit et fraudes et rapinas, amabili suae adfert. 3 Esd. 4:24
- et nunc mihi non creditis? nonne magnus est rex in potestate sua, quoniam omnes regiones verentur tangere eum? 3 Esd. 4:28
- et super haec rex aperto ore intuebatur eam. et si adriserit ei, ridet; nam si indignata fuerit ei, blanditur ei, donec reconcilietur ei in gratiam. 3 Esd. 4:31
- o viri, nonne fortes sunt mulieres? magna est terra et excelsum est caelum et velox cursus solis, quoniam convertit in gyro caeli et rursum revertitur in locum suum in una die. 3 Esd. 4:34
- vinum iniquum, iniquus rex, iniquae mulieres, iniqui omnes filii hominum, et iniqua omnia opera illorum, et non est in ipsis v sua iniquitate peribunt. 3 Esd. 4:37
- et veritas manet et invalescit in aeternum, et vivit et obtinet in saecula saeculorum. 3 Esd. 4:38
- nec est apud eam accipere personas neque differentias, sed quae iusta sunt facit omnibus iniustis ac malignis. et omnes benignantur in operibus eius, 3 Esd. 4:39
- et non est in iudicio eius iniquum. eique fortitudo et regnum et potestas et maiestas omnium aevorum. benedictus Deus veritatis. 3 Esd. 4:40
- tunc ait regi: memor esto voti quod vovisti aedificare Hierusalem in die qua regnum accepisti, 3 Esd. 4:43
- et omnibus praefectis qui erant in Coelensyria et Foenice et Libano scripsit epistulas, ut transveherent ligna cedrina a Libano in Hierusalem, et ut aedificarent cum eis civitatem. 3 Esd. 4:48
- et scripsit omnibus Iudaeis qui ascendebant a regno in Iudaeam pro libertate, omnem potentem et magistratum et praefectum non supervenire ad ianuas ipsorum, 3 Esd. 4:49
- et in structuram templi dari per singulos annos talenta viginti, usque dum peraedificaretur, 3 Esd. 4:51
- scripsit autem et quantitatem et sacram stolam, qua deservirent in ea. 3 Esd. 4:54
- et Levitis scripsit dari praebita usque in diem, qua consummabitur domus et Hierusalem extruetur. 3 Esd. 4:55
- et cum processisset ille adulescens, elevans faciem in caelum et in Hierusalem benedixit Regem caeli 3 Esd. 4:58
- et accepit epistulas, et profectus est in Babyloniam, et venit et nuntiavit fratribus suis omnibus qui fuerunt in Babylonia. 3 Esd. 4:61
- ut ascenderent et aedificarent Hierusalem et templum, ubi nominatum est nomen eius in ipso. et exultabant cum musicis et laetitia diebus septem. 3 Esd. 4:63
- et Darius misit una cum eis equites mille, donec deducerent eos in Hierusalem cum pace et cum musicis et cum tympanis et tibiis. 3 Esd. 5:2
- et haec sunt nomina virorum qui ascenderunt per pagos suos in tribus et in partem principatus ipsorum. 3 Esd. 5:4
- qui locutus est sub Dario rege Persarum sermones mirificos, in secundo anno regni ipsius, mense nisan primo. 3 Esd. 5:6
- sunt autem hii qui ex Iudaea ascenderunt de captivitate transmigrationis, quos transmigravit Nabuchodonosor rex Babyloniae in Babyloniam. et reversus est in Hierusalem 3 Esd. 5:7
- et reliquam partem Iudaeae unusquisque in suam civitatem. qui venerunt cum Zorobabel et Iesu Neemia Sareo Reselimeo Emmanio Mardocheo Beelsuro Mepsato Thorolio Roebo Mauna de principibus eorum. 3 Esd. 5:8
- filii Femo centum quadraginta duo, in filiis Iesu et Ioab duo milia trecenti duo, 3 Esd. 5:11
- filii Levitae: filii Iesu in Caduhel et Banus et Serebias et Edias septuaginta quattuor. omnis numerus a duodecim annis triginta milia quadringenti sexaginta duo. 3 Esd. 5:26
- filii sacerdotes qui psallebant in templo: filii Asaph centum viginti octo. 3 Esd. 5:28
- sacerdotes servientes in templo: filii Sel, filii Gasipa, filii Tabloth, filii Cariae, filii Suu, filii Hellu, filii Labana, filii Acmata, filii Acub, filii Uta, filii Ceta, filii Aggab, filii Obai, filii Anan, filii Cavua, filii Geddu, 3 Esd. 5:30
- et vocati sunt nomine eius. et horum quaesita est generis scriptura in pedatura et non est inventa, et prohibiti sunt sacerdotio fungi. 3 Esd. 5:39
- et dixit illis Neemias et Atharas, ne participentur sancta, donec exsurgat pontifex indutus in ostensionem et 3 Esd. 5:40
- et de praepositis ipsis per pagos, dum venirent in templum Dei quod erat in Hierusalem, vovere suscitare templum in loco suo secundum suam virtutem, 3 Esd. 5:44
- et dare in templum thesaurarium operum sacrum, auri minas decem milia et stolas sacerdotales centum. 3 Esd. 5:45
- et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui exierant ex plebe in Hierusalem et in regione, et sacri cantores et ostiarii et omnis Israhel in regionibus suis. 3 Esd. 5:46
- instante autem septimo mense cumque essent filii Israhel unusquisque in suis rebus, convenerunt unianimes in atrium quod erat ante ianuam orientalem. 3 Esd. 5:47
- ut offerrent super illud holocaustomata secundum quae in Moysi libro hominis Dei praescripta sunt. 3 Esd. 5:49
- et convenerunt ipsis ex aliis nationibus terrae. et erexerunt sacrarium in loco suo omnes gentes terrae, et offerebant hostias et holocaustomata Domino matutina. 3 Esd. 5:50
- et egerunt scenophegiam et diem sollemnem, sicuti praeceptum est in lege, et sacrificia cotidie, sicut oportebat, 3 Esd. 5:51
- Sidoniis et Tyriis, ut transveherent illis de Libano trabes cedrinas in Ioppe portum, secundum decretum quod scriptum erat eis a Cyro Persarum rege. 3 Esd. 5:55
- et in secundo anno venientes in templum Dei in Hierusalem, mense secundo inchoavit Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech et fratres ipsorum et sacerdotes et Levitae et omnes qui advenerant de captivitate in Hierusalem. 3 Esd. 5:56
- et fundaverunt templum Dei novilunio secundi mensis secundi anni, cum venissent in Iudaeam et Hierusalem. 3 Esd. 5:57
- et statuerunt Levitas a viginti annis super opera Domini. et stetit Iesus et filius eius et fratres... omnes Levitae conspirantes et exsecutores legis et facientes opera in domo Domini. et fabricaverunt aedificantes templum Dei quod fabricabant. 3 Esd. 5:58
- et cantabant canticum Domino, quoniam dulcedo eius et honor in saecula super omnem Israhel. 3 Esd. 5:61
- et omnis populus tuba cecinerunt et proclamaverunt voce magna, conlaudantes Dominum in suscitatione domus Domini. 3 Esd. 5:62
- in tantum ut populus non audiret tubas propter planctum populi. turba enim erat tubis canens magnifice, ita ut longe audiretur. 3 Esd. 5:65
- gentes autem terrae incubantes his qui sunt in Iudaea et devastantes opus aedificationis et insidias et populos adducentes, prohibebant eos aedificare, 3 Esd. 5:72
- in secundo autem anno regni Darii prophetavit Aggeus et Zaccharias filius Addin prophetae apud Iudaeam et in Hierusalem in nomine Domini Dei Israhel super eos. 3 Esd. 6:1
- tunc stans Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech inchoaverunt aedificare domum Domini quae est in Hierusalem, 3 Esd. 6:2
- cum adessent eis prophetae Domini et adiuvarent eos. in ipso tempore venit ad illos Sisennes, subregulus Syriae et Foenicis, et Satrabozanes et sodales eius 3 Esd. 6:3
- exemplum epistulae quam miserunt Dario: Sisennes, subregulus Syriae et Foenicis, et Satrabozanes et sodales eius in Syria et Foenice praesides regi Dario salutem. 3 Esd. 6:7
- omnia nota sint domino nostro regi, quia cum advenissemus in regionem Iudaeae et introissemus in Hierusalem, invenimus Iudaeos aedificantes domum Domini Dei magnam 3 Esd. 6:8
- et templum ex lapidibus politis magnis et pretiosis materiis in parietibus; 3 Esd. 6:9
- et opera illa instanter fieri, et suffragare et prosperare in manibus eorum, et in omni gloria quam diligentissime perfici. 3 Esd. 6:10
- et quoniam patres nostri exacerbantes erant, peccaverunt in Dominum Israhel, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babyloniae, regis Chaldeorum. 3 Esd. 6:15
- et domum istam demolientes incenderunt et populum captivum duxerunt in Babyloniam. 3 Esd. 6:16
- in primo autem anno regnante Cyro in regione Babyloniae, scripsit Cyrus rex domum hanc aedificare. 3 Esd. 6:17
- et illa sacra vasa aurea et argentea, quae extulerat Nabuchodonosor de domo quae est in Hierusalem et consecraverat ea in suo templo, rursus protulit ea Cyrus rex de templo quod erat in Babylonia, et tradita sunt Zorobabel et Salamanassaro subregulo. 3 Esd. 6:18
- et praeceptum est eis, ut ferrent haec vasa et reponerent in templo quod erat in Hierusalem, et templum ipsum Domini aedificare in loco suo. 3 Esd. 6:19
- tunc Salamanassarus subiecit fundamenta domus Domini quae est in Hierusalem, et exinde usque nunc aedificatur et non accepit consummationem. 3 Esd. 6:20
- nunc ergo si hoc iudicatur, rex, perquiratur in regalibus bibliothecis Cyri regis quae sunt in Babylonia. 3 Esd. 6:21
- et si inventum fuerit consilio Cyri regis coeptam esse structuram domus Domini quae est in Hierusalem, et iudicabitur a domino rege nostro, scribat de his nobis. 3 Esd. 6:22
- tunc rex Darius praecepit inquiri in bibliothecis quae erant in Babylonia, et inventus est in Ecbathanis, oppido quod est in Media regione, locus unus in quo scripta erant ista: 3 Esd. 6:23
- anno primo regnante Cyro, rex Cyrus praecepit domum Domini quae est in Hierusalem aedificare, ubi incendebant igni adsiduo; 3 Esd. 6:24
- et sacra vasa domus Domini tam aurea quam argentea, quae extulit Nabuchodonosor de domo quae erat in Hierusalem in Babyloniam, restitui in domum quae est in Hierusalem ubi erant posita ut ponantur illic. 3 Esd. 6:26
- et praecepit curam agere Sisennem, subregulum Syriae et Foenices, et Satrabozanen et sodales eius et qui ordinati erant in Syria et Foenice praesides, ut abstinerent se ab eodem loco; sinere autem puerum Domini Zorobabel et subregulum Iudaeae et seniores Iudaeorum domum Domini illam aedificare eodem loco. 3 Esd. 6:27
- et ego quoque praecepi in totum aedificare et prospici, ut adiuvent eos qui sunt ex captivitate Iudaeorum, donec consummetur templum aedis Domini; 3 Esd. 6:28
- similiter autem et frumentum et sal et vinum et oleum instanter per singulos annos, prout sacerdotes qui sunt in Hierusalem dictaverunt consumi cotidie sine ulla dilatione, 3 Esd. 6:30
- propterea et Dominus, cuius nomen invocatum est ibi, exterminet omnem regem et gentem qui manum suam extenderit prohibere aut male tractare domum Domini illam quae est in Hierusalem. 3 Esd. 6:33
- et fecerunt filii Israhel et sacerdotes et Levitae et ceteri qui erant ex captivitate, qui adpositi sunt, secundum ea quae scripta sunt in libro Moysi. 3 Esd. 7:6
- et obtulerunt in dedicatione templi Domini tauros centum, arietes ducentos, agnos quadringentos. 3 Esd. 7:7
- et celebraverunt diem festum azymorum septem diebus, epulantes in conspectu Domini, 3 Esd. 7:14
- quoniam convertit consilium regis Assyriorum in eis, confortare manus eorum ad opera manus Domini Dei Israhel. 3 Esd. 7:15
- hic Ezras ascendit de Babylonia, cum esset scriba et ingeniosus in lege Moysi, quae data est a Domino Israhel dicere et facere. 3 Esd. 8:3
- et dedit ei rex gloriam, quod invenisset gratiam in omni dignitate et desiderio in conspectu eius. 3 Esd. 8:4
- et ascenderunt simul cum ipso ex filiis Israhel et sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ostiariis et servis templi in Hierusalem, 3 Esd. 8:5
- anno septimo regnante Artaxerse, in quinto mense; hic annus septimus est regni. exeuntes enim de Babylonia novilunio quinti mensis, 3 Esd. 8:6
- in his enim Ezras magnam disciplinam obtinebat, ne praetermitteret quicquam eorum quae essent ex lege Domini et praeceptis, et docendo universum Israhel omnem iustitiam et iudicia. 3 Esd. 8:8
- humaniora ego iudicans etiam beneficiis, praecepi eos qui desiderant ex gente Iudaeorum sua sponte et ex sacerdotibus et Levitis qui sunt in regno meo comitari tecum in Hierusalem. 3 Esd. 8:11
- ut visitent ea quae aguntur secundum Iudaeam et Hierusalem observantes sicut habes in lege Domini, 3 Esd. 8:13
- et ferant munera Domino Israhel, quae vovi ego et amici, Hierusalem et omne aurum et argentum, quod inventum fuerit in regione Babyloniae, Domino in Hierusalem cum illo, 3 Esd. 8:14
- quod donatum est pro ipsa gente in templum Domini eorum quod est in Hierusalem, ut colligatur hoc aurum et argentum ad tauros et arietes et agnos et hedos et quae his sunt congruentia, 3 Esd. 8:15
- ut offerant hostias Domino super altare Domini ipsorum quod est in Hierusalem. 3 Esd. 8:16
- et sacrosancta vasa, quae data sunt tibi ad opera domus Domini Dei tui qui est in Hierusalem, 3 Esd. 8:18
- omnia secundum Dei legem fiant Deo altissimo, ne qua forte exsurgat ira in regno regis et filiorum eius. 3 Esd. 8:23
- tu autem Ezras, secundum sapientiam Dei constitue iudices et arbitros in tota Syria et Foenice, et omnes qui legem Dei tui noverunt docebis, 3 Esd. 8:26
- et dixit Ezras scriba: benedictus Dominus patrum meorum, qui dedit haec in cor regis, clarificare domum suam quae est in Hierusalem, 3 Esd. 8:28
- et me honorificavit in conspectu regis et consiliariorum et amicorum eius et purpuratorum eius. 3 Esd. 8:29
- et hii sunt praepositi secundum suas patrias et principatus portionales eorum, qui mecum ascenderunt de Babylonia in regno Artaxersis regis: 3 Esd. 8:31
- et mandavi eis ut dicerent Luddeo et fratribus eius et illis qui erant in gazofilacio, ut mitterent nobis eos qui sacerdotio fungerentur in domo Domini Dei nostri. 3 Esd. 8:47
- et ex his qui in templo serviebant, quos dedit David et ipsi principes ad operationem Levitis, templo servientium ducenti viginti. omnium nomina significata sunt in scripturis. 3 Esd. 8:50
- et vovi illic ieiunium iuvenibus in conspectu Domini Dei nostri, ut quaererem ab eo bonum iter nobis et qui nobiscum erant ex filiis et pecoribus propter insidias. 3 Esd. 8:51
- erubui enim petere regem pedites et equites in comitatu, tutelae gratia contra adversarios nostros. 3 Esd. 8:52
- diximus enim regi, quoniam virtus Domini erit cum eis qui inquirunt eum in omni affectu. 3 Esd. 8:53
- vigilate et custodite, donec tradatis ex plebis praepositis et sacerdotibus et Levitis et principibus civitatum Israhel in Hierusalem in pastoforio domus Domini Dei nostri. 3 Esd. 8:60
- et hii qui susceperunt sacerdotes et Levitae aurum et argentum et vasa quae erant in Hierusalem intulerunt in templum Domini. 3 Esd. 8:61
- et promovimus a fluvio Thia die duodecima mensis primi, usquequo introivimus in Hierusalem secundum potentem manum Domini Dei nostri, quae super nos erat et liberavit nos ab omnibus inimicis nostris; et venimus in Hierusalem. 3 Esd. 8:62
- et cum factus fuisset tertius dies, quarta autem die ponderatum aurum et argentum traditum est in domo Domini Dei nostri Marimoth filio Iori sacerdoti. 3 Esd. 8:63
- et convenerunt ad me quotquot tunc movebantur in verbo Domini Dei Israhel, me lugente super iniquitatem istam. et sedebam tristis usque ad vespertinum sacrificium. 3 Esd. 8:73
- quoniam a temporibus patrum nostrorum sumus in magno peccato usque in hunc diem. 3 Esd. 8:77
- et propter peccata nostra et patrum nostrorum sumus traditi cum fratribus nostris et cum sacerdotibus nostris regibus terrae in gladium et captivitatem et depraedationem cum confusione usque in hodiernum diem. 3 Esd. 8:78
- et nunc quantum est quod contigit nobis misericordia abs te, Domine Deus, derelinquere nobis radicem et nomen in locum sanctificationis tuae, 3 Esd. 8:79
- detegere luminare nostrum in domo Domini Dei nostri, dare nobis cibum in tempore servitutis nostrae. 3 Esd. 8:80
- et cum serviremus, non sumus derelicti a Domino Deo nostro, sed constituit nos in gratia penes reges Persarum, dare nobis cibum 3 Esd. 8:81
- et clarificare templum Domini nostri et aedificare deserta Sion, dare nobis stabilitatem in Iudaea et in Hierusalem. 3 Esd. 8:82
- et nunc quid dicemus, Domine, habentes haec? transgressi enim sumus praecepta tua, quae dedisti in manus puerorum tuorum prophetarum 3 Esd. 8:83
- dicens quoniam terra, in quam introistis possidere hereditatem eius, terra polluta est coinquinationibus alienigenarum terrae, et inmunditiae illorum repleverunt eam totam inmunditia sua. 3 Esd. 8:84
- et non inquiretis pacem habere cum illis omni tempore, ut invalescentes manducetis optima terrae, et hereditatem distribuatis filiis vestris usque in aevum. 3 Esd. 8:86
- Domine Deus Israhel, verax es; derelicta enim est radix usque in hodiernum diem, 3 Esd. 8:90
- ecce nunc sumus in conspectu tuo in iniquitatibus nostris; non est enim adhuc stare ante te in his. 3 Esd. 8:91
- et cum adorando confiteretur Ezras flens humi prostratus ante templum, congregati sunt ante eum ex Hierusalem turba magna valde, viri et mulieres et iuvenes et iuvenculae. fletus enim erat magnus in ipsa multitudine. 3 Esd. 8:92
- et cum clamasset Iechonias Ieeli ex filiis Israhel, dixit Ezrae: nos in Dominum peccavimus, quod conlocavimus nobis in matrimonium mulieres alienigenas ex gentibus terrae. 3 Esd. 8:93
- et nunc est super omnem Israhel. in his ergo sit iusiurandum ad Dominum, expellere omnes uxores nostras quae ex alienigenis sunt cum filiis earum, 3 Esd. 8:94
- et exsurgens Ezras ab ante atrium templi, abiit in pastoforium Ionathae filii Nasibi. 3 Esd. 9:1
- et facta est praedicatio in omni Iudaea et in Hierusalem omnibus qui erant ex captivitate congregari in Hierusalem 3 Esd. 9:3
- et congregati sunt omnes qui erant ex tribu Iuda et Beniamin in tribus diebus in Hierusalem; hic mensis est nonus, vicesima mensis. 3 Esd. 9:5
- et adsedit omnis multitudo in area templi, trementes propter hiemem praesentem. 3 Esd. 9:6
- et exsurgens Ezras dixit illis: vos inique fecistis conlocando vobis in matrimonium uxores alienigenas, ut adderetis ad peccata Israhel. 3 Esd. 9:7
- sed quoniam multitudo magna est, et tempus hiberni est et non possumus in subdiali parte stare, et hoc opus non est nobis unius diei neque bidui, multum in his peccavimus, 3 Esd. 9:11
- et iniecerunt manus, ut expellerent uxores suas, et ad litandum in exoratione arietem pro ignorantia sua. 3 Esd. 9:20
- et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui erant ex Israhel in Hierusalem et in tota regione una novilunio mensis septimi, et erant filii Israhel in commorationibus suis. 3 Esd. 9:37
- et congregata est omnis multitudo simul in aream quae est ab oriente portae sacrae. 3 Esd. 9:38
- et legebat in area quae est ante sacram portam templi a prima luce usque ad vesperam coram viris et mulieribus, et dederunt omnes sensum ad legem. 3 Esd. 9:41
- et adsumpsit Ezras librum coram omni multitudine praesidebat enim in gloria in conspectu omnium. 3 Esd. 9:45
- et respondit omnis populus: amen. et elevatis susum manibus procidentes in terram adoraverunt Dominum. 3 Esd. 9:47
- qui docebant legem Domini et in multitudine legebant legem Domini, et praeferebant singuli eos qui intellegebant lectionem. 3 Esd. 9:49
- et Levitae denuntiabant in publico omnibus dicentes: dies hic sanctus est, nolite maesti esse. 3 Esd. 9:54
- et congregati sunt universi in Hierusalem, celebrare laetitiam secundum testamentum Domini Dei Israhel. 3 Esd. 9:56
- filii Aaron ex tribu Levi, qui fuit captivus in regione Medorum, in regno Artaxersis regis Persarum. 4 Esd. 1:3
- vade adnuntia populo meo facinora ipsorum et filiis eorum iniquitates quas in me admiserunt, ut nuntient filiis filiorum suorum, 4 Esd. 1:5
- quia peccata parentum illorum in illis creverunt; obliti enim me sacrificaverunt diis alienis. 4 Esd. 1:6
- omnes gentes a facie eorum perdidi et in oriente provinciarum duarum populos Tyri et Sidonis dissipavi et omnes adversarios eorum interfeci. 4 Esd. 1:11
- nempe ego vos mare traieci et plateas vobis in invio munitas exhibui; ducem vobis dedi Moysen et Aaron sacerdotem. 4 Esd. 1:13
- lucem vobis per columnam ignis praestiti et magna mirabilia feci in vobis. vos autem mei obliti estis, dicit Dominus. 4 Esd. 1:14
- haec dicit Dominus omnipotens: coturnix vobis in signo fuit, castra vobis ad tutelam dedi, et illic murmurastis. 4 Esd. 1:15
- et non triumphastis in nomine meo de perditione inimicorum vestrorum, sed adhuc nunc usque murmuratis. 4 Esd. 1:16
- ubi sunt beneficia quae praestiti vobis? nonne in deserto cum esuriretis et sitiretis proclamastis ad me 4 Esd. 1:17
- dicentes: ut quid nos in desertum istud adduxisti interficere nos? melius nobis fuerat servire Agyptiis quam mori in deserto hoc. 4 Esd. 1:18
- ego dolui gemitos vestros et dedi mannam vobis in escam, panem angelorum manducastis. 4 Esd. 1:19
- nonne cum sitiretis petram excidi, et fluxerunt aquae in satietatem? propter aestus folia arborum vos texi. 4 Esd. 1:20
- haec dicit Dominus omnipotens: in deserto cum essetis in flumine amaro sitientes et blasphemantes nomen meum, 4 Esd. 1:22
- non ignem vobis pro blasphemiis dedi, sed mittens lignum in aqua dulce feci flumen. 4 Esd. 1:23
- ut essetis mihi in populo et ego vobis in Deum, et vos mihi in filios et ego vobis in patrem? 4 Esd. 1:29
- ut des eis confusionem et matrem eorum in direptionem, ne generatio eorum fiat. 4 Esd. 2:6
- dispergantur in gentes, nomina eorum deleantur a terra, quoniam spreverunt testamentum meum. 4 Esd. 2:7
- quorum terra iacet in piceis glebis et aggeribus cinerum. sic dabo eos qui me non audierunt, dicit Dominus omnipotens. 4 Esd. 2:9
- lignum vitae erit illis in odore unguenti, et non laborabunt neque fatigabuntur. 4 Esd. 2:12
- et resuscitabo mortuos de locis suis et de monumentis educam illos, quoniam cognovi nomen meum in illis. 4 Esd. 2:16
- et totidem fontes fluentes lac et mel et montes inmensos septem habentes rosam et lilium, in quibus gaudio replebo filios tuos. 4 Esd. 2:19
- mortuos ubi inveneris signans commenda sepulchro, et dabo tibi primam sessionem in resurrectione mea. 4 Esd. 2:23
- ego Ezra accepi praeceptum a Domino in monte Horeb, ut irem ad Israhel. ad quos cum venirem, reprobaverunt me et respuerunt mandatum Domini. 4 Esd. 2:33
- ideoque vobis dico, gentes quae auditis et intellegitis: expectate pastorem vestrum, requiem aeternitatis dabit vobis, quoniam in proximo est ille, qui in finem saeculi adveniet. 4 Esd. 2:34
- surgite et state et videte numerum signatorum in convivio Domini. 4 Esd. 2:38
- ego Ezra vidi in monte Sion turbam magnam, quam numerare non potui, et omnes canticis conlaudabant Dominum. 4 Esd. 2:42
- et in medio eorum erat iuvenis statura celsus, eminentior omnibus illis, et singulis eorum capitibus inponebat coronas, et magis exaltabatur; ego autem miraculo tenebar. 4 Esd. 2:43
- et dixi ad angelum: ille iuvenis quis est, qui eis coronas inponit et palmas in manus tradit? 4 Esd. 2:46
- qui respondens dixit mihi: ipse est Filius Dei, quem in saeculo confessi sunt. ego autem magnificare eos coepi, qui fortiter pro nomine Domini steterunt. 4 Esd. 2:47
- anno tricesimo ruinae civitatis eram in Babylone, ego Salathihel qui et Ezras, et conturbatus sum super cubili meo recumbens, et cogitationes meae ascendebant super cor meum, 4 Esd. 3:1
- quoniam vidi desertionem Sion et abundantiam eorum qui habitabant in Babylone. 4 Esd. 3:2
- et dedit Adam corpus mortuum. sed et ipsum figmentum manuum tuarum erat, et insuflasti in eum spiritum vitae, et factus est vivens coram te. 4 Esd. 3:5
- et induxisti eum in paradisum, quem plantavit dextera tua antequam terra adventaret. 4 Esd. 3:6
- et huic mandasti diligentiam unam tuam, et praeterivit eam, et statim instituisti in eum mortem et in nationibus eius. et natae sunt ex eo gentes et tribus, populi et cognationes, quorum non est numerus. 4 Esd. 3:7
- et ambulavit unaquaque gens in voluntate sua, et impie agebant coram te et spernebant praecepta tua, et tu non prohibuisti eos. 4 Esd. 3:8
- iterum autem in tempore induxisti diluvium super habitantes saeculum et perdidisti eos. 4 Esd. 3:9
- et factum est in uno casui eorum, sicut Adae mors sic et his diluvium. 4 Esd. 3:10
- et segregasti tibi Iacob, Esau autem separasti. et factus est Iacob in multitudine magna. 4 Esd. 3:16
- et non abstulisti ab eis cor malignum, ut faceret lex tua in eis fructum. 4 Esd. 3:20
- et dixisti ei aedificare civitatem nominis tui et offerre tibi in ea de tuis oblationes. 4 Esd. 3:24
- in omnibus facientes sicut fecit Adam et omnes generationes eius; utebantur enim et ipsi cor malignum. 4 Esd. 3:26
- et tradidisti civitatem tuam in manus inimicorum tuorum. 4 Esd. 3:27
- et dixi ego tunc in corde meo: numquid meliora faciunt qui habitant in Babylone, et propter hoc dominabit Sion? 4 Esd. 3:28
- quarum merces non conparuit neque labor fructificavit? pertransiens enim pertransivi in gentibus, et vidi abundantes eas et non memorantes mandatorum tuorum. 4 Esd. 3:33
- nunc ergo pondera in statera nostras iniquitates et eorum qui habitant in saeculo, et invenietur momentum puncti ubi declinet. 4 Esd. 3:34
- aut quando non peccaverunt in conspectu tuo qui habitant terram, aut quae gens sic observavit mandata tua? 4 Esd. 3:35
- et dixit mihi: excedens excessit cor tuum in saeculo hoc, et conprehendere cogitas viam Altissimi? 4 Esd. 4:2
- et dixit ad me: si eram interrogans te dicens: quantae habitationes sunt in corde maris, aut quantae venae sunt in principio abyssi, aut quantae venae sunt super firmamentum, aut qui sint exitus paradisi, 4 Esd. 4:7
- dicebas fortassis mihi: in abyssum non descendi neque in infernum adhuc, neque in caelis umquam ascendi. 4 Esd. 4:8
- et quomodo poterit vas tuum capere Altissimi viam?... et iam exterritus corrupto saeculo intellegere incorruptionem? et cum haec audissem, cecidi in faciem meam 4 Esd. 4:11
- et dixi illi: melius erat nos non adesse, quam advenientes vivere in impietatibus et pati et non intellegere de qua re. 4 Esd. 4:12
- et factus est cogitatus silvae in vano, venit enim ignis et consumpsit eam. 4 Esd. 4:16
- non enim volui interrogare de superioribus viis, sed de his quae pertranseunt per nos cotidie, propter quod Israhel datus est in obprobrium gentibus, quem dilexisti populum datus est tribubus impiis, et lex patrum nostrorum in interitum deducta est, et dispositiones scriptae nusquam sunt. 4 Esd. 4:23
- non capiet portare quae in temporibus iustis repromissa sunt, quoniam plenum maestitia est saeculum hoc et infirmitatibus. 4 Esd. 4:27
- quoniam granum seminis mali seminatum est in corde Adam ab initio, et quantum impietatis generavit usque nunc et generabit usque cum veniat area. 4 Esd. 4:30
- nonne de his interrogaverunt animae iustorum in promptuariis suis dicentes: usquequo spero sic? et quando venit fructus areae mercedis nostrae? 4 Esd. 4:35
- et respondit ad ea Hieremihel archangelus et dixit: quando impletus fuerit numerus similium vobis, quoniam in statera ponderavit saeculum 4 Esd. 4:36
- et respondit ad me et dixit: vade et interroga praegnantem, si quando impleverit novem menses suos, adhuc poterit matrix eius retinere fetus in semet ipsa. 4 Esd. 4:40
- et dixi: non potest, domine. et dixit ad me: in inferno promptuaria animarum matrici adsimilata sunt. 4 Esd. 4:41
- et post hoc transiit coram me nubes plena aquae et inmisit pluviam impetu multam; et cum transisset impetus pluviae et superaverunt in ea guttae. 4 Esd. 4:49
- et oravi et dixi: putas vivo usque in diebus illis, vel quis erit in diebus illis? 4 Esd. 4:51
- de signis autem: ecce dies venient, et adprehendentur qui inhabitant super terram in excessu multo, et abscondetur veritatis via, et sterilis erit a fide regio. 4 Esd. 5:1
- et in dulcibus aquis salsae invenientur. et amici omnes semet ipsos expugnabunt; et abscondetur tunc sensus, et intellectus separabitur in promptuarium suum. 4 Esd. 5:9
- et erit in illo tempore, et sperabunt homines et non inpetrabunt, laborabunt et non dirigentur viae eorum. 4 Esd. 5:12
- et tenuit me qui venit angelus, qui loquebatur in me, et confortavit me et statuit me super pedes. 4 Esd. 5:15
- et factum est in nocte secunda, et venit ad me Phalthihel dux populi et dixit mihi: ubi eras et quare vultus tuus tristis? 4 Esd. 5:16
- aut nescis quoniam tibi creditus est Israhel in regione transmigrationis eorum? 4 Esd. 5:17
- exsurge ergo et gusta panem alicuius, et non derelinquas nos sicut pastor gregem suum in manibus luporum malignorum. 4 Esd. 5:18
- et nunc Domine, ut quid tradidisti unum plurimis et praeparasti unam radicem super alias et dispersisti unicum tuum in multis? 4 Esd. 5:28
- dixit ad me: valde in excessu mentis factus es in Israhel; aut plus dilexisti eum super eum qui fecit eum: non, domine, sed dol torquent enim me renes mei per omnem horam quaerentem adprehendere semitam Altissimi et investigare partem iudicii eius. 4 Esd. 5:34
- et aperi mihi clausa promptuaria et produc mihi inclusos in eis flatus, aut monstra mihi vocis imaginem, et tunc ostendam tibi eum laborem quem rogas videre. 4 Esd. 5:37
- et dixi: sed ecce, domine, tu praees his qui in fine sunt, et quid facient qui ante me sunt aut nos aut hii qui post nos? 4 Esd. 5:41
- et respondi et dixi: nec enim poteras facere qui facti sunt et qui sunt et qui futuri sunt in unum, ut celerius iudicium tuum ostendas? 4 Esd. 5:43
- et respondit ad me et dixit: non potest festinare creatura super creatorem, nec sustinere saeculum qui in eo creati sunt in unum. 4 Esd. 5:44
- et dixi: quomodo dixisti servo tuo, quoniam vivificans vivificabis a te creatam creaturam in unum? si ergo viventes vivent in unum et sustinebit creatura, poterit et nunc portare praesentes in unum. 4 Esd. 5:45
- et dixit ad me: interroga matricem mulieris et dices ad eam: decem si paris, quare per tempus? roga ergo eam, ut det decem in unum. 4 Esd. 5:46
- et dicet tibi et ipsa: alii sunt qui in iuventute virtutis nati sunt, et alii qui sub tempus senectutis deficiente matrice sunt nati. 4 Esd. 5:53
- et erit, si commotione commovebitur locus, in quo stas super eum, 4 Esd. 6:14
- in eo cum loqueretur, tu non expaveas, quoniam de fine verbum. et fundamenta terrae intellegetur, 4 Esd. 6:15
- et dixit: ecce dies veniunt, et erit quando adpropinquare incipio, ut visitem habitantes in terram, 4 Esd. 6:18
- et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut inimici, et expavescet terra cum his qui inhabitant in eam, et venae fontium stabunt ut non decurrant in horis tribus. 4 Esd. 6:24
- et videbunt qui recepti sunt homines, qui mortem non gustaverunt a nativitate sua, et mutabitur cor inhabitantium et convertetur in sensum alium. 4 Esd. 6:26
- et noli festinare in prioribus temporibus cogitare vana, ut non properes a novissimis temporibus. 4 Esd. 6:34
- et factum est in octava nocte, et cor meum iterato turbabatur in me et coepi loqui coram Altissimo. 4 Esd. 6:36
- et dixi: o Domine, loquens locutus es ab initio creaturae in primo die dicens: fiat caelum et terra, et tuum verbum opus perfecit. 4 Esd. 6:38
- et in die secundo iterum creasti spiritum firmamenti et imperasti ei, ut divideret et divisionem faceret inter aquas, ut pars quidem sursum recederet, pars vero deorsum maneret. 4 Esd. 6:41
- et tertio die imperasti aquis congregari in septima parte terrae, sex vero partes siccasti et conservasti, ut ex his sint coram te ministrantia seminata adeo et culta. 4 Esd. 6:42
- et dedisti Enoch unam partem quae siccata est tertio die, ut inhabitet in ea, ubi sunt montes mille. 4 Esd. 6:51
- Leviathae autem dedisti septimam partem humidam. et servasti ea, ut fiant in devorationem quibus vis et quando vis. 4 Esd. 6:52
- et nunc, Domine, ecce istae gentes quae in nihilum deputatae sunt dominari nostri et devorare nos. 4 Esd. 6:57
- nos autem populus tuus quem vocasti primogenitum, unigenitum, aemulatorem, carissimum, traditi sumus in manibus eorum. 4 Esd. 6:58
- et dixi: loquere, dominus meus. et dixit ad me: mare positum est in spatioso loco ut esset altum et inmensum. 4 Esd. 7:3
- erit autem ei introitus in angusto loco positus, ut esset similis fluminis. 4 Esd. 7:4
- si quis enim volens voluerit ingredi mare videre eum vel dominari eius, si non transierit angustum, in latitudinem venire quomodo poterit? 4 Esd. 7:5
- item aliud: civitas est aedificata et posita in loco campestri, est autem plena omnium bonorum. 4 Esd. 7:6
- introitus autem eius angustus et in praecipiti positus, ut esset a dextris quidem ignis, a sinistris vero aqua alta. 4 Esd. 7:7
- si autem data dabitur civitas homini in hereditatem, si non heres antepositum periculum pertransierit, quomodo accipiet hereditatem suam? 4 Esd. 7:9
- et quare non accepisti in corde tuo quod futurum, sed quod in praesenti? 4 Esd. 7:16
- et respondi et dixi: dominator domine, ecce disposuisti in lege tua, quoniam iusti hereditabunt haec, impii autem peribunt. 4 Esd. 7:17
- et convertetur saeculum in antiquum silentium diebus septem sicut in prioribus initiis, ita ut nemo derelinquatur. 4 Esd. 7:30
- et terra reddet qui in eam dormiunt, et pulvis qui in eo silentio habitant, et promptuaria reddent quae eis commendatae sunt animae. 4 Esd. 7:32
- videte contra et in contra, hic iucunditas et requies et ibi ignis et tormenta. haec autem loquetur ad eos in die iudicii. 4 Esd. 7:38
- increvit enim in nos cor malum, quod nos abalienavit ab his et deduxit nos in corruptionem, et itinera mortis ostendit nobis, semitas perditionis, et longe fecit nos a vita; et hoc non paucos, sed paene omnes qui creati sunt. 4 Esd. 7:48
- et respondit ad me et dixit: in te ista pondera quae cogitasti, quoniam qui habet quod difficile est, gaudet super eum qui habet abundantia. 4 Esd. 7:59
- et si non essemus post mortem in iudicio venientes, melius fortassis nobis venisset. 4 Esd. 7:69
- qui ergo commorantes sunt in terra hinc cruciabuntur, quoniam sensum habentes iniquitatem fecerunt, et mandata accipientes non servaverunt ea, et legem consecuti fraudaverunt eam quam acceperunt. 4 Esd. 7:72
- et quid habebunt dicere in iudicio vel quomodo respondebunt in novissimis temporibus? 4 Esd. 7:73
- et respondi et dixi: si inveni gratiam coram te, domine demonstra et hoc servo tuo, si post mortem vel nunc quando reddemus unusquisque animam suam, si conservati conservabimur in requie, donec veniant tempora illa in quibus incipies creaturam renovare aut amodo cruciabimur? 4 Esd. 7:75
- etenim est tibi thesaurus operum repositus apud Altissimum, sed non tibi demonstrabitur usque in novissimis temporibus. 4 Esd. 7:77
- haec inspirationes inhabitationes non ingredientur, sed vagantes erunt amodo in cruciamentis, dolentes semper et tristes, per septem vias. 4 Esd. 7:80
- quarta via, considerabunt sibi in novissimis repositum cruciamentum. 4 Esd. 7:84
- septima via, quae omnium supradictarum viarum maior est, quoniam detabescent in confusione et consumentur inhonoribus et marcescent in timoribus, videntes gloriam Altissimi coram quem viventes peccaverunt et coram quem incipient in novissimis temporibus iudicari. 4 Esd. 7:87
- in eo tempore commoratae servierunt cum labore Altissimo et omni hora sustinuerunt periculum, uti perfecte custodirent legislatoris legem. 4 Esd. 7:89
- in primis vident cum exultatione multa gloriam eius qui suscipit eas, requiescent enim per septem ordines. 4 Esd. 7:91
- secundus ordo, quoniam vident conplicationem in qua vagantur impiorum animae et quae in eis manet punitio. 4 Esd. 7:93
- quartus ordo, intellegentes requiem quam nunc in promptuariis eorum congregati requiescent cum silentio multo ab angelis conservati, et quae in novissimis eorum manet gloriam. 4 Esd. 7:95
- et dixit mihi: septem diebus erit libertas earum, ut videant in septem diebus qui praedicti sunt sermones, et postea congregabuntur in habitaculis suis. 4 Esd. 7:101
- et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra mihi adhuc servo tuo, si in die iudicii iusti impios excusare poterint vel deprecari pro eis Altissimum, 4 Esd. 7:102
- et respondi et dixi: et quomodo invenimus modo, quoniam rogavit primus Abraham propter Sodomitas, et Moyses pro patribus qui in deserto peccaverunt, 4 Esd. 7:106
- et Iesus qui post eum pro Israhel in diebus Achar, et Samuhel in diebus Saul, 4 Esd. 7:107
- et David pro confractione, et Salomon pro eis qui in sanctificationem, 4 Esd. 7:108
- et Ezechias pro populo in diebus Sennacherib, et multi pro multis? 4 Esd. 7:110
- et respondit ad me et dixit: praesens saeculum non est finis, gloria in eo non frequens manet, propter hoc oraverunt qui potuerunt pro invalidis. 4 Esd. 7:112
- dies enim iudicii erit finis temporis huius et initium futuri inmortalis temporis, in quo pertransivit corruptela, 4 Esd. 7:113
- tunc ergo nemo poterit misereri eius qui in iudicio victus fuerit, neque demergere eum qui vicerit. 4 Esd. 7:115
- quid enim prodest omnibus in praesenti vivere in tristitia et mortuos sperare punitionem? 4 Esd. 7:117
- et quoniam ostendetur paradisus, cuius fructus incorruptus perseverat, in quo est saturitas et medella, 4 Esd. 7:123
- quoniam non esset tristitia in perditione eorum, sicut et futurum est gaudium super eos quibus persuasa est salus. 4 Esd. 7:131
- et respondi et dixi: scio, domine, quoniam nunc vocatus est Altissimus misericors, in eo quod misereatur qui nondum in saeculo advenerunt, 4 Esd. 7:132
- et miserator, in eo quod miseretur illis qui conversionem faciunt in lege eius, 4 Esd. 7:133
- si enim non multiplicaverit, non vivificabitur saeculum cum his qui habitant in eo. 4 Esd. 7:137
- et quoniam vivificas nunc in matrice plasmatum corpus et praestas membra, conservatur in igne et aqua tua creatio et novem mensibus patitur tua plasmatio tuae creaturae quae in eo creata est. 4 Esd. 8:8
- ipsum autem quod servat et quod servatur utraque servabuntur servatione tua. et quando iterum reddit matrix quae in ea creverint, 4 Esd. 8:9
- ut nutriatur id quod plasmatum est usque in tempus aliquem. et postea dispones eum tuae misericordiae, 4 Esd. 8:11
- enutristi eum tuae iustitiae, et erudisti eum in lege tua et corripuisti eum tuo intellectu, 4 Esd. 8:12
- initium verborum Ezrae priusquam adsumeretur, et dixit: Domine qui habitas in saeculum, cuius oculi elati et superna in aerem, 4 Esd. 8:20
- quorum servatio in vento et igni convertitur, cuius verbum verum et dicta perseverantia, 4 Esd. 8:22
- ne aspicias populi tui delicta, sed qui tibi in veritate serviunt. 4 Esd. 8:26
- neque cogites qui in conspectu tuo false conversati sunt, sed memorare qui ex voluntate tuum timorem cognoverunt. 4 Esd. 8:28
- neque indigneris eis qui bestiis peius sunt iudicati, sed diligas eos qui semper in tua gloria confiderunt. 4 Esd. 8:30
- in veritate enim nemo de genitis est qui non impie gessit, et de confitentibus qui non deliquit. 4 Esd. 8:35
- in hoc enim adnuntiabitur iustitia tua, et bonitas tua Domine, cum misertus fueris eis qui non habent substantiam operum bonorum. 4 Esd. 8:36
- sicut enim agricola serit super terram semina multa et plantationis multitudinem plantat, sed non in tempore non omnia quae seminata sunt salvabuntur, sed nec omnia quae plantata sunt radicabunt, sic et qui in saeculo seminati sunt non omnes salvabuntur. 4 Esd. 8:41
- quoniam semen agricolae, si non ascenderit -- non enim accepit pluviam tuam in tempore -- et si corruptum fuerit multitudine pluviae, 4 Esd. 8:43
- sed et in hoc mirabilis eris coram Altissimo, 4 Esd. 8:48
- propter quod miseriae multae miserabiles efficientur qui inhabitant saeculum in novissimis, quia in multa superbia ambulaverunt. 4 Esd. 8:50
- radix signata est a vobis, infirmitas extincta est a vobis et mors absconsa est, infernum fugit et corruptio in oblivionem. 4 Esd. 8:53
- transierunt dolores et ostensus est in finem thesaurus inmortalitatis. 4 Esd. 8:54
- et dixerunt in corde suo non esse Deum, et quidem scientes quoniam moriuntur. 4 Esd. 8:58
- ecce nunc, Domine, demonstrasti mihi multitudinem signorum quae incipies facere in novissimis, sed non demonstrasti mihi quo tempore. 4 Esd. 8:63
- et respondit ad me et dixit: metiens metire in temet ipso, et erit cum videris, quoniam transivit pars quaedam signorum quae praedicta sunt, 4 Esd. 9:1
- tunc intelleges, quoniam ipsud est tempus, in quo incipiet Altissimus visitare saeculum qui ab eo factus est. 4 Esd. 9:2
- et quando videbitur in saeculo motio locorum, populorum turbatio, gentium cogitationes, ducum inconstantia, principum turbatio. 4 Esd. 9:3
- sicut enim omne quod factum est in saeculo, initium per consummationem et consummatio manifesta, 4 Esd. 9:5
- sic et Altissimi tempora, initia manifesta in prodigiis et virtutibus, et consummatio in actu et in signis. 4 Esd. 9:6
- et erit, omnis qui salvus factus fuerit et qui poterit effugere per opera sua vel per fidem in qua credidit, is 4 Esd. 9:7
- relinquetur de praedictis periculis et videbit salutare meum in terra mea et in finibus meis, quae sanctificavi mihi a saeculo. 4 Esd. 9:8
- et tunc mirabuntur qui nunc abusi sunt vias meas, et in cruciamentis commorabuntur hii qui eos proiecerunt in contemptu. 4 Esd. 9:9
- et cum adhuc esset eis apertum paenitentiae locus non intellexerunt sed spreverunt, hos oportet post mortem in cruciamento cognoscere. 4 Esd. 9:12
- et tunc cum essem parans eis, his qui nunc, antequam fieret illis saeculum in quo inhabitarent, et nemo contradixit mihi 4 Esd. 9:18
- tunc, nec enim erat quisquam, et nunc creati in hoc mundo parato et mensa indeficienti et lege investigabili, corrupti sunt moribus eorum. 4 Esd. 9:19
- et consideravi saeculum meum, et ecce erat perditum et orbem meum, et ecce erat periculi propter cogitationes quae in eo advenerunt. 4 Esd. 9:20
- tu autem si adhuc intermittas septem dies alios, sed non ieiunabis in eis, 4 Esd. 9:23
- ibis autem in campum florum, ubi domus non est aedificata, et manduca solummodo de floribus campi, et carnem non gustabis et vinum non bibes sed solummodo flores, 4 Esd. 9:24
- et profectus sum, sicut dixit mihi, in campum quod vocatur Ardat, et sedi ibi in floribus et de herbis agri manducavi et facta est esca earum mihi in saturitatem. 4 Esd. 9:26
- o Domine, in nobis ostendens ostensus es patribus nostris in deserto, quando erant exientes de Aegypto et quando veniebant in deserto quod non calcatur et infructuoso, et dicens dixisti: 4 Esd. 9:29
- ecce enim ego semino in vobis legem meam, et faciet in vobis fructum, et glorificamini in eo per saeculum. 4 Esd. 9:31
- nam qui acceperunt perierunt, non custodientes quod in eis seminatum fuerat. 4 Esd. 9:33
- nam lex non perit sed permanet in suo honore. 4 Esd. 9:37
- et cum loquor haec in corde meo, et respexi oculis meis et vidi mulierem in dextera parte, et ecce haec lugebat et plorabat cum voce magna, et animo dolebat valde, et vestimenta eius discisa et cinis super caput eius. 4 Esd. 9:38
- et dimisi cogitatus in quibus eram cogitans et conversus sum ad eam et dixi ei: 4 Esd. 9:39
- ego enim per singulas horas et per singulos dies in annis triginta his deprecabar Altissimum nocte ac die. 4 Esd. 9:44
- et factum est cum introisset filius meus in thalamo suo, cecidit et mortuus est. 4 Esd. 10:1
- et evertimus omnes lumina, et surrexerunt omnes cives mei ad consolandam me, et quievi usque in alium diem usque noctem. 4 Esd. 10:2
- et factum est cum omnes quievissent ut me consolarentur ut quiescerem, et surrexi nocte et fugi et veni, sicut vides, in hoc campo. 4 Esd. 10:3
- et cogito iam non reverti in civitatem sed hic consistere, et neque manducabo neque bibam, sed sine intermissione lugere et ieiunare usque dum moriar. 4 Esd. 10:4
- et dereliqui adhuc sermones in quibus eram et respondi cum iracundia ad eam et dixi: 4 Esd. 10:5
- quoniam Sion mater nostra omnium in tristitia contristatur et humilitate humiliata est. lugete validissime 4 Esd. 10:7
- et nunc quoniam omnes lugemus, et tristes este quoniam omnes contristati sumus. tu autem contristaris in uno filio. 4 Esd. 10:8
- et ex ipsa initio omnes nati et alii venient, et ecce paene omnes in perditionem ambulant et in exterminium fit multitudo eorum. 4 Esd. 10:10
- terra autem secundum viam terrae, abiit quae in ea multitudo praesens quomodo et venit et ego tibi dico: 4 Esd. 10:13
- si enim iustificaveris terminum Dei, et filium tuum recipies in tempore et in mulieribus conlaudaberis. 4 Esd. 10:16
- ingredere ergo in civitatem ad virum tuum. et dixit ad me: 4 Esd. 10:17
- et psalterium nostrum humiliatum est et hymnus noster conticuit et exultatio nostra dissoluta est, et lumen candelabri nostri extinctum est et arca testamenti nostri direpta est et sancta nostra contaminata sunt, et nomen quod nominatum est super nos paene profanatum est, et liberi nostri contumeliam passi sunt, et sacerdotes nostri succensi sunt et Levitae nostri in captivitate abierunt, et virgines nostrae coinquinatae sunt et mulieres nostrae vim passae sunt, et iusti nostri rapti sunt et parvuli nostri proditi sunt, et iuvenes nostri servierunt et fortes nostri invalidi facti sunt. 4 Esd. 10:22
- et quod omnium maius, signaculum Sion, quoniam resignata est de gloria sua nunc et tradita est in manibus eorum qui nos oderunt. 4 Esd. 10:23
- ubi est Urihel angelus, qui a principio venit ad me? quoniam ipse me fecit venire in multitudinem excessus mentis huius, et factus est finis meus in corruptionem et oratio mea in inproperium. 4 Esd. 10:28
- et cum essem loquens ego haec, et ecce venit ad me angelus qui in principio venerat ad me et vidit me, 4 Esd. 10:29
- quoniam derelinquens dereliquisti me. ego quidem feci secundum sermones tuos et exivi in campum, et ecce vidi et video quod non possum enarrare. et dixit ad me: 4 Esd. 10:32
- et quoniam dixit tibi, quia sterilis fuit annis triginta, propter quod erant anni saeculo tria milia, quando non erat in ea adhuc oblatio oblata. 4 Esd. 10:45
- et quoniam dixit tibi quod filius meus veniens in suo thalamo mortuus esset et contigisset ei casus, haec erat quae facta est ruina Hierusalem. 4 Esd. 10:48
- propterea enim dixi tibi, ut maneres in campo, ubi domus non est aedificata. 4 Esd. 10:51
- propterea dixi tibi, ut venires in agrum, ubi non est fundamentum aedificii. 4 Esd. 10:53
- nec enim poterat opus aedificii hominis sustinere in loco, ubi incipiebat Altissimi civitas ostendi. 4 Esd. 10:54
- nocte autem quae in crastinum futura est manebis hic, 4 Esd. 10:58
- et vidi, et ecce expandebat alas suas in omnem terram, et omnes venti caeli insuflabant ad eam et nubes ad eam colligebantur. 4 Esd. 11:2
- et vidi, et de pinnis eius nascebantur contrariae pinnae, et ipsae fiebant in pinnaculis minutis et modicis. 4 Esd. 11:3
- et vidi, et ecce aquila volavit in pinnis suis et regnavit super terram et super eos qui inhabitant in ea. 4 Esd. 11:5
- nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo et per tempus vigilate, 4 Esd. 11:8
- capita autem in novissimo serventur. 4 Esd. 11:9
- et vidi, et ecce in tempore sequentes pinnae erigebantur et ipsae a dextera parte. ut tenerent et ipsae principatum; et ex his erant quae tenebant, sed tamen statim non conparescebant. 4 Esd. 11:20
- et nihil superavit in corpore aquilae nisi tria capita quiescentia et sex pinnacula. 4 Esd. 11:23
- et vidi, et ecce de sex pinnaculis divisa sunt duo et manserunt sub capite quod est ad dexteram partem; nam quattuor manserunt in loco suo. 4 Esd. 11:24
- et in eo cum cogitarent, et ecce unum de quiescentium capitum, quod erat medium, evigilabat, hoc enim erat duorum capitum maior. 4 Esd. 11:29
- hoc autem caput percontinuit omnem terram et dominavit qui inhabitant in ea cum labore multo, et potentatum tenuit orbem terrarum super omnes alas quae fuerunt. 4 Esd. 11:32
- superaverunt autem duo capita, quae et ipsa similiter regnaverunt super terram et super eos qui habitant in ea. 4 Esd. 11:34
- ecce tu mihi praestitisti haec, in eo quod scrutas vias Altissimi. 4 Esd. 12:4
- ecce adhuc fatigatus sum animo et spiritu meo invalidus sum valde, et nec modica est in me virtus a multo timore quem expavi nocte hac. 4 Esd. 12:5
- nunc ergo orabo Altissimum, ut me confortet usque in finem. 4 Esd. 12:6
- aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum quartum, quod visum est in visu Danihelo fratri tuo, 4 Esd. 12:11
- regnabunt autem in ea duodecim reges, unus post unum. 4 Esd. 12:14
- haec est interpretatio, quoniam post tempus regni illius nascentur contentiones non modicae, et periclitabitur ut cadat, et non cadet tunc, sed iterum constituetur in suum initium. 4 Esd. 12:18
- haec est interpretatio: exsurgent enim in ipso octo reges, quorum erunt tempora levia et anni citati, et duo quidem ex ipsis perient 4 Esd. 12:20
- adpropinquante tempore medio, quattuor autem servabuntur in tempore, cum incipiet adpropinquare tempus eius ut finiatur, duo vero in finem servabuntur. 4 Esd. 12:21
- haec est interpretatio: in novissimis eius suscitabit Altissimus tria regna et renovabit in ea multa, et dominabunt terram 4 Esd. 12:23
- et qui inhabitant in ea cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae. 4 Esd. 12:24
- unius enim gladius comedet qui cum eo, sed tamen et hic gladio in novissimis cadet. 4 Esd. 12:28
- haec est interpretatio: hii sunt quos conservavit Altissimus in finem suam, hoc erat regnum exile et turbationis plenum, 4 Esd. 12:30
- hic est unctus, quem reservavit Altissimus in finem ad eos et impietates ipsorum. arguet illos de iniustitiis ipsorum et infulciet coram ipsis spretiones eorum. 4 Esd. 12:32
- statuet enim eos primum in iudicium vivos, et erit cum arguerit eos, tunc corrumpet eos. 4 Esd. 12:33
- scribe ergo omnia ista in libro quae vidisti, et pones ea in loco abscondito. 4 Esd. 12:37
- et profectus est a me. et factum est cum audisset omnis populus, quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem reversus in civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque ad maximum et venit ad me, et dixerunt mihi dicentes: 4 Esd. 12:40
- quid peccavimus tibi et quid iniuste egimus in te, quoniam derelinquens nos sedisti in loco hoc? 4 Esd. 12:41
- tu enim nobis superasti ex omnibus prophetis, sicut botrus de vindemia et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus navi salvatae a tempestate. 4 Esd. 12:42
- est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est oblitus vestri in contentione. 4 Esd. 12:47
- ego enim non dereliqui vos neque excessi a vobis, sed veni in hunc locum, ut deprecarer pro desolatione Sion, et ut quaererem misericordiam pro humilitate sanctificationis vestrae. 4 Esd. 12:48
- et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego veniam ad vos post dies istos. 4 Esd. 12:49
- et profectus est populus, sicut dixi, ei in civitatem. 4 Esd. 12:50
- ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi mandavit, et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis facta est mihi esca in diebus illis. 4 Esd. 12:51
- sicut enim existimo in sensu meo, vae qui derelicti fuerint in diebus illis, et multo plus vae his qui non sunt derelicti. 4 Esd. 13:16
- intellegentes quae sunt reposita in novissimis diebus, et non occurrentes eis. sed et qui derelicti sunt 4 Esd. 13:18
- attamen facilius est periclitantem venire in haec, quam pertransire sicut nubem a saeculo et non videre quae contigerunt in novissimo. et respondit ad me et dixit: 4 Esd. 13:20
- qui adferet periculum in illo tempore, ipse custodibit qui in periculo inciderint, qui habent operas et fidem ad Fortissimum. 4 Esd. 13:23
- et in alisalio cogitabunt bellare, civitates civitatem et locus locum et gens ad gentem et regnum adversus regnum. 4 Esd. 13:31
- et erit quando audierint omnes gentes vocem eius, et derelinquet unusquisque regionem suam et bellum quod habent in alterutro, 4 Esd. 13:33
- et colligetur in unum multitudo innumerabilis, sicut vidisti volentes venire et expugnare eum. 4 Esd. 13:34
- haec sunt novem tribus, quae captivae factae sunt de terra sua in diebus Iosiae regis, quem captivum duxit Salmanassar rex Assyriorum, et transtulit eos trans Flumen, et translati sunt in terram aliam. 4 Esd. 13:40
- ipsi autem sibi dederunt consilium hoc, ut derelinquerent multitudinem gentium, et proficiscerentur in ulteriorem regionem, ubi numquam quisquam inhabitavit ibi genus humanum. 4 Esd. 13:41
- ut vel ibi observarent legitima sua, quae non fuerant servantes in regione sua. 4 Esd. 13:42
- tunc inhabitaverunt ibi usque in novissimo tempore. et nunc iterum coeperunt venire, 4 Esd. 13:46
- sicut non potest hoc vel scrutinare vel scire quis, quid sit in profundo maris, sic non poterit quisquam super terram videre Filium meum vel eos qui cum eo sunt nisi in tempore diei. 4 Esd. 13:52
- vitam enim tuam disposuisti in sapientiam, et sensum tuum vocasti matrem. 4 Esd. 13:55
- et profectus sum et transii in campum, multum glorificans et laudans Altissimum de mirabilibus, quae per tempus faciebat, 4 Esd. 13:57
- et quoniam gubernat tempora et quae sunt in temporibus inlata. et sedi ibi tribus diebus. 4 Esd. 13:58
- revelans revelatus sum super rubum et locutus sum Moysi, quando populus meus serviebat in Aegypto. 4 Esd. 14:3
- haec in palam facies verba et haec abscondes. 4 Esd. 14:6
- signa quae demonstravi et somnia quae vidisti et interpretationes quas tu audisti in corde tuo repone ea. 4 Esd. 14:8
- et dimitte abs te mortales cogitationes, et proice abs te pondera humana, et exue te iam infirmam naturam, et repone in unam partem molestissima tibi cogitamenta, et festina transmigrare a temporibus his. 4 Esd. 14:14
- prolongavit enim magis veritas et adpropinquavit mendacium, iam enim festinat aquila venire, quam vidisti in visionem. 4 Esd. 14:17
- positum est ergo saeculum in tenebris, et qui inhabitant in eo sine lumine, 4 Esd. 14:20
- si enim inveni gratiam coram te, inmitte in me spiritum sanctum, et scribam omne quod factum est in saeculo ab initio, quae erant in lege tua scripta, ut possint homines invenire semitam, et qui voluerint vivere in novissimis vivant. 4 Esd. 14:22
- et venies hic, et ego accendam in corde tuo lucernam intellectus, quae non extinguetur quoadusque finiantur quae incipies scribere. 4 Esd. 14:25
- et cum perfeceris, quaedam palam facies, quaedam sapientibus absconse trades. in crastinum enim hac hora incipies scribere. 4 Esd. 14:26
- peregrinantes peregrinati sunt patres nostri ab initio in Aegypto, et liberati sunt inde. 4 Esd. 14:29
- et data est vobis terra in sortem in terra Sion, et vos et patres vestri iniquitatem fecistis et non servastis vias, quas vobis praecepit Altissimus. 4 Esd. 14:31
- iustus iudex cum sit, abstulit a vobis in tempore quod donaverat. 4 Esd. 14:32
- et accepi quinque viros, sicut mandavit mihi, et profecti sumus in campo et mansimus ibi. 4 Esd. 14:37
- et factus sum in crastinum, et ecce vox vocavit me dicens: Ezra, aperi os tuum et bibe quod te potiono. 4 Esd. 14:38
- et accepi et bibi, et in eo cum bibissem cor meum eructabatur intellectum et in pectus meum increscebat sapientia. nam spiritus meus conservabat memoriam, 4 Esd. 14:40
- scripti sunt autem in quadraginta diebus libri nongenti quattuor. 4 Esd. 14:44
- et factum est cum conpleti essent quadraginta dies, et locutus est Altissimus dicens: priora quae scripsisti in palam pone, et legant digni et indigni. 4 Esd. 14:45
- in his enim est vena intellectus et sapientiae fons et scientiae flumen. et feci sic. 4 Esd. 14:47
- ecce loquere in aures plebi meae sermones prophetiae quos inmisero in os tuum, dicit Dominus, 4 Esd. 15:1
- et fac in carta scribi eos, quoniam fideles et veri sunt. 4 Esd. 15:2
- quoniam omnis incredulus in incredulitate sua morietur. 4 Esd. 15:4
- iam non silebo impietates eorum quae inreligiose agunt, nec sustinebo in his quae inique exercent. ecce sanguis innoxius et iustus clamat ad me, et animae iustorum clamant perseveranter. 4 Esd. 15:8
- ecce populus meus quasi grex ad occisionem ducitur. iam non patiar illum habitare in terra Aegypti, 4 Esd. 15:10
- sed educam eum in manu potenti et brachio excelso, et percutiam Aegyptum plaga sicut prius, et corrumpam terram omnem eius. 4 Esd. 15:11
- vae saeculo et qui habitant in eum. 4 Esd. 15:14
- quia adpropinquavit gladius et extritio illorum, et exsurget gens contra gentem ad pugnam, et romphea in manibus eorum. 4 Esd. 15:15
- erit enim constabilitio hominibus, alisalios supervalescentes non curabunt regem suum et principem megestanorum suorum in potentia sua. 4 Esd. 15:16
- concupiscet enim homo in civitatem ire et non poterit. 4 Esd. 15:17
- non miserebitur homo proximo suo ad irritum faciendum in domos eorum in gladium, ad diripiendas substantias eorum propter famem panis et tribulationem multam. 4 Esd. 15:19
- ecce ego convoco, dicit Deus, omnes reges terrae ad movendum, qui sunt a borea et a noto et ab euro et a libano, ad convertendos in se et reddere quae dederunt illis. 4 Esd. 15:20
- sicut faciunt usque hodie electis meis, sic faciam et reddam in sinum ipsorum. haec dicit Dominus Deus: 4 Esd. 15:21
- novit Deus qui peccant in eum, propterea tradet eos in mortem et in occisionem. 4 Esd. 15:26
- iam enim venerunt super orbem terrarum mala, et manebitis in illis; non enim liberabit vos Deus, propter quod peccastis in eum. 4 Esd. 15:27
- et exient nationes draconum Arabum in curris multis, et sibilatus eorum a die itineris fertur super terram, ut etiam timeant et trepidentur omnes qui illos audient. 4 Esd. 15:29
- Carmonii insanientes in ira exient de silva et advenient in virtute magna et constabunt in pugnam cum illis et vastabunt portionem terrae Assyriorum in dentibus suis. 4 Esd. 15:30
- et post haec supervalescet draco nativitatis memoria suae, et si converterint se conspirantes in virtute magna ad persequendos eos, 4 Esd. 15:31
- et isti turbabuntur et silebunt in virtute illorum et convertent pedes suos in fugam, 4 Esd. 15:32
- et a territorio Assyriorum subsessor subsedebit eos et consumet unum ex illis, et erit timor et tremor in exercitum illorum et inconstabilitio in regno illorum. 4 Esd. 15:33
- et superinvalescent venti ab oriente et recludent eum et nubem quam suscitavit in ira, et sidus ad faciendam exteritionem ab orientalem notum et occidentem violabitur. 4 Esd. 15:39
- convenient ad ipsam et circuibunt eam et effundent sidus et omnem iram super eam, et subibit pulvis et fumus usque ad caelum, et omnes in circuitu lugebunt eam, 4 Esd. 15:44
- et tu Asia consors in specie Babylonis et gloria personae eius, 4 Esd. 15:46
- vae tibi, misera, propter quod adsimilasti ei, ornasti filias tuas in fornicatione ad placendum et gloriandum in amatoribus tuis, qui te cupierunt semper fornicari. 4 Esd. 15:47
- odibilem imitata es in omnibus operibus eius et adinventionibus eius. propterea dicit Deus: 4 Esd. 15:48
- nisi occidisses electos meos in omni tempore, exultans percussione manuum et dicens, super mortem eorum cum inebriata es: 4 Esd. 15:53
- merces fornicariae in sinus tuos, propterea redditionem percipies. 4 Esd. 15:55
- sicut facies electis meis, dicit Dominus, sic faciet tibi Deus et tradet te in malis. 4 Esd. 15:56
- et nati tui fame interient, et tu romphea cades, et civitates tuae conterentur, et omnes tui in campo gladio cadent. 4 Esd. 15:57
- et qui sunt in montibus fame peribunt, et manducabunt carnes suas et sanguinem bibent a fame panis et siti aquae. 4 Esd. 15:58
- et in transitum adlident civitatem oditam et exterent eam, portionem aliquam gloriae tuae et territorii tui, dum revertuntur a Babylonia. 4 Esd. 15:60
- extrita illis eris in stramine, et ipsi tibi erunt ignis. 4 Esd. 15:61
- numquid recutiet aliquis leonem esurientem in silva aut numquid extinguet ignem, cum stramen incensum fuerit? 4 Esd. 16:6
- quomodo non revertitur sagitta missa a sagittario valido, sic non revertentur mala quae fuerint emissa in terram. 4 Esd. 16:16
- vae mihi, vae mihi, quis me liberabit in diebus illis? 4 Esd. 16:17
- ecce famis plaga dimissa est, et tribulatio eius tamquam mastix, castigatio in disciplina. 4 Esd. 16:20
- ecce erit annonae vilitas in brevi super terram, ut putent sibi esse directam pacem. tunc superflorescent mala super terram, gladius et famis. 4 Esd. 16:22
- relinquentur enim decem de civitate et duo ex agro, qui absconderint se in silva et in fissuras petrarum. 4 Esd. 16:29
- quemadmodum relinquentur in oliveto tres vel quattuor olivae, 4 Esd. 16:30
- aut sicut in vinea vindemiata et subremanet racemus patens ab scrutantibus vindemiam diligenter, 4 Esd. 16:31
- sic remanebunt in diebus illis tres vel quattuor ab scrutantibus domos eorum in romphea. 4 Esd. 16:32
- sponsi earum in bello consumentur, et viri earum in fame exterentur. 4 Esd. 16:35
- quemadmodum praegnans in nono mense filium suum in adpropinquante hora partus eius, ante horas duas vel tres gementes dolores circum ventrem eius, et prodiente infante de ventre non tardabit uno puncto, 4 Esd. 16:39
- audite verbum, plebs mea, parate vos ad pugnam in malis. sic estote quasi advenae terrae: 4 Esd. 16:41
- fructus enim illorum alienigenae metent et substantiam illorum rapient et domos evertent et filios eorum captivabunt, quia in captivitate et fame generant natos suos 4 Esd. 16:47
- et qui negotiantur negotiantur in rapina. quamdiu exornant civitates et domos suas et possessiones et personas suas, 4 Esd. 16:48
- sic zelabitur iustitia iniquitatem cum exornat se, et accusat eam in faciem, cum venerit qui defendat exquirentem omnem peccatum super terram. 4 Esd. 16:51
- quoniam ecce adhuc pusillum, et tolletur iniquitas a terra et iustitia regnabit in nos. 4 Esd. 16:53
- et in verbo illius stellae fundatae sunt, et novit numerum stellarum, 4 Esd. 16:57
- qui conclusit mare in medio aquarum et suspendit terram super aquam verbo suo, 4 Esd. 16:59
- qui posuit in deserto fontes aquarum et super vertices montium lacus ad emittendum flumina ab eminenti ut potaret terra, 4 Esd. 16:61
- qui finxit hominem et posuit cor in medio corporis et misit ei spiritum et vitam et intellectum 4 Esd. 16:62
- et spiramentum Dei omnipotentis, qui fecit omnia et scrutinat absconsa in absconsis; certe 4 Esd. 16:63
- hic novit adinventionem vestram et quae cogitatis in cordibus vestris. vae peccantibus et volentibus occultare peccata sua. 4 Esd. 16:64
- et vos confusi eritis, cum processerint peccata vestra coram hominibus, et iniquitates erint quae accusatores stabunt in die illo. 4 Esd. 16:66
- et qui consenserint eis, erunt illis in derisum et in inproperium et in conculcationem. 4 Esd. 16:70
- erit enim Lociis et in vicinas civitates exsurrectio multa super timentes Dominum. 4 Esd. 16:71
- ipse misit angelum suum et tulit me de ovibus patris mei et unxit me in misericordia unctionis suae Psx. 151:3
- fratres mei boni et magni et non fuit beneplacitum in eis Domino Psx. 151:4
- exivi obviam alienigenae et maledixit mihi in simulacris suis Psx. 151:5
- gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius, promissum expectantes in diem iudicii. Lao. 1:3
- et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo. Lao. 1:6
- est enim mihi vere vita in Christo et mori gaudium. Lao. 1:8
- et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes. Lao. 1:9
- ergo, dilectissimi, ut audistis praesentia mei, ita retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum; Lao. 1:10
- est enim Deus qui operatur in vos. Lao. 1:11
- et quod est, dilectissimi, gaudete in Christo. et praecavete sordidos in lucro. Lao. 1:13
- omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum. et estote firmi in sensu Christi. Lao. 1:14
- et quae audistis et accepistis, in corde retinete, et erit vobis pax. Lao. 1:16
- salutate omnes fratres in osculo sancto. Lao. 1:17