Haller's Concordance: INANIS
- terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas Gen. 1:2
- a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Ionathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis 2 Ki. 1:22
- et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius erat inanis 1 Ma. 9:68
- si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra 1 Cor. 15:14
- itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino 1 Cor. 15:58
- non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes Gal. 5:26
- nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit 1 Th. 2:1
- propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster 1 Th. 3:5
- vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est Jas. 2:20